Text List

On this page

Caput 84

Prev

How to Cite

Next

Caput 84

Caput 84

De octavo praecepto

CAPVT LXXXIIII. De octauo praecepto.

OCtauo praecepto prohibetur omne genus mendacii, quemadmodum etiam auo loco dicit scriptura. Noli velle mentiri omne, mendacium, asiduitas enim illius non est bona. Quantum au tem sit crimen mendacium, vel ex eo colligi potest, quod ab Augustino scriptum est. Quomodo Deus cater genuit, filium veritatem, sic diabolus lapsus, genuit, quam hum mendacium. Quare qui veritatem loquitur, dei, qui veritas est: qui vero mentitur, filius est diaboli: qui, sicut ipsa dicit veritas, mendax est, & pater eius, intellige mendacii.

Verum & scriptura quam graue sit hoc facinus, demonstrat dicens, Os quod mentitur occidit animam. Et rursus, Perdes omnes qui loquuntur mendacium, peccat igitur quicunque mentitur. Quum autem tria sint mendaci genera, perniciosum quod obest, officiosum quod prodest, id consum quod delectat: peccatur quidem omni genere, sed eo grauissime quod perniciem adfert proximo, siue quieuin doctrinis variis & peregrinis in aliud Euangelium transferre, dei verbum adulterando, siue capitis aut fortu narum, aut quae vita charior est, existimationis ei periculum creare conetur, falsum contra eum testimonium dicendo Quod si iusiurandi accedat religio, tunc vero duplicatur peccatum. Nullum enim esse potest facinus magis capitale, quam testem citare mendacii veritatem.

Quamobrem cum graue sit crimen mendacium, longe grauissimum est periurium. In veteri lege contra falsum testem ponam hanc fuisse constitutam legimus. Quum diligentissime perscrutantes, inquit, inuenerit falsum testim contra fratrem dixisse mendacium, reddent ei sicut frari facere cogitauit, & auferes malum de medio tui vt audientes caeteri timorem habeant, & nequaquam talia audeant facere. Non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. Eadem videtur falso testi paena proposita, quam aduer sus homicidas in Exodo sancitam legimus. Neque enim leuius est, falso testimonio, quam ferro, quenquam laedere. Videtur autem sub hoc falsi testimonii titulo, contineri noxa omnis qua proximus per linguam afficitur, quae nonnunquam est omni ferro nocentior.

Quamobrem impingunt in hunc scopulum detractores deo odibiles, qui quod Deus in hominibus amat praecipue, amorem inter eos, beneuolentiamque mutuam euertere conantur, qui similes esse videntur serpentibus. Quemadmodum enim illi occulte mordentes venenum inferunt, sic isti clam detrahentes virus sui pectoris infundunt in fratrem, cumque lingua ho minis ad benedicendum deum & ad aedificationem homi nis sit creata, isti eam serpenti faciunt similem, dum virtu tibus eius in peruersum abutuntur.

Neque vero modo ipsi qui detrahunt alienae famae, verum & ii qui detrahentibus aurem accommodant, ad eundem lapidem offendunt, quos monet scriptura dicens, Sepi aures tuas spinis, & linguam nequam noli audire, & ori tuo facito ostia, & seras auribus tuis. Offendunt & susurrones qui seminant discordias inter fratres, qui multos turbant saepe pacem habentes. Offen dunt & palpones, qui laudant peccatores in desideriis anmae suae, qui dicunt bonum malum, & malum bonum, dum nihil non loquuntur ad gratiam, contra quos dicit Prophe ta: Popule meus qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Of fendunt & murmuratores, quibus nunquam satisfieri potest Offendunt vt vno verbo complectamur omnia, quicunque vel vitam proximi, vel existimationem, vel fortunas, lingua sua vocant in discrimen, quae saepe muratas etiam diuitum ciuitates destruxit, sicut dicit ille Sapiens: & domos anagnatorum effodit, virtutes populorum concidit & gen tes fortes dissoluit, plures vt per linguam interiisse, quam in ore gladii cecidisse videantur, vt recte eam Iacobus vni uersitatem iniquitatis vocauerit, inquietum malum, plenam veneno mortifero.

PrevBack to TopNext