Text List

On this page

Caput 85

Prev

How to Cite

Next

Caput 85

Caput 85

De nono et decimo praeceptis

CAPVT LXXXV. De nono & decimo praeceptis.

HVmanarum & diuinarum legum inter alia discrimen & hoc esse putatur, quod illis aut facta puni untur, vt furta caedesque: aut dicta, vt conuitia, & in fide aduocationes: aut scripta, vt falsa charta, & famosi libelli: aut consilia, vt coniurationes & conscientiae latronum.

Caeterum cogitationis poenam nemo paritur, modo suis terminis ea sit contenta. Deus vero de malis etiam cogitatis poenas persequitur. Siquidem homo videt quae foris sunt, atque ea sola punit quae videt. Deus autem, cuius oculis nuda & aperta sunt omnia, cor intuetur, cor non manum interrogat: Solaque voluntas est, sicut ex Bernardo quoque docuimus antei, quae, quoniam pro sui ingenita libertate, aut dissentire sibi aut praeter se in aliquo consentire, nulla vi, nulla cogitur necessitate, non im merito iustam vel iniustam, beatitudine seu miseria dignam, & capacem creaturam constituit, prout scilicet iustitiae iniustitive consentit. Quamobron apud deum, qui hominem occidere disponit, antequam occidat, quasi homicida habetur: & qui peierare paratus est, antequam peieret iam periurus habetur: & qui adultorum committere visus est, antequam committat, iam aduer est, ante deum. Deus enim, inquit Ioannes Chrysostomus, non ex operibus iudicat, sed ex cogitationibus cornis. Voluntas est, quae aut remuneratur pro bono, aut condemnatur pro malo: opera autem testimonia sunt volutatis. Hanc igitur voluntatem, vt radicitus omne malum ex animis nostris euellat, prohibet Deus extremis duobus iis praeceptis. Non con cupisces domum proximi tui. Non desiderabis vxorem eius, non seruum, non ancillam non bouem, non asinum nec omnia quae illius sunt. Faluntur autem qui prauam inclinationem fomitemque pecciti, qui primi parentis nosi vitio nobis insitus est, hoc loco prohiberi censent. Nam sicut antea quoque fuit a nobis demonstratum, non exigit a nobis Deus, quod in potestate notra non est.

Verum isti nihil non comminiscuntur, quo possit blasphemam suam sententiam de eo quod impossibilia praeceperit Deus, confirmare. Nos vero cum Aug. dicamus, quod nec impossibile aliquid potuit imperare, qui iustus est, ac damnaturus est hominem, pro eo quod non potuit vitare, qui pius est.

Quamobrem primos illos concupiscentiae motus non prohibuit Deus, cum di ceret, Non concupisces: Fomes iste nobis insitus est a natura: quae vero sunt a natura, nec laudem nec vituperationem merentur.

Quamobrem ne peccatum quidem est in renatis concupiscentia: siquidem baptisma, quemadmodum ab Augustino scriptum legimus, dat nobis omnium indul gentiam peccatorum, & aufert crimina, non radit, nec viomnium peccatorum radices, in mala carne teneantur. quasi rasorum in capite capillorum, vnde crescant iterum resecanda peccata. Sed vocat, aiunt, concupiscentiam pecatum Apostolus. Etiam Christum vocat peccatum: Nunquid ideo Christum, aut culpae alicuius affinem, aut dam nationi dicemus obnoxium, Quamobrem quamdiu non consentimus illi, concupiscentia peccatum tale non est quod nos aeternae damnationis reos faciat. Nam dicere peccare aliquem sine voluntate, magnum esse deliramentum scribit Augustinus & peccati reum teneri quenquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis esse putat & insaniae: vsque adeo enim peccatum, voluntarium esse malum censet, vt nullo modo sit peccatum, si no sit voluntarium. Quod itaque concupiscentiam peccatum vocat Apostolus, non ideo sic vocat, quod proprie peccat, culpaeque alicuius rationem habeat, sed vocatur, inquit, pecatum, quia peccato facta est, cum iam in regeneratis non sit ipsa peccatum: Sicut vocatur lingua, locutio quam lingua facit, & manus vocatur, scriptura quam manus facit, itemque sic vocatur peccatum, quia peccatum si vincit facit: Sicut vocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat. Nihil igitur aliud damnat hic Deus, quam vitiosos affectus, ad quos accedit consensus, vt non concupisces, idem esse videatur cum eo, quod alio loco dicit scriptura. Post concupiscentias tuas non eas, quodque dixit alibi idem Apostolus: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, vt obediatis concupiscentiis eius Ioannes Chrysostomus aliud esse vult concupiscere, aliud velle: Concupiscere, inquit, passionis: velle autem arbitrii est: frequenter enim concupiscimus, etiam quod nolumus. Si ergo concupiscentiae non consentit voluntas. concupiscentia sola non damnat, magis autem gloriosiorem facit virginitatis coronam. Qui disertis etiam verbis alio loco concupiscentiam non esse peccatum affirmat. Quo magis autem intelligi res possit, illud scire oportet. Concupiscentiam nonnunquam esse nomen fomitis & quandam ad malum inclinationem: factum enim est peccato primi parentis nostri, quod sensus & cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua. Hanc Paulus vocat legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae. De hac scribit Iacobus vnusquisque ter tatur a concupiscentia sua abstractus & illectus. Haec non solum peccatum non est, verumetiam occasio persaepe coronae. Beatus enim qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.

Porro concupiscentia haec cum conceperit, parit peccatum. Concipit autem delectando, qua quidem re iam offendimus, sed lapsum tamen mortis nondum incurrimus. Est itaque iam hic secudus stimulus, qui & ipse concupiscentia vocatur. Nam primus est, leuis quidam punctus sensuum & incentiuum vitiorum. Secundus est cogitatio quae concipit peccatum delectationis. Hos duos stimulos, quos Graeci Propadeias vocant, scribit Hieronymus Deum non punire, sine quibus nullum hominum esse posse dicit.

Caeterum peccatum cum consummatum fuerit, hoc est, cum quis facere decreuerin cogitata, aut quum opere perpetrauerit, tum demum gene rat mortem. Ex eo colligere licet, quod concupiscentia qua tenus vel vrit, vel etiam delectat, nihil aliud quam bellum, quam pugna, quam rixa quaedam est, in qua si quis victor euaserit, aetene vitae praemia meretur: Sin autem superatus fuerit, stiper dium illius mors erit aeterna. Nihil igitur peccati, nihil dam nationis est in eo quod vrimur, quod delectamur, sed si succumbimus delectationi, tum demum peccati, tum aeter nae mortis rei efficimur. Caro concupiscit aduersus spiritum, in eo nihil est peccati: nam & spiritus concupiscit ad uersus carnem. Suggerit caro, fac adulterium suggerit spiritus, non fac. Luctam video, dicit Augustinus, victum non video. Pugna est, Concupiscit caro aduersus spiritum, delectat adulterium. Fateor quia delectat: sed spiritus ex aduerso concupiscit aduersus canem delectat & castitas. Et go vincat spiritus carnem, aut certe non vincatur a carne Adulterium tenebras quaerit, castitas lucem desiderat? quomodo vis innotescere, sic viue quomodo vis hominibus innotescere, etiam praeter oculos hominum, sic vine. Quo niam qui fecit te, & in tenebris videt te. Quare laudatur castitas publice ab omnibus? quare non laudant adulteri um, nec adulteri. Qui ergo quaerit veritatem, venit ad lucem Sed delectat & adulterium: contradicatur, resistatur, repugnetur: non enim non habes vnde pugnes: Deus tuus in teest, spiritus bonus datus est tibi, & tamen permittitur ipcaro concupiscere aduersus spirituum suggestionibus prauis & delectationibus genuinis. Fiat quod ait Apostolus: non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Non dixit, non sit iam enim est ibi: quod ideo peccatum vocatur, quia merito peccati contigit. Non enim in Paradiso caro concupiscebat aduersus spiritum, aut erat ibi ista pugna, vbi pax erat sola, sed facta transgressione, postquam homo noluit seruire Deo, & donatus est sibi, nec sic donatus sibi vt posset saltem possidere se, sed ab eo possessus a quo deceptus: coepit caro concupiscere aduersus spiritum.

Caeterum spiritus Dei est, qui pugnat in te aduersus te, aduersus illud quod est in te contra te. Quod autem aliud sit concupiscere, aliud velle, explicans illa verba Pauli vt non quaecunque vultis illa faciatis, docet Augustinus quoque Velle enim dicit, hominem castum pacem, vt nulla omnino surgat in membris eius concupiscentia aduersaria castitati. Sed nihilominus velimus, nolimus, concupiscentias habemus: velimus, nolimus, titillant, blandiuntur, stimulant, infestant; neque prius illis liberabimur, quam cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, & mortale hoc induerit immortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est. Absorpta est mors in victoria: Tunc audientur voces illae triumphantium: Vbi est mors contentio tua, Vbi est mors aculeus tuus: percussisti, vulnerasti, deiecisti, sed vulneratus est propter me, qui fecit, me: O mors a mors vulneratus est pro me, qui fecit me, & de morte sua vicit te. Voces illae sunt triumphantium pugnantium vero vox est. Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum, sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea: & anima mea turbata est valde, & tu Domine vsquequo. Hanc vocem emittebat & Paulus, cui & ipsi, ne magnitudo reuelationum extolleret eum, datus fuerat stimulus carnis, angelus Sathanae, qui eum colaphizaret, propter quod ter Dominum rogauit, clamans: Et tu Domine vsquequo? Et responsum accepit a Domino: Sufficit tibi gratia mea, virtus in infirmitate perficitur. Vel ex iis verbis perspicuum esse cuiuis potest, quod infirmitas haec, pronitas haec ad peccatum, non modij peccatum non est. verumetiam facit ad virtutis perfectionem: quodque ea prohibita non sit, neque enim prohibetur pugna, sed vt ne cedatur in pugna. Non potes efficere, vt omnino nullae sint in te concupiscentiae carnis, fac quod potes, vt non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad obediendum desideriis eius. Ecce quod nolo, mala desideria surgunt, sed noli obedire. Arma te, sume instrumenta bellorum: praecepta Dei, arma tua sunt: Si bene me audis, & eo quod loquor armaris: Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore: Quid est, non regnet? non obediatis concupiscentiis suis: si enim coepe ritis obedire, regnant. Et quid est obedire? Exhibere membra arma iniquitatis peccato. Nihil hoc doctore praeclarius. Quid vis vt exponam tibi fac quod audisti. Non exhibeas membra tua arma iniquitatis peccato. Dedit tibi Deus potestatem per spiritum sanctum, vt membra tua teneas: surgit libido, tene tu membra: noli exhibere mem bra tua arma iniquitatis peccato: tene pedes ne eant ad ilicita, tene manus ab omni scelere: tene oculos, ne male attendant: tene aures ne verba libidinis libenter audiant: tene totum corpus: tene latera tene summa tene ima Spiritu ambulate, dicit Paulus, & concupiscentias carnis ne perfeceritis.

Quare non dixit concupiscentias carnis ne habueritis? quia necesse est vt habeamus illas. Quare non dixit concupiscentias camis ne feceritis? quia facimus eas, quum concupiscimus: ipsum concupiscere facere est, Sed ait Apostolus. Iam non ego operor illud, sed quod ha bitat in me peccatum. Ergo quid tibi cauendum est, hoc sine dubio ne perficias. Surrexit libido damnabilis, sugg. gessit, non audiatur. ardet, non se compescit, & velles vt non arderes, & vbi est, vt non ea quae vultis faciatis? Noli dare membra, ardeat sine causa, & consumit se. In te ergo fiunt ipse concupiscentiae, fatendum est, fiunt: ideo dixit ne perfeceritis. Decreuisti facere, perfecisti: perfecisti etenim, si decernas faciendum esse adulterium, & ideo non facis, quia locus non est inuentus, quia oportunitas non datur, quia forte illa casta est de qua videris esse commotus. Ecce iam illa casta est, & tu adulter es.

Quare? quia perfecisti concupiscentias. Quid est perfecisti? in animo tuo faciendum esse adulterium decreuisti. Haec est concupiscentia, quae prohibetur isto praecepto. Si quis vratur, si quis delectetur, non est adhuc reus praecepti huius violati, siquidem semina ista cupiditatis, quemadmodum a Basilio quoque scriptum legimus: primo motu compesci nequeunt, quin etiam occasio potius & materia ad Dei gratiam promerendam exercendamque virtutem existunt, vt non sine causa dixerit Origenes. Sicut caro si tale non aspergatur: quamuis sit magna & praecipua, corrumpitur, ita & anima nisi tentationibus assiduis quodammodo saliatur, continuo resoluitur ac relaxatur. Si vero blandior aliquantulum in iis mora fuerit: humana tentatio Caeterum si ad extremum certa ratione deliberationeque firmentur, etiam in actum non prodeant, omnino letifera iam sunt: tum enim demum ventum est contra praeceptum Dei: Non concupisces. Sic & Anselmus exponens illum Pauli locum: Non regnet peccatum &c. Non ait, inquit, non sit, sed, ne regnet. Et si sit peccatum id est, fomes & delectatio peccati, tamen non regnet, id est, non faciat, quod illicite cupit. Inest modo peccatum quum delectaris, regnat si consenseris.

Sed quid Anselmum commemoramus, virum excellenti quidem doctrina praeditum, sed qui quingentorum annorum aetatem non excesseris? Etiam ante mille prope ducentos annos, sic Pauli locum hunc enarrauerunt, ante Augustinum Chrysostomus, & post Augustinum eius discipusus Primasius, & qui propemodum fuit illius aequalis Petrus Chrysologus, post hunc Theophylactus, atque alij non pauci. Libet autem Petri Chrysologi verba adscribere. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Non dixit, inquit, non veniat ad vos, non dixit, non prouocet, non titillet, sed non regnet, non dominetur. Confligat, ad vincentis gloriam dimicet, & decidat ad trium, phum victoris, & tandem se doleat impia peccati dominatio a seruis quondam suis tota securitate calcari, & cru delis tyrannus ingemiscat, subiectum se suorum pedibus captiuorum, & ad eorum triumphum, de quibus diu triumphauerat se veteranus hostis, peruenisse deploret. Sed & vetustior omnibus iis Hilarius, enarras illud ex Psalmo Non dominetur mei omnis iniustitia. Non, inquit, vt a se absit, sed ne dominetur sui orat: scit per tentationes ad gloriam perueniri. Ac paulo post dominationem iniustitiae Propheta metuit, tentationem, vero eius non recusat. Quae malum igitur istos agitant intemperiae? qui tanto priscorum patrum consensui repugnare, suamque opinionem, illorum sententiae anteponere audent? Nam quod Augustino & Primasio in Africa, idem Ioanni Chrysostomo in Thracia, Petro Chrysologo in Italia, Theophylacto in Mesia, Anselmo in Anglia, & qui sequuti hunc sunt, reliquis deinceps omnibus, idem visum est, in variis orbis Christiani partibus. Sed ipse sensus communis indicat, non prohiberi a Deo pugnam carnis, in qua si quis strenue se gesserit, coronam assequitur, sed prohiberi, non concupiscentiae carnis assentiamur, ne nos ab ea superari patiamur. Vita nostra militia est: Si premit nos hostis, in eo peccatum nullum est, modo ne opprimi nos ab eo sinamus. Cum igitur prohibetur concupiscentia, prohiberi videtur mala dilectio, qua diligitur quod diligi non oportet: vt cum dicit lex: Non concupisses, hoc velle dicere credenda sit, non diligas quod diligi non oportet. Non oportet autem diligi, quod vel in Dei caedit iniuriam vel in proximi detrimentum.

Quamobrem omnis iniustitia prohibetur hoc vno verbo. Non concupisces: Nam etsi bona concupiscentia quoque sit, qua spiritus concupiscit aduersus carnem, de qua scriptum etiam legimus: Concu piscentia sapientiae deducit ad regnum: tamen cum non additur quid concupiscatur, sed sola ponitur: non nisi ma la, sicut ab Augustino traditum est, intelligitur.

Itaque non solum opere quod non oportet si perfeceris: verumetiam animum ad perficiendum si adieceris, contra legem hanc peccatum est. Siquidem non tam operi, quam voluntat praemia sunt a Deo vel supplicia constituta. Ex hac & iu stitia nostra & iniustitia pendere videtur. Quod si voluntas magna est & bona, dilectio vocatur. Diligis quod oportet, iustus es, diligis quod non oportet, iniustus es Dilectio eius quod non oportet, vocatur cupiditas, vel concupiscentia: dilectio eius quod oportet, vocatur charitas Hae sunt duae radices, quas attendit Deus: radix malorum omnium est cupiditas, radix bonorum omnium est charitas: ex hac nihil mali, nihil ex illa boni proficiscitur: hanc in bonorum Christus, illam in malorum cordibus plantat Diabolus: Non attendit igitur Deus id, quod foris apparet, verum radicem intuetur, vtrum ex cupiditate an ex cha ritate facias, solum id spectandum esse putat, vsque eo etiam, vt homicidam laudatum, de eo vero qui misericordia ductus abstinuisset a caede, poenas expetitas esse legamus. Phinees vno pugione duos confecerat: commendatus a Domino aeterni sacerdotii Testamentum accepit: non quod ipsum bonum sit per se homicidium, quod lege prohibi tum esse scimus, sed quod illud zelando zelum Dei patrauerat. Ita charitas rem per se malam, fecit esse bonam. Confra Saul non occidit Agag regem pinguissimum, & optinis gregibus ouium & armentorum, & vestibus, & arietibus & vniuersis quae pulchra erant, pepercit, nec voluit lea disperdere. At in tam grauem ex ea re Dei indignatiomem incurrit, vt cum dies noctesque praecibus & lachrymis liram eius placare conatus fuerit, nihil tamen proficeret, neque paenam sibi constitutam euadere potuerit: non quod malus esset affectus misericordiae, sed quod contra Dei praesceptum pepercit, deque rebus Amalec concupiuit. Non est in Phinees laudatum homicidium, sed charitas, sed zelus. Non est in Saule damnata misericordia, sed concupiscentia, partim laudis, partim rerum optimarum Amales, de quibus prohibuit Deus, ne quid concupisceret, qui radiscem, non quod foris apparet inspicit. Abominatur omne id quod ex radice cupiditatis proficiscitur: Contra quicquid ex radice charitatis procedit, qualecunque sit de eo mortalium iudicium, Deus tamen qui cor non manum interrogat, grato cumprimis animo id amplectitur. Ponro charitatis dix in hominis corde plantari non potest, nisi prius ciecta sit radix cupiditatis. Hanc euellit Deus cum dicit: ne concupiscas, quo facilius inserere possit radicem illam, ex qua nascitur, quicquid est rerum bonarum: cuius meminis Christus dicens, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota mente tua, & ex omnibus viribus tuis & proximum tuum sicut teipsum Ex iis colligere licet, quod antea quoque copiose per nos demonstratum est, quod sicut iniustitia nostra cupiditas, sic iustitia nostra non est nisi charitas. Quam si iustitiae nomine non dignantur haeretici, mirandum non est. Quemadmodum enim scientia, sicut a Philosopho legimus, non habet inimicum nisi ignorantem, sic non alii magis aduersantur charitati, non alii plus illi modis omnibus detractum cupiunt, quam qui sunt omnis charitatis prorsus expertes: cuius generis omnes haereticos & Schismaticos esse iam ex Augustino docuimus. Possunt enim haeretici loqui linguis, possunt habere prophetiam. possunt habere mysteria omnia & omnem scientiam, possunt habere fidem, ita vt montes transferant, possunt non modo suas facultates omnes in cibos pauperum distribuere, verumetiam tradere corpora sua ita vt ardeant: sola est charitas, quam si habere possent, haeretici & schismatici esse non possent: sola est diaritas, quae sicut dei filios a diaboli filiis, sic secernit catholicos ab haereticis: sola est charitas, per quam retinetur spiritus vnitas in vinculo pacis. Haec enim est quae non modo non inflatur, verumetiam in mortalium animis eam parit modestiam, vt alteri se praeferat nemo, quin alterum se quisque praestantiorem existimet. Hac se destitutos esse negare non possunt, qui posteaquam segregauerunt semetipsos, inflati sensu carnis suae nihil sibi non arrogant, nihil aliis non derogant, sibi lumen & intelligentiam scripturarum, sibi pietatem solis ita vendicant, vt qui tot saeculis in sancta catholica Ecclesia magna cum pietatis & constantiae laude vixerunt, eos aut caecitatis, aut impietatis condemnent omnes, qui aut nihil viderint in tam clara scripturarum luce, aut agnitam veritatem, quod extremae cuiusdam est impietatis, amplecti noluerint. Hoc igitur ingenio praediti qui sunt, nihil ab illo faciunt alienum, si, quo se defici dono charitatis intelligunt, ei iustitiae nomen tribui, ferre non possunt. Verum de iis hactenus. Nunc quoniam de interno cultu, quantum praesens tempus postulat, dixisse satis videmur: ad ea quae de extenno cultu dicenda restant, sermonem nostrum conuertamus

PrevBack to TopNext