On this page
Caput 86
Caput 86
De externo cultu
QVod si nuda mens esset nostra, nec vllo membrorum inuolucro irretita, satis iam de ratione colendi Dei dixisse videri poteramus, nec erat quod plura scribendi laborem caperemus.
Quoniam vero iuncta est implicata cum corpore, ac illius adminiculo persaepe mouetur, & nititur ad summum Deum: de eo quoque culti paucis disserendum nobis restat, qui corpore, quique reb externis exhibetur. Sic enim a Basilio quoque scriptum legimus: Si extra corpus constituti essemus, necessarium esset, ea tantum curare, quae animae soli optime conducerent.
Quoniam vero geminus est homo, conuenit geminum esse virtutum studium, quod ost corporis laboribus, & animae exercitiis absoluatur. Ac il lud quidem homini Christiano certum & indubitatum esse debet, quod omnis Dei cultus, omnis verae pietatis & religionis vis, per quam cum Deo revera coniungimur, ac illius numini maiestatique dediti sumus, in mente & spiritu, & in ipsa intestina voluntate consistit. Quae voluntas cum bona & magna est, charitas vocatur, per quam adha rentes Deo, vnus cum eo spiritus efficimur. Hac sola col peus maxime gaudet: qui cum sit spiritus, in spiritu & vesitate vult adorari. Nec est alia causa, quamobrem de subimi coelo filium suum in hanc lachrymarum vallem demittere, & hoc mortis nostrae corpus indutum in terris tersari cum hominibus voluit, quam, vt sicut ipse nobiscum na caro, & vnum corpus fieri dignatus est, sic nos vicis Im eius, qui prior dilexit nos, & semet ipsum tradidit pro nobis, amore inflammati, ex illo toti pendentes, in illo acquiescentes, in illius beneficiorum contemplatione omni nente cogitationeque nostra defixi, voluntates & actiones nostras omnes ad illum, tanquam ad vltimum finem refelentes, vnus cum eo spiritus efficeremur. Hic est cultus, quem praecipue Deus a nobis exigit, quem quantum diligimus, tantum colimus. Nam, sicut ab Augustino quoque scriptum legimus, pictas Dei cultus est, nec colitur ille nisi mando.
Caeterum vbi verus est amor, nequaquam sic in ipsa reconditus, & abstrusus esse potest, vt non per signa quaedam & indicia se foras proferat, ac ad spectantium ocuos traducat. Hinc ille sublationes & deiectiones oculoum, pectorum percussiones, capitum inclinationes, genuum inflexiones, & hoc genus externae gestiones aliae, quae ceremoniae vocantur, quae, sicut alia externa omnia, ita demum ad promerendam gratiam, & misericordiam Dei, momenti aliquid adferre videntur, si ex ea, de qua iam diximus, intima erga Deum voluntate proficiscuntur, imirationes vt sint, & simulachra animi varios in se affectus erga Deum suscipientis. Sin autem falso per simulationem vsurpata fictaque fuerint & ementita, non esse potest vlla magis nefaria consceleratae mentis improbitas, cum in rebus huiusmodi, cut summum bonum veritas, ita summum sit flagitium simulatio. Recte enim ab illo dictum est: Simu lata aequitas, duplex est iniquitas.
Quamobrem talia censentur apud deum, qui scrutatur corda & renes, cuius ocu llis nuda & aperta sunt omnia, ista, quae foris aguntur, qualis est intus voluntas hominis. Hanc inspicit iustus ille rerum aestimator, non ea quae fiunt externe: quae si spiritu sint & veritate dilectionis destituta, plus adeo ad prouocandam, quam ad placandam iram Dei facere videbuntur. Verum est enim quod a Propheta scriptum est: Omnis gloria filiae regis ab intus. Intus videt Christus, intus amat, intus alloquitur, nec vel punit, vel coronat, nisi quae fiunt intus.