Text List

On this page

Caput 87

Prev

How to Cite

Next

Caput 87

Caput 87

Caeremoniarum divisio

CAPVT LXXXVII. Caeremoniarum diuisiori

ESt autem duplex ordo ceremoniarum. Quaedam enim a veritate mentis profecta, in ipso corpostatim & in iis quae vnita sunt corpori, suscipium tur, cuius generis sunt preces, Deique inuocationes & ea quae paulo ante recensuimus: quaedam non magis veritate proficisci, quam ad illam aspirare videntur, quae les illae sunt, quae in templis, ornatibusque templorum, in varietate ordinum, in ritu quorundam facrorum, in cantibus, in vestibus, in festorum dierum celebratione sitae sunt: quas qui sumptu suo instituerunt, si non alia re quam figranti Dei amore adducti fecerunt, nec alium, quam laudem illius & gloriam, finem sibi propositum habuerunt, fieri non potest, quin haec eorum praeclarae voluntas, cum primis Deo grata sit & accepta, ac suam apud illum mero dem habitura: Sin autem alio respexerunt, quadrabit inillos quod de hypocritiis dicit Christus. Acceperunt me cedem suam. Omnis autem tractatio ceremoniarum hi rum, ad instructionem populi sumpta praecipue videtur Est enim eorum pars multo maxima, qui cum sensibus ma gis, quam intelligentia, menteque moueantur, suis ipsi cog tationibus ad pie Deum colendum & eius, eximiam beni gnitatem contemplandam, ac gratae quadam recordatio ne prosequendam, non facile queunt excitari. Quamos rem fit non raro, rebus vt iis externis, quae in oculos in currunt, quaeque sensibus offeruntur, pulsati saepius, & admoniti, turam tandem aliquam & meditationem homine Christiano dignam suscipiant. Horum igitur vtilitati, ceremoniarum hoc genus institutione, prospectum est maxime. Sumuntur autem ceremoniae a persona, re, loco, & tempore. Et sunt quae recta ad Deum ipsum referunturcui cultus exhibetur, vt ritus sacrificii sunt quae ad homines Deum colentes, vt ieiunia, elecmosynae, orationes, & eiusdem generis exercitationes aliae, quibus animus ho minis ad colendum Deum praeparatur: sunt rursus alia quasi quaedam instrumenta diuini cultus, vt sacrae vasa, sacrae vestes, Chrisma, cereus, luminaria, & id genus alia Nobis de singulis dicere, rationemue singulorum exple care propositum non est, verum quae temporum istorum ratio postulare videbitur, paucis de quibusdam disseremus

PrevBack to TopNext