On this page
Caput 88
Caput 88
De Caeremoniis quae sumuntur a personis
QVae sumuntur a personis, ceremoniae, de iis, quo loco de Sacramento ordinis sermo nobis fuit, cum pleraque dixerimus, tanto nunc futuri sumus breuiores. Neque enim omnibus in Ecclesia visa sunmnia conuenire: neque fas esse putatum est, vt sibi quisque, nae vellet, sumeret, vtque legitime non vocatus, munus alinod Ecclesiasticum vsurparet.
Verum, quod Paulus dilienter monuit, omni semper studio laboratum est, vt non lum ordo, verumetiam ordinis ordinandi cura retinetur in Ecclesia, vt quid personas, quid loca, quid tempra deceret, etiam atque etiam circunspiceretur: Non mnes voluit Paulus Apostolos, non omnes Prophetas, on omnes esse Doctores, non omnes Sacerdotes, non mnes Episcopos, non vt sibi quisquam honorem summet, sed vt vocaretur tanquam Aaron. Neque sufficere cistimauit, si quis vocatus esset; manuum impositionem ecessariam praeterea iudicauit, de qua & ipsa nihil festiantius, minusque consyderate statui praecepit. Cui vero anus essent impositae, signum id erat, quod non iam surpauerit, verum approbatione Ecclesiae, & Spiritu santo authore delatum sibi publicum in Ecclesia ministranmunus acceperit. Praecedebant autem impositionem manuum, ieiunia & orationes, quibus placatus Deus, graam per ea suam ordinandis largiretur: quem etiam nunc bseruari morem videmus. Neque enim ordines, quos maiores vocant, conferuntur, nisi post triduanum ieiuium, in quorum collatione solennes etiam ritus praecasonum, chrismatum, praelectionum, examinum, testifiationum & dumentorum adhibentur. Quae si minus dem omnia modo factitata sunt ab Apostolis, magna tahen ex parte per manus ab illis tradita retinemus. Quod successu temporis adiectum est aliquid ad ea, quae tempo bus Apostolorum in vsu fuerunt, factum id est, quo reliiosiores & augustiores Ecclesiasticae functiones reddeantur, atque vt ordini publico majestas quaedam diuini piritus adderetur, ne vel ii, qui manus imponunt, parum ssent in legendis ministris circunspecti, vel ii quibus imonuntur, cum se tanta vident obseruatione receptos doum suum contemnerent, & parui facerent.
Quod vero non dunttuntur ad ministernum Ecclesiae nisi coelibes, non ideo fit, quod caelibatus pro cultu Dei habeatur, sicut quot dam hoc tempore somniare videmus: nam & caelibes repe rire licet cuiuis potius quam Deo seruientes, sed quod qui se propter Dei regnum castrauerunt, multo sunt ad colendum Deum expeditiores, quam qui matrimonio sunt irre titi. Quamuis enim non eat quisquam inficias, quin honesta sit res matrimonium: tamen saeculi curis quamlibet nolentem inuoluit hominem, quibus quantum additur studii, tantum sacris rebus deciditur. Testatur hoc Apostolus quoque, cum orationes impediri dicat vsu coniugij Quamobrem vult omnes esse sine sollicitudine. Qui sine vxore est, inquit, sollicitus est, quae domini sunt, quomodo placeat Deo: qui autem cum vxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat vxori & diuisus est. Et mulier innupta, & virgo, cogitat quae domini sunt, vt sit sancta & corpore & spiritu: quae autem nupta est, cogitat quo sunt mundi, quomodo placeat viro. Quoniam igitur qui sunt matrimonio irretiri, partem eorum occupat mundus, partem Christus, dum sic placere Christo satagunt, vt coniugi quisquam suae, cui debet obsequium, non displiceat, cuius causa mundi curis, implicari necesse habet: ideo factum est, vt coelibes tantum ad sacerdotium admitterentur, quos nihil impedit, quominus omni studio in eam co gitationem incumbant, quomodo sponso suo Christo placere queant, nec est quicquam quod eos ab ipsius iugi cultu remoretur. Qua de re pluribus etiam verbis in Asceticis disserit Basilius, vbi qui Christi militiae nomen daturus est, eum a matrimonio modis omnibus deterret, ac ad coelibem vitam amplectendam inuitat. Quo quidem in loco; non modo coniugio interdicit ei, qui Christo stipen dia facere decreuerit, verum & priuatarum facultatum possessionem eum a se relegare, quin & voluntati suae proprie renuntiare, seque in potestatem alterius tradere vult, vt sic nudus nudum Christum sequatur, ac non modo nullas facultates, sed ne voluntatem quidem propriam habeat, quo sic ab omnibus mundi curis liber totus Christo spon so suo vacare queat, illiusque potestati se quantus quantus est, suaque omnia subiiciat. Non est itaque cultus Dei caelibatus aut monachatus, sed est ad colendum Deum via quaedam expeditior.
Quamobrem impudens eorum commentum est, qui monacharum, caelibatum, votaque castitatis, paupertatis, & obedientiae, ad idololatriam pertinere ditunt: cum non aliam sequantur colendi Dei rationem monachi, coelibes, & votis quae iam recensuimus obstricti, quam reliqui Christiani omnes. Vna cunctorum est religio, vna fides, eadem fidei Sacramenta, eadem spes, eadem beatitudinis expectatio, eadem charitas, eadem orandi regula, idem ministerium, non alius vt sit monachi, & coelibis cultus quam coniugati, nisi quod magis ille continuus est, & minus habet interpellationis. Nam quacunque tan Hem in re verum Dei cultum constitueris, non alius monachi quam laici, non alius erit cultus coelibis, quam con iugati. Quod si fide, spe, charitate, recte coli Deum existinaueris, non est alia monachi fides, alia coniugati, eundem Deum colunt, in eundem credunt, ab eodem sperant, eundem diligunt. Sin autem in contemplando Deo, Psalmis & Canticis, Hymnis & laudibus prosequendo, si in peccatorum agnitione, in corporis & sanguinis Christi participatione, in eius seruitutis, quae latria dicitur, exhibitione cultum Dei situm esse iudicaueris: quicquid tandem illud fuerit, quo vere Deum coli dixeris, commune est monacho & laico, coelibi & coniugato. Quod vero hic vxoris vsu sibi ipse interdixit, ille vero praeter hanc coelibatus, alias quoque sibi nouas leges adsciuit, in quas voluntaria primum animi indictione cum iurasset, earum postea seruandarum necessitate constringeretur: non alia de causa factum est, quam vt iis, tanquam arctioribus vinculis, in studiis pietatis teneretur, atque curis aliis omnibus vacuus, tanto liberior & expeditior debitum Deo cultum praestaret, reiectis omnibus iis, quibus a Deo retardari possit. Non est igitur alienus aliquis cultus coelibatus, aut mona chatus, neque peccat contra primum praeceptum, quo deos alienos habere prohibemur, si quis aut coelibatum, aut monasticae vitae genus aliquod sit amplexus. Nam hoc asseueranter dicere, quid aliud fuerit, quam vniuersam Ecclesiam iam inde ab Apostolorum temporibus adhaec vsque nostra, idololatriae condemnare? Quis enim fuit ex primis illis Ecclesiae luminibus, qui non aut monachus ipse fue rit, aut in summa veneratione monachos habuerit? Sunt qui ipsos etiam Apostolos cenobiorum primos authores fuisse dicant. Certe Cassianus a Marco Euangelista monachos normam suscepisse viuendi scribit.
Verum vt nihil dicamus de Apostolis, nihil de iis, qui in Aegypto, Thebaide, Syria, Scythia, ingenti numero fuere monasticam professi, nihil de Antoniis, Paulis, Hylarionibus, & multis aliis eorum sectatoribus: certe beatum Ephem, Basilium, Hieronymum, Augustinum, Gregorium, & quamplurimos alios, qui non doctrinae magis, quam sanctitatis nomine cumprimis in Ecclesia celebres habentur, mona chos fuisse dubium est nemini: qui vero alii monachi non fuerunt, monachos nihilominus recepisse, laudasse, suspexisse. Ex quorum numero Athanasius, quemadmodum a Gregorio Nazianzeno memoriae proditum legimus, operepretium se facturum esse putauit, si vitam Anthonii mo nachi conscriberet. Ioannes vero Chrysostomus, praeterquam quod in quibusdam locis monachorum insuturum in coelum vsque laudibus vexit, ac e superiore templi loco suos, vt eorum insequerentur vestigia, diligenter est hortatus, etiam tres libros aduersus vitae monasticae vitu peratores aedidit.
Quid igitur dicemus? Nunquid omnes hos idololatras pronuntiabimus, vt monachos aliquot apostatas nostri temporis, a periurii crimine, cuius rei sunt propter vorum, quo Deo se obstrinxerunt, violatum, liberemus? Nos vero potius haereticos esse censebimus, quos a tam sanctis patribus, inflatos sensu carnis suae, tantopere dissentire videmus, qui suo ipsorum iudicio condemnati, quod ab Ecclesia factum oportuit, vt eos e caetu piorum euceret, id priores ipsi fecerunt, seque vltro a Christi corpore, a sancta catholica Ecclesia praeciderunt. Qui vero peruersas istorum hominum opiniones, tanquam Dei verbum suscipiunt & adorant, atque eorum potius, qui ipsi inter se dissident, prauum sensum, quam pium totius Ecclesiae, tot saeculorum consensum sequuntur, quemadmodum ab idololatriae crimine defendi possint, non videmus. Verum nos hic monasticae vitae propugnationem non suscepimus. Cum igitur quantum praesens postulat institutum, de caeremoniis quae sumuntur a personis, satis mul ta dixisse videamur, ad alia properabit oratio