Text List

On this page

Caput 89

Prev

How to Cite

Next

Caput 89

Caput 89

De Caeremoniis quae sumuntur a rebus

CAPVT LXXXIX De Caeremoniis quae sumuntur a rebus.

A Rebus quoque summi caeremonias diximus: inter quas Principem locum obtinet sacrificium, quae vsque eo proprie Deo debita seruitus est, vt neget esse quenquam hominum Augustinus, qui dicere audeat, sacrificium alii cuiquam deberi, quam domino soli. Nam cum de diuino cultu multa sint vsurpata, quae honoribus deferuntur humanis, siue humilitare nimia, siue adulatione pestifera, ita tamen, vt quibus ea deferuntur, homines nihilominus habeantur, qui dicuntur colendi & venerandi, si autem eis multum additur, & adorandi: quis, ait, vnquam sacrificandum censuit, nisi ei, quem Deum aut sciuit, aut putauit, aut finxit? Proprius igitur & peculiaris Dei cultus est sacrificium: nam quicunque Deo cultus alii deferuntur, communes illi sunt cum hominibus, Quae causa etiam est, quod eum tantopere Satanas oppugnat, quod hac seruitute sublata, sublatum iri quicquid illud est ex rebus iis, quae sub aspectum hominum cadunt, quo proprie Deus colitur, intelligit: nullus vt eximius eprae mortalibus honos habeatur, neque maior illius, quam aliorum quorumcunque, qui dignitate praestant inter homines ratio ducatur. Etiam Augustini saeculo persuadere per sua membra Satanas hominibus est conatus, visibilia sacrificia diis aliis congruere: vero autem Deo tanquam inuisibili inuisibilia, & maiori maiora, meliorique meliora, qualia sunt purae mentis, & bonae voluntatis officia. Ac verum quidem est, quemadmodum ab Augustino dictum, & ab Algero legimus repetitum, quod inuisibilia maiora melioraque sacrificia Deo debentur, sed non propterea visibile sacrificium excludendum est, quod ita signum est illorum inuisibilium, sicut verba sonantia signa sunt rerum. Sicut enim orantes atque laudantes, ad eum dirigimus significantes voces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offerendum esse scimus, quam illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi esse debemus, quod nisi facti fuerimus, frustra visibile sacrificium offerimus. Est enim verum sacrificium, sicut ab eodem Augustino scriptum legimus, omne opus quod agitur vt sancta societate inhaereamus Deo. Quicquid igitur non eo animo agitur, vt Deo sancta societate adhaereatur: quantum ad hominem sacrificantem pertinet, verum Deoque gratum sacrificium non est. Cum autem sacrificia multa sint quibus hoc agimus, vt, quod sibi solum Propheta bonum esse dixit, Deo adhaerere queamus; nullo magis id efficitur, quam eo, quod Missae sacrificium vocatur. In quo cum exacta fiat, & accurata cumprimis omnium Christi beneficiorum commemoratio, ernon potest, quin eorum contemplatione mens hominis exardescat, & in eius ineffabilem incorporeumque complexum sancto desiderio feratur, a quo se tot & tantis beneficiis immerentem quin extrema quaeque supplicia merentem potius, affectam esse perspicit.

Quamobrem celebraturus hoc sacrificium Sacerdos, illud ante omnia curat, vt sedato prorsus animo, cunctis perturbationibus & seculi curriomnibus vacuo, per summam quietem, sabbatum agat spirituale: quo vacare possit, & videre, quoniam Christus est ille Deus, qui oblato in ara crucis pretiosi corporis & sanguinis sui sacrificio, nos coelesti patri suo per mortem suam reconciliauit, ex impiis pios, ex inimicis amicos, ex ira filiis Dei filios & haeredes, fratres autem suos & cohaeredes effecit. Qua cogitatione accensus, & se, & adstantes omnes, quin & Ecclesiam vniuersam, cuius ad altare stans personam gerit, tam bono, tamque benefico Deo sacrificium offert, atque vt ab eo tantopere amata, tantisque beneficiis afecta, vicissim illi per dilectionem adhaerere, nec vnquam ab eo separari queat, ipsius qui solus id praestare potest, misericordia perfici petit. Quo magis autem huic cogitationi tota mente vacare, & per eam adhaerere Deo possit: membra quoque corporis omnia per id tempus vt huic vni rei subseruiant, procurat, vt mentis iudicio voluntarique parentia, & illius veritatem ac sinceritatem consequentia, eodem, quo mentis cogitatio, motu impellantur, mentemque tanquam dominam comitentur, ita vt mentis motum motio semper corporis assequatur, vt siue animus peccati & culpae conscius, prosternat se atque abiiciat coram Deocorpus eundem gestum, eundemque actum subeat, atque con ficiat: siue agendis pro acceptis beneficiis gratiis, mentem ad Deum cogitationemque sustulerit, eandem ad Deum sublationem, vultus, oculi, manusque sequantur: siue quod quoquo modo studeat animus, atque decernat, quod quidem ad colendum Deum pertinere videatur, repente tanquam in speculo, sic in corporis motu, illud intestinum animi consilium voluntasque cernatur. Sicut autem Sacerdos, ad eundem modum affectus etiam esse debet. populo quiuis, qui praesens adest, quoties tremendum hoc a Sacerdote sacrificium peragitur, vt & ipse non aliis rebus vacet, quam iis quae per Sacerdotem aguntur contem plandis, atque illius exemplo omnibus & animi, & corporis motibus in Deum feratur: cumque verba illa dicentem audierit. Sursum corda, non ore magis quam intimo corde respondeat: habemus ad dominum, Admonentur enim his verbis qui praesentes adsunt, vt quae sursum sunt quaerant, vbi Christus est ad dextram Dei sedens: quae sur sum sunt sapiant, non quae super terram. Procul itaque tum facessat ex cordibus hominum carnalis omnis & secularis cogitatio, & in eo toti sint, ad quod Sacerdos inuitat, vt quod verbo se facturos promittunt, re praestent, ne si quis aliud in lingua promptum, aliud in pectore clausum habuerit, quod Ananiae dixit Petrus, sibi quoque dici audiat: Cur tentauit Satanas cor tuum, mentiri te spiritui sancto? Non enim es mentitus hominibus sed deoatque ita magis etiam Deus eum execretur, sicut hypocritas illos de quibus ait: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

Quamobrem quod lingua profitentur, corda reipsa sursum erigant, vbi Christus est in dextra Dei sedens, ibi mens cuiusque, ibi fixa sit cuiusque cogitatio, vt cum Paulo dicere possint: Nostra au tem conuersatio in caelis est, vnde saluatorem expectamus dominum Iesum Christum. Cessent confabulationes, cessent curae terrenarum rerum, in eo sint hominum animi defixi, quod a Sacerdote postea geri vident, qui populo ad gratias Deo agendas inuitato, quid sit illud pro quo Deo gratias agere debeamus ostendit, cum quemadmodum pro nobis passus, in crucem actus, mortuus & sepultus sit, tertia die resurrexerit, in coelum ascenderit, non verbis magis explicat, quam totius corporis actione repraesentat, ad sub astantium oculos subiicit. In horum igitur tantorum beneficiorum contemplatione, defixas tum esse mentes hominum oportet, vt quod esse dignum & iustum fatemur, Deo pro illis gratias agamus, neque verbis modo gratam nostram voluntatem declaremus, verum etiam sicut Chistus dilexit nos, & tradidit semet ipsum pro nobis, oblationem & hostiam Deo, in odorem suauitatis, ita nos eius hac tanta dilectione prouocati, vicissim diligamus eum, & exhibeamus corpora nostra hostiam viuentem, sanctam, Deo placentem: ea mente, vt sicut ipse posuit animam suam pro nobis, & nos animas nostras pro nomine illus ponere, ac omnia prius & facere & pati parati, simus, quam vt vnquam ab illius nos dilectione separari permittimus. Hoc animo qui praeditus est, siue sit Sacerdos, siue sit aliquis ex iis, qui rei diuinae praesentes intersunt, is demum in odorem suauitatis, hostiam acceptam Deoque placentem offert. Nam externae caeremoniae nullus est vsus, si non sit ex hac intestina voluntate profecta. Falsum est enim, quod filij desertores de matre sua quondam Ecclesia commenti sunt, quasi praedicatum in illa fuerit, valere coram deo sacrificium sacerdotis ex opere operato. sine bono motu vtentis: cum Ecclesiae doctrina, cum isto commento pugnet ex diametro. Nam valere sacrificium fine bono motu vtentis, vel sacerdotis, vel populi, non modo docuit in Ecclesia nemo, verum illud vno ore potius affirmarunt omnes, nisi quis per fidem, animique deuotionem fructum illius in se transferre conatus esset, exitio po tius illi futurum sacrificium, quam vtilitatis aliquid allaturum. Quorsum autem admoneret populum sacerdos, vt corda sursum erigerent, si valere sacrificium sine bono motu vtentis persuasum haberet? vt vel hinc perspicuum cuiuis esse queat, quam sint ab omni veritate auersi, quos ista comminisci non puduit, quum tamen authorem huius commenti proferant neminem. At docuerunt Scholastici, Missam ex opere operato valere. Docuerunt: verum illud nusquam addiderunt: sine bono motu vtentis. Tum autem, longe alio sensu docuerunt, quam quem isti sibi con finxerunt. Quo magis autem dilucide cognosci res queat, libet planioribus verbis edisserere, quid sit illud quod Scholasti docuerunt, vt sic omnibus istorum impia calum nia detegatur. Scholastici doctores, rerum quam verborum studiosiores, hoc habuisse propositum videntur, vt orationis ornatu neglecto, quo breuissimo possent verborum compendio rem explicarent.

Itaque cum de eo foret discepta tio, num & mali sacerdotis Missa valeret: quoniam ad rem apertius intelligendam permultum lucis adferre diuisio consueuit, distinguendum inter opus & opus esse putauerunt, vt aliud esse dicerent opus operans, aliud opus operatum. Opus operans appellare placuit siue sacerdotis actio nem, quod Anthisiodorensi visum est, siue sacerdotem ipsum sacris operantem. (Sic enim loquitur Innocentius; Non ergo sacerdotis iniquitas effectum impedit Sacramen ti, sicut nec infirmitas medici virtutem medicinae corrumpit. Quamuis igitur opus operans aliquando sit immundus, semper tamen opus operatum est mundum.) Opus au tem operatum rem immolatam.

Quid igitur docent cum scribunt, Missam ex opere operato valere? quid aliud quam non esse personam aut actionem sacerdotis attendendam, verum ipsam quiae praesens est in altari, rem immolatam, ipsum verum corpus Christi, quod pro nobis traditum est, ipsum verum sanguinem Christi, qui pro nobis fusus est in remissionem peccatorum nostrorum? Huius enim con poris pro nobis traditi, huius sanguinis pro nobis effusi virtute, non autem merito sacerdotis, aut actione fieri, vt cum Deo reconciliationem, peccatorum remissionem, & ea quae petimus omnia consequamur. Potuit ne dici magis pium aliquid, aut veritati Christianae magis consenta neum? Quid enim? an non omnem hac ratione fiduciam ab homine transferunt, & in sola Christi passione (hoc enim est sacrificium quod offerimus,) collocari iubent, cum Propheta dicentes: Maledictus homo qui confidit in homine, & ponit carnem brachium suum. Benedictus vit qui confidit in domino, & erit dominus fiducia eius. Nolunt vt quisquam in sanctitate, aut in externo sacerdotis opere, spem suam omnem defixam habeat, verum in agnoillo iminaculo, cuius pretioso sanguine redempti sumus. Hic est qui tollit peccata mundi, hic est in cuius nomine siquid petierimus patrem, dabit nobis: hic est vnus aduocatus, mediator, & reconciliator noster. Homo sacerdos, minister tantum est reconciliationis: ministerium enim recon ciliationis dedit illi Deus, quemadmodum a Paulo scriptum legimus. Vera propitatio pro peccatis nostris, verus sacerdos in aeternum, solus sanctus & immaculatus Pontifex, qui & exauditus est, & exauditur semper pro sua reuerentia, est ille qui per proprium sanguinem introiuit semel in sancta, qui sedens ad dexteram patris, etiam nunc interpellat pro nobis, dominus noster Iesus Christus. Cu ius corporis & sanguinis sacramentum, cum praesens adsit in altari, cumque subiiciatur sub oculos astantium, quemad modum ille semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: in huius sacramenti praesentia, sicut a sancto mantyre Cypriano scriptum est, non superuacue mendicant lachrymae veniam, nec vnquam patitur contriti cordis ho locaustum repulsam. Hoc sensu dixerunt Scholastici, Missam ex opere operato valere, non propter sanctitatem, aut actionem sacerdotis, sed propter victimam illam salutarem, cuius tum sit immolationis repraesentatio Quis autem est qui sensum hunc cumprimis pium esse negare audeat? Ne quis autem ita sensisse Scholasticos dubitare queat, ipsa eorum verba subiungemus. Ac ventilant quidem hanc quaestionem: Vtrum sacerdotis mali Missa, tantundem valeat, quantum boni: Thomas de Aquino, praeceptor eius Albertus, Bonauentura, Ioannes Gerson, Gabriel Biel, & alii nonnulli.

Quoniam vero longum esset singulorum verba censere, breuitari studentes ex Ioanne tantum Scoto quaedam adscribemus. Missa non solum valet, inquit, virtute meriti, siue operis operantis, sed etiam vitute sacrificii & operis operati: vel, non solum valet virtute meriti personalis sacerdotis offerentiis, verumetiam vir tute meriti generalis Ecclesiae, in cuius persona per ministrum communem offertur sacrificium. Alioqui, Missa mali sacerdotis, qui in illo actu non meretur personaliter, sed demeretur, nulli valeret in Ecclesia, quod reputatur communiter inconueniens: & rationabiliter iuxta illud Ioannis, Panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita. Quandocunque enim Christus vt summus sacerdos offert, panis quem dat, id est, caro eius, est mundi vita: hactenus Scotus. Cum de sacerdotio sermo nobis esset, docere nos meminimus, quod sacerdos nihil aliud est, quam reconciliationis minister: fungitur enim legatione siue ministerio pro Christo, & capite, & corpore. In consecrando siue sanctificando, offerendo, distribuendo, manus, lingua, ministerium hominis est mortalis, verum ipsa consecratio siue sanctificatio, oblatio, distributio, denique virtus omnis, & efficacia, non est nisi aeterni sacerdotis illius & immortalis, domini nostri Iesu Christi. Hoc igitur in loco Christi capitis ministrum agit. Cum vero precatur Deum, vt oblationis in cruce factae, cuius fit in altari repraesentatio, fru ctum ad fideles omnes redundare faciat, ministrum agit Christi corporis Ecclesiae. Scotus igitur hoc dicere videtur iis verbis, quae paulo ante per nos adducta sunt, siue sacerdotem consyderes tanquam Christi capitis, siue tanquam Christi corporis ministrum, vtroque modo valet Missa. Nam quod ad prius illud ministerium attinet, non refert quo sit vitae merito sacerdos. Christus est enim summus ille sacerdos, qui semet ipsum offert: panis quem dat, id est caro eius, est mundi vita.

Quamobrem non hominis sacerdotis actio, verum Christi sacerdotis oblatio, Christi caro, quam semel in ara crucis pro nobis in mortem obtulit, illa est vita mundi, illa est per quam salutem consequimur: hominis autem sacerdotis nihil aliud est, quam ministerium. Virtus omnis penes carnem illam est, quae cum propter nostram salutem in cruce pependisset, nunc ad de xteram Dei collocata pro nobis interpellare nunquam intermittit. Recte enim ab Augustino dictum est, qui fue rit superbus minister, cum diabolo computatur, sed non contaminatur donum Christi: quod per illum fluit purum est, quod per illum transit liquidum venit ad fertilem terram, puta quia ipse lapideus est, quia ex aqua fructum ferre non potest. Per lapideum canalem transit aqua ad areolas, in canali lapideo nihil generans, sed tamen hortis plu rimum fructum adfert. Spiritalis enim virtus sacramenti ita est, vt lux, & ab illuminandis pura accipitur, & si per immundos transeat, non inquinatur. Quod vero spectat ad posterius ministerium, quo sacerdos pro Christi corpore fungitur Ecclesia: cumprimis id optandum foret, vt quibus illa ministris vtitur, ad iram dei placandam, essent me ribus inculpatis, ne, si sicut populus, ita sacerdos quoque factus sit, recte ad vtrumque dici possit, quod a propheta scriptum est, Iniquitates vestrae diuiserunt inter vos & Deum vestrum, & peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiat. Certum est enim quod multum valet deprecatio iusti, neque temere dictum est ab illo caeco nato, cui Christus oculorum visum restituerat. Deus peccatores non audit.

Caeterum in homine sacerdote sacris operante, si nulla sunt ipsius ministri merita: non desunt tamen, eius, cuius est minister, Ecclesiae merita, quae non a ma iori quidem, sed a meliore tamen sui parte, sancta dicitur, & regnum saepe coelorum a Christo vocatur. Quare cuius oratio priuata nullum pondus habitura, neque fructum erat vllum allatura, scriptum est enim: Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis, cum is orat in Ecclesiae persona, quae in potiore sui parte sancta est, non potest eius oratio, non iis pro quibus orat esse fructuosa, quamuis ipsi sacrificanti sit perniciosa. Malitia enim ministri, non impedit bonitatem, siue bonum opus personae, quae bona est: sicut si bonus aliquis dominus per manus famuli sui nequam eleemosynam tribuat. non ideo perdit eleemosynae suae meritum. Et hoc est quod orans dicit sacerdos: Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis, pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis, quaeso ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesiae tuae. Videntur eiusmodi non esse dissimiles procuratoribus hospitalium aut captiuorum, quibus eorum contemplatione pro quibus petunt, large datur eleemosyna, quum tamen ipsis pro se petentibus, nihil daretur, fortassis, etiam turpiter abigerentur: quum tamen ipsi nihilo minus partem distributionis accipiant. Iam ergo quae Sco ti fuerit mens in iis verbis, quae per nos producta sunt planum satisfecisse videmur.

Neque vero solum in hac sententia fuisse Scotum aut Thomam existimandum est. Fue runt etiam Augustini seculo, qui sacramenta & sacrificia ex dignitate ministrorum esse metienda putarent, quique mali episcopi, aut sacerdotis preces, obesse potius, quam prodesse, pro quibus fierent, affirmarent. Quos contra Parmeanum, Cresconium, Gaudentium, contraque Donanstas alios scribens Augustinus pluribus verbis confutauit. Proterebat Parmenianus locum ex Esaia Facinorosus qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat, & qui similaginem, quasi sanguinem porcinum, & qui offert thus, quasi qui benedicat idolo.

Sed haec Augustinus quum de schisinaticis multo congruentius dici docuisset, ius deinde verbis vtitur: Si primis temporibus non obsue runt mali sacerdotes vel collegis bonis, sicut fuit Zachari as, vel popularibus, sicut fuit Nathanael, in quo dolus non erat: quanto magis nihil obest in vnitate Christiana Episcopus malus, vel Coepiscopiis, vel laicis bonis, quum iam ille sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech, & Pontifex noster, sedens ad dexteram patris, interpellat pro nobis. Nec illud bonis obest, sed offerentibus malis, quod verissime dictum est; Dona iniquorum non probat Altissimus. Ac paulo post, quum obiectum esset ab eodem: Sacrificia impiorum execratio est domino. Sacrificia, inquit, impiorum eis ipsis oberunt, qui offerunt impii. Nam vnum atque idem sacrificium, propter nomen domini quod inuocatur, & semper sanctum est, & tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. Qui enim manducat & bibit indigne, iudicium sibi manducas & bibit. Non ait, aliis, sed sibi. Qui ergo manducat digne & bibit, gratiam sibi manducat & bibit. Quid aliud iis verbis Augustinus innuit, quam quod aliis verbis dictum est a scholasticis: ex opere operato, non ex opere operantis, valere sacrificium siue sacramentum. Certum est enim, quod mali bona administrando, se tantummodo laedunt. sicut fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat, & vnde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium praebet. Quum vero idem Parmenianus protulisset ex Euangelio: Deus peccatores non audit: An propterea dicunt hoc, inquit, vt intel ligatur malus Episcopus non exaudiri, cum pro populo rogat? quod etsi ita esset, non ideo tamen populus, si bonus atque fidelis est, solicitus esse deberet: securos enim illos facit illa scriptura, quae ait: Etsi quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, & ipse est propiciatio pro peccatis nostris: cumque posuisset de Balaam exemplum. Non mirum est, inquit, si verba bona, quae pro populo dicuntur in precibus, etiamsi a malis dicantur Episcopis, exaudiantur tamen, non pro peruersitate praepositorum, sed pro deuotione populorum. Quid hic aliud dicit, quam quod postea scriptum est aliis verbis a Scoto Sacrificium siue preces non solum valere virtute meriti personalis Sacerdotis verumetiam virtute meriti generalis Ecclesiae, in cuius persona per ministrum communem offeruntur, cuius fidem, non peccata ministri Deus respicit. Habemus igitur iam, quae sit scholasticorum sententia, cum ex opere operato valere Missam dicunt, nimi rum eadem quae quondam Augustini, eadem quae totius Ecclesiae Catholicae fuit, est, & erit semper. Qui vero sensum illis contrarium affingunt: aut non intelligunt ipsi, neque quae dicunt, neque de quibus affirmant, aut extremo sunt improbi, qui dum quamplurimos a Christi corpore quae est Ecclesia, segregare student, quod veritate non possunt, eiusmodi conficta calumnia perficere conantur, alienum prorsus & absurdum, ac minime pium illis sensum affingentes.

Verum haec est potestas tenebrarum, quibus in hanc caecitatem adducuntur. Sed & si quis visus est esse de applicatione sacrificii scrupulus, an ea pro aliis fieri possit, per haec quae dicta sunt, iam sublatus esse videtur. Cum enim isti concedant, tantum propiciatorium Christi sacrificium applicari posse pro aliis, hoc est illud quod in Missa dicimus applicari. Neque enim Sacerdos in Ecclesiae persona, cuius minister est, suum cuiquam opus applicat, verum applicat opus Christi, sacrificium illud applicat in ara crucis peractum, passionem applicat & mortem Christi, per quam cum patre coelesti reconciliati peccatorum nostrorum summus remissionem consequuti: huius fructum vt fideles adipisci, peccatorumque remissionis & salutis in cru ce nobis promeritae participes fieri queant, Deum patrem precatur, per eum ipsum, qui sacrificium pro nobis factus, morte sua nobis haec promeruit, Dominum nostrum iesum, filium eius vnicum. Atque hoc est, quod applicari dicitur, sacrificium. Applicatur autem non viuis magis, quam mortuis, neque praesentibus modo, verum & absentibus: nisi forte pro viuis tantum semet ipsum Christus obtulit, & pro iis qui praesentes tum adfuerunt, & non pro mortuis & absentibus quoque.

Atqui contradicit scriptura, quae mundi totius eum asserit propitiationem fuisse: & ex persona Dei Propheta. Ero mors tua, inquit, o mors, & morsus tuus ero inferne. Quid igitur aliud, quam Euangelij vocem negant, qui cum impio Aerio pro mortuis recte sacrificium offerri negant? Non enim aliam oblationem, sed eandem quam Christus obtulit, offert in Ecclesiae persona minister eius Sacerdos, neque pro aliis, quam pro quibus Christus obtulit, & oblatione sua Domini mortem annuntiat, qua redempti sunt omnes: cui oblationi & participant omnes, qui sunt in vnitate corporis Christi mystici, siue superstites in hac vita, siue iam ex ea migrauerint, siue praesentes, siue sint absentes. Quod si non redemit Christus morte sua Patriarchas, Prophetas, & sanctos alios Patres in se credentes, qui mortem eius praecesserunt, non recte dicitur pretium hoc redemptionis pro mortuis offerre Sacerdos, Sin autem redemit omnes, quemadmodum certa fides est Ecclesiae, qui sunt isti, qui cum eandem se lingua confiteri profitentur, negare tamen audent, quod Christus obtulit in omnium redemptionem, aeque mortuorum atque viuo rum, id recte mortuis applicari e Sed isti putant suum opus applicare Sacerdotem videntur Ecclesiae mysteriorum esse prorsus imperiti, ac vbiuis potius, quam in Catholica, de iis quae pertinent ad fidem Catholicam, instituti. Repetendum est igitur iterum atque iterum, & inculcandum, vt ne sint nescii: Non suum opus, non suam oblationem applicat Sacerdos: verum opus Christi, oblationem illam qua semet ipsum obtulit Christus, in odorem suauitatis, cuius fructus vt perueniat, cum ad eos, qui nobiscum adhuc in terris degunt, tum ad illos qui nos praecesserunt cum signo fidei, & dormiunt in somno pacis, Deum patrem per eundem Christum precatur. Quod vero seorsum huic ap plicat, aut illi, nec hoc nouum est: quin iam inde ab Apostolorum temporibus vsurpatum. Augustinus oblatum esse scribit, pro matre sua sacrificium pretii nostri. Cypria nus antiquior Augustino negat offerri pro eo, nec sacrificium pro dormitione eius celebrari debere, qui excedens ad tutelam aut curam clericum nominasset. Vtroque vetustior Tertulianus, etiam anniuersariorum meminit, de vxo re dicens: Marito superstite, pro anima eius ores, & refrigerium interim adpostulet ei, & in prima resurrectione consortium, & offerat annuis diebus dormitionis eius. Et in alio libro. Iam repete apud Deum, pro cuius spiritu po stules, pro qua oblationes annuas reddas. Ambrosius & trigesimum & quadragesimum obitus diem obseruari solitum scribit, atque vtramque obseruationem habere authoritatem, qua necessarium pietatis impletur officium. Et beatus Ephrem cum trigesimum diem complesset, sui memoriam fien petiuit. Quod igitur tanto consensu, tot seculis, quam late patet Christianum nomen, obseruatum semper vbique locorum fuisse videmus, quid aliud quam Apostolorum hanc esse traditionem existimare fas est? Sicut existimasse iam ante docuimus, Dionysium Areopa gitam, Ioannem Chrysostomum, & Ioannem Damascenum.

Verum haec de sacrificio dicta nunc sufficiant, quae est vna omnium praestantissima, Deoque longe gratissima ceremonia, cuius quasi quaedam sunt instrumenta, sacra vasa, sacrae vestes, Chrysma, cereus, luminaria. Visum est enim, ad honorem huius tanti sacrificii pertinere, vt rei tam sacrae, etiam instrumenta sacra essent, quorum quaedam non nisi legitime consecratis attingere liceret. Quod & ipsum nouum non est, quin ipsis etiam Hieronymi temporibus, & multo ante vsitatum. Sic enim ille scribit ad Theophilum Alexandrinum Episcopum, quae Epistola li bris eius Paschalibus annexa est, in Latinam linguam a se conuersis: Discant, qui ignorant, eruditi testimoniis scripturarum, qua debeant veneratione sancta suscipere, & al taris Christi ministerio deseruire, sacrosque calices & sancta velamina & caetera, quae ad cultum dominicae passionis pertinent, non quasi inanima & sensis carentia sanctimoniam non habere, sed ex consortio corporis & sanguinis domini eadem, qua corpus eius, & sanguis, maiestate veneranda. Quae tamen verba non ita sunt accipienda, quasi res inanimae, vasa & vestes, gratiam in se suscipiant, quod in hominibus, qui consecrantur, fieri dubium non est: sed per consecrationem tamen, vel benedictionem illud efficitur, vt magis idonea reddantur, ad cultum diuinum in eis peragendum: sanctaque propterea dicuntur, siue sacra, quod posteaquam semel Deo dicata, diuinoque cultui desinata sunt, iam deinceps in alios vsus quocunque ea conuertere non licet. Hieronymi quoque praeceptor Gregorius Nazianzenus: Ne ipsa quidem, inquit, indumenta Saccidotalia, vel ministerii vasa, cuilibet contingere saltem aut contrectare fas est, Neque vero Hieronymi aut Gregorii seculo primum, sacris vasis & vestibus callici praesertim, patinae & pallae hic honor est habitus: prope centum annis ante Stephanus Papa, idem & martyr, ad quem extant Cypriani quoque martyris scripta, ad Hilarium scribens iis verbis vsus legitur: Vestimenta Ecclesiastica, quibus domino ministratur, cultusque diuinus omni cum honorificentia & honestate, a Sacerdotibus, reliquisque ministris celebratur, & sacrata debent esse & honesta, quibus aliis in vsibus, cum Deo eiusque seruitio consecrata & dedicata sint, nemo debet frui, quam Ecclesiasticis & Deo dignis officiis: quae nec ab aliis debent contingi, aut ferri, nisi a sacratis hominibus, ne vltio quae Baltazar regem percussit, super haec transgredientes & talia praesumentes veniat diuina, & corruere eos faciat diuinae vltionis iustum flagellum ad ima. Idem in Epistola Soteris ad Episcopos Italiae multo ante. Idem a Sixto Papa, qui fuit sextus a Petro, scriptum legimus, cuius verba haec sunt: In hac san cta sede Apostolica, a nobis & reliquis Episcopis, caeterisque domini sacerdotibus statutum est, vt sacra vasa non ab aliis quam a sacratis, dominoque dicatis contrectentur hominibus: indignum enim valde est, vt sacra domini vasa, quaecunque sint, humanis vsibus seruiant, aut ab aliis, quam a domino famulantibus, eique dicatis tractentur viris, ne pro talibus praesumptionibus iratus dominus, plagam imponat populo suo, & ii etiam qui non peccauerunt, mala patiantur & pereant, quia perit iustus saepissime pro impio. Caereorum quoque & luminarium vsus vetustissimus est in ecclesia. Cum accenderentur pro martyrum honore caerei, visum est Vigilantio minime ferendum, quod idololatriam quandam resiperet. Contra quem scribens Hieronymus: Caereos, inquit, non clara luce accendimus, sicut frustra calumniaris, sed vt noctis tenebras hoc solatio temperemus & vigilemus ad lumen, nec caeci tecum dormiamus in tenebris.

Quod si aliqui propter imperitiam & simplicitatem secularium hominum, vel certe religiosarum foeminarum, de quibus vere possumus dicere: Con fiteor Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam: hoc pro honore martyrum faciunt, quid inde perdis? Causabantur quondam & Apostoli, quod periret vnguentum, sed domini voce correpti sunt. Neque enim Christus indigebat vnguento, nec martyres lumine caereorum: & ta men illa mulier in honorem Christi hoc fecit, deuorioque eius mentis recipitur: & quicunque accendunt caereos secundum fidem suam, habent mercedem, dicente Apostolovnusquisque in suo sensu abundat. Idololatras appellas huiusmodi homines: non diffiteor omnes nos, qui in Christum credimus, de idololatriae errore venisse: non enim nascimur, sed renascimur Christiani. Et quia quondam colebamus idola, nunc Deum colere non debemus, ne simili cum videamur honore cum idolis venerari? Illud fiebat idolis, & idcirco detestandum est: hic fit martyribus, & idcirco recipiendum est. Nam & absque martyrum reliquiis, per totas orientis Ecclesias, quando legendum est Euangelium, accenduntur luminaria iam sole rutilante, non vtique ad fugandas tenebras, sed ad signum laetitiae demonstrandum.

Vnde & virgines illae Euangelicae semper habent accensas lampades suas. Et ad Apostolos dicitur: Sint inibi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus vestris. Et de Ioanne Baptista: Ille erat lucerna ardens & lucens: vt sub typo luminis corporalis, illa lux ostendatur, de qua in Psalterio legimus: Lucerna pedibus meis, verbum tuum domine & lumen semitis meis. Male facit ergo Romanus Episcopus, qui super mortuorum ho minum Petri & Pauli secundum nos ossa veneranda, secundum te, vilem puluisculum, offert domino sacrificia, & tumulos eorum Christi arbitratur altaria? Hactenus Hieronymus. Aquae vero benedictae vsus, ab ipsis Apostolorum temporibus, ortum habere videtur: siquidem qui fuit quintus a Petro Pontifex Romanus, Alexander his verbis illius meminit: Aquam sale conspersam populis benedicimus, vt ea cuncti aspersi purificentur, & sanctificentur. quod & omnibus sacerdotibus faciendum esse mandamus.

Nam si cinis vitulae aspersus sanguine, populum sanctificabat, atque mundabat: multo magis aqua sale aspersa, diui nisque precibus sacrata, populum sanctificat atque mundat. Etsi sale asperso per Ellizeum Prophetam, sterilitas aquae sanata est: quanto magis diuinis precibus sacrata, sterilitatem rerum aufert humanarum, & coinquinatos sanctificat, atque mundat & expurgat, & caetera bona multiplicat, & insidias Diaboli auertit, & a phantasmatis versutiis homines defendit. Nam si tactu fimbriae vestimenti saluatoris, saluatos infirmos esse non dubitamus: quanto magis vir tute sacrorum eius verborum diuinitus sacrantur elementa, quibus sanitatem corporis & animae humana percipit fragilitas?

Sed nobis hoc loco de singulis caeremoniis quae sumuntur a rebus, dicere propositum non est, quum praesertim copiose de iis multa sint ab aliis perscripta. Ante annos centum prope septuaginta, scripsit octo libros ea de re, Gulielmus Duranti Episcopus Miniacensis, quibus titulum dedit: Rationale diuinorum: quem to tidem annis praecessit, Rupertus Abbas Tuiciensis, cuius extant de diuinis officiis libri duodecim. Aeditus est etiam non ita pridem in lucem opera viri pii & docti, Ioannis Cochlaei, liber Amalarii Treuerensis Archiepiscopi, de officio missae, ante annos septingentos & amplius scriptus, in quo multa reperire licet, ad hoc argumenti genus pertinentia. Scripsit eadem de re ducentis ante Amalarium annis Isidorus, cuius & duo libri extant de diuinis officiis. Inter eas autem res, a quibus caeremoniae sumuntur recensere possunt & ea, quae ad orationes, elcemosynas & ieiunia pertinent. Verum alio loco strictim ea de re breuiterque nonnulla dicemus: neque enim huius est instituti, omnia quae dici possunt perscribere.

PrevBack to TopNext