On this page
Caput 90
Caput 90
De caeremoniis quae sumuntur a loco
A Loco quoque sumuntur caeremoniae: nam oraturiad templa conuenimus, quae sunt aedes Deo solenni ritu consecratae: Quin & corpora nostra, non nisi in templis, aut certe in caemitteriis, quae & ipsa consecrantur, sepeliri volumus. Praecipue vero, tremendum illud sacrificium alibi quam in aede domino sacrata, peragi, per sanctorum patrum Canones non licet.
Neque vero nouum hoc est institutum: nam praeterquam quod in vetequoque lege, tabernaculi per Moysen, ac templi per Salomonem constructi fuit vsus: etiam Petrum & Ioannem, in tem plum Hierosolymitanum ascendisse legimus, ad horam orationis nonam. Quibus autem in locis Euangelium Apostoli praedicabant, nominatim autem in Asiae, Syriae, Aethiopiae & Indiae ciuitatibus, quin & apud ipsos Anthropophagos, Philippum, Bartholomeum, Thomam, Matthaeum & Andream, templa & quidem maxima construxisse tradit Nicephorus, quos eadem illa consecrasse quoque dubium non est, vt in alios vsus ea transferri fas non fuerit: etiam si primus Higinus referente Gratiano, & ante eum suone, templum, vel vt ipse vocat Basilicarum consecrationis mentionem facere videatur, qui fuit octauus a Petro Pon tifex Romanus, iuxta supputationem Eusebii in Chronicorum libro, vt Apostolicum hoc institutum fuisse minime sit ambigendum. Philo quoque, qui fuit Apostolorum aequalis, scribit hoc de viris Apostolicis, quod habuerint sacra domicilia, quae semnia, siue monasteria vocabant, in quibus manentes, honestae ac sanctae vitae mysteria celebrabant, nihil illo inferentes, nec potum, nec cibum, nec aliud quicquam eorum, quae ad corporis sustentationem necessaria sunt, sed leges & oracula Prophetarum & hym nos, ac reliqua eiusmodi, quibus scientia & pietas augescunt & consumantur. Ac illud quidem dubium non est, quantum ad ipsum deum attinet, nihil referre, quo in loco colatur: qui cum sit corporis expers, nullis finibus circumscribitur, nec loco clauditur vllo: quod nec ille ignorabat, qui templum illi fabricatus: Si coelum, inquit, & co li coelorum te capere non possunt: quanto magis domus haec quam aedificaui tibi:
Caeterum quod in templis potius orationes, praesertim vero sacrificia peraguntur: hominum id causa constitutum est, quorum ingenium est, eorum praesertim qui sunt de vulgo, quae peruulgata sunt, minorem vt eorum rationem habeant: quin ea despicatui ducunt. Si quae vero solenni ritu, proprie diuinae rei faciendae, dicata sunt, & consecrata: nescio quomodo maiore qua dam habentur a multis in veneratione. Sic videmus ad regum & principum venerationem permultum facere, si domus habitent, quam reliqua multitudo, magnificentiores: si vestes etiam induti sint splendidiores. Visum est igitur ad multitudinis maiorem erga Deum reuerentiam excitandam, non parum interesse, vt aedes certae constituerentur, in quibus res alia nulla fieret, praeterquam quae ad colendum Deum pertineret: quin & vasa, quemadmo dum antea commemorauimus, & vestes, & ministri quoque peculiares ei rei designati sunt.
Deinde vero quum praeci puus Dei cultus, in eo charitate prosequendo consistat (ni hil autem amatur, nisi cognitum, sicut ab Augustino quo que scriptum legimus) omni certe studio laboratum oportuit, vt clarum omnibus & illustre Dei nomen redderetur, vt ne quem latere posset quantis ille beneficiis mortalium genus affecerit, quo sic illis commemorandis ad colendum, hoc est amandum Deum, facilius homines accenderentur. Postulabat itaque ratio, locus vt aliquis designaretur, in quo beneficia Dei, quam maxime clara testataque cunctis redderentur, cui rei non alia domus visa est magis idonea, quam ea ipsa, quae rebus diuinis faciendis esset dicata, quarum non postrema pars est verbi Dei praedicatio. Neque dubitandum est, quin gratiores Dei sint preces, & ad impetrandum quod velis efficatiores, quae fiunt in templo Deo consecrato: non solum propter loci reuerentiam: sicut Salomon quoque petiuisse Deum legitur: Sint oculi tui aperti nocte ac die, super domum de qua dixisti. Erit nomen meum ibi: vt exaudias orationem seui tui, & populi tui Israel, in loco isto: verumetiam quod cum coit coetus omnis, & aggregatur ad Deum, quum quasi manu facta precationibus ambiunt orantes, grata est haec vis Deo, sicut scribit Tertullianus: quodque singulis petentibus negaturus forte fuerat, multorum vnanimitati precantium fere tribuit. Fieri namque dicit Ambrosius Ecclesiae contemplatione, vt quod alicui dominus negare posset, ignoscat, certum vt sit, quod maiore cum fructu Deo supplicatur in Ecclesia, quam quouis in alio priuato loco, quod iis etiam verbis testatur Ioannes Chrysostomus. Et domi quidem orari potest, sic autem vt in Ecclesia non potest, vbi tanta patrum multitudo, vbi clamor ad Deum vnanimiter emittitur: non ita dominum per te solus orans audieris, vt cum fratribus tuis: hic enim majus aliquid est, puta vnanimitas & consonantia, charitatisque vinculum & sacerdotum orationes. Propterea namque sacerdotes propositi sunt, vt multitudinis orationes quum sint infirmiores, hisce potentiores adiungentes, pariter cum illis in coelum ascendant. Si namque Petrum Ecclesiae adiuuit oratio, & illam ex carcere columnam eduxit: quomodo tu ipsius potentiam contemnis? Quin & alio loco, vbi tractat de incomprehensibili Dei natura, fieri non posse dicit, vt domi tam bene quis oret, quam in Ecclesia: quod pluribus etiam verbis inibi persuadere conatur. Beatus quoque Basilius aequalis eius, eadem de re disserens. Nobis quoque periculum est, inquit, male obiti mandati, si loci rationem neglexerimus, maxime si sacerdotii mysteria in locis prophanis celebrauerimus: propterea quod ea res indicium haberet contemptus in celebrante, offendiculum quoque generaret pro varietate affectionum multifaria, propter variam multorum, in rerum diuinarum scientia, infirmitatem. Si vero quisquam obiiciat.
Quid igitur est quod Apostolus dixit: Volo viros precari in quouis loco, ob id quod dominus ipse potestatem dedit orandi Deum in omni loco, vbi dixit. Neque Hierosolymis posthac, neque in monte isto adorabitur pater: hoc dicendum est, quod illud in omni loco, non comprehendit eos locos, qui humanis vsibus, rebusque immundis & prophanis deputati sunt, sed dilatat ac deducit ad orationem Dei, ab arcto Hierosolymambitu, in omnem totius orbis locum. His verbis indicare Basilius videtur, non sic accipiendum illud esse, quod dicit Paulus in omni loco, quasi passim in prophanis quibusque locis Deus adorandus, deoque sacrificia sint offerenda, quod tamen vbique mente fieri potest: sed quod non solum in templo Hierosolymitano, aut in monte Garizin, verum in quouis alio loco, ad colendum Deum proprie designato, preces, supplicationes et sacrificia fieri possint, vt quod a Christo dictum est: Venit hora, quando neque in monte hoc, nec Hierosolymis adorabitis patrem, &: Veri adoratores, adorabunt patrem in spiritu & veritate, nequaquam per haec verba templa Deo deprecando dicata, videantur exclusa: sed cum Iudaei contenderent, nusquam adorari Deum oportere praeterquam Hierosolymis in templo, quast Deus alibi non audiret vota depraecantium: contra Samaritani negarent eum vsquam adorandum nisi in monte Garizin, quod iis locus a Moyse decretus esset, vbi patriarchae benedicerent populo seruanti mandata Dei, hoc dicere voluisse Christus intelligendus sit: futurum non ita multo post, vt & Samaritanorum impius cultus aboleretur, & Iudaeorum carnalis religio transferretur, ac antiquatis vtrisque, pius & verus cultus, nempe spiritualis, in eorum locum succederet, quo non in hoc monte, quasi conclusus in eo credatur, qui non solum huius montis, verum etiam totius orbis Deus est, & dominus: nec Hierosolymis, quasi non alius ad ado randum patrem sit locus aptus & idoneus, verum quam longe, quamque late pateat orbis vniuersus, in omnibus terrarum locis, templa Deo pie colendo fabricarentur, in quibus ipsi pii templa Deo facti, non iam in externis tantum ritibus, quemadmodum a Iudaeis est factitatum, verum spiritu Deum & veritate sint adoraturi, nimirum fide vera, charitateque non ficta: vt quicquid externorum rituum adhibitum fuerit, ii nihil aliud, quam certa quaedam indicia sint huius fidei, charitatisque futuri. Est quidem ita quod in omni loco Deum adorare fas est, qui non locum, sed mentem requirit feruidam. Sic Hieremiam in coeno, sic Danielem in lacum, sic Iob in sterquilinio iacentem, sic lonam in ventre ceti, sic latronem in cruce pendentem, sic Ezechiam in lectulo decumbentem, sic Paulum in carcere clausum. Deum deprecatos, & ab eo legimus exauditos. Sed si illam ipsam mentem feruidam ad locum sanctum, ad congregationem sanctam attuleris: certum est & indubitarum, quod ex tali mente profectae preces, multo tum Deo gratiores, & ad quiduis impetrandum futurae sint efficatiores.
Quamobrem facere prorsus oportet hominem non Cyclopicuum, vt vel festis saltem diebus templa Deo consecrata ingressus, ad sanctorum se coetum aggreget, & cum illis puras manus leuet, Deumque tum sibi, tum Ecclesiae vniuersae propitium reddere conetur, ac quae sit illius voluntas, ex ore sacerdotis accipiat:
Neque vero sine causa, loca eiusmodi Deo consecrata, vocantur Ecclesiae. Etsi enim quae proprie dicitur Ecclesia, constat ex viuis lapidibus, ex hominibus in Deum credentibus: idem enim graece sonat vox haec, quod latine caetus vocatorum: tamen quoniam in eum locum conueniunt. qui vocati sunt ad spem coelestis haereditatis consequendae; locum ipsum eodem nomine, quo coelum in eo congregari
solitum, appellare visum est. Quisquis igitur ex vocatis esse vult, aedes eas vt frequentet necesse est, in quas conuenire vo catos videt, vt ad eandem vocationem se quoque pertinere
testatum omnibus faciat. Quoniam vero non est quod quisquam speret fore, vt inter electos censeatur, qui non sit e caetu vocatorum: vel hoc ipso nomine facere quisque debet, vt libenter in hoc vocatorum coetu versetur, quo possit in electorum numerum aggregari: cum praesertim coetus in ter ris adhuc militantium, ad agendas Deo gratias, & laudes illius praedicandas coactus, imago quaedam sit, illius iucundissimae, & eius quidem sempiternae consolationis beatorum spirituum, in coelo triumphantium, & absque vlla intemissione Deum laudantium, vt qui ad eam peruenire vult, caetum hunc in terris agentium frequentare opus habeat, atque hic illud incipiat meditari, quod erit illic sine fine faciendum.
Porro congressus istos non est existimandum tantum ad Euangelium audiendum fieri oportere, vt eo audito, subito quisque e templo se proripiat, neque sibi quicquam praeterea in eo negotii esse putet: sed sic Euangelium audiendum est, vt simul orationi vacetur, cui rei magis etiam, quam audiendo Euangelio, templa dicata videntur. Domus mea, dicit Dominus, domus orationis vocabitur: non praedicationis aut auditionis. Hinc est quod Graeci quoque templa vocant Euchiria, latine dicere possis oratoria, non praedicatoria vel auditoria. Non quod non recte praedicetur & audiatur in illis Dei verbum, sed quod orationibus Deo placando proprie sunt destinata.
Verum est quod a veritate dictum est, quod vnus est magister noster in coelis. Quos enim hic magister spiritus sanctus intus non docet, indocti remanent: siquidem forinsecus magisteria, sicut ab Augustino scriptum legimus, adiutoria quaedam sunt, & admonitiones: cathedram in coelo habet, qui corda docet, qui nisi loquatur nobis intus, frustra foris verba perstrepunt, quae haud aliter se habent ad mentem hominis, quam quemadmodum ad arborem agricola. Forinsecus is operatur, adhibet aquam & culturae diligentiam: verum adhibeat ille forinsecus quaecunque velit, nunquid poma format? nunquid nuditatem lignorum vestit vmbra foliorum? nunquid tale aliquid intrinsecus agit:
Sed quis agit hoc? docet nos Apostolus dicens: Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, Cum itaque sonos fantum verborum, ab homine magistro percipiamus, res autem ipsas veritate intus docente cognoscamus: quid aliud faciendum nobis restat? quam vt ad illum qui cathedram habet in coelo, con fugiamus, illum, vt nos intus doceat, precibus fatigemus, quo & cognoscere voluntatem illius, & eam cognitam explere simul queamus. Quam autem causam esse dicemus aliam, quamobrem parentum nostrorum memoria multos videre licuerit, non magis ad audiendum promptos, quam ad obtemperandum Dei mandatis paratos, cum nunc adiutores plurimi, factores vero prope nulli reperiantur: nisi quod illi, cum sonum verborum hominis, e superiore loco Dei voluntatem in ecclesia annuntiantis, percepissent, nequaquam ea vna re contenti fuerint, verum sicut antea quoque commemoratum a nobis est, ad eum qui cathedram in coelo collocatam habens intus docet, supplices con fugerunt, eiusque fidem implorarunt, vt & sanum eorum, quae a ministro verbi dicta essent, intellectum praestaret, & ad explendam Dei voluntatem vires suppeditaret, illud quod ab Augustino in locis aliquot scriptum est, subinde repetentes: Da quod iubes, & iube quod vis. Atque vt alibi quam in templo preces ad Deum recte fundi possint: probanda tamen est illa Foelicis Papae sanctio, ante mille annos lata, quod sicut non alij quam sacrati domino sacerdotes debent Missas cantare, nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis quam in sacratis locis, Missas cantare, aut sacrificia offerre licebit. Ac paulo superius: Satius est, inquit, Missam non cantare, aut non audire, quam in illis locis vbi fieri non oportet: nisi vt saepe dictum est, pro summa contingat necessitate; quoniam necessitas non habet legem.
Vnde scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco, quem elegerit de minus Deus tuus. Quem qui praecessit eiusdem nominis Pontifex prope ducentis annis. Mandamus, inquit, vt super memorias martyrum Missae celebrentur, ne memoria eorum a talibus extingui, aut veneratio possit prohiberi. Quod in Concilio quoque Laodicensi inter hos duos Pontifices interiecto, ad eundem modum constitutum legimus, & postea in Concilio Cabilonensi, vbi eiusdem Laodicensis Concilii fit mentio. In suis quoque contractioribus regulis Basilius: Quemadmodum, inquit, ratio non admittit, vt commune vas in sancta loca inferatur: ita neque permittit, vt sacra in prophanis aedibus celebrentur: Veteri instrumento aperte ex praecepto Dei nihil tale fierpermittente dominoque dicente. Templo majus quid est hic. Et Apostolo: An domos non habetis ad manducandum & bibendum? Quid dicam vobis, laudabone vos, in hac causa non laudabo: & quae sequuntur. Nec commune conuiuium in ecclesiam conferendum, neque dominicam coenam in priuatis edibus contemptui exponendam esse, ex his docemur, nisi quis in articulo necessitatis dele gerit puriorem locum, aut domum tempore accommodo sine peccato celebrationem fieri vix posse.
Quamobrem qui nulla necessitate adacti, in illis ipsis locis vbi potatur saepe, saltatur, pergraecatur, sacrificium hoc tremendum peragi iubent, nulla ratione iustam reprehensionem effugere possunt. Qui si hunc honorem habendum deo non putant, vt domum dei, domum orationis conueniant, quae non alii rei, quam deo placando sacrata est, neque submissum pii Centurionis illius animum imitari volunt, qui se iudicabat indignum, sub cuius tectum Christus intraret, sed quasi pro imperio Christum ad se venire iubent: multo rectius facerent si ab audienda Missa abstinerent, quae prophana certe vi detur, cum in prophanis aedibus extra necessitatem celebratur. Excuterent isti pigritiam fastumque suum abiicerent potius, ac quantacunque dignitate praediti sint, ita tamen se su periorem esse deum sibi persuaderent, vt cum illo comparati ne sint quidem, aut si quid sint, cinis & puluis sint. Qui hanc animi submissionem ad orandum deum non adfert, inane sacrificium, inanis est illius omnis oratio. Ad quam vt inuitarentur homines, illud quoque moribus est receptum, & iam inde a multis saeculis obseruatum, vt pro foribus templorum eos qui variis morbis confecti, membris etiam suis mutilati, ac ad extremam egestatem redacti sunt, collocarent, qui quasi communes quidam hominum praeceptores essent, per quos vt nec secundis rebus efferentur, nec aduersis frangerentur, admoneri possent. Nihil aeque Deus odit atque superbiam, quam si secum aliquis, templum ingrediens, adferat, tantum abest, vt placatum sibi deum reddat, maiorem etiam vt illius indignationem prouocet. Assident igitur isti foribus diuinarum aedium, vt cum oculos in eos nostros defixerimus, admoneamur fragilitatis nostrae, nos iisdem quibus illos casibus obnoxios esse recordemur. Placet sibi quisquam, quod aetate florenti, quod forma praestanti, quod valetudine sit firma: cum in hos aspexerit in vestibulis temporum iacentes, fieri non potest, quin cristas demittat illico, animo secum repetens, ex iis fuisse quosdam, quos cum aeque Deus iisdem corporis bonis aliquando cumulauerit, nunc tamen squalidi sint, deformes, & grauibus totius corporis doloribus, miserandum in modum oppressi. Tumet aliquis diuitiis & potentia: fortasse inter eosdem reperiet aliquem, qui cum & ipse locuples aliquando fuerit, neque secundas res moderate ferre potuerit, co tandem calamitatis recidit miser, vt mendicare stipem cogatur.
Itaque vicissitudinis rerum humanarum commonefactus, de fastu suo permultum remittet, dum quod huic accidit, sibi quoque euenire posse putabit. Atque haec quidem doctrinae cuiusdam sunt & admonitionis: sed & consolationis ex illis plurimum capere licet. Accidit cuipiam praeter voluntatem aliquid. At quam leue est illud, si cum istius casu, stipem pro foribus templi mendicantis, conferatur. Non est eo loco quo velis valetudo tuaat huius miseri morbus prorsus est incurabilis. Facultatum tuarum grauem aliquam iacturam fecisti: at huius est multo grauior, qui ne panem quidem habet, quo vitam susten tare queat, nisi tua benignitate sit adiutus, non murmurat tamen, non maledicit, non aliquod impatientis animi signum dat, sed aerumnam suam aequo fert animo. Nunquid ea res non magnam dolori nostro leuationem adfert, si quem ex rebus contra voluntatem nostram fluentibus accepimus? Ac nos ad agendas Deo gratias excitat? qui quamuis pro paterno suo in nos animo, castigandos nos esse putauerit, suae tamen misericordiae non est oblitus, neque nos extrema illa calamitate afficere voluerit, qua miseros istos, pro foribus iacentes ecclesiae, premi videmus. Admonet praeterea nos calamitosorum hic aspectus, vt & ipsi propenso simus ad misericordiam animo, & singularem Demisericordiam ac benignitatem admiremur. Nam si Deus istos non aspernatur, neque pudet eum ipsorum, quod sua domus vestibulis assident, multo minus te fas est carnem tuam & membra tua despicere, neque eis qua possis ratione subuenire velle. Simul consydera, quam sit longe diuersa ratio eius, quam possidet rex mortalis, & eius aulae, quam sibi consecratam habet immortalis ille rex regum, & dominus dominantium. Illic omnia factus, hic humilitas omnia: non licet illic videre, nisi auro & gemmis ornatos & pretiosis vestibus indutos: huius contra aulici pannos sunt, situ squaloreque obducti, quorum sedes & collectio modo non admonitio quaedam est ad hominum genus, praeclatam illam vocem aedens: nihil humana sunt omnia, fumus & vmbra sunt. Si bonum essent diuitiae, Deus ante vestibula sua pauperes non collocasset, quos propter eam causam ibi collocasse videtur, vt quemadmodum qui ad hominem regem adire vult, prius se in alicuius, qui sit ex illius comitatu, familiaritatem insinuat, & eum officiis, obsequiis, liberalitateque sua sibi demereri conatur, quo per cum & aditus faciles, & aures principis benignas habere queat: sic qui
vult in Dei domum ingredi, ac orationem ab illo suam ex audiri, prius aulicos ipsius, qui pro foribus eius assident, sibi conciliet, ac memor illius quod scriptum est: Non apparebis in conspectu meo vacuus, eos muneribus deliniat, certo persuasum habens, quod sibi factum Deus interpretatur, quicquid ex minimis isus vni factum fuerit: ac delinitis illis tum primum accedat cum fiducia ad thronum gratiae Dei, qui cum dixerit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur: non potest quod promisit non praestare.
Caeterum frustra misericordiam expectat a Deo, qui prior in proximum vsus ea non fuerit erga quem qualem se quisque praestiterit, talem Deum erga se vicissim experietur, qui misericordiam se velle non sacrificium diser tis verbis pronuntiat. Quisquis igitur quod vult Deus, Deo negat, quod ipse desiderat, a Deo sibi vult negari. Est in caelis misericordia, quemadmodum a Propheta dictum est: Domine in coelo misericordia tua: ad hanc non nisi per terrenas misericordias peruenitur. Vocat igitur Chrisostomus, eos qui pro foribus Ecclesiae sedent, stipem a nobis mendicantes, medicos vulnerum nostrorum, non solum quod fastui plerunque nostro medentur, quod graue vulnus est animae, quodque si quem ex rebus aduersis dolorem accepimus, ei consolationem adferunt: verumetiam quod per eos peccatorum nostrorum remissionem consequuti, grauibus eorum morbis liberamur. Verba Chrysostomi haec sunt: Nisi essent pauperes, peccatorum difficile sacinam poneres, medici illi sunt vulnerum tuorum, manus eorum tibi medicamenta praestant. Non ita medicus, vt medicamenta imponat, extendens manum curationem exhibet, sicut pauper abs te, vt accipiat porrigens manum. Dedisti pecuniam & pecunia simul exuisti. Ad eundem modum Petrus quoque Chrysologus: Manus, inquit, pauperis est gazophilacium Christi quia quicquid pauper accipit, Christus acceptat. Da ergo homo pauperi terram, vt accipias coelum, da nummum, vt accipias regnum, da micam, vt accipias totum.
Sed quid horum opus est proferre testimonia, quibus referti sunt sanctorum omnium libri? Dixit ipse Christus: Date eleemosynam, & ecceomnia munda sunt vobis. Omnia, inquit Basilius locum hunc enarrans, quae per rapinam & auaritiae studium peccamus, & male agimus. Addit paulo post: Non quod per se ista ad mundationem sufficiant: cum principaliter opus sit misericordia Dei & sanguine Christi, in quo & aliorum omnium redemptionem habemus, si in vno quoque dignos resipiscentiae fructus fecerimus. Fructus autem resipiscentiae dignos intelligi vult idem in eodem libro Basilius, opera iustitiae, peccato opposita, verbi gratia, Rapuisti aliena, non modo rapere deinceps desine, verumetiam cum Zachaeo dic: Ecce dimidium bonorum meorum domine do pauperibus, & si quid aliquem defraudaui, reddo quadruplum. Est igitur eleemosyna cumprimis ad id quod velis impetrandum necessaria: scriptum est enim: Bonaest oratio cum ieiunio & eleemosyna. Oratio pulsat, ieiunium impetrat, eleemosyna accipit. Haec tria vnum sunt, ac sibi inuicem vitam dant. Orationis anima: ieiunium, ieiunii vita est, eleemosyna, siue misericordia: ita sibi connexa haec sunt, vt recte separari non possint.
Quamobrem repraehendendi merito sunt, qui, per quos ad miserricordiam prouocamur, pauperes & calamitosos homines, a templi, quae domus est & aula Dei, foribus procul arcere conantur: cum non hanc ex illis vtilitatem tantum capiamus, quod nos ad praestandam misericordiam, quam praestari nobis a Deo velimus, inuitant: verumetiam & vi cissitudinis rerum humanarum, casuumque, quibus subiecti sumus, admonemur, & in rebus aduersis non parum ex eorum aspectu consolationis capiamus. Retinendus est igitur laudatus Ecclesiae mos, vt pro foribus domus Dei pauperes excubent, atque ibi misericordiam ab iis qui Deum sui misereri cupiunt, expectent. Et quamuis recte quouis in loco preces ad Deum funduntur, recte tamen & illud creditur, quod quae cum reliquo caetu piorum in sacris aedibus fiunt orationes, multo sunt efficatiores. Recte & illud a sanctis patribus constitutum obseruatur, vt tremendum sacrificium non alibi, quam in Deo sacratis templis offeratur, ad quod celebrandum, & homines & vestes & vasa & locus requiritur sacer, vt nihil ibi sit, quod non verbo Dei sanctificatum sit, quo sic maiore in venera tione sacrificium inter omnia maxime venerandum, a populo haberi possit. Est quidem ita, quod vbique Deus est: verum non vbique tamen aequaliter operatur. Misericordia domini plena est terra. Sed in scripturis tamen legimus. quod certa loca suis operationibus delegerit: exauditioni templum Hierosolymitanum: arcam miraculis: piscinam probaticam aegrorum solatio. Templum quidem eo dignatus est honore, vt si quis etiam exul ad illud versa facie oraret, exaudiretur, quod priuilegium nulli alii loco concessum esse legimus. Arcae porro tantam virtutem esse voluit, vt ea praesente funderentur hostes, Hiericho corrueret, & lordanis retrorsum conuerteretur. Piscinae vero pro baticae praerogatiuam hanc fuisse, nobis Euangelium indicat, vt qui primus in eam descendisset, quocunque tandem affectus esset morbo, statim ab eo liberatus discederet. Nunquid parem vim ad sanandum aliae quoque vulgares aquae habuerunt? Sic Deus cuius misericordia pleni caeli, plena est & terra, nullo vt loco circunscribatur, certa tamen loca esse voluit, in quibus manifestius virtutem suam declararet. In templo Deus olim responsa dabat, in templis angelos videre licuit, quos inibi etiam habitare vel illud nobis esse documento potest, quod a Iosepho memoriae proditum est, cum iam iam Hierosolymitanum excidium instaret, angelos auditos esse qui dicerent: Recedamus ex iis aedibus.
Sed haec dicet aliquis veteris Testamenti fuisse, nec ad nouum pertinere quicquam, in quo Samaritandisertis verbis dictum legimus: Mulier, crede mihi, veniet hora, quando neque in monte hoc, neque Hierosolymis adorabitis patrem.
Atqui ille ipse qui haec dixit, noui Testamenti mediator & auctor, templo tantum honoris habuit, vt cum eiiceret ex eo vendentes & ementes, domum illud sui patris vocauerit. Nunquid non totus mundus domus est illius, qui dixit: coelum & terram ego impleo. Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Et tamen domum sui patris peculiari modo quodam, templum Christus appellauit. Quin & in ipsis templis arcano quodam & inperscrutabili Dei iudicio fieri videmus, hoc ipso gratiae tempore vt terribiliora in vno sint, quam in alio Dei opera. Sic ab Augustino factum legimus, cum quidam ex eius sodalicio iuuenis graue quoddam presbytero crimen intentasset, nec res euidentibus argumentis aut refelli posset, aut coargui, quod iusserit ambos ad locum sanctum (iis enim verbis vtitur) peregrinari, nimirum eum vbi beati Faelicis Nolensis corpus conditum erat, vt ibi ad confessionem, vel paenae miraculo vel timore compellerentur. Ac mox ea verba subiicit Augustinus: Vbique quidem Deus est, & nullo continetur vel includitur loco, qui condidit omnia, & eum a veris adoratoribus in spiritu & veritate oportet adorare, vt in occulto exaudiens, in occulto etiam iustificet, & coronet: verum tamen ad ista, quae hominibus visibiliter nota sunt, quis potest eius consilium perscrutari, quare in aliis locis haec miracula fiant, in aliis non fiant? Multis enim notissima est sanctitas loci, vbi beati Felicis Nolensis corpus conditum est &c. Ac pau cis interiectis, mentione facta de miraculis, quae Mediolani fierent, apud memoriam sanctorum, Nunquid, inquit, non & Africa sanctorum martyrum corporibus plena est: & tamen nusquam hic scimus talia fieri. Sicut enim, quod Apostolus dicit, Non omnes sancti habent dona curationum, nec omnes habent diiudicationem spirituum, ita nec in omnibus memoriis sanctorum ista fieri voluit, qui diuidit vnicuique propria prout vult.
Quare minime nouum ac iam inde a multis seculis in orbe Christiano receptum est, quod propter admirabiliores dei operationes, vnus locus alio sanctior habitus, & a piis hominibus magis est frequentatus. Qui scripserunt Ecclesiasticam Historiam, Eusebius, Socrates, Zozomenus, Theodoritus & alii ante mille ducentos, quin & ante mille trecentos & amplius annos, & Hierosolymam & ad martyrum sepulchra, religionis ergo peregrinationes etiam ex voto susceptas esse, memoriae prodiderunt. Quas adeo non contemnendas putauit Ioannes quoque Chrysostomus, vt diceret, quum in vinculorum, quibus ligatus erat Paulus, laudem erupisset: vellem nunc locis in illis versari, quibus vincula illa manent, & cathenas videre, quas timuerunt quidem daemones, & horrent, & angeli venerantur. Si Ecclesiasticis curis essem vacuus, corpusque robustum haberem, nequaquam peregrinationem tantam facere recusarem, quo cathenas saltem viderem, & carcerem, quo Paulus vinctus est. Ante annos plus minus septingentos, fuit Claudius quidam qui peregre proficiscentes ad sepulchra sanctorum martyrum ridebat, eum in eorum quos de cultu scripsit imaginum libro tertio grauiter confutauit vir doctus lonas episcopus Aurelianensis, verum in hoc genere, non tam labor ipse peregrinationis attenditur a Deo, quam affectus. Quemadmodum dicit ille: Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Si quis charitate erga sanctum aliquem inflammatus, & virtutum illius amore ardens, visat reliquias illius, & exosculetur: non potest hic affectus Deo gratus non esse.
Sed haec obiter. De Christianorum templis siue Basilicis refert Augustinus, & in Ecclesiastica quoque Historia scriptum legimus, quod etiam ab immanibus barbaris tantus olim illis honor habitus fuerit, vt quisquis ad ea confugisset, is ab hostium insultu liber esset. Nunc miserandum in modum ea prophanari passim cernimus, nec in horrea modo pleraque commutata, verum & equorum ex eis stabula facta, & in quoscunque tandem vsus, Deo dicatas domos conuersas: quodque etiam dictu horrendum est, neque facile creditura posteritas videatur, in eo ipso loco vbi tremendum Deo sacrificium non ita pridem oblatum fuit, furcam crectam videre licuit, ab iis qui Euangelici quam Christiani dici malunt. Hi sunt fructus praeclari, si diis placet, istius Euangelii. Sed hoc fortassis offendit nonnullos, quod templa diuis eriguntur.
Verum hi cui templa constituerentur, vel ex Innocentio tertio, Pontifice Romano discere potuerunt, Cuius haec verba sunt: Duae sunt species seruitutis: vna quae debetur soli Deo creatori & dicitur latria: & altera, quae creaturis impenditur, & dicitur dulia. Vtramque speciem determinat Dominus dicens, Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, & quae sunt Dei, Deo. Ad latriam pertinent, templa, altaria, sacerdotia, sacrificia, & huiusmodi, quae sunt soli Deo exhibenda, qui glorificatur in concilio sanctorum, magnus & metuendus super omnes, qui in circuitu eius sunt. Non enim san ctis ad honorem dei, sed Deo potius ad honorem sanctorum dedicantur templa, consecrantur altaria, sacerdotia statuuntur, sacrificia offeruntur: ne forte si secus agatur, non Theosebia, sed Idololatria committatur. Quem qui multis praecessit seculis Augustinus, quum ad eundem modum, sicut nunc fieri cernimus, idololatriae Christianos argui videret, quod ad monumenta martyrum plerique omnes confugerent maximo concursu, atque illorum intercessione se facile quae petiuissent impetraturos a Deo confiderent. Nec tamen, inquit, nos iisdem martyribus, templa, sacerdotia, sacra, & sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed eorum Deus, nobis est Deus. Honoramus sane memorias eorum, tanquam sanctorum hominum dei, qui vsque ad mortem suorum corporum, pro veritate certarunt, vt innotesceret vera religio, falsis religionibus fictisque conuictis.
Itaque videre licet passim apud Augustinum, quod non alio fere martyrum templa, quam memoriarum nomine dignatur: cuius etiam haec verba leguntur alicubi. Nonne si templum alicui sancto angelo excellentissimo de lapidibus & ligni faceremus, anathematizaremur a veritate Christi, & ab Ecclesia dei? qui cre aturae exhiberemus ad seruitutem, quae vni tantum debetur Deo. Sed quod nimia quadam religione dicere non fuit ausus Augustinus, dixit ante eum Ioannes Chrysostomus, dixit natu grandior Hieronymus, dixere qui fuerunt eius aequales, Socrates, Zozomenus, nec ita multo posterior Euagrius, ac alii multi, apud quos templa martyrum, Basilicas Apostolorum & martyrum, Ecclesiam Apostolorum, Ecclesiam Theonae, Ecclesiam Dionis, sacrum Eufemiae martyris templum, & aliorum sanctorum legere licet.
Quid igitur? num ignorabant isti omnes, quod ex diuino praecepto sciebat Augustinus, non esse creaturae seruitutem eam exhibendam, quae soli Deo debetur creatori? Minime gentium: aeque illi hoc atque Augustinus sciebant, neque secus faciebant, sed in verbo nihil fuisse periculi iudicabant. Quis enim nescit, etiam si templum Petri & Pauli, vel cuiuscunque sancti tandem esse dicatur, non propterea Petro vel Paulo, sed soli Deo dicatum esse, solique Deo sacrificia in illo offerri, etiamsi Petri, vel Pauli, vel alterius cuiusquam sanctificat in eo memoria: vt recte Augustinus memorias martyrum, recte caeteri quoque templa, siue Basilicas, aut Ecclesias martyrum eiusmodi locavocauerint. Nam proprie quidem solius dei templa sunt, quoniam vero vel sunt in illis apostolorum aut martyrum, reliquiae, vel eorum frequens fit commemoratio: recte martyrum quoque, in quibus Deus habitabat, templa vocantur. Quanquam extat liber de Ecclesiasticis dogmatibus, qui Augustino inscribitur, in quo haec verba leguntur: San ctorum corpora, & praecipue beatorum martyrum reliqui as, ac si Christi membra, syncerissime honoranda, & basi licas eorum nominibus appellatas, velut loca sancta, diuino cultui mancipata, affectu piissimo, & deuotione fidelis sima adeundas credimus. Si quis contra hanc sententiam venerit, non Christianus, sed Eunomianus & Vigilantianus creditur. Sunt igitur, quemadmodum ex hoc Augustini loco licet colligere, basilicae siue templa dei, sed appel lantur tamen sanctorum nominibus, haud aliter, quam nos fideles, quum & ipsi templa dei simus, suo tamen quisque proprio nomine vocamur. Quanquam in eo quoque libro, qui sine controuersia Augustini est, quem inscripsit de cura pro mortuis gerenda, iis ille verbis vtitur: Mater filii defuncti corpus desiderauit in basilicam martyriponi. Fuit ante mille ducentos & amplius annos Eustatius quidam haereticus, qui loca sanctorum martyrum, vel basilicas contemneret, & omnes qui illuc conuenirent & sacramenta conficerent, reprehenderet. Contra eum in Gangrensi Synodo, quae fuit Nicenae proxima, in haec verba pronuntiatum est. Si quis per superbiam, tanquam perfectum se existimans, conuentus, qui per loca, & basilicas sanctorum martyrum fiunt, vel accusauerit, vel etiam oblationes, quae ibidem celebrantur, spernendas esse crediderit, memoriasque sanctorum contemnendas, anathema sit. Hic quoque dixere patres, loca & basilicas sanctorum. Zozomenus vero etiam ad honorem Stephani prothomartyris, & in honorem Thyrsi martyris, & aliorum, aedificatas Ecclesias scribere veritus non est. Non quod nesciret ad honorem dei constructas, qui sacrificiis in illis Ecclesiis colebatur, sed quod suus quoque honos in eis Stephano & Thyrso tribueretur, dum & res ab eis gestae recitantur, & ad eorum imitationem homines accenduntur, & Deo gratiae aguntur, cuius dona fuerunt ea omnia, quibus in hac vita excelluerunt.
Neque vero Deo tantum precibus & sacrificiis placando, verum & corporibus hominum sepeliendis templa sunt & coemiteria con secrata, quod qui corpora sua viuentes Deo templa dicassent, eos mortuos, non nisi in sacris locis recondi, aequum est putatum. Ac verum quidem illud est, quod vbicunque sepeliamur, Domini est terra & plenitudo eius quodque sepultura optima est, optima vita, sicut a Ioan. ne Chrysostomo traditum legimus: Sed interea tamen etiam antiquorum iustorum funera, officiosa pietate curata, exequias celebratas, sepulturas prouisas, ipsosque dum viuerent de sepeliendis, vel etiam transferendis corporibus suis filiis mandasse legimus. Et Tobias sepeliendo mortuos, Deum promeruisse, teste Angelo, commendatur. Ipse quoque Dominus die tertio resurrectu rus religiosae mulieris bonum opus praedicat, praedicandumque commendat, quod vnguentum pretiosum, super membra eius effuderit, atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. Et laudabiliter commemorantur in Euangelio, qui corpus eius de cruce acceptum, diligenter atque honori fice tegendum sepeliendumque curarunt. Ioannes quoque Chrisostomus, cum laude quadam commemorat, quod Constantinopoli reges magnam gratiam putant, non si prope Apostolos, sed si vel extra eorum vestibula corpora sua se peliantur, fiantque piscatorum officiarii reges neque hic in morte confunduntur, sed honestantur, & ipsi, & eorum nepotes, & pronepotes. Et in alia quadam Homilia, quum docuisset quomodo ipse, qui purpuram indutus est Imperator, accedit seruorum crucifixi complexurus sepulchra, & fastu deposito stat sanctis supplicaturus, vt pro se apud Deum intercedant, & scenarum fabrum, & piscatorem eti am mortuos & protectores orat, qui diademate redimitus incedit, mox subiungit. Audebis igitur quaeso eorum dominum appellare mortuum, cui serui vel motui terrarum orbis sunt protectores? Nec hoc tantum Romae quis fieri viderit, verum & Constantinopoli. Nam & hic Constantinum Magnum ipsius filius honore magno censuit haberi, si pro foribus piscatoris paternum corpus collocaret: & quod in regiis sunt ianitores regibus, hoc sunt in monumento piscatoribus reges. Zozomenus quoque non reprehendit mulierem quandam Eusebiam, quod iuxta eum locum, in quo reliquiae quadraginta militum fuerunt conditae, iuramenti religione obstrictis monachis, se quoque condi curauerit? A Paulino quoque religiosa quaedam vidua Flora petiuisse legitur, vt in beatissimi Felicis confessoris Basilica, defuncti filis eius corpus poneretur, qui cum ea de re ad Augustinum retulisset, hoc ab eo responsum tulit: Prouisus sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus, bonae affectionis humanae est erga funera suorum: quoniam si nonnulla religio est, vt sepeliantur, non potest nulla esse, quando vbi sepeliantur, atten ditur.
Sed cum talia viuorum solatio requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat: non video quae sunt adiumenta mortuorum, nisi ad hoc, vt dum recolunt, vbi sunt posita, eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos, tanquam patronis susceptos, apud dominum adiuuandos orando commendent. Quod quidem facere possent, etiamsi talibus locis eos humare non possent. Sed non ob aliud vel memoriae, vel monumenta dicuntur, ea quae insignita fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos, qui viuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant, & admonendo faciunt cogitari. Cum itaque recolit animus, vbi sepultum sit charissimi corpus, & occurrit locus nomine martyris venerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis & precantis affectus, qui cum defunctis a fidelibus charissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est iis, qui cum in corpore viuerent, talia sibi post hanc vitam prodesse meruerunt. Nam quos peccata grauia deprimunt, non ad solutionem potius, quam ad maiorem damnationis cumulum, eorum corpora in ecclesiis poniscribit Gregorius. Non enim eos sacra loca liberant, sed cui pa magis temeritatis accusat, id quod productis etiam ex emplis planum facit. Et propterea sacra Canonibus cau tum, & in Ecclesia videmus obseruatum, quod qui sibi ipsi manus intulerunt, qui facultatibus alienis per fanus expilatis, rem suam auxerunt, qui sine poenitentia ex hac vita excesserunt, qui vel cum graue scelus aliquod patrassent, e conpiorum sententia iudicis eiecti, atque a Christi corpore praecisi sunt, vel qui seipsos vltro praeciderunt, quales sunt schimatici & haeretici, eorum corpora in sacris locis humam non permittuntur: quod, quemadmodum ad Rusticum Nabonensem Episcopum scribit vere magnus ille Pontifex Leo, quibus viuentibus non communicauimus, eis mortuis quoque communicare non possumus. Non est cum iis ne motuis quidem commune quicquam habendum, qui doctrinis variis & peregrinis abducti, suo ipsorum iudicio sunt condemnati, dum quod iudicis fuerant sententia passuri, id vltro ipsi fecerunt, seque a Christi corpore praeciderunt, & e coetu fidelium exterminarunt, atque ab eorum communione separarunt. Sed haec de sepultura deque sepulchris dicta sufficiant; neque enim omnia nobis persequi propositum est, quae fusius ab aliis tractata sunt.