On this page
Caput 91
Caput 91
De caeremoniis quae sumuntur a tempore
TEmporum in Ecclesia primitiua magis anxia fuit. & diligens obseruatio, quam vel hoc nostro seculo, vel iis quae proxime praecesserunt. Documento est ingens & insignis illa de tempore celebrandi festi. Paschatis, inter Orientis & Occidentis Ecclesias, concertatio, quae vsque eo etiam progressa est, vt qui tunc fuit Romanus pontifex Victor, totius Asiae paraecias vna cum vicinis Ecclesiis, tanquam aliena sentientes, a communionis vnitate praeciderit, quod, vt monitis eius de festo Paschatis eodem cum Occidentis Ecclesiis die celebrando, parerent, adduci non potuissent. Ac non defuerunt quidem graues viri, quibus haec tanta Romani Pontificis vehementia non probaretur, quum praesertim traditum sibiper manus ab ipsis Apostolis morem obseruare se Asiae Episcopi dicerent, neque tanti esse haec festi celebrandi discrepantia putaretur, vt illius gratia praecidendum ab Ecclesia quenquam existimaret.
Verum Leoni Pontifici non leuiter delinqui visum est, quum de festo Paschatis tractaret, si in principio sacramenti veritas & vnitas ab vniuersa Ecclesia non teneretur. Sed & ante eum celebri scriptori Epiphanio tam graue visum est, in hac obseruatione diei Paschatis, a more caeterarum orbis Ecclesiarum alios discrepare, vt non dubitauerit in album haereticorum eos referre, qui quartadecima lunae Pascha celebrassent: quos quidem quartadecimanos vocat. Ac inter alia multa, quae praeclare gesta sunt a Constantino Imperatore, haec duo vel maxime laude omnium, praedicationeque digna esse censet, quod is congregato Niceno Concilio, & Arrii dogma subuertendum, & disceptationem ac discrepantiam hanc de celebrando Paschatis die, de medio tollendam curauit, Fuitque Nicenum Concilium non magis propter eos habtum, qui in Aegypto dogmatis gratia dissidebant, quam propter eos qui in Oriente, in celebrando Paschate discrepabant, conciliandos. Decretum itaque fuit a trecentis decem & octo patribus, qui tum Niceae conuenerant, vt vno eodemque die sanctissimi Paschatis feriae peragerentur, vtque Orientis Ecclesiae, quae a Romana, & caeteris Occidentis Ecclesiis dissidere visae sunt, eundem quem eae, diem obser uarent: idque duplici de causa (sicut ab Ecclesiasticae Histo riae, scriptoribus memoriae proditum est.) Primum quod minime fas esset Christianis Iudaeorum sequi consuetudinem, qui posteaquam consceleratas manus suas nefaria Christi caede contaminarunt, tanta sunt animorum caecitate percussi, vt videntes non videant, audientes non audiant, neque quod rectum, quodque salubre sit, intelligant. Dein de quod graue cumprimis & indecorum esse putaretur, quandoquidem vnum corpus, vnus spiritus sumus omnes, vna vocationis nostrae spes, vnus dominus noster, vna sides, vnum baptisma, vnus est Deus & pater omnium: non vno eodemque tempore, anniuersarium redemptionis nostrae, diem ab omnibus & singulis eiusdem corporis membris celebrari: sed per eosdem dies, alios quidem ieiunus exerceri, alios vero conuiuiis vacare, & hos quidem feriari & conquiescere, illos vero corporis afflictionibus macerari, quemadmodum in sua quadam ad Episcopos, qui ad Synodum Nicenam venire non poterant, & ad omnes vbique locorum Ecclesias, Epistola fusius ab Imperatore Constantino, & in eo libro, quem aduersus haereses conscripsit, ab Epiphanio proditum legimus. Ex eo colligere licet, quae ratio priscis fuerit, vel obseruandi certa tempora, vel mutandi: duplex nimirum. Vna, vt nequid vel cum Iudaeis, quemadmodum de Paschate, deque Sabbatho factum videmus, vel cum Gentibus commune haberemus: quae quum sextum hebdomadae diem, tanquam Veneri sacrum in ludis, epulis, & omnibus nequitiis consumere solite essent, visum est Christianis, vt quem illi diem cum pri mis laetum, & hilarem ducebant, eum in moerore luctu traducerent, non solum acerbissimos cruciatus & mortem Christi turpissimam, verumetiam peccata sua, quae causam illis dederunt, deflentes. Altera, quod sicut a sanctissimo Leone scriptum est, non aliter vnus grex, & vnus pastor summus, quam si, quod iterum atque iterum monet Apostolus, idipsum dicamus omnes, si perfecti simus in eo dem sensu, & in eadem sententia, si eosdem vno atque eodem tempore ritus obseruemus. Fuit & hoc a priscis obseruatum, vt a festo Paschatis, vsque ad festum Pentecostes, non nisi stantes orarent, & vocabantur ii stationum dies, de militari exemplo nomine sumpto, sicut a Tertulliano scriptum est. Quin & die Dominico ieiunium, vt idem author est, nefas ducebatur, neque fas erat de geniculis adorare. Qua de re Niceni quoque Concilii decretum intercessit, quo cautum est, vt die Dominico & in diebus Pentecostes, ne quisque genua flecteret, sed stantes ad orationem vota domino cuncti redderent: cuius ritus etiam rationem vt explicaret, dignum duxit Basilius. Obseruabantur ab iisdem vigiliae nocturnae, quibus & vino & a carnalibus abstinebatur, & aqua sola potum prae bebat, obsonium vero fuit panis, cum sale & aqua. In iis populus consurgens, vt est apud Basilium, antelucano tempore, domum praecationis petebat, & cursitabatur ad sepulchra martyrum, a pueris, puellis, viris, foeminis, omnisque generis aetatis & conditionis hominibus. Nunc & stationum, & vigiliarum, nomen solum superest: nam neque stantes oramus, neque nocturnas vigilias exercemus, quorum tamen vtrunque apud Graecos adhuc in vsu est: ieiunamus tantum pridianis maiorum festorum diebus.
Deinde vero sanos prisci non baptizabant, nisi in Pascha & Pentecosie, qua de re Synodi quoque Romanae decretum, ante mille trecentos annos intercessit. Contra quod cum ventum a nonnullis fuisset, grauiter, a Syricio papa fuerunt obiurgati. Sed & Leo sanctissimus, non leuiter eos reprehendens, qui in die Epiphaniarum baptizas sent: quod sola diceret esse legitima baptizandi tempora Pascha & Pentecoste, ac nullos alios dies eis miscere licitum esse putaret. Quod ad eundem quoque modum a Gelasio papa postea fuit constitutum. Nunc quouis tempore baptizare fas est. Vt vel ex eo perspicuum esse cuiuis possit obseruantiores fuisse veteres temporum, quam sit hoc nostrum & proxima superiora secula. In solis ordinationi bus vetus Ecclesiae mos obseruatur. Neque enim fiunt, nisi quo tempore fieri debere scripsit Gelasius, quarti mensis ieiunio, & septimi, & decimi, sed etiam quadragesimaliinitii, ac mediana quadragesimae die sabbathi. Quartum mensem vocat Gelasius lunium, in quem fere sabbathum Pentecostes incidit (veteres enim annum a Martio auspicabantur) septimum septembrem, decimum decembrem, initium quadragesimale sabbathum post Inuocauit: medi anam, sabbathum post Laetare, ac deinde sabbathum sanctum Paschae.
Porro quod ad Eucharistiae sacramentum attinet, nullis id fuit, aut est vnquam temporum circulis circumscriptum, neque est vllus dies anni, quo non sit fas, cuiuis volenti sacramentum eucharistiae percipere, quod qui fuerunt aequales Apostolorum, aut eorum temporibus proximi, quotidie fecisse visi sunt. Nam quum quotidie mortem suis ceruicibus impendentem expectarent, quo paratiores essent ad eam pro Christi nomine fortiter oppetendam, quotidie mortis eius memoriam recolentes, ad sacram Synaxim accedebant. Fuerunt postea, qui solis id diebus Dominicis facerent. Refrigescente vero paulatim pietate, quum rarius homines accederent, ante mille centum & amplius annos Agatensis Concilii decretum in tercessit, quo cautum est, vt seculares qui in natali Domini, Pascha, & Pentecoste, non communicassent, Catholici non crederentur, nec pro Catholicis haberentur. Quod tamen prope ducentis ante annis, itidem a Fabiano pontifice sancitum, Burchardus, luo, Gratianus, in suos decretorum libros retulerunt. Qui vero sub iisdem temporibus, quibus habitum est Agatense Concilium, vixerunt Ioannes Chrysostomus & Aurelius Augustinus, non obscure in suis scriptis indicant, quod suo quoque seculo sic refrigeratus erat feruor ille Christianorum, vt vix quo semel in anno vel etiam biennio communicarent, adduce rentur, idque casu magis & consuetudine, siue lege, quam ex animo: Quos illi quidem hoc nomine grauiter obiurgant. Communionis tempus, inquit Chrysostomus, non est festum neque celebritas, sed conscientia pura, vitaque a peccatis repurgata. Quemadmodum enim, qui sibi nullius mali conscius est, hunc oportet singulis diebus accedere, sic qui peccatis occupatus est, nec poenitet, eum, nec in festis quidem accedere tutum est. Neque enim semel in an no accedere, liberat nos a peccatis, si indigne accesserimus: quin hoc ipsum potius auget damnationem, quod cum semel tantum accedamus, ne tum quidem pure accedimus. Ad eundem modum Augustinus quoque: Si quotidianus est panis, inquit, cur post annum illum summas: quemadmodum Graeci in Oriente facere consueuerunt. Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit, sic viue vt quotidie merearis accipere: qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere. Quae sententia totidem verbis reperitur apud Ambrosium. Sic sancti Patres, quum viderent elanguisse pietatem hominum, hortabantur eos ad frequentandum eucharistiae sacramentum: non quod reprehenderent, si quis id semel in anno fecisset, sed quod vt crebrius fieret, satius esse ducerent. Quod illa quoque Chrysostomi verba non obscure indicant, quum in hunc modum loquitur. Haec dico, non vno & annuo vos prohibens accessu? sed vos semper ad facta accedere volens. Ac paulo superius: Quos magis acceptabimus, in quit, eos ne qui semel, an qui semel, an qui saepius, neque qui raro accipiunt? Neque illos qui semel, neque qui saepius neque qui raro, sed eos qui cum munda conscientia, qui cum mundo corde, cum vita irreprehensibili, isti semper accedant: qui vero tales non sunt, neque semel. Nec dissimilia sunt, quae scribit hac eadem de re ad lanuarium Augustinus: Optandum quidem foret, vt quoties tremendum illud sacrificium peragit sacerdos, toties non deessent, qui cum eo corpus & sanguinem Christi, sacramentaliter quoque manducarent:
Sed si desunt saepe. (sicut hoc seculo deesse fere videmus) non propterea iuge sacrificium hoc intermitti debet. Satis est, si qui praesentes adsunt, spiritualiter manducent, suo tempore sacramentaliter quoque percepturi: satis est, si manducent corde, etiamsi non premant dente. Chrysostomi quoque seculo, saepe quotidiana fiebat haec oblatio, quamuis nemo communicaret: Quod iis etiam ver bis ipse testatur, non sine quadam querimonia: Frustra habetur quotidiana oblatio, frustra stamus ad altare, nemo est qui simul participet. Planum etiam id fieri potest ex eo quod in Agatensi Concilio, quod Chrysostomi seculo celebratum fuisse videtur, sicut paulo ante meminimus, ter in anno vt communicarent seculares, sancitum est. Cum tamen iisdem ibi praeceptum sit, vt die Dominica Missas audirent. Ad sumendam Eucharistiam ter tantum in anno, ad audiendam Missam singulis diebus Dominicis fue runt obligati. Non ergo quoties audiebant Missam, sacramentaliter eucharistiam percipiebant.
Quamobrem hortati quidem sunt sancti Patres ad crebram communio nem populum, sed neque cogendum quenquam, neque propterea cessandum a sacrificio putabant, si nemo communicasset. Omnem Missam publicam esse dubium non est, cum vnicuique volenti, modo sit e coetui fidelium, ciinteresse, & cum sacerdote celebrante, Christi beneficia re colere, ac spirituale deo sacrificium offerre liceat. Sed si pri uata Missa dicenda est, quae in oratorio habetur, tales quoque habitas a mille & amplius annis in Ecclesiastica Histe ria reperire licet. Mille prope anni intercesserunt, quum Leontius vitam descripsit Ioannis Alexandrini patriam chae, qui propter insignem liberalitatem, qua vsus est in pauperes, vocatus est misericors, siue eleemosynarius: Narat de hoc, quod cum sacris operaretur, videretque populum lecto Euangelio e templo exiuisse, ac otiosis in coemiterio fabulis vacare, exiuerit ipse quoque, cumque turba con sederit, cumque stupore affecti essent omnes, iis verbis eos affatus sit. Filioli, vbi oues, illic & pastor, aut intrate intro, & ingrediemur, aut manete hic, & ego quoque manebo. Ego propter vos descendo in sanctam Ecclesiam, nam poteram facere mihi Missas in Episcopio.
Sed & qui ducentis eum annis praecessit Gregorius Nazianzenus, eum in paruo quodam oratorio sacra celebrasse, tripartita narrat Historia. Gregorium vero ducentis aliis annis praecessit Soter Pontifex Romanus, eius quoque decretum refertur a Gratiano, vt nullus presbyterum, Missarum solennia celebrare, praesumat, nisi duobus praesentibus, sibique respondentibus: non dicit communicantibus, sed praesentibus tantum. Ac si priuata Missa est, quae duobus tantum praesentibus celebratur, ipsis etiam Apostolorum temporibus priuatae Missae vsus fuisse videtur. Sed mouentur aliqui verbis Anacleti dicentis: Perfecta autem consecratione omnes communicent, qui nolunt Ecclesiasticis carere liminibus: sic enim & Apostoli statuerunt, & sancta Romana tenet Ecclesia. Vtinam autem valeret apud istos Anacleti authoritas: Missam esse sacrificium non negarent: sic enim loquitur Anacletus: Episcopus Deo sacrificans, testes secum habeat, & plures quam alius sacerdos: In solennioribus, quippe diebus, aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui eius oculi dicuntur, & subdiaconos atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti vestimentis, in fronte & a tergo, & presbyteri e regione dextra leuaque corde contrito & humiliato spiritu, ac prono stent vultu, custodientes eum a maleuolis hominibus, & consensum eius praebeant sacrificio. Ac deinde sequuntur illa verba Peracta consecratione, &c. Mira est istorum hominum caecitas. Quod aperte scriptum est ab Anacleto non vident, quod nos Missam vocamus, id ab illo dici sacrificium. Vident id quod nunquam neque scripsit, neque sensit Anacletus: neque enim fuit vnquam haec Anacleti sententia, vt omnes praesentes communicarent, sed ii tantum omnes, qui ministrant Episcopo, atque ii non nisi in solennioribus festis: quod ita certe fieri aequum est.
Sed longe diuersum est Sathanae ministrorum studium, a sanctorum Patrum pia solicitudine. Nam ii, cum iuge sacrificium, nullo vnquam die censerent intermittendum, vt Christi corpori & sanguini frequentius communicarent, oratione sua fideles inflammabant. Illi contra, cum videant refrixisse pietatem, nec eos adduci facile posse, vt crebro communicent: non hoc agunt, vt refrigeratam in illis pitatem accendant, verum illud potius contendunt & elaborant, vt abolere possint omne sacerdotium & sacrificium: quod ita fieri commode posse sperant, si quod iuge debet esse sacrificium, id vt esse iuge desinat, ac paulatim in desuetudinem quandam abeat, perfecerint. Sicut enim non vno loco scriptum a nobis est antea, nihil est quod mi nus ferre possit Sathanas, quam tremendum hoc sacrificium, in quo Christi beneficia simul vniuersa, grata quadam recordatione recoluntur, & sub eorum oculos, qui praesentes adsunt, subiiciuntur, quae ipse modis omnibus obliterata, & ex omni hominum memoria, prorsus esse cupit sublata.
Quamobrem nulla necessitate adiguntur, quoties sacris operatur Sacerdos, hi qui praesentes adsunt, semper Sacramentaliter communicare, etiamsi crebrius id ab eis fieri expediret. Verum illud necessarium iudicatum est, in Concilio Lateranensi, in quo cum alii complu res Episcopi, ex variis totius orbis Christiani prouinciis tum Hierosolymitanus & Constantinopolitanus, Patriarcha, praesentes adfuerunt: vt omnis vtriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis peruenisset, omnia sua peccata confiteretur fideliter, saltem semel in anno proprio Sacerdoti, & iniunctam sibi poenitentiam, pro viribus stu deret adimplere, suscipiens ad minus in Pascha Eucharistiae Sacramentum: nisi forte de consilio proprii Sacerdotis, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus, ab eius perceptione, duceret abstinendum: alioqui viuens ab ingressu Ecclesiae arceretur, & moriens Christiana careret sepultura. Non prohibetur ista constitutione, quominus etiam quotidie, si quis velit, peccata sua confiteatur, Eucharistiaeque Sacramentum percipiat: sed quoniam reperire ple rosque licebat, qui vix semel in vita, ac ne semel quidem id facerent, pia quadam solicitudine, prouidendum esse sancta Synodus in Domino congregata putauit, vt si crebrius non possent, aut nollent, semel tantum in anno fideles, & peccata sua confiterentur, & eucharistiae sacramentum perciperent.
Sed negant isti quenquam ad bonum esse cogendum, neque enim placere deo coacta seruitia. Vetus haec est haereticorum cantilena, & a Donatistis Augustini seculo multum vsurpata: quemadmodum ex iis quae scripsit ad Vincentium, ad Bonifacium, ad Donatum, contra Cresco nium, contra literas Petiliani, & contra secundam Gaudentii epistolam, videre licet. Sic enim ad Donatum loquitur: Displicet tibi quod traheris ad salutem, quum tam multos nostros ad perniciem traxeris. Neminem existimas cogendum esse ad bonum: attende quod Apostolus dixerit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit, & tamen tam multi vt episcopatum suscipiant tenentur inuiti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur, tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni: quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo nobis inimici estis, trahendi estis & perducendi ad veritatem, vel cognoscendam, vel eligendam, non solum vt honorem salubriter habeatis, sed etiam in pessime pereatis Dicis Deum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere cogi hominem, nec ad bonum: quare ergo illi, de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? Attende ergo quod consyderare non vis. Ideo voluntas bona misericorditer impenditur, vt mala voluntas hominis dirigatur. Nam quis nesciat, nec damnari hominem, nisi merito malae voluntatis, nec liberari, nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen ideo qui diliguntur, malae suae voluntati, impune & crudeliter permittendi sunt, sed vbi potestas datur, & a malo prohibendi, & ad bonum cogendi.
Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati: quare Israelitae recusantes & murmurantes, tam duris flagellis a malo prohibebantur, & ad terram promissionis compellebantur. Si voluntas mala, suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus vti pessima voluntate, qua persequuntus est Ecclesiam? sed prostratus est vt excecaretur: & excaecatus est, vt mutaretur: mutatus est, vt mitteretur: missus vt qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur. Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati: quare monetur pater in scripturis sanctis, filium durum, non solum verbis corripere, sed etiam latera eius tundere, vt ad bonam disciplinam coactus, & domitus dirigatur? vnde idem. Tu quidem percutias eum virga, anima autem eius liberas a morte. Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati: quare corripiuntur negligentes Pastores, & dicitur eis Errantem quem non reuocasti? perditam non inquisisti? Et vos oues Christi estis, characterem dominicum portatis in sacramento, quod accepistis: sed erratis & peritis: non ideo vobis displiceamus, quia reuocamus errantes, & quaerimus perditos: melius enim facimus voluntatem domini monentis, vt vos ad eius ouile redire cogamus, quam consentiamus voluntati ouium errantium, vt perire vos permittamus. Ad Bonifacium vero scribens Vbi est quod isti clamare consueuerunt: liberum est credere, vel non credere? Cui vim Christus intulit? quem coegit. Ecce habent Paulum Apostolum: agnoscant in eo prius cogentem Christum & postea docentem prius ferientem & postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui poena corporis ad Euangelium coactus intrauit, plus illis omnibus, qui solo verbo vocati sunt, in Euangelio laborauit? & quem maior timor compulit ad charitatem, eius perfecta charitas, foras misit timorem. Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios vt redirent, si perditi filii coegerunt alios vt perirent, quamuis etiam illos, quos non cogerunt, sed tantum modo seduxerunt, si per terribiles & salubres leges in eius gremio reuocentur, blandius pia mater amplectitur, & de illis multo amplius, quam de iis quos nunquam perdiderat, gratulatur. An non pertinet ad diligentiam pastoralem, etiam illas oues, quae non videntur ab alienis coeperunt possideri, inuentas, ad ouile dominicum, si ereptae, sed blande leniterque seductae, a grege aberrauerint & ab alienis coeperint possideri, inuentas, ad ouile dominicum, si resistere voluerint flagellorum terroribus, vel etiam doloribus reuocare. Vbi vero scribit ad Vincentium: suam quoque primitus fuisse dicit sententiam, neminem ad vnitatem Christi esse cogendum, verbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos Catholicos haberemus, quos apertos haereticos noueramus. Sed haec, inquit, opinio mea, non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam prima mihi opponebatur ciuitas mea, quae cum tota esset in parte Donati, ad vnitatem Catholicam, timore legum imperialium conuersa est, quam nunc videmus, ita huius vestrae animositatis perniciem detestari, vt in ea nunquam fuisse credatur. Ita aliae multae, quae mihi nominarim commemorabantur, vt ipsis rebus cognoscerem etiam in hac causa recte intelligi posse, quod scriptum est. Da sapienti occasionem, & sapientior erit. Quam multi enim, quod certo scimus iam volebant esse Catholici, manifestissima veritate commoti, & offensionem suorum reuerendo, quotidie differebant, quam multos non veritas, in qua nunquam praesumpsistis sed obduratae con suetudinis graue vinculum colligebat, vt in eis compleretur diuina illa sententia: Verbis non emendabitur seruus durus: si enim intellexerit, non obediet. Quam multi propterea putabant, veram Ecclesiam esse partem Donati, quia eos ad cognoscendam Catholicam veritatem, secuneas torpidos, fastidiosos, pigros faciebat. Quam multi nihil interesse credentes, in qua quisque parte Christianus sit, ideo permanebant in parte Donati, qui ibi nati erant, & eos inde discedere, atque ad Catholicam nemo transire cogebat. His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis, reges seruiunt domino in timore ita profuit, vt nunc alii dicant: Iam hoc volebamus, sed Deo gratias, qui nobis occasionem praebuit, iamque faciendi & dilationum morulas amputauit. Alii dicant: hoc esse verum iam sciebamus, sed nescio qua consuetudine tenebamur, gratias Domino, qui vincula nostra dirupit, & nos ad pacis vinculum transtulit. Alii dicant: Putabamus quidem nihil interesse, vbi fidem Christi teneremus, sed gratias domino, qui nos a diuisione collegit, & hoc vni Deo congrue re, vt in vnitate colatur ostendit. Sic Leo quoque Magnus commendare vedetur Principes, qui sacrilegam amentiam Priscilianistarum haereticorum, ita detestati sunt, vt authorem eius ac plerosque discipulos, legum publicarum ense prosternerent, Et profuit, inquit, olim ista districtio Ecclesiasticae lenitati. quae etsi Sacerdotali contenta iudicio, cruentas refugit vltiones, seueris tamen Ecclesiasticorum Principum constitutionibus adiuuatur, dum ad spiritale nonnunquam recur runt remedium, qui timent corporale supplicium. Sic & Chrysostomus, dum resciuit in vicis aliquot, adhuc spirare Marcionis pestem, scripsit eius loci pastoribus vt ex Caesaris Arcadii edicto qui Marcionis dogma sequebantur aut resipiscerent, aut in exilium mitterentur. Contra literas vero Periliani scribens Augustinus, cum ille dixisset: Quod si cogi per legem aliquam vel ad bona licuisset, vos ipsi miseri a nobis potissimum ad fidem cogi debuistis.
Sed absit a nostra conscientia vt ad nostram fidem aliquem compellamus. Respondet iis verbis: Ad fidem quidem nullus est cogendus inuitus, sed & per seueritatem, imo & per mise ricordiam Dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. Nunquid quia mores optimi libertate voluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? Sed tum male viuendi vltrix disciplina praepostera est, nisi quum praecedens bene viuendi doctrina con temnitur. Si quae igitur leges aduersus vos constitutae sunt, non eis benefacere cogimini, sed male facere prohibemini. Nam benefacere nemo potest, nisi elegerit, nisi ama uerit quod est in libera voluntate. Timor autem poenarum, etsi nondum habet, delectationem bonae conscientiae, saltem inter claustia cogitationis coercet malam cupiditatem. Contra Cresconium vero: Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritatem ferunt: cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt, Ita & legibus malis probantur boni, & legibus bonis emendantur mali. Et paulo post: Frustra dicis. Relinquar libero arbitrio. Cur enim non in homicidiis & in stupris & in quibuscunque aliis facinoribus, & flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? quae tamen omnia iustis legibus comprimi vtilissimum ac saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sed nec bonam infructuosam, nec malam voluit esse impunitam. Contra Gaudentium vero scribens idem Augustinus. Quod autem vobis videtur inuitos ad veritatem non esse cogendos: erratis nescientes scripturas, neque virtutem Dei, qui eos volentes facit, dum coguntur inuiti. Nunquid enim poenitentiam Niniuitae inuiti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? iam enim Propheta iram Der vniuersae ciuitati eam triduo perambulans, praenuntiauerat.
Quid igitur opus erat regis imperio, vt humiliter supplicaretur Deo, qui non intuetur ora, sed corda nisi quia erant in eis quidam, qui nec curarent, nec crederent praedicta diuina, nisi territi potestate terrena. Ista igitur iussione regiae potestatis, contra quam voluntarius sit vester occasus, multis ad salutem, quae in Christo praestatur occasio, qui etsi violenter adducuntur, ad coenam tanti patris, familias, & compelluntur intrare, intus tamen inueniunt, vnde se laetentur intrasse. Haec nos ideo pluribus verbis, ex Augustino transscribenda duximus: vt cognosceret lector: iam inde a mille ducentis annis, eorum sententiam esse refutatam, qui nec ad veritatem ab errore, nec ad vnitatem a schisinate, metu reuocandum, nec ad bonum opus vllum, quenquam esse cogendum affirmabant. Est quidem ita, quod qui diligit hylarem datorem, non placent Deo coacta seruitia, sed fit persaepe beneficio dei singulari, vt qui coguntur inuiti, postea volentes faciant? sicut exemplo Pauli docet Augustinus: qui cum poena corporis ad Euan gelium recipiendum compulsus fuisset, plus omnibus postea qui solo verbo vocati sunt, in Euangelio laborauit, quemque maior timor compulit ad charitatem eius perfecta charitas foras misit timorem. Est enim timor quasi seruus quidam charitatis, & locum illi persaepe praeparat. Cum enim per timorem se continet aliquis, fit consuetudo iustitiae: & incipit quod durum erat amari, & dulces, cit Deus, & iam incipit homo iuste viuere, non quia poenas, sed quod amat aeternitatem, ac nisi timore Deum incipiat, homo colere, non fere peruenit ad amorem. Timor itaque medicamentum, charitas est ipsa sanitas. Pietas, inquit, Augustinus timore inchoatur, charitate perficitur. Qui etiam alio loco: Sicut videmus, inquit, per setam itroduci linum quando aliquid suitur, sed nisi exeat, non succedit linum, sic timor primo mentem occupat, non autem ibi remanet timor, qui ideo intrauit, vt introduceret charitatem. Quam obrem non modo audiendi, verum etiam valde reprehen dendi sunt, qui volunt omnem disciplinam, omnem cohertionem ex Ecclesia sublatam, quae tamen ea tanquam indulgens mater admodum vtitur moderate. Siquidem in hoc ipso decreto Laterranensis Concilii, quanto cum iu dicio, quanta est adhibita moderatio? Neque enim coguntur omnes, verum tantum qui peruenerunt ad annos discretionis, ac ne ij quidem quomodocunque tandem affecti, ad Eucharistiae perceptionem adiguntur, verum hoc tantum praecipitur, vt ne sua voluntate, suoque iudicio se abstineant, sed si istam aliquam esse causam existimauerint, quam obrem a communione sibi putent abstinendum, ad Sacer dotem prius ea de re referant, neque nisi de consilio illius quicquam statuant.
Caeterum si durum hoc videtur, quod qui semel in anno sub festum Paschatis Eucharistiam non perceperit, is ab Ecclesiae ingressu viuens, a Christiana vero sepultura mortuus arcetur, certe nihilo mitior videtur Elibertini, quod prope mille annis Lateranense praecessit quodque non ita multo post subsequutum est, Agatensis Concilii sanctio, qua decretum est, cum inter catholicos non habendum qui non semel, sed ter in anno non communicasset. Quid est autem Catholicum non haberi, quam & ab ingressu Ecclesiae viuum, & a Christiana sepultura mortuum arceri? Nam qui Catholici non sunt, eis ad Catholicam Ecclesiam aditus patere non debet, quibus autem viuentibus non communicamus, eis neque mortuis esse communicandum, iam a sancto Leone didicimus.
Itaque non modo non reprehendenda, verum etiam summis praeconiis efferenda est, salubris haec Lateranensis Concilii sanctio. Nam quod monet scriptura. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges consydera semper id quidem a pastoribus fieri, aut certe frequenter expediret, sed quoniam homines sumus etiam Pastores, datum hoc est infirmitati nostrae, quod fieri semper a nobis oportebat, vt vel semel tantum in anno facere teneremur. Quomodo autem cognoscet quisque vultum sui pecoris? quomodo consyderabit greges suos? Dominus est qui cor intuetur.
Caeterum homo non potest videre, nisi ca quae patent, quae sub aspectum cadunt quae sunt oculis mortalium subiecta. Quae sit & quanta fides hominis soli Deo cognitum est, sed sunt interea quadam externa fidei signa, per quae fideles, tanquam per tesseras quasdam, ab infidelibus discernuntur, atque ea praecipua sunt Sacramenta, quemadmodum in iis quae scripta sunt superius, pluribus verbis docuimus: quae si quis habet despicatui, nec Deum & Ecclesiam eius audit, eorum vsum praecipientem, quo nobis habendus est alio loco? quam quo Christus haberi praecepit eum qui non audit Ecclesiam: nimirum vt sit nobis tanquam ethnicus & publicanus? Est aliquis qui communicare cum Catholicis non vult ne censeatur inter Catholicos, nihil ei cum sacris nostris, nihil cum templis aut caemiteriis Deo consecratis, vel viuo vel mortuo sit commune. Quid habet iniditatis, haec tam salubris Lateranen sis Concilii sanctio? quid non summae potius aequitatis? Nisi forte non est hoc aequissimum, vt qualis esse quisque vult, talis censeatur, neque commune cum eo quicquam ha beant Catholici, qui cum Ecclesia Catholica communicare recusat. Fuit autem maiorum nostrorum cumprimis laudatus ille mos, qui nunc a multis non perinde diligenter obseruatur, quo non modo Pastores, quos Paraecos, siue Parochos vocamus, sedulo vultum sui pecoris agnoscebant: verumetiam Paterfamilias quisque suis in aedibus, quos aleret, diligentius explorabat, ac si qui vel a poenitentia vel ab Eucharistiae Sacramento, praeter sui Sacerdotis Concilis, sub festo Paschatis abstinuissent, eos e suis aedibus exigebat, nec vel cibum cum eiusmodi sumere dignabatur. Nunc quorsum res reciderit, quis est qui sine lachrymis con memorare queat? adeo disciplina omnis in Ecclesia dissoluta, adeo frena sunt laxata, tanta permissa licentia dicendi quiduis, & impura lingua Christum blasphemandi & cum alia quae cuiusque libido fert, blaterandi, tum sanctissimi Christi corporis & sanguis veritati detrahendi, mendaciique veritatem ipsam arguendi, vt periculum sit, nisi nos Deus oculis misericordiae suae respexerit, aliamque mentem Ecclesiae praesidibus & eis qui rerum potiuntur inspirauerit ne ex Christianismo redeatur ad paganismum. Sed eo vnde deflexit oratio reuertatur. Sicut Eucharistiae Sacramentum quouis tempore percipere fas est, sic & orare quouis tempore fas est. Docemur a Christo, quod oportet semper orare & non deficere: monemur & a Paulo, vt sine intermissione oremus. Neque defuerunt qui Christi haec & Pauli verba, ita accipienda putarent, vt nullum tempus a vocali oratione vacuum esse vellent: qui quidem propter perpetuum orandi vsum, Psaliani siue Euchitae sunt vocati, de quibus & Epiphanius & Augustinus pleraque scripserunt.
Caeterum quis est qui possit ita semper orare, & sine defectu vel intermissione precibus insistere, vt nec alimentum sumendi, aut dormiendi tempus habeat? Quamobus rem Augustinus & eum sequutus Anselmus, sic haec Christi & Apostoli verba accipienda putauerunt, vt nullo diintermitterentur certa tempora orandi, quae si quotidie quispiam obseruasset, iam sine intermissione orare dicere tur. Peculiarius tamen ad orandum sine intermissione adstricti sunt Sacerdotes & Monachi, quorum proprium est officium iuge sacrificium iugesque Deo preces offerre, non pro suis tantum, verumetiam pro populi peccatis, cuius pecata comedere dicuntur quando ex eius viuunt elemosynis. Sunt hi tanquam publici quidam totius Ecclesiae mi nistri, vt quod a singulis & vniuersis praestari semper non potest, eorum saltem expleatur ministerio. Quid autem? Nunquid non eadem infirmitate praeditus est Sacerdos, aut Monachus, qua quisquam alius ex iis qui addicti seculo iudicantur? Est revera. Et ille cibum quandoque capiat, & ille somno temporis nonnihil tribuat, & ille corporis sui curam non prorsus abiiciat, necesse est. Quam ob rem & huius infirmitati prospiciendum putauit pia mater Ecclesia: certas horas constituit, quas Canonicas vocant, quibus non alii rei quam precationi vacaret: has qui diligenter, iuxta ritum Ecclesiasticae traditionis obseruasset, eum semper orare & non deficere, Beda venerabilis interpreta tur, vt cum Propheta dicere possit: Benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Neque tamen ex traditione magis Ecclesiastica, quam e scripturis authoritatem habere videtur, ista certis temporibus orandi consuetudo: quemadmodum id pluribus verbis ostendere conati sunt. Cyprianus, Basilius, Hieronymus. & alii nonnulli, ad quos lectorem remittimus: nam exactius haec omnia persequi, non est praesentis instituti. Nunc de ieiunio pauca disseramus, quo plurimum orationem adiuuari vel illa Christi verba documento sunt, vbi genus quoddam esse dicit daemoniorum, quod non eiicitur, nisi per orationem & ieiunium. ieiunium orationi deuotione & fiduciam donat: ac sicut frater adiuuans fratrem, ambo consolabuntur, sic orationi ieiunium ieiunio multum adfert adiumenti oratio. Oratio virtutem impetrat ieiunum orationem roborat, oratio ieiunium sanctificat & Domino repraesentat: duas enim alas habet oratio, quibus ad ca lum facile perfertur, ieiunium & eleemosynam. Ac praeceptum quidem esse ieiunium, in euangelicis & apostolicis literis, videre se scribit Augustinus: quibus autem diebus non oporteat ieiunare, & quibus oporteat, praecepto Domini vel Apostolorum, non, inquit, inuenio definitum.
Itaque quod ad sabbathum attinet, ab Ambrosio doctus, ad quamcunque venerit Ecclesiam homo Catholicus, eius morem obseruare iubet, si non vult aut pati scandalum, aut facere. Die vero dominico ieiunare, scandalum esse magnum putat, maxime postquam innotuit detestabilis, multumque fidei Catholicae scripturisque diuinis apertissime contraria haeresis Manichaeorum, qui suis auditoribus ad ieiunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem per quod factum est, vt ieiunium diei dominicae horribilius haberetur. Ex quibus Augustini verbis colligimus, indiferens quondam sabbati ieiunium fuisse: sed postea tamen, quam late patet Ecclesia Catholica, sabbathi ieiunum ob seruari ceptum est, cuius causam, ante mille ducentos annos hanc produxit Innocentius, quod cum illo die sepultus iacuerit redemptor noster, recte lugubris dies hic habeatur. Est & alia ratio, quod cum praecipue Iudaei sabbathum habeant in honore, non est Ecclesiae visum, vt quicquam cum illis nobis commune foret. Habet aliam praeterea rationem sabbathi ieiunium, eandem nimirum, quam pridiani festorum dies, quas vigilias vocamus, quibus vt seiunaremus, propterea videtur institutum, quod rectum esse, decereque cum primis existimaretur, quem diem tribuere debemus laudibus, & commemorationibus beneficiorum summi Dei, quae plena manu per eum nobis collata sunt, ad eum nos diem praecipue castos, & sobrios accedere, vt exporrectiore & vigilantiore animo cogitemus, quantum ipse de nobis meritus sit, quarum agen datum & ferendarum gratiarum illi sumus debitores. Potest & haec assignari causa, quod cum festos dies hilares agamus, propterea pridianos dies moestos ducimus, vt ex co documentum capiamus, ad aeterna illa gaudia, non nisi per multas tribulationes peruenire nos posse, sociosq; nos fieri passionum oportere, si consolationis & laetitiae participes esse volumus.
Sed ea de re Bernardi verba adscribemus. Is in sermone, quem habuit in vigilia sancti Andreae. Sanctorum, inquit, festa, praecipua patrum sanxit authoritas voriuis praeuenienda ieiuniis, vtiliter plane, & non ad insipientiam nobis, si adfuerit qui aduertat. Multa siquidem quotidie peccata contrahimus & in multis of fendimus omnes, nec tutum omnino est, celebrandas suscipere festiuitates sacras, nisi prius abstinentiae purificatione praemissa, quo & digniores & capaciores inueniamus spiritualium gaudiorum: sic enim iustus in principio sermonis accusator est sui. Ac paucis interiectis: Discimus ex hoc, quaenam vera sit via fesuitatis aeternae. Quid est enim quod ieiuniis solennia praeuenimus, nisi quod per multas tribulationes oportet nos introire in regnum dei. Indignus quippe solenni laetitia est, qui statutam vigiliae abstinentiam non obseruat. Plane in quam si renuis affligere animam tuam in vigilia, indignus iure censeris requie & exultatione festiua. Est autem vniuersum praesentis poeni tentiae tempus vigilia quaedam solennitatis, magni & aeter ni sabbathi, quod praestolamur. Ac iterum post pauca: Hodierni ieiunii, & eius, quam praestolamur, solennitatis, & laetitiae causa est beata passio Andreae apostoli. Dignum est enim, vt si cum eo pendere non possumus, cum eo vel ieiu nemus: nam & ipsum cum biduo penderet in cruce, ieiumisse quis dubitet? Inueniamur ergo vel in exiguo communicantes passioni eius, & si non simul affixi patibulo, simul afflicti ieiunio, vt miserante Deo etiam coronae participes simus, & in praesenti quoque spiritualium socii gaudiorum. Cur autem quartis & sextis quoque feriis a carnibus abstineatur, iam ante docuimus ex Augustino, ante quem ab Epiphanio quoque causa eadem est allata. Quata, inquit, & pro sabbatho, ieiunium statutum est. Nam illucescente quarta, traditus est dominus, & pro sabbatho, hoc est sexta feria, crucifixus est: & tradiderunt Apostolivt in iis diebus ieiunium fieret, ita vt impleatur dictum hoc. Cum ablarus fuerit ab illis sponsus, tunc iciunabunt in illis diebus. Et non vt gratiam aut beneficium exhibea mus illi, qui pro nobis passus est, ieiunium constitutum est. sed vt confitramur, ad nostram salutem factam esse domini passionem, quam pro nobis ipse suscepit, & vt pro peccatis nostris ieiunia nobis apud deum supputentur. Fuit itaque longe vetustissimum hoc institutum, quarta & sexta feria ieiunandi, vt Apostoli quum esse non dubitet Epiphamus: ad cuius opinionem confirmandam plurimum ea fa cere videntur, quae de hoc ipso ieiunio ad Philippenses scripsit Ignatius, qui tertius a Petro fuit Antiochenus Episcopus, & post Ignatium Origenes. Theophylactus quoque propterea nos ieiunare scribit quartis feriis, quod Concilium quarta feria conuenit, quomodo per dolum comprehensus occidi Christus possit.
Caeterum quod ieiunium quatuor temporum vocatur, & si non videtur ab Apostolis institutum, est tamen & ipsum vetustum cumprimis Nam quum aliquando ter in anno celebratum fuisset, visum est Calixto papa conuenientius, ante mille trecentos & amplius annos, vt per quatuor tempora obseruaretur: vt sicut annus per quatuor voluitur tempora, sic & nos quaternum solenne ageremus ieiunium, per quatuor anni tempora, quae quidem sunt, Ver, aestas, autumnus, hyems: quae dicere visum est, vt a dei immortalis honore auspicaremur ieiunium vernum in quadragesima, aestiuum in Pentecoste, autumnale in mense septimo, hyemale in decimo (sic enim appellat Leo Septembrem & Decembrem.) Ideo autem ipsa continentiae obseruantia, quatuor est assignata temporibus, quemadmodum ab eodem Leone scriptum legimus, qui complures de ieiuniis quatuor temporum sermones conscripsit, vt in idipsum totius anni redeunte decursu, cognosceremus nos indesinenter purificationibus indigere, semperque esse nitendum, dum huius vitae varietate iactamur, vt peccatum, quod fragilitate carnis, & cupidi tarum pollutione contrahitur, ieiuniis atque elecmosynis deleatur. Existimatum est praeterea, dei praeceptum, de persoluendis deo primitiis, hoc ieiunio quadantenus impleri. Nam cum quatuor sint anni tempora, & in quolibet tres menses, nos in inino cuiusque tres dies ad gloriam trinitatis ieiunamus, atque ita cuiuslibet primitias deo persoluimus, quemadmodum haec & alia pleraque pluribus verbis ab Innocentio tertio sunt pertractata.
Porro quadragesima ieiunium non ab hominibus constitutum, sed diuinitus consecratum, nec terrena cogitatione initiatum, sed coelesti maiestate praeceptum esse, tradidit, ante mille centum annos, Vir non Doctrina magis, quam vitae Sanctimonia clarus, Maximus Taurinensis Episcopus, (nisi quis Ambrosio sermonem hunc adscribere malit, nam ei quoque legitur inscriptus.) Non tam sacerdotum, inquit, haec praecepta, ui dei sunt, atque ideo qui ea spernit, non sacerdotem spernit, sed Christum, qui in suo loquitur sacerdote. Hieronymus aduersus errores Montani scribens, quadragesimae ieiunium, traditionem esse vult Apostolorum, de quo itidem vt de quartae & sextae ieiunio, vetustissimi meminerunt scriptores, Ignatius & Origenes. Sed & Canon extat Apostolorum iis verbis conscriptus: Si quis Episcopus, aut Presbyter, aut Diaconus, aut Lector, aut Cantor, sacram quadra gesimam Paschae, aut quartam feriam, aut Parasceue non seiunauerit, deponitor, Praeterquam si imbecillitate impediatur corporis: sin Laicus sit, communione priuator. Tri bus autem ex causis, ieiunium hoc in Ecclesia celebratur, & propter trinum exemplum, & propter diuinum praeceptum, & propter numeri mysterium. Exemplum habemus Mosis ante legem, Eliae sub lege, Christi post legem, quem nos qui ab illo nomen ducimus Christianique vocamur, tanquam authorem & institutorem huius ieiunii sequimur. Praeceptum autem nobis est, vt ex omnibus decimas pendamus, visum est igitur, vt etiam annui temporis decimae penderentur. Cum enim annus constet trecentis sexagintaquinque diebus, si quidem trigintasex dies ieiunauerimus, nec ante rem diuinam absolutam, in die Paschatis cibum sumpserimus, iam totius anni dierum decimas persoluimus, tot nanque sunt dies quadragesimae diebus Dominicis exceptis, si a prima Dominica numerare incipias: nam qui primam Dominicam antecedunt dies quatuor, ad imitationem quadragenarii ieiunii, quod Christus in solitudine, continens & perpetuum seruasse legitur, instituti sunt. Qua de re fusius a Gregorio Magno scriptum legimus. Ante quem etiam eandem materiam copiose tractauit, ex Abbatis Theonae sententia, Cassianus, Ioannis Chrys. discipulus.
Deinde vero quadragenarium numerum hunc in tristitia, & moeroribus, a scriptura fere semper adhiberi videmus: itaque vocat eum Hieronymus numerum afflictionis, poenae, ieiunii, luctus & doloris. Sic pluuiae diluuii quadraginta diebus orbi naufragium intulerunt: sic in deserto, populus Israel annis quadraginta commoratus acerba multa tulit: sic nuntii Mosis quadraginta diebus explorasse promissam terram leguntur. Sic quadraginta dierum spatio, qui fuerunt Ninuitis ad poenitendum praescripti, subuersam iri Niniuen lonas prae dicauit: sic post finem quadraginta annorum congregatos iri qui dispersi fuerant, Aegyptios, Ezechiel praedixit: sic ille totidem dierum somnum in dextrum latus, pro tribu Iuda obdormiuit: sic quadringentis, hoc est decies quadraginta annis populus in Aegypto seruiuisse nuntiatur vt vel ex iis antiquarum rerum exemplis & monumentis, facile appareat, hunc praecipue numerum, comprimendae corporis carnisque luxuriae, diuino consilio imprimis, quasi consecratum fuisse, vt iure is in ieiunium quadragesimale relatus esse videatur. Neque sine ratione factum est, vt hoc anni tempore ieiunium hoc obseruetur. Cum enim sub hoc anni tempus propter humorum abundantiam ad malum mem bra laxentur, visum est opportunum, vt per ciborum abstinentiam, a malo refrenaretur, & ad bonum excitarentur. Et sicut hoc tempore per esum illiciti cibi Addam in mortem descendisse creditur, ita per abstinentiam liciti cibi Christianus ad vitam ascendat, cum patienti Christo pri us compassus fuerit: oportet enim compati, si volumus con regnare. Sic ab Hilario scriptum legimus, de his qui iuxta morem in Ecclesia tum obseruatum, in Pascha baptizabantur: Venturi ad baptismum prius confitentur, credere se in dei filium & in passione ac resurrectione eius, & huic professioni sacramento fides redditur, atque vt hanc verborum sponsionem quaedam rerum ipsarum veritas consequatur, toto in ieiuniis passionis dominicae tempore demorantes, quadam domino compassionis societate iunguntur. Igitur siue ex sponsionis sacramento, siue ieiunio, om ne illud passionis dominicae cum domino agunt tempus, Sic a Chrysostomo scriptum legimus, Ecclesia simul ob gra tiam iciunt, Iesu opus agnoscens, vtpote cum crucifixo crucifixa, & vt dum patitur cum domino, cum domino glorificetur, non vt dominum lugeamus, viuit enim viuentis filius, sed dispensationis confiteamur beneficium: & si
lugemus quod crucifixerunt ipsum, non propter ipsum, sed propter audaciam eorum qui ausi fuerunt. Ac paucis intenectis: Iesus crucifixus est, immortalis Dei filius perpendit corpore in cruce, non propter seipsum, sed propter teipsum occisus est a ligno: iciunauit in ligno, accepit quae non debuit, posuit corpus pro eo, quod accepisti. Concupiscentia victus es, fel bibit pro voluptate, ne sis alienus a regno: Nosti quod crucifixus est, nosti quod pro te mortuus est, confitere, quod viuit pro viuente: fac martyr sis pro eo, qui pro te martyr fuit: morere pro eo, qui pro te mortuus est. Si autem sic exposcit mortem, paruum est ieiunium, habes magna, largire parua, cum gaudio ad festacum laetitia ad ieiunium veni, delitiae sint ieiunium. Hieronymus quoque, Ecclesiae consuetudo, inquit, ad passionem Domini & resurrectionem, per humilitatem carnis venit, vt spirituali sagenae, ieiunio corporis praeparemur. Habemus itaque iam, qua ratione, quae nunc obseruat Ecclesia, ieiunia fuerint ab Apostolis & eorum successoribus instituta, quae quidem ex quo tempore Christus terras reliquit, quam late patet nomen Christianum, tanto semper studio sunt ab omnibus obseruata, hoc praecipue quadragesimale, nulla vt fuerit orbis pars, in qua praedicatum non fuerit. Non insula, inquit Basilius, non terra, non ciuitas, non gens, non denique locus vllus tam desertus est, vbi praedicatio de quadragesima non fuerit audita, sed & exercitus, & iter facientes terra marique mercatores quoque omnes similiter audiunt libenterque suscipiunt. Quod igitur tot seculis, tanto mortalium omnium consensu, quam longe lateque Christianus orbis diffusus est vniuersus, praedicatum, receptum, ac tanta cura diligentiaque semper ab omnibus fuisse videmus obseruatum, id ad vnius aut alterius apostatae nutum, qui nihil esse voluerunt, quod incestam eorum libidinem, cui nomen coniugii praetexunt, retardare possit, reiiciendum esse putabimus? Prius omnia nobis Deus eripiat, quam vt in hanc nos a sathana thentem impelli patiatur.
Sed quas tandem illi rationes adferunt, quamobrem Apostolicas traditiones has a nobis reiici putent oportere? Quas alias, quam veteres illas cantilenas, quas ante mille prope trecentos annos ab Aerio haeretico, cuius & Philaster & Augustinus meminerunt, productas olim fuisse scribit Epiphanius: sic enim inducit Aerium loquentem. Quid est pascha quod apud vos perficitur? Iudaicis fabulis rursus addicti estis? non enim oportet pascha peragere: Pascha etenim nostrum immolatus est Christus. Sed neque ieiunium, inquit, erit ordinatum: haec enim Iudaica sunt, & sub iugo scruitutis. Iusto enim lex non est posita, sed patricidis ac matricidis, ac reliquis.
Si vero omnino volo ieiunare, qualem cunque eligam diem a meipso, & ieiunabo propter libertatem. Vnde apud ipsos studium est, vt potius in die dominica ieiunent, quarta vero & pro sabbatho, hoc est, feria sexta, edant: saepe vero etiam quarta ieiunant, non ex statuto, sed ex propria, vt inquit, voluntate. In diebus au tem Paschatis, quando apud nos fiunt humi dormitiones, castitates, afflictiones, siccorum esus, preces, vigiliae ac ieiunia, & omnes animarum salutes, per sanctas afflictiones, ipsi a summo mane obsonantur, carneque & vino venas suas explentes, cachinnantur, ridentes ac subsannantes eos, qui sanctum hunc cultum hebdomadis Paschatis, perficiunt. Vocat autem Hebdomadam Paschatis, sanctam illam hebdomadam, quae Festum resurrectionis Dominica praecedit. Idem de Manichaeis quoque scribit Leo Magnus: Dominicum, inquit, diem, quem nobis Saluatoris nostri resurrectio consecrauit, exigunt in morore ieiunij soli reuerentiae hanc continentiam deuouentes, vt per om nia sin a nostrae fidei vnitate discordes, & dies qui a nobis in laetitia habetur, ab illis in afflictione ducantur. Nonne autem haec ipsa & verba & facta audire & videre licet, apud eos, qui nostro hoc infelici aeuo contra quam ab Apo stolis traditum legimus, & temporum & ciborum discrimen omne tollere sunt & abrogare conati? non vt perpetua quaedam esset abstinentia, sed ne quid impedimento esset, quo minus abdomini semper seruire, corporisque voluptatibus perfrui liceret.
Itaque bacchanalium apud istos vsus durat nihilominus: caeterum qui perpetua vult esse bacchanalia, quadragesimae ieiunium Sathanas ferendum esse non putauit. Sed iam quas ab Aerio productas olim, nostri quo que temporis adferunt haeretici, rationes excutiamus: Iudaicis nos fabulis addictos, aiunt, qui ieiunantes, vel cibo rum vel temporum delectum habemus. Ac quod ad tempora attinet, enarrans illum Pauli locum Hieronymus: Dies obseruatis & menses & tempora & annos, timeo ne forte sine causa laborauerim in vobis: Dicat, inquit, aliquis, si dies obseruare non licet, & menses & tempora & annos nos quoque simile crimen incurrimus, quartam sabbathi ob seruantes, & Parasceuen, & diem Dominicam, & ieiunium quadragesimae, & Paschae festiuitatem, & Pentecostes laetitiam, & pro varietate regionum diuersa in honorem martyrum templa constituta. Ad quod qui simpliciter dicit, Non eosdem Iudaicae obseruationis dies esse quos nostros: Nos enim non azymorum pascha celebramus, sed resurrectionis & crucis: nec septem iuxta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecoste, sed spiritus sancti veneramur aduentum: & ne inordinata congregatiopopuli fidem minueret in Christo, propterea dies aliqui constituti sunt, vt in vnum pariter omnes veniremus, non quod celebrior sit dies illa, qua conuenimus, sed quod quacunque die conueniendum sit, ex conspectu mutuo lae titia maior oriatur. Qui vero propositae quaestioni acutius respondere conatur, affirmat illud. Omnes dies aequales esse, nec per parasceuen tantum Christum crucifigi, & die Dominico resurgere, sed semper sanctum resurrectionis esse diem, & semper eum carne vesci dominica: ieiunia autem & congregationes, inter dies, propter eos, a viris pru dentibus constitutos, qui magis seculo vacant quam deo, nec possunt, imo nolunt toto in Ecclesia vitae suae tempore congregari, & ante humanos actus Deo orationum suarum offerre sacrificia. Quotus enim quisque est, qui saltem haec pauca quae statuta sunt, vel orandi tempora, vel ieiunandi semper exerceat?
Itaque sicut nobis licet, vel ieiunare semper, vel semper orare, & diem dominicam accepto Domini corpore indesinenter celebrare gaudentibus: non ita & Iudaeis fas est, omni tempore immolare agnum, Pentecosten agere, tabernacula figere, ieiunare quotidie. Et clarius aliquanto, qui non multo fuit Hieronymo posterior, Leo Magnus: Cum vos, inquit, ad quaedam quae etiam in veteri Testamento instituta sunt, cohortamur: non Iudaicae vos obseruantiae iugo subdimus, nec consuetudinem carnalis populi vobis indicimus: excellit super illorum ieiunia continentia Christiana, & si quid illis atque vobis commune est in temporibus, non concordat in moribus: habeant illi nudipedalia sua, & in tristitia vultuum ostendant otiosa ieiunia, nos in nullo ad habitus nostri honestatem dissimiles, nec a iustis & necessariis operibus abstinentes, edendi licentiam simplici parcitate cohibemus, vt in vsu ciborum modus eligatur, non creatura damnetur. Quamuis enim vnicuique nostrum liberum sit, voluntariis castigationibus proprium corpus afficere, & nunc moderatius, nunc vero districtius repugmantes spiritui, carnales concupiscentias edomare: quibusdam tamen diebus ab omnibus pariter oportet celebrarii generale ilunium, & tunc est efficacior sanctiorque deuotio: quando in operibus pietatis totius Ecclesiae vnus animus, & vnus est sensus. Et alio loco: Debebatur quidem, inquit, tantis mysteriis ita incessabilis deuorio, & continuata reuerentia, vt tales permaneremus in conspectu dei, quales nos in ipso Paschali festo dignum est inueniri: sed quia haec fortitudo paucorum est, dum carnis fragilitate austerior obseruantia relaxatur dumque per varias actiones vitae huius sollicitudo distenditur, necesse est de mundano puluere etiam religiosa corda sordescere: magna diuinae institutionis salubritate prouisum est, vt ad reparandam mentium puritatem, quadraginta nobis dierum exercitatio mederetur, in quibus aliorum temporum culpas, & pia opera redimerent & ieiunia casta decoquerent. Ex iis & Hieronymi & Leonis Magni verbis videre licet quod & ieiunandi & orandi certa tempora sunt instituta, ad Iudaicas obseruationes referri non posse, sed quum semper nobis ieiunandum, & sine intermissione sit orandum, datum esse hoc fragilitati nostrae, vt quod semper facere non possumus, certis tamen temporibus faciamus, Quemadmodum ab eodem quoque Leone scriptum est alibi: Quia semper, inquit, hanc intentionem necessariam non omnes habere possumus perpetuam, saepiusque per hu manam fragilitatem a supernis in terrena recidimus: istis saltem diebus, qui nobis ad saluberrima sunt remedia praestituti, mundanis nos occupationibus subtrahamus. & aliquid temporis, quod prosit ad bona aeterna furemur. Licet igitur Christiano semper ieiunare, sed qui semper non possunt, aut nolunt iis certa tamen tempora sunt praescripta. Neque dubium est, quin multo sit Deo gra tius ieiunium, & ad quiduis impetrandum efficacius, quod ex Ecclesiae praecepto simul celebratur ab omnibus, quam si quis, quod nostri temporis Aeriani faciendum censent haeretici, qualemcunque diem eligat a seipso, & ieiunet propter libertatem: si quidem publica quemadmodum ab eo dem Leone scriptum est, praeferenda sunt, & ibi intelligen da est praecipua ratio vtilitatis, vbi vigilat cura communis, Teneant, inquit, diligentiam suam obseruantiae singulorum, & contra nequitiae spiritalis insidias implorato diuine protectionis auxilio, coelestia quisque arma arripiat.
Sed Ecclesiasticus miles, etiamsi specialibus praeliis possit fortiter facere, tutius tamen & facilius dimicabit, si contra hostem palam in acie steterit, vbi non suis tantum viribus certamen ineat, sed sub inuicti regis imperio, fraternis consociatus agminibus, bellum vniuersale conficiat: minore enim discrimine plures confligunt cum hoste quam singuli: nec facile patet vulneri, quem, opposito scuto fidei, non sua tantum, sed aliorum fortitudo defendit. Et in praecedenti sermone: Diuinarum, inquit, reuerentia sanctionum, inter quaelibet spontaneae obseruantiae studia, habet semper priuilegium suum, vt sacratius sit, quod publica le ge celebratur, quam quod priuata institutione defenditur. Exercitatio enim continentiae, quam sibi quisque proprio arbitrio indicit, ad vtilitatem cuiusdam pertinet potionis: ieiunium vero, quod vniuersa Ecclesia suscipit, neminem a generali purificatione seiungit, & tunc fit potentissimus Dei populus, quanto in vnitatem sanctae obedientiae omnium fidelium corda conueniunt, & in castris militiae Christianae similis ex omni parte praeparatio, & eadem est vbique munitio. Ac paucis interiectis: Plenissima peccatorum obtinetur, inquit, abolitio, quando totius Ecclesiae vna est oratio, & vna confessio. Si enim duorum vel trium sanctorum pio consensui, omnia quae poposcerint, Dominus praestanda promittit: quid negabitur multorum millium plebi vnam obseruantiam pariter exequenti, & per vnum spiritum concorditer supplicanti? Magnum est in conspectu domini, valdeque pretiosum, cum totus popu lus Christi, eisdem simul instat officiis, & in vtroque sexuomnes gradus, omnes ordines eodem cooperantur affectu, quum in declinando malo, ac faciendo bono par cunctorum & vna sententia est, cum in operibus seruorum suorum glorificatur Deus, & totius pietatis authori in multarum actione gratiarum benedicitur.
Hinc videre licet, quid spectauerit Dei spiritus in certis temporibus praescribendis, quibus & ieiuniis & precibus, & quibuscunque aliis pietatis operibus, Deus propitius redderetur: hoc nimirum, vt quicquid eiusmodi fieret a Catholicis, quod nomen etiam ipsum sonare videtur, fieret simul ab vniuersis, vno ore, vno animo, vno sensu, & consensu, qui non potest Deo non esse gratus, non potest ad quiduis impetrandum non esse cumprimis efficax. Male habet Sathanam consensus hic qui nihil aliud magis laborat, quam vt segreget, vt spargat, vt diuidat. Sicut lupus ouem a grege secernere: sicut accipiter columbam ab agmine volantium separare conatur: sicut ille, cum sibi non satis esse virium aduersus omnes intelligat, circumuenire quaerit solicitudinem singulorum. Quominus res bona sit ieiunium, non facile mortalibus persuaderi posse videt, quum ab ipso Christo com mendatum etiam esse legamus.
Quid igitur? vt ieiunos ferre potest: verum vt fructuosum, vt sit efficax ieiunium tuum, ferre non potest. Erit autem efficax & fructuosum, si cum vniuersis: minus vtile, si solitarius ieiunes. Quamobrem vis, inquit, Sathanas, ieiunare: ieiuna solitarius, elige tibi diem ipse quem iciunes, non ieiuna catholice, non vniuerse, non cum alii pii ieiunant omnes. Ieiunant omnes per vniuersum orbem feria sexta, iciuna tu (quod sine offendiculo catholici fieri non posse putauerunt) die dominico: ieiunant omnes quadragesimam, quod hunc numerum in scripturis afflictioni tributum & poenae legimus. ieiuna tu quadragesima, qui numerus in scripturis hilarirati consecratus est, animique remissioni. Illud cumprimis diligenter obserua, ne quid ex humilitate, ne quid ex obedientia fecisse, neve vlla in re catholica consensisse videare: non illa tibi, tae praescribas illi tuum iudicium illius iudicio praefer: omnes omnium aetatum qualibet pios, quamlibet prudentes, & doctos viros, prae te caudices fuisse putaqui non intellexerint, se diebus & temporibus obseruandis ad fabulas Iudaicas esse prolapsos. Videmus igitur. quod sancti spiritus in certis diebus praescribendis, quod contra Sathanae consilium fuerit in iisdem antiquandis & inducendis. Ab illo concordia quaesita est, & vnanimitas, vt quicquid eius fieret, concorditer simul ab omnibus in vnitate fieret & charitate: Ab hoc nihil aliud quaeritur, quam dissidium, quam vt dispergi possint, quos precioso sangune suo Dei filius congregare dignatus est.
Neque vero id in hac re tantum: verumetiam in aliis plerisque omnibus. sicut de Eucharistia quoque cum tractaremus, paucis a nobis commemoratum est, quemadmodum per membrum quod dam suum non ignobile Sathanas aliquando dixerit: Si quo casu concilium statueret, minime omnium nos vellemus vtraque specie potiri: imo tunc primum in despectum concilii vellemus, aut vna, aut neutra, & nequaquam vtraque potiri, & plane eos anathema habere, quicunque authoritate talis concilii potirentur vtraque. Non offendit Sathanam alterius tantum speciei vsus, sed hoc offendit, quod ex obedientia fit, quod ex humilitate, quod ex charitate, quod vnanimiter fit ab omnibus.
Quamobrem si pii, & Catho lici omnes vtantur altera tantum, censebit vtendum vtraque si per catholicam sit vsus vtriusque permissus censebit altera tantum vtendum: ideo ferre non pocest, vt vniuerse & catholice fiat aliquid.
Sed haec de temporum discrimine dicta sufficiant. Quod vero ad ciborum delectum attinet, ne hac quidem in parte cum Iudaeis commune quicquam habemus: nos enim sicut dierum, ita ciborum quoque nullam, sed sobrietatis tantum ac temperantiae nostrae & erga summinum Deum honoras, rationem ducimus, cum illa iudaeorum discrimina nihil ad sanctam & spiritualem hanc abstinentiam facere viderentur. Quid enim, aut solidis animantium vngulis, aut multifidis etiam? quid auibus rapacitas? quid squama non contectis piscibus, cum spiritu, cum sanctitate, cum abstinentia negotii est? Quae si ludeis vetita sunt, vt in moribus illi erudirentur, humanam redolent philosophiam, non diuinam. Si vero quoniam insalubria sunt, idcirco fuerunt illis interdicta: quid aliud quam Aegyptiorum fuisse artibus Moysen imbutum indicant? Sin autem, id quod verius est, simulachra quaedam illae res fuerunt, & velut argumenta quaedam ac vmbrae, sicut Paulus loquitur futurae veritatis: inducta iam veritate simulachris, & vmbris amplius non indigemus. Iudaei ergo in differentiis ciborum & temporum insistebant: nos ad Deum & ad spiritum omnia referimus, nec aliud in hoc abstinendi vel obseruandi genere sequimur, quam vt nostrorum laborum interualla diuinorum beneficiorum commemorationi consecremus, & ipsi nos domata carne nostra, & sub rationis imperium subiuncta, ad eadem illa Dei beneficia recolenda, vigilantiores ac paratiores per abstinentiam reddamur. Sed magnum illum Leotiem hac de disserentem audiamus. Non ideo negligendum est, inquit, quia de obseruantia veteris legis assumptum est, tanquam hoc de illis sit, quae inter discretiones ciborum inter baptismarum differentias & auium pecudumque hostias esse destiterunt: illa enim quae rerum futurarum figuras gerebant, impletis quae significauere, finita sunt: ieiuniorum vero vtilitatem noui Testamenti gratia remouit, & continentiam corpori atque animae semper profuturam pia obseruatione suscepit. Quia sicut permanet apud intelligentiam Christianam: Dominum Deum tuum adorabis & illi soliseruies: & diliges proximum tuum sicut teipsum, & caetera talium mandatorum, ita quod in iisdem libris, de eius niorum sanctificatione & curatione praeceptum est, nulla interpretatione vacuatur. Quae vero alia loca ex Apostolo per nostri temporis haereticos proferuntur, ea cum in Manicheos a Catholicis olim torta fuissent, vicissim a Manichis in illa retorta fuisse legimus. Sic enim Faustum loquentem inducit Augustinus: De vobis quid dicam, id est, de Christianioribus apud vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent? fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, & summa veneratione suscipientes, solum non Deos existimat: nec videtis indociles, quasi hoc verum, & ab Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum & ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero & de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat, aut negare? cum constet hoc inter omnes, & aeque per orbem terrarum quo tannis omni cum studio celebretur in conuentu Catholico: dico autem quadragesimam, quam qui inter vos rite obseruandam putauerit, abstineat necesse est ab omnibus iis, quae capitulum hoc a Deo ad percipiendum nobis creata dicit, & demoniorum insuper doctrinam vocat abstinentiam praedictorum.
Quid ergo & vos charissimi, ritu ne tunc daemoniorum viuitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur mysteria, & seductorii spiritus fraude decipimini, & cauteriatam habetis conscientiam vestram? Ac rursus: Vos vero, inquit, qua nunc excusatione vtimini, Paulo clamante, nihil esse non mundum & doctrinas daemoniorum appellante, ciborum abstinentiam, & mente pollutos vocante, qui aliquid putauerint inquinari? non solum abstinetis vt diximus, sed etiam gloriam captatis exinde, & eo acceptiores vos creditis Christo, quam eritis abstinentiores a cibis, id est, secundum hanc sententiam, quo mentibus inquinati magis, & magis conscientia polluti. Quibus Fausti verbis, ad hunc modum respondit, Augustinus: Audi ergo quod confiteris te non videre, qua mente & consilio, hoc aduersum vos capitulum proferamus, non quod a carnibus abstineatis: nam & hoc primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras, non tamen ea damnandi sed significandi gratia, quod non intelligitis: & Christiani non haeretici, sed Catholici edomandi corporis causa, propter animam ab irrationabilibus motibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent, vel semper sicut pauci, vel certis diebus atque tem poribus, sicut per quadragesimam fere omnes: vos autem ipsam creaturam negatis bonam & immundam dicitis. Ac paulo post: Si ad virginitatem sic hortaremini, quemadmodum hortatur Apostolica doctrina: qui dat nuptum benefacit, & qui non dat nuptum melius facit: vt bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia quae vere Christi est Ecclesia, non vos spiritus sanctus ita pronunciaret, dicens: Prohibentes nubere: ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Et in proxime sequenti libro Omnia, inquit, munda, mundis, secundum naturam in qua creata sunt, non tamen omnia secundum significationem munda, primo populo Iudaico, nec vobis omnia, vel propter salutem corporis, vel propter consuetudinem humanae societatis, apta sunt, sed quum sua cuique redduntur, & naturalem ordinem seruant, omnia munda sunt mundis, immundis autem & infidelibus (quales praecipue vos estis) nihil est mundum. Et contra Adimantum scribens, quum eadem Apostoli verba produxisset: Hos, inquit, propridesignat, qui non propterea temperant a cibis talibus, vt aut concupiscentiam suam refrenent, aut infirmitati alterius pareant, sed quia ipsas carnes immundas putant, & earum creatorem Deum esse negant. Nos autem teneamus Apostolicam disciplinam dicentem? quod omnia munda sunt mundis, seruata moderatione Euangelica, vt non grauentur corda nostra cruditate & vinolentia, Docet his verbis Augustinus, quod alia fuit causa cur abstinerent Iudaei, alia cur Chrisiani, alia cur haeretici Manichaei, Taciani, & quicunque tandem alii. Iudaei significandi gratia: Christiani domandi corporis causa: Haeretici quod ipsam creaturam bonam negarent, & immundam dicerent, quos notare videtur Apostolus, cum dicit: Venturos in nouissimis temporibus, qui prohibeant nubere, & abstinere a cibis, quos Deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione. Quod etiam Hieronymus annotauit, dicens, quum eadem Apostoli verba per Iouinianum obiicerentur: Reprobat, inquit, Apostolus eos, qui prohibebant nuptias & iubebant cibis abstinere, quos deus creauit ad vtendum cum gratiarumactione, sed Mar cionem designat & Tacianum, & caeteros haereticos, qui abstinentiam indicunt perpetuam ad destruenda & contemnenda & abominanda opera creatoris. Nos autem & creaturam omnem laudamus dei, & maciem saginae, absti nentiam luxuriae, ieiunia praeferimus saturitati. Similiter quoque Ioannes Chrysostomus, eundem Pauli locum enarans: De Manichaeis, inquit, & Encratistis, & Marcionistis omnique illorum officina hic loquitur: Ambrosius quoque Marcionistas, Patricianos & Manichaeos iis verbis notari scribit. Theodoritus quoque in extrema eius libelli parte quem inscripsit, Diuinorum decretorum Epitome, A vino inquit, & ab esu carnium, & ab aliis eiusmodi abstinentiam, non similiter vt haeretici amplectitur Ecclesia. Illi enim ab iis tanquam ab immundis abstinendum esse censent. Ecclesia autem nihil horum decreuit. Ac post quaedam interiecta: Encratitarum ergo errorem diuinae literae pulchre conuincunt, Dei autem Ecclesia, aduersatur quidem fabulis haereticorum, diuina vero decreta sequitur. Ante mille annos Iustinianum imperatorem fecisse tradit Nicephorus, cum fames Bisancij increbuisset, vt secunda statim ieiunij hebdomada carnes in foro venales proponendas promul garet: & hoc quidem sic per vim actum populus autem, inquit, qui pietatem sibi confectandam statuisset, neque eas emebat, neque edebat, mortem sibi potius adeundam esse censens, quam vt quicquam de patriis moribus & traditionibus mutaret. Ad Antiochenos autem sic loquitur Ioannes Chry sostomus: Quid difficilius, non iurare, vel per totum die inediam pati, & aquae potu, & tenui victu siccari? certum est, quod hoc illo grauius, sed tamen consuetudo res est tam facilis & expedita, quod adueniente ieiunio, etiamsi millies quis exhortetur, & infinita crucient, & cogant vinum delibare, vel aliud quid ieiunij lege non concessum gustare: omnia quis mallet pati, quam prohibitum tangere nutrimentum, & hoc cum non inuite nos circa mensam habeamus: tamen propter consuetudinem ex conscientia omnia generose ferimus laborantes. Ante mille ducentos annos, fuit haec in Antiochia consuetudo, ex qua ciuitate Christianum nomen sumpsit originem: nam ibi primum discipuli dicti sunt Christiani, neque dubium est, quin ea ab Apostolis per manum traditam acceperint. Nam & Telesphorus, qui sextus fuit a Petro Romanus Pontifex, iam suo tempore statutum fuisse scribit, vt septem hebdomadas plenas ante sanctum Pascha, omnes clerici in sortem Domini vocati, a carne ieiunent. Neque secus in Alexandria fuisse obseruatum, testis est Theophilus eius vrbis Episcopus, Chrysostomi aequalis: qui grauiter eos insectatur, qui clam vinum bibebant, & clausis parietibus, carnibus diebus quadragesimae vescebantur. Simul Danielis & trium puerorum exemplo, ad eorum continentiam imitandam suos admonet, ac diligenter hortatur, vt iciuniorum tempore a vino & carnibus abstineant.
Quid igitur dicemus? doctrinas daemoniorum docuisse Ioannem Chrysostomum, qui tum verbum Dei praedicabat in Antiochia? doctrinas demoniorum docuisse Theophilum Alexandrinum episcopum? doctrinas daemoniorum docuisse reliquos omnes totius orbis Episcopos, iam inde ab ipsis Apostolorum temporibus qui consuetudinem hanc a certis cibis, certis temporibus, abstinendi, non modo non reprehenderunt, verumetiam ad mordicus eam obseruandam, populum tam diligenter sunt cohortati? Quid hoc esset aliud, quam vniuersam Ecclesiam Catholicam sathanisimi condemnare: cuius rectius arguuntur, sathaniani nostri temporis, quam seculorum omnium a Christo passo ad haec vique nostra tempora Christiani: qui non ignorabant omnia esse munda mundis, ac multo melius intelligebant, quos notaret Paulus, quum doctrinas daemoniorum appellauit, prohibentes abstinere a cibis, quos Deus creauit & caet. quam qui nostro seculo sibi cornicum oculos confixisse videntur.
Sed nec illud eos interea fugiebat, quod bonum esset etiam a licitis abstinere, & cum castigatius viuendum est, ita discernere cibos, vt vsus eorum semoueatur, non natura damnetur. Etiam ante Chrysostomum & Theophilum in Ancirano Concilio legimus constitutum vt Presbyteri & Diaconi, qui a carnibus abstinent, hoc est, ipse sibi a carnibus abstinentiam indixerunt, non eas tanquam immundas contemnerent, verum contingerent, & ita demum si vellent, absu nerent: quod si in tantum eas abominarentur, vt si quando cum oleribus carnes essent coctae, ab ipsis etiam oleribus abstinerent, ordine suo mouerentur. In Cangrens quoque Concilio, si qui carnem edentem condemnassent, anathema sunt pronunciati: in quo tamen ipso cautum est. Si quis eorum, qui continentiae student, absque necessitate con porea, ieiunia communia totius Ecclesiae putauerit contemnenda, perfectam in sua scientia vindicans rationem, anathema sit. Quod vtrumque contra eos, qui sequebantur Eustachium haereticum, sancitum videtur. Nam is & ieiunia quae praedicantur in Ecclesia, contemnenda censuit, & nonnullos cibos carnium, tanquam illicitos reputauit, Sic igitur ieiuniorum est obseruantia comprobata, vt extra ieiunii tempus, carnium esus illicitus non esse putaretur. In Bracarensi primo postea Concilio decretum est, Si quis immundos putaret cibos carnium, quas Deus in vsum hominum dedit, & non propter afflictionem sui corporis, sed quasi immunditiam putans, ita abstineat ab eis, vt nec olera cocta cum carnibus praegustet, sicut Manichaeus & Priscilianus docuerunt, anathema sit. Ac ne quis putet priscis tantum illis temporibus ita creditum & obseruatum esse, etiam Bernardi seculo, qui vixit ante quadringentos viginti quatuor annos, quo tempore Euangelistae volunt & extinctam fuisse lucem Euangelii, fuerunt haeretici, qui doctrinas demoniorum docerent, prohibentes nubere & abstinere a cibis, & caet. quos ille grauiter insectatur, dicens: Abstinent, inquit, hi, vt praedixit ille, a cibis, quos creauit Deus ad percipiendum cum gratiarum actione: hinc quoque haereticos se probantes, non sane quia abstinent, sed quia haeretice abstinent: nam & ego interdum abstineo, sed abstinentia mea, satisfactio est pro peccatis, non superstitio pro impietate. Num redarguimus Paulum, quod castigat corpus suum & in seruitutem redigit? Abstineo a vino, quia in vino luxuria, aut si infirmus sum, modico vtor, iuxta consilium Pauli. Abstineo a carnibus, ne dum nimis nutriunt carnem, simul & carnis nutriant vitia. Haereticus aliter: nempe horret lac, & quicquid ex eo conficitur, postremo omne quod ex coitu procreatur, recte & Christiane, si non idcirco quia ex coitu, sed ne ad coitum prouocent.
Caeterum quid sibi vult, quod ita generaliter omne quod ex coitu generatur, vitatur: suspitionem generat mihi abstinentia ista ciborum tam signanter expressa. Veruntamen si de regula medicorum haec profers nobis, non reprehendimus curam carnis, quam nemo vnquam odio habuit, si tamen non nimia fuerit: Si de disciplina abstinentium, id est spiritualium medicorum schola etiam virtutem approbamus, qua carnem domas, frenas libidinem. At si de insania Manichaei praescribis beneficentiae Dei, vt quod ille creauit & donauit ad percipiendum cum gratiarum actione, tu non modo ingratus, sed & censor temerarius immundum decernas, & tanquam a malo abstineas: non plane abstinentiam collaudabo, sed execrabor malitiam, & blasphemiam: te magis immundum dixerim, qui immundum quid putas. Omnia munda mundis, ait ille rerum optimus aestimator, quia ni hil immundum nisi ei qui immundum quid putat: immundis autem & infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum & mens & conscientia. Vae qui respuitis cibos quos Deus creauit, iudicantes immundos, & indignos, quos traiiciatis in corpora vestra. Et qui plus minus octoginta annis Bernardum praecessit Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus, Agimnenses haereticos suo tempore fecisse scribit, vt prohiberent nubere, & a cibis abstinere iuberent. Quorsum autem attinet eos recensere, qui postea sequuti sunt, Petrum Lombardum, Thomam Aquinatem, Nicolauum Lyrensem, Hugonem Cardinalem & multos alios, qui sunt in Paulum commentati? quos omnes eundem sensum retinuisse constat: vt miranda sit eorum impudentia, qui fingunt Ecclesiae fuisse praeceptum, vt a certis cibis tanquam immundis homines abstinerent, quos Deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. Sed in re clariore, quam vt illius confutationis indigeat, nihil est quod simus longiores. Producunt & illud veteres ac noui Aeriani, quod a Paulo scriptum est. Iusto lex non est posita. Quin hoc digito Dei scriptum sit, quis est qui negare audeat? verum interea quis est ille, qui se iustum audeat profiteri? Nos certe qui a magistro nostro docti sumus orare: Dimitte nobis debita nostra, non inuiti verba sancti Ioannis vsurpamus: Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nos ipsi seducimus, & veritas non est in nobis. Dixit Christus: Non se venisse iustos saluos facere, sed peccatores. Glorientur hi de sua iustitia, quorum causa Christus non venit: nos peccatores & iniustos nos esse libenter agnoscimus, atque ideo legem nobis esse propositam facile ferimus, qua & a peccatis prohiberi, & in officio contineri queamus. Sed est quaedam tamen iustitia Christiana, cui lex posita non est, neque desunt viri iusti & boni, participes Christi facti, qui quum ipsi sint lex, ea quae legis Christi sunt, sponte faciunt. Cum enim lex in vniuersum ponatur, nec fieri possit, con mode ista distinctio, aequius est paucos sanctos legi subiici, quam vniuersos absque lege viuere.
Porro Bernardus, quem isti quoties agit de remissione peccatorum, deque iusuficatione, suarum esse partium gloriantur, Quid est, inquit, condonari commisia, nisi ieiunio breui ieiunia rediini sempiterna? gehennam enim, meruimus, vbi nullus vnquam cibus est, consolatio nulla, terminus nullus, vbi guttam aquae diues postulat, & accipere non meretur. Bonum ergo & salutare ieiunium, quo redimuntur aeterna supplicia, dum remittuntur hoc modo peccata. Non solum autem abolitio est peccatorum, sed extirpatio vitiorum: non solum obtinet veniam, sed & promeretur gratiam: non solum delet peccata praeterita, quae commis mus: sed & repellit futura, quae committere poteramus.
Iam vero illa duo orientis lumina Ioannes Chrysostomus. & Basilius Magnus, quibus praeconiis non affecerunt iis nium & a cibis abstinentiam? Quorum ille cum ieiunia vocat purificationem animae, cum scribit crapulam post terga ligare manus vitiorum, tyrannidi, velut cuidam prauae dominae, seruos nos captiuosque reddereiiciunium vero, seruos existentes nos atque ligatos inueniens vincula remittere & tyrannide liberare, pristinamque in libertatem reducere. Hic vero: Cum continentiam a cibis, dicit esse peccati ablationem, abalienationem carnalium affectuum, mortificationem corporis & ipsorum quoque naturalium affectuum & desideriorum, initium spiritualis vitae, conciliationem aeternorum bonorum: nunquid non eadem quae sancti patres illi occidentis Ecclesiae dicunt? nunquid non istorum, qui Christianae libertatis assertores videri volunt, insaniae palam contradicunt? Sed quorsum attinet veterum sententias omnium proferre, quorum plerosque aeditis etiam ea de re sermonibus, maximis laudibus ieiunium in coelum tulisse legimus, cui etiam tantum tributum ab illis videmus, vt quoniam non ieiunauimus in paradiso, ciecti inde summus, ieiunandum esse dicerent.
vt vnde summus eiecti, reuerti liceret. Potuerunt ne majus aliquid ieiunio tribuere, quam quod per illud aditum ad
coelos patere docuerunt? Age igitur perfrica frontem Philippe, & hostes Euangelii fuisse, doctrinas daemoniorum docuisse dic, Ambrosium, Augustinum, Hieronymum Cygnant. Leonem demandum, Chosolanum. Basilium, denique veteres omnes orthodoxos qui docuerunt ieiunum esse culpae mortem, excidium delictorum, purificationem animae, redemptionem salutis, sacrificium reconciliationis, peccati abolitionem, aeternorum bonorum conciliationem, ieiunandum esse pro peccatorum indulgentia, ieiunio Deum esse placandum, ieiunio redimi aeterna supplicia, Te vero cum idolo tuo Islebiensi quod adorans, relicto Christo & corpore eius Ecclesia, nunc demum Euangelium, vtrunque Dei verbum, tot saeculis reconditum, in lucem protulisse.
Verum vt ne quis erret, quae fuerit hac de re sanctorum Ecclesiae doctorum sententia, quidque sibi voluerint, cum tantum ieiunio tribuerent, tantisque praeconiis illud efferrent, mentes hominum ad abstinentiam capessendam inflammantes, breuibus explicabimus. Neque enim existimandum est, quod isti videre se putant, non vidisse sanctos illos patres, qui vel ante mille annos, vel trecentis bis annis vixere, quibus isti extinctam Euangelii lucem fuisse volunt. Iam ante docere nos meminimus, quod qui proprie dicitur Dei cultus, non constat nisi mente & spiritu: nam qui spiritus est Deus, spiritu coli, spiritu vult adorari.
Caeterum verus hic & proprius Dei cultus, qui constat spiritualibus exercitiis, fide, spe, & charitate, quenquam in ipsa mente reconditus est, & abstrusus, fieri tamen non potest, quin per signa quaedam & indicia se foras proferat, & ad spectantium oculos traducat.
Verum est quod superius ab Augustino dictum commemorauimus, quod non colitur Deus nisi amando, sed hic amor otiosus non est, & quamuis in voluntate consistat, externis tamen quibusdam se prodit indiciis, quae quidem non perinde Deus attendit, atque illam ipsam, vnde prodeunt indicia, voluntatem, Quamobrem non quid adferatur a nobis ad colendum Deum, sed qua mente adferatur, attendit Deus. Affectus est qui precium rebus imponit. Affectus tuus, dicit Ambrosius, nomen imponit operi tuo: quomodo a te proficisci tur, sic aestimatur. Et alio loco: Dominus non obsequiorum speciem sed puritatem quaerit affectus. Sic ab idiota quoque viro cumprimis pio scriptum est: Quod non ieiunium, oratio, eleemosyna est via recta omnino, sed amor vt dilectio est via rectissima absque deuio, via breuis absque tedio. Cui subscribens Bernardus. Non materia inquit, nec exitus actuum, sed intentionis propositum cupas discernit & merita. Ante quem et in eandem sententiam pleraque scribit lonas Aurelianensis, uscopus, vbi tractat de cultu imaginum. Quod adeo vulgo fuit etiam non ignoratum, vt in omnium ore passim fuerit versiculus ille volutatus. Quicquid agunt homines intentio dirigit illos. Quin & illa Chrisu verba: Lucerna corporis tui est & oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus nequam erit, totum corpus tuum tenebrosum erit, sic qui sunt po sterioris aetatis Augustini, Gregoriique sequuti sententiam, enarrauerunt plerique omnes, vt per oculum intentionem significari dicerent, per corpus actionem cuiusque: Lucernam itaque corporis esse oculum, hoc est per intentionem indicari manifestumque fieri, cuiusmodi sit actio cuiusque nam si bona est intentio, quod agitur bonum, si mala, quod agitur malum esse: cui tantum etiam tributum legimus, vt bonam voluntatem sufficere dicerent ad meritum: actionem requiri ad exemplum.
Quamobrem non fuit quisquam adeo rerum imperitus, vt ieiunium per se consyderatum, hoc est abstinentiam a cibis, Dei cultum esse, siue opus quod Deus approbet putauerit, per quod honore se iudicet affici, cui remissionem peccatorum tribuat. Quis enim nescit, abstinentiam eiusmodi non modo sine laude, verumetiam non sine reprehensione fieri, vt quod ex se reprehendendum non est, si male fiat, peccati rationem habeat. Sex eorum genera qui abstinent, vno versiculo visum fuit superiori seculo comprehendere. Abstinet aeger, egens, cupidus, gula, simia, virtus. Aeger abstinet, vel quod fastidit cibum omnem, adeo vt nec odorem illius, aut aspectum ferre possit, vel quod ratio valetudinis eius postulat, vt per abstinentiam illi mediatur. Haec abstinentia, quoniam ad corpus refertur, nihil ad Dei cultum pertinet. Abstinet egens, quia quod edat, non habet. Vtraque abstinentia, etsi vitio caret, laudem tamen apud Deum non meretur. Abstinet cupidus & auarus, vt ne quid in victum impendere necesse habeat. Abstinet gulosus, vt postridie tanto maiore cum appetitu, & maiore cum voluptate cibum sumat, si praesertim ad conuiuium sit aliquod delicatius inuitatus. Abstinet simia, hoc est hypocrita, vt ab hominibus videatur. Haec tria abstinentiae genera, tantum abest, vt Deo grata sint, vt peccare etiam dicantur, qui ad hunc modum abstinent. Ex tot igitur generibus abstinentiae, solum hoc fieri cum virtute dicitur, si quis hoc selo nomine ieiunet, vt vel magis idoneum se reddat ad seuiendum Deo, vel pro peccatus suis satisfaciat.
Sed iam ipsos Monachos ea de re disserentes audiamus: hos enim fuisse potissimum dicunt hostes veritatis, qui doctrinas daemoniorum docuerint, ieiuniis & aliis id genus corporalibus exercitiis nimio plus tribuentes: si modo corporalis exercitatio ieiunium dici potest, quod negat Ioannes Chrysostomus: quandoquidem id macerat potius & extenuat corpus quam nutrit. Ac primum quidem huius ipsius Ioannis Chrysostomi discipulus, Cassianus monachus alterius monachi vel Abbatis Moysi viri cumprimis celebris haec adfert verba: ieiunia, vigiliae, meditatio scripturarum, ac priuatio omnium facultatum, non perfectionis instrumenta sunt, quia non in iis consistit disciplinae illius finis, sed per illa peruenitur ad finem. Ac paulo superius: Ieiunia, vigiliae, anachoresis, meditatio scripturarum, propter principalem scopum, hoc est, puritatem cordis, quae est charitas, nos conuenit exercere. Et iterum ex Abbatis Theone sententia, inter ea quae media sunt numerat ieiunium, quod sicut non iustificat custoditum, ita non condemnat interruptum, nisi forte praecepti transgressio, magis quam escarum perceptio puniatur. Ac paulo post: Nequaquam ieiunium principale bonum a domino iudicari dicit, eo quod non per seipsum, sed per alia opera bonum ac placidum Deo fiat: rursum ex accidentibus causis, non solum vanum verumetiam odibile censeatur, dicente domino. Cum ieiunauerint non exaudiam preces eorum.
Sed hic vetustior videri possit, atque ideo minus absurde de iis quae foris geruntur, scripsisse. Nunc recentiores videamus. Vixit ante quadringentos annos Anselmus monachus, postea Cantuariensis Archiepiscopus, is explicans illum Pauli locum, Quorum Deus venter, eos perstringi scribit iis verbis, qui mortem Christi non sufficere dicerent ad salutem, sine carnalibus legis obseruationibus: qui escas quae ventris sunt, Deum sibi faciunt, dum dicunt eas homines iustificare, & salutem animae putant in escis. Neque secus eadem illa verba, qui fuit non paulo posterior, interpretatus est Thomas Aquinas. Ideo, inquit, haec disseminant legalia esse obseruanda, propter lucrum & gloriam propriam, vt satisfaciant ventri. Et paulo post adfert haec glossae verba: Dei proprium est iustificare, qui ergo in cibis iustificationem ponebant, dicebant Deum ventrem. Quem in eiusdem loci explicatione, sequitur eiusdem ordinis monachus Hugo de Prato: Cardinales, inquit, obseruantias inducunt, quales erant in lege veteri superfluam asserunt crucem Christi, cum alium de salutem expectant: Omnis autem salus in cruce existit. Nihil autem est necesse aliorum etiam hac de re monacho rum sententias adscribere, quos ab his nequaquam discrepasse certum est, qui non ab escis, verum a cruce Christi salutem expectabant.
Sed quoniam clarius prae caeteris materiam hanc Bernardus tractauit, illius quoque verba adscri bemus: Is quoniam fratres suos insimulari cognouerat. quod ordini Cluniacensi, qui minus habebat austeritatis, detraxissent, apologiam quandam conscripsit ad Guilhel mum Abbatem, in qua sic suos inducit loquentes. Quomodo, inquiunt, regulam tenent, qui pelliciis induuntur, sani carnibus vescuntur, &c. Ac mox respondet: Regnum Dei intra vos est, hoc est, non in externis vestimentis, aut alimentis corporis, sed in virtutibus interioris hominis: Vnde Apostolus: Regnum Dei non est esca & potus, sed iustitia & pax, & gaudium in spiritu sancto: Et rursum: Regnum Dei non est in sermone, sed in virtute. De corpo talibus itaque obseruantiis fratribus calumniam struitis, & quae maiora sunt, regulae spiritualia scilicet instituta relinquittis, camelumque glutientes, culicem liquaris. Magna abusio, maxima cura est, vt corpus regulariter induatur. & contra regulam suis vestibus anima nuda deseritur: cum tanto studio tunica & cuculla corpori procurentur, quatenus, cui deerunt, monachus non putetur: cui similiter spiritui pietas & humilitas, quae profecto spiritualia indumenta sunt, non prouidentur? Tunicati & elati abhorremus pelliceos, quasi non melior sit pellibus inuoluta humilitas, quam tunicata superbia: repleti deinde ventrem faba, mentem superbia, cibos damnamus saginatos, quasi non melius sit exiguo sanguine ad vsum vesci, quam ventoso legumine vsque ad ructum exsaturari, & praecipue cum Esau non de carne, sed de lente sit reprehensus: & de ligno Addam, non de carne damnatus: & lonathas ex gustu mel lis, non carnis, morti adiudicatus sit: Contra vero Helias innoxie carnem comederit: Abraham gratissime carnibus angelos pauerit: & de ipsis sua fieri sacrificia Deus praeceperit: Ac paucis interiectis:
Quid ergo inquis, siccine illa spiritualia persuades, vt etiam haec quae ex regula habemus corporalia damnes? Nequaquam: Sed illa opor tet agere & ista non omittere: alioqui, cum ista omitti ne cesse est, aut illa, ita potius omittenda sunt, quam illa Quanto enim spiritus corpore melior est, tanto spiritualis, quam corporalis exercitatio fructuosior. Tu ergo cum de horum obseruatione elatus, aliis eadem non obseruan tibus derogas, nonne te magis transgressorem regulae iudicas? cuius licet minima quaedam teneas, meliora deuitas: de quibus Paulus. Aemulamini charisinata meliora: detrahendo quippe fratribus, in quo temetipsum extollis, perdis humilitatem: in quo alios deprimis, charitatem quae sunt proculdubio charismata meliora. Ac iterum post pauca: Non hoc dico, inquit, quia haec exteriora negligenda sint, aut qui se in illis non exercuerit, mox ideo spiritualis efficiatur: cum potius spiritualia, quanquam meliora, nisi per ista, aut vix, aut nullarenus, vel acquirantur, vel obtineantur: sicut scriptum est: Non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod spirituale: Sicut nec Iacob, ni si prius cognita Lia, desideratos Rachelis amplexus, meruit obtinere. Vnde rursus in Psalmo: Summite Psalmum & date tympanum: quod est dicere: Summite spiritualia, sed prius date corporalia. Optimus autem ille, qui discrete & con grue haec & illa operatur. Hactenus Bernardus. Quid autem? An ille remissionem peccatorum, an iustificationem carnalibus estarum aut vestium obseruationibus tribuit? Tantum ab eo abfuit, vt quae foris geruntur his aliquid eiusmodi tribuendum putauerit, vt de omnibus in genere operibus diceret, quod de iis saepe incerta, & ob hoc periculosa sententia fertur: cum multoties minus iustitiae habeant, qui magis operantur. Charitatem esse dicit cui debentur omnia, de qua exclamans: O quanta est, inquit fiducia charitatis, alius operatur non amans, & alius amat nihiloperans: ille quidem suum opus perdit, illius vero charitas nunquam excidit.
Quamobrem cum idem dixit, veteres orthodoxos sequu tus, ieiunio redimi aeterna supplicia, dum remittuntur hoc modo peccata: de eo ieiunio intellexit, quod & ex charitate procederet, & non alium quam charitatis scopum, sibi propositum haberet: huic enim peccatorum remissio, non ei quod externe fit tribuitur. Sicut etiam apud Lucam legimus de Maria Magdalena, quae cum stans retro secus pedes Christi, lachrymis rigasset, capillis capitis sui tersisset, osculata fuis set, vnguentoque pedes eius vnxisset, grata quidem Christo fue runt haec illius officia, quae, quem erga Christum gerebat, amoris eius non obscura quaedam erant indicia, veruntamen cum ad Simonem, in cuius haec domo gerebantur, dixisset: Quod remittuntur ei peccata multa: causam proferens, non ait: quia lachrymis rigauit pedes meos, quia capillis capitis sui tersit, quia osculata est, quia vnguento vnxit: sed remittuntur, inquit, ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Adeo non quid fieret, sed quo affectu fieret, consyderandum esse putauit. Charitatem per quam fides operata est, non opera ipsa remuneratus est, cum et remissionem tribuit peccatorum, quae aliunde etiam quam a charitate proficisci poterant. Ardor charitatis rubiginem in ea peccatorum consumpsit: si quidem vniuersa delicta multitudinemque peccatorum operit charitas.
Quamobrem vt caeterae omnes carnales obseruationes, sic ieiunium quoque medium quiddam est, cuius etsi labor sit idem, non idem tamen fructus est, nec eadem retributio meritorum, quemadmodum a Chromacio memoriae proditum legimus. Longe enim differt ille, inquit, qui propter Deum ieiunat, ab eo qui propter homines ieiunare proponit: quia huic pro mercede laboris, compensatio fit laudis humanae: illi pro deuotione humilitatis, meritum gloriae in futuro seruatur. Hoc de oratione, hoc de eleemosyna, hoc de caeteris omnibus, quae fiunt externe, dici potest: Siquidem omnis pulchritudo filiae regis intrinsecus, neque quid foris fiat, sed quid intus geratur, Deus attendit.
Quamobrem sanctos alios patres sequutus, monet Leo, vt prompta deuotione & alacri fide suscipiamus solenne ieiunium, non in sterili inedia, quam plerunque & imbecillitas corporis, & aua ritiae morbus inducit, sed in larga beneuolentia celebrandum, vt scilicet simus de illis, de quibus ipsa veritas dicit Beati qui esuriunt, & sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Ac in alio sermone: Non in sola, inquit, abstinentia cibi stat nostri summa ieiunii aut fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab iniquitate reuocetur, & ab obtrecta tionibus lingua cohibeatur. Ad eundem modum Eusebius quoque Emisenus: ieiunare & vigilare, & mores non corrigere, sic est, quomodo si aliquis extra vineam, aut circa vincam extirpet, & colat: vineam autem desertam atque incultam relinquat vt spinas ac tribulos germinet, quae insistente cultore, iucundissimos fructus ex se proferre potuissent. Agnoscite itaque charissimi, quod ad salutem perpetuam conquirendam, abstinentia corporalis sola non sufficit, nisi animae quoque ieiunium per abstinentiam vitiorum fuerit sociatum. Quid enim iuuat, si quispiam sit corpore castus & mente pollutus? Quem malitia deprauat, quem furor iracundiae facibus exagitat? quem superbia omni dei gratia spoliat? quem mendaciis vel maledictis lingua commaculat, nonne ipse se fallit? nonne ipse se irridet & decipit? si credat se solo ieiunio sanctificandum. Et idcirco dilectissimi, ita corpus exercea mus ieiuniis, vt mentem purgemus a vitiis. Neque tamen propterea non recte dicitur ieiunio placari deum, ieiunio tribui remissionem peccatorum, quod proposito magis tribuitur ieiunantis, quam ipsi ieiunio: alioqui dicere liceret eadem ratione, quod non recte dixerit Christus: Date ele emosynam & ecce omnia munda sunt vobis. Non recte dixisset scriptura: Ignem ardentem extinguit aqua, & eleemosyna resistit peccatis. Et rursum eleemosyna a morte liberat. Et iterum, Peccata tua eleemosyna redime: quandoquidem non quod datur, sed animum dantis respicit, & remunerat Deus. Neque sicut quidam somniant, quum haec ita dicuntur, obscuratur lux doctrinae, de beneficiis Christi propriis, & de fide, cum non de infidelium, sed de fidelium, omnem suam fiduciam in Christi cruce collocantium ieiuniis, eleemosynis, orationibus loquamur, quae si per se sunt vilia, Fides, inquit, Leo, ea efficit pretiosa, cum si fuerint ab infidelibus ministrata, etiamsi fiant magno sumptu, omni tamen iustificatione sint vacua. Non ergo excluditur fides, non excluditur mortis & passionis Christi meritum, Neque ieiunum, orationem, elcemosynam, ita ad munda tionem, & remissionem sufficere putamus, vt non principaliter opus esse misericordia dei, & sanguine Christi pro siteamur, in quo peccatorum omnium redemptionem ha bemus, si modo dignos resipiscentia fructus fecerimus quemadmodum ex Basilio nos docere antea quoque meminimus.
Verum isti non intelligentes, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant, putant nos de infidelium operibus dicere, quibus certum est remissionem peccato rum non tribui. Tantum autem abest vt propria Christi beneficia per hanc doctrinam obscurentur, magis etiam vt illustrentur. Christi enim passionis & mortis beneficium est, vt ieiunia, vt orationes, vt elcemosyne, vt reliqua id genus pia opera nostra, deo grata sint & accepta: omne meritum quod illis tribuitur, ex Christi beneficio, ex Christi pendet merito, quod vbi fuerit sublatum, simul erit actio num nostrarum meritum omne sublatum: Mortem enim suam & crucem Christus non otiosis & nihil agentibus, sed ieiunantibus, sed orantibus, sed in omni pietatis gene re nos exercentibus prodesse nobis voluit.
Quod vero ne gant isti cultus esse dei, qui non sint a Deo mandati, ac ido lolatriam esse, sine verbo cultum instituere, iam antea con futatum a nobis esse meminimus, quod Abel, Nome, Abraham & Iob, quamuis nullum ea de re dei mandatum haberent: tamen & altaribus aedificandis, & primogenitis, adipibus, holocausis, aliisque sacrificiis offerendis pie Deum coluerunt. Ac vt nihil dicamus de iis, de quibus scribit Pau lus, quod circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, in solicitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, & in cauernis terrae, quos quamuis nullum habuerint de hoc instituto viuendi dei mandatum, nisi tamen fuisset illud Deo gratum, nequaquam Paulus ita descripsisset: silentio praetereamus Rechabitas quoque, quos non dei immortalis, sed patris sui mortalis praecepto, cum ab aliis rebus nonnullis, tum a vino sic abstinuisse legimus, vt ne iussi quidem a Hieremia propheta, vt vinum gustarent, adduci potuerint: quos non modo commendandos hoc nomine, verumetiam remunerandos esse Deus putauit: vt de Nazaareis quoque taceamus, qui cum nullo essent diuino mandato prae caeteris obligati, arctius tamen quoddam viuendi sunt institutum sectati, ac voluntario se voto obstringentes, deoque consecrantes, a vino & omni quod inebriare potest abstinebant: vt mittamus Heliam & Eliseum & caeteros Prophetas, qui nullo dei mandato obstricti, & caelibem vitam agebant, & vigiliis, ieiuniis, laboribus, humicubationibus, caeteros victu & habitu duriore prae caeteris corpus suum inacerabant: quod non fecissent, nisi deo gratum existimassent: Quod speciale mandatum habuit Samuel, precibus deum in Masphat placaturus, vt aquam effunderet in conspectu dei, dieque illa cum Isi aelitis omnibus ieiunaret? Quod Dauid, vt septem dierum ieiunio & fletu in terra decumbens, in cinere & cilicio se affligeret? Quod Ezechias, vt ad impetrandam dei misericordiam, obses sus ab Assyriis, vestimenta sua scinderet, saccoque operiretur. Quod Sara Raguelis filia, vt se triduano ieiunio affligeret? Quod fuit speciale mandatum de ieiuniis, quibus afflige bat se populus, cum Hierosolymis Nabuchodonosor excidium per Holosernem minaretur? deque eo, vt sacerdotes ciliciis induerentur, & cinere caput aspergerent?
Sed quonsum attinet enumerando singulos recensere, Iudith, Hester Danielem, Niniuitas, Machabaeos, & complures alios, qui quoties offensum suis, aut populi peccatis, deum propitium reddere cupiebant, ad orationes, ad ieiunia, ad cineres & cilicia confugiebant. Et tamen in exterioribus & corporasibus his, quod antea quoque commemorauimus, proprium esse dei cultum, nemo fuit etiam ex manochis qui diceret: sed sunt haec indicia mentis a peccatis auersae, detestantis ea, deque commissis illis vitionem sumentis, singularemque dolorem declarantis, simul ad Deum iuxta Prophetae vocem, conuersae, dicentis: Conuertimini ad me in ieiunio & fletu & planctu: qua mente sic ad Deum per amorem conuersa, proprie Deus colitur: quae vero fiunt externe, signa tantum quaedam sunt & indicia cultus interioris. Atque ideo haud scio an quisquam vnquam monachorum dixerit: ieiunium est cultus Dei: cum tribus ex causis ieiunari, memoriae prodiderint, vel ad concupiscentias carnis reprimendas, sicut a Pau lo dictum legimus, in ieiuniis, in castitate, quod per ieiunia castitas conseruatur: vel ad mentem liberius ad sublieniorum contemplationem eleuandam: sicut Danielem legimus post ieiunium trium hebdomadarum, a Deo reuelationem accepisse: vel ad satisfaciendum pro peccatis, quemadmodum per Iohelem admonet dominus, vt conuertamur in ieiunio ad se &c.
Quamobrem non modo ieiunio vel ab ipsis etiam scholasticis doctoribus aliquid eiusmodi tributum non est: sed nec ipsa quidem adoratio, nec obla tio, nec oratio, vocisque prolatio, nec frontis vultusque demissio, ceruicisque flexus, vera est ab illis Dei seruitus existima ta, quod haec omnia contraria animi voluntate, ad simulationem fallaciamque conuerti possunt: sola credita est esse veluntas quae si totam se deo dedidisset, verus illi cultus, veraque seruitus per haec etiam externa praestaretur.
Itaque pertinere magis ad dei cultum ieiunium videtur, quam quod ipse dei cultus esse putetur. Neque tamen est inter ea ieiunium, de quibus nullum expressum mandatum haberi, vere dici queat. Nam & in Propheticis & in Apostolicis, & in Euangelicis literis praeceptum esse legitur: Siquidem & Iohel, vt ieiunemus monet: & Paulus cum a commessationibus & ebrietatibus dehortatur, quid aliud quam ad ieiunium inuitat? Christus autem ici unandi modum etiam praescribit, ac sicut orationem & eleemosynam, ita ieiunium appellatione iustitiae dignatur. Quod si recte iustitia Deus coli dicitur, quandoquidem iustinae nomen ieiunio Christus tribuit, non recte ieiunium ad cultum dei pertinere negatur.
Verum offendit istos necessitatis opinio, quodque non mitis aliqua & moderata poena adiecta est, vt prouidentia pastorum, aut indulgentia lenitateque parentum agi nobiscum videatur, sed perinde ac si iactura nostrarum animarum parui momenti sit, poena peccati capitalis, & ademptionis regni coelestis, qui contrauenerit punitur, dum irae dei aeterna reus pronuntiatur. Nos vero quae fuerit patrum hac de re sententia videamus. Constat duriores hac in parte Graecos quam Latinos fuisse, neque id hac nostra modo, vel pro xima superiori aetate, verum etiam ante mille ducentos & amplius annos. Primum enim illi neminem prorsus mortalium ab obseruatione ieiunii volebant exceptum, quod illa Basilii verba testantur dicentis, Nemo ieiunantium numero sese subducat, in quo & generationes cunctae, sexus omnis, aetas, ordo includuntur. Angeli per singulas sunt Ecclesias, eos qui ieiunant describentes. Vide quaeso ne ob breuem ciborum delectationem plectaris, neue te reum & desertorem aciei angelo describenti constituas: minus sane periculum fuerit aliquem in acie scutum proiicere, quam arma ieiunii detrectare. Deinde quam graue pericu lum esse putauerint ieiunium violare, cum ex illis Basilii verbis, tum ex iis quae paulo ante produximus Antiochenorum & Constantinopolitanorum exemplis, facile cuiuis liquere potest, qui nunquam extrema quaeque perferre, parati prius fuissent, quam vt cibos ieium lege prohibitos gustarent, nisi gustatis illis multo se grauioribus affectos iri suppliciis, persuasum habuissent.
Caeterum Latini maxime vero qui proximis superioribus seculis vixerunt, minus hac in parte seueri valdeque moderati fuisse videntur, Si quidem hi non omnem aetatem, nec mortales omnes ieiuniorum legibus teneri voluerunt, excipiebant enim pueros, vel quod indigent alimento multo, propter caloris vim, quo facile cibus omnis consumitur, humoris vero tenuitatem: vel quod natura essent imbecilliores, quam vt longioris temporis inediam ferre possint, ita vt cibo crebrius refici necesse haberent, qui non hoc tantum in illis operatur, vt nutriat, verum etiam vt augmentum praestet.
Quamobrem quandiu eo statu sunt vt crescant, quod fien creditur, vsque ad finem tertii septennii, non fuit visum eos ieiuniorum legibus alligare, etiamsi conducere creditum est, vt intra hanc quoque aetatem, si non omnibus certis tamen quadragesimae diebus, quod vires cuiusque ferre possent, in ieiunio & abstinentia exercerentur. Idem cauerunt de praegnantibus mulieribus, quae cum cibo refici necesse habeant, non sua tantum, verum & foetus nutriendi causa, existimatum est ad hoc duplex alimenti genus minime sufficere, si semel in die cibum sumpsissent:
Deinde vero saepe inordinato quodam desiderio, nunc hoc, nunc illud cibi genus appetunt, atque id tam ardenter, vt nisi desiderio suo satisfecerint, de foetu periclitari videantur.
Itaque nullum est illis ciborum genus interdictum, atque adeo ieiuniorum legibus non tenentur, vt etiam peccare grauiter credantur, si nimis eas arcte obseruantes, de salute foetus quem in vtero gestant, minus fuerint sollicitae. Aegri quoque sunt ad eundem modum legibus ieiuniorum soluti, non quod plurimum prosit abstinentia, his qui mobo aliquo conflictantur, sed quod eorum valetudini gis expedit, vt bis aut ter modico cibo, quam semel tantu in die vtantur immodico. Eadem habita est senum quoque ratio, quando senectus & ipsa morbus est, quam cum naturalis calor plerunque deficiat, ad eum fouendum senes cibi frequentioris indigent. Sed & qui mendicant victum ostiatim eodem numero sunt habiti, qui non quando & quantum velint, sed cum illis cibus a locupletioribus fuerit suppeditatus, corpus eo reficere coguntur. Neque dissimilis visa est esse peregre proficiscentium ratio, qui cum non semper eo tempore quo vellent, in locum destitutum peruenire queant, ieium tempus minime tenentur obseruare: quin & oblatis quandoque cibis vti coguntur, siquidem eorum quos esuriales dies requirunt, potestas non datur. Idem existimatum est de iis, qui grauibus premuntur laboribus, quos vt sustinere facilius possent, quominus bis in die cibum sumerent, nulla visum est lege prohiberi. Quamuis non alii nunc esse videantur, qui quae sunt ab Ecclesia indicta ieiunia, diligentius obseruent, quam illi, quorum grauissimis laboribus fit vt fames a caeteris mortalibus propellatur.
Hinc videre licet, quam clementer cum suis liberis egerit Occidentalis Ecclesia, quae materna quadam pietate, aetati cuiusque, valetudini, conditioni, & cuicunque tandem necessitati, diligenter prouideri curauit, atque id quidem non tam priscis illis seculis, quibus maiorem in hominibus duritiem & asperitatem fuisse con stat, verum trecentis his annis, quibus rerum nouandarum studiosi nimis duris legibus adstrictos homines fuisse quaeruntur. Legat qui volet Vincentium Beluacensem. & qui sequuti sunt eum, Thomam Aquinatem, Raynerium, Hugonem de Prato, Alexandrum de Ales, & complu res alios (quis enim haec monachorum non tractauit) ita rem habere comperiet. Quin & illud apud eosdem inueniet, nunquam eorum fuisse sententiam, vt statim reus aeter nae mortis pronuntiaretur, si quis indictum ab ecclesia ieiunium violasset.
Sed ipsos potius ea de re disserentes audiamus. Visum est autem eius verba potissimum adscribe re qui caeteros aetate praecessit Vincentii Beluacensis, qui fuit monachus ordinis Praedicatorum. Docet is: quatenus institutum est ab Ecclesia ieiunium, esse de iure positiuo, quo iure prohibentur, vel praecipiuntur illa, quae possunt alias vel bene, vel male fieri: Et ideo, inquit, legislatoris intentio non est, vel esse non debet, in condendo ius aliquod positiuum, obligare homines ad illius iuris obserua tiam, habentes causam legitimam & rationabilem non obseruandi: Praecepta enim quae per modum statuti commu nis pronuntiantur, non eodem modo omnes obligant, sed secundum quod requiritur ad finem, quem legislator intendit, cuius authoritatem si quis transgrediendo, statutum contemnat, vel hoc modo transgrediatur, quod impe diatur finis quem legislator intendit, talis transgressor peccat mortaliter.
Si autem ex aliqua rationabili causa quis praeceptum non seruat, praecipue in casu, in quo si legislator adesset non decerneret esse seruandum, talis transgres sio non constituit mortale peccatum. Quae totidem verbis repetit in summa sua Thomas Aquinas, cuius etiam alio loco verba haec sunt: Praecepta iuris positiui magis obligant ex intentione legislatoris, quam ex ipsis verbis, & ideo transgressor talis praecepti magis est reputandus. qui obuiat intentioni legis latoris, quam qui deuiat in aliquo a legis ordinatione, secundum textum verborum. Intentione autem legislatoris obuiat, qui ex contemptu vel sine aliqua rationabili causa ordinationem non seruat: Qui vero in casu in quo probabiliter credi posset, si legis lator adesset, quod eum obligare non vellet, a verbis legit deuiat, intentioni legislatoris non obuiat, nec reputandus est staturi transgressor. Et ideo non est necessarium quod quicunque diem aliquem ab Ecclesia statutum ieiunare omittit, inortaliter peccet: potest enim hoc aliquando omnino sine peccato contingere, aliquando sine mortali cum veniali, aliquando etiam cum mortali, & hoc secundum diuersas occasiones, quibus homo inducitur ad ieiunium frangendum, eandem sententiam & Abbas Panormitanus & alii plerique scripserunt.
Ex quibus collige re licet, quod non aliud in Ecclesia proximis superioribus seculis etiam monachi docuerunt, quam quod magister Ecclesiae Christus ipse docuit, quum dixit: Non quod intrat in os, conquinat hominem, sed quod procedit ex ore, conquinat hominem: quia omne quod intrat in os, in ventrem vadit, & in secessum emittitur, quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, & ea conquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, &c. An non aliis quidem verbis, hoc ipsum tamen dicere videntur, qui negant eum peccare, qui quoquo modo diem ab Ecclesia institutum seiunare omittat, sed eum tandem capitalis criminis reum esse docent, qui contemptu id faciat, Quid enim aliud hi dicere putandi sunt, quam non coinquinat te cibus qui intrat per os, sed quod procedit, ex ore, quod exit de corde tuo, cogitatio mala, arrogantia tua qua te solum sapere, caeteros omnes desipere persuasum habes, contemptus iste tuus, quo fit, vt authoritatem Ecclesiae, vt praecepta maiorum tuorum, quae tanquam leges Apostolicas obseruari iubet Hieronymus, pro nihilo ducas: ea demum sunt quae coinquinant te.
Quamobrem sicut Adam non cibus, sed prohibitus cibus perdidit, sicut Esau nepotem sancti Abrahae, non esca, sed vsque ad contemptum sacramenti quod in primatu suo habuit concupita esca damnauit: Sic te non caro quam summis, sed Apostolicarum traditionum contemptus condemnat, Quamobrem nihil est, quod nobis obiiciant isti, qui tanto rerum nouandarum studio tenentur. Spiridionis exemplum: Quid enim ab eo non pie factum est? Sed Sozomenum ipsum audiamus historiam scribentem. Venit. inquit, ad Spiridionem ex itinere quidam instante iam Quadragesima, qua ieiunium cum domesticis suis continuare, certoque die cibum gustare, ac intermediis diebus, ieiunus persistere solebat. Quum autem peregrinum admodum delassatum cerneret: Age, inquit, ad filiam, laua viro pedes, apponeque quod edat: respondente virgine, nec panem superesse nec alphita, quod talia propter ieiunium parari non solerent, praemissa oratione petitaque condonatione, iussit filiae carnes porcinas, quas domi sale conditas habebat coquere: coctis illis, peregrinum vna secum ad mensam sedere fecit, appositisque carnibus vesci co pit, virumque hortatus est, vt suo exemplo ederet & ipse Recusanti ac se Christianum esse dicenti: Hoc minus, inquit, recusare debes: mundis enim omnia sermo diuinus munda esse pronuntiauit. Quid in hac doctrina legitur, quod non ad confirmationem potius ab ipsis Apostolis, nobis traditae ieiunii quadragesimalis obseruationis pertineat, quam vt ex ea contemnendam esse doceri possit?
Nam quod ieiunium cum domesticis in quadragesima con tinuare, quod certo die cibum gustare, quod intermediis diebus ieiunus persistere solebat, quod nec panis, nec alphita supererant, quoniam propter ieiunium talia non pararentur: nunquid haec omnia clare non indicant, Spiridionem episcopum, sancte quadragesimale ieiunium obseruare? Quod vero coctas carnes apponi peregrino de via fesso iusserit, id eum necessitate, quoniam aliud prae manibus non habebat, fecisse, neque solum necessitate, verum etiam Christiana quadam charitate, cui legum praescripta cedunt: quum indignum putaret, itineris labore fatigatum hospitem ad se venientem, cibo quem tum habebat, non reficere, qua tamen & ipsa in re, illustris fuit eius pietas, qui non nisi praemissa oratione, petitaque condonatione, carnes hospiti apponendas esse putauit: Quod Spiridioni licuit, licuit semper, licet & licebit in Ecclesia, si quis ardens erga proximum charitate peregre venientem longique itineris labore fessum, alium cibum quo reficere possit esurientem ad manum non haberet. Ante trecentos annos Bracarensem archiepiscopum retulisse legimus ad Innocentium tertium Pontificem Romanum, de quibusdam, qui diebus quadragesimalibus, cum tantae famis inedia ingru eret, quod magna pars populi, propter inopiam annonae periret, carnes comedere coacti fuerint, quam illis peniten tiam iniungendam censeret, Rescripsit prudens & doctus Pontifex: In tali articulo non credimus illos puniendos, preces tamen pro illis domino & cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur. Quia bonarum mentium est ibi timere culpam, vbi culpa minime reperitur. Non subiacet ergo legi necessitas, sed neque charitas, modo ne in locum charitatis ingerat se carnalitas! Nunquam nefas est habitum etiam ob societatem ieiunium soluere vel propter infirmum consolandum, vel propter peregrinum reficiendum. vel propter similem causam aliquam. Thomas Aquinas ne monachum quidem peccati mortalis reum esse vult, si comedat carnes, nisi per inobedientiam id faciat, aut ex con temptu. Narrat Ioannes Gerson, de fratre quodam, qui cum ieiunaret, accessit domum quandam, cuius Dominus coenabat (libet autem verbis illius vti,) Orauit, inquit, hunc Dominus ob amorem Dei & charitatis vt vellet coenare Sic fecit, & comedit optime, plus quam hospes voluisset, quia remansit hospiti parua pars. In discessu dixit hospes fratri, qui excusabat se, dicens charitatem comedisse: redeas alias, inquit, sed noli ducere tecum charitatem, quia est gulosa nimis. Nihil est ergo necesse Spiridionis exemplum proferre, cum etiam proximis superioribus & nostro hoc seculo licuerit semper & liceat etiam his, qui prae caeteris videntur abstinentiam professi, cuius generis monachi sunt, indictum ab Ecclesia ieiunium non obseruare, non solum si qua necessitas vrgeat, verumetiam si postulet id fraterna charitas, ex qua quicquid proficiscitur, tantum abest, vt iniquitatis aliquid iustaeque reprehensionis habeat, vt inter ea etiam, quae cumprimis recte facta sunt numeretur Contra quicquid ex arrogantia, quicquid ex contemptu proficiscitur, id etiamsi speciem aliquam pietatis habere videatur, criminis tamen capitalis reum hominem constituit. Sic ieiunare, quod per se laudabile est, reprehensione non caret, si fiat ex contemptu, quin & mortis aeternae reum ho minem facit. Hoc est quod ante mille ducentos & amplius annos in Gangrensi Concilio sancitum esse legimus, Si quis tanquam hoc continentiae conuenire iudicans, die dominico ieiunauerit, aut in eiusdem diei contemptum, anathema sit.
Sed & multo ante quam id Concilium habitum fuisset, Ignatius qui tertius a Petro fuit Antiochenus episcopus, si quis dominico die ieiunasset, eum Christi vocat interfectorem: Non quod abstinere die dominico tantum sit nefas, cum recte scripserit Origenes, liberum et se Christiano per omne tempus ieiunare quod in diebus Pentecostes, & die dominico Paulum apostolum & cum eo credentes fecisse scribit Hieronymus: Sed cum Manichaeis cum Aerianis, cum Lutheranis, & cum aliis id genus haere ticorum portentis, in contemptum Ecclesiae die dominico ieiunare, non minus flagitium sit quam Christum interficere. Adeo verum est, quod ait veritas: Non quod intrat in os, sed quod procedit de ore quod exit de corde cogitatio mala, contemptus, fastus, arrogantia haec sunt quae coinquinant hominem.
Itaque & non ieiunare virtu tis, & ieiunare quandoque crimen est capitale, si vel hoc ex contemptu, vel illud fiat ex charitate vel necessitate. Omnia munda mundis, conquinatis autem nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum & mens & conscientia. Qui charitatem habet, ei munda sunt omnia, neque peccat si ea vrgente non obseruet indictum ab Ecclesia ieiunium. Qui charitatem non habet, ne ea quidem quae munda videntur ei munda sunt. Sic a Gregorio scriptum legimus, Maioris enim est meriti charitatis iniuncta refectio, ieiunio propria deliberatione suscepto. Qui enim iussus carnem reficit inuitus, ieiunii praemium deuotione promeruit, & ampliorem mercedem obedientiae manducando conquisiuit, Quid igitur de iis dicemus, qui non aliam ob causam, in quadragesima carnibus vescuntur, quam vt ea re sanctorum patrum sanctiones & quicquid magno totius orbis Christiani consensu tot seculis in Ecclesia dei receptum, & singulari studio fuit semper obseruatum, id se contemnere & pro nihilo du cere, testatum omnibus faciant. Quid aliud quam Sathaniana esse huiusmodi non Christiana prandia? Dixit alicubi Paulus. Si esca scandalizauerit fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem incum scandalizem: Isti contra: Quoniam esca scandalizat fratrem meum, manducabo carnem in aeternum, vt fratrem meum scandalizem. Nunquid hoc non est Sathanam esse? Nunquid hoc non est Christo qui per Paulum loquitur aduer sari? Nisi forte Christo non aduersatur, qui quod ab eius corpore, quod ab vna, Sancta, Catholica, Apostolica Eccle sia, iam inde ab ipsis Apostolorum temporibus, tanto studio videtur fuisse semper obseruatum, id ob hoc ipsum re liciendum censet, quia tanto consensu videt obseruari. Vult Catholica, nolo Non vult Catholica, volo: Citius diem Dominicum iciunauerim, ne cum Catholica resurgente Christo gaudeam, quam vt cum Catholica feria sexta, ob illius crucifixi memoriam, signum aliquod luctus & moeroris ostendam: Quid est, si hoc non est Sathanam esse? siquidem Sathanam vocant Hebraei, quem aduersarium Latini. Digna vox est Augustini quae celebretur. Turpis est omnis pars, vniuerso suo non congruens: Tu cum te partem, cum Christi corporis membrum existimari velis, quae tamen ab hoc vniuerso Christi corpore, quae ab omnibus his, qui Christiani, qui Catholici, qui Orthodoxi censentur, quamlibet magnis & locorum & temporum interuallis inter se difiunctis, tam admirabili consensu obseruari vides, vt neque temporum diuersitas, neque linguarum varietas, neque locorum ingens intercapedo laedere concordiam eorum potuerit, sed similes lyrae sint semperque fuerint, quae multas quidem & diuersas habet chordas, vnam autem symphoniam & sonorum concentum vnum emittit. Tuu, inquam, cum hoc vniuerso vsque eo non congruis, vt in despectum vniuersi Christi corporis contraria potius facias omnia, quid esse potest turpius? quid indignius homine Christiano? aut quae potest esse nota illustrior qua te non Christi colligentis, verum Sathanae spargentis ministrum esse cuiuis constare queat? Si quis cum vestem omnes in luctu mutasse videret, purpura solus indutus, ostroque conspi cuus in medium prodiret, nonne pro insano haberetur?
Atqui non dissimiles huic sunt, qui cum videant vniuersam Ecclesiam, externo quodam abstinentiae signo moerorem suum & dolorem indicare, quem de Christi cruciatibus, quibus peccata sua causam dedisse intelligunt, conceperunt eo ipso die, quo id tanto consensu fieri cernunt ab omnibus, sibi crapulae indulgendum laetitiamque praeferendam esse putant. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus, dicit per Paulum dei spiritus, Vides homines diem hilarem sumites in memoriam Christi resurgentis, gaude cum illis, Vides moestitiam praeferentes in memoriam eiusdem passi crucifixi, & mortui, quod omnes facere cernis amore Christi, fac & ipse, neque velis cum vniuerso non congruere.
Quamobrem pro paterna sollicitudine nostra, qua liberorum nostrorum saluti prospectum ex animo cupimus, hortamur omnes & obtestamur, vt molis omnibus eorum consuetudinem defugiant, quos non aliam ob causam, vel quadragesimae diebus, vel sexta feriis, aliisve temporibus, quibus per vniuersam Ecclesiam abstinetur, carnibus vescentes videre licet, quam vt hoc signo se nihil habere cum catholica commune planum omnibus faciant, vt eos fugiant tanquam viperas & basiliscos, ac certo persuasum habeant, qui cum vniuerso per contemptum non congruunt, & indicta ab Ecclesia ieiunia violant, eos reos esse morus aeternae & ad Sathanae synagogam non ad Ecclesiam Christi pertinere.
Si quis autem aliqua ex causa earum quas paulo ante commemorauimus ieiunium non obseruauerit. maxime vero si morbus quominus ieiunet in causa sit, quandoquidem dominum habemus mansuetum & misericordem, & nihil super vires nostras a nobis exigentem: non est quod se propterea criminis alicuius affinem esse putet, modo id de vtriusque medici consilio faciat. Deinde vero seruet illud, quod in sermone quodam Augustino inscripto legitur. Qui ieiunare non praeualet secretius sibi soli, aut si est alius infirmus cum ipso, in domo sua praeparet quod accipiat, & eos qui ieiunare praeualent ad prandium non inuitet, quia si hoc fecerit, non solum Deus, sed etiam homines possunt intelligere, illum non pro infirmi tate non posse, sed pro gula ieiunare non velle. Sufficiat ili quod ipse ieiunare non praeualet & magis cum gemitu & suspirio & animi dolore manducet pro eo quod aliis ie lunantibus ille abstinere non potest: ac iuxta eiusdem Augustini & Chrysostomi consilium: Qui sciunare non vaset, largiorem det elcemosynam, feruentior sit in precibus, maiorem habeat alacritatem in audiendis diuinis eloquiis, in quibus corporis infirmitas nihil obstare potest: inimicis reconcilietur omne odium & vindictae cupiditatem, ex animo effuget. Quanquam quod ad valetudinis tuenda rationem attinet, verissimum est illud quod a Sapiente scri ptum est, Propter crapulam multi perierunt, qui autem abstinens est adiiciet vitam.
Hinc est quod medici quoque matrem sanitatis vocant abstinentiam. Nam vnde pedum dolor? vnde vertigo capitis? vnde subitaneae mortes? vnde co teri morbi plerique contrahuntur? nisi ex crapula? In paradiso non erat vinum, neque carnium esus, ac ne extra paradisum quidem, ad ipsa vsque diluuii tempora, nihilominus ad mille propemodum annos hominum vita producebatur, vt qui septingentos aut octingentos annos vixisset, immatura morte decessisse videretur: posteaquam vero carnibus vesci, vinumque bibere mortales caeperunt: factisunt dies annorum nostrorum septuaginta anni: Si autem in potentatibus, octoginta anni, & amplius eorum labor & dolor. Aegre nunc ad tot annorum denarios peruenitur. quod centenae iis vixisse legimus, qui carnium vsum nesciebant, In deserto fuit populus Israel quadraginta annis: do nec manna tantum & aqua contenti fuerunt, nullus in eo rum tribubus debilis aut aeger reperiebatur: Posteaquam autem de carnium ollis quibus alebantur in Aegypto recordati, desideriisque suis in Aegyptum reuersi sunt, a terra promissionis eos Deus exclusit. Petierunt carnes: dedit illis Dominus carnes. Quid autem dicit scriptura? Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiusmodi cibus, & ecce furor domini concitatus in populum, percui sit eum plaga magna nimis, vocatusque est ille locus sepulchra concupiscentiae, ibi enim sepeliuerunt populum qui desiderauerat carnes.
Neque vero tunc solum id ita factum esse legimus qui vidimus etiam nos, praeter necessitatem in quadragesima carnibus vescebantur, eos quoniam compati cum Christo noluerunt, ad resurrectionis eiusdem gaudia non peruenisse, mortemque prius cum vita commutasse, quam laetus ille Paschatis dies illuxisset. Contra vero de Daniele, deque Anania, Azaria, Mizaele diuina refert Histo ria, quod cum curae cuiusdam traditi fuissent, vt eos delicatioribus cibis, qui superfuissent de mensa Regia pasceret, vltro periuerunt, vt in suos vsus quae mittebantur a Rege conuerteret, ipsos leguminibus tantum & palmulis aleret, ac si quid aliud praeterea dare vellet inanime, nam se fastiditis aliis cibos appetere tales. Cumque praefectus eorum cupere se quidem illis gratificari, dixisset, sed metuere ne si rex deprehendisset maciem, corporibus eorum extenuatis decoreque vultus immutato, praecipue si col lati cum his essent, qui delicatioribus epulis alerentur, in capitis discrimen veniret, Daniel simul vt in eo quod peteret concedendo minus eum fore difficilem animaduertit: fac, inquit, periculum per decem saltem dies: quod si ni hilo deterius affecta fuerint nostra corpora, perge nos iisdem pulmentis reficere. Sin autem de pristino vultuum no strorum decore, detractum erit aliquid, non recusamus quin regis praecepto satisfacias. Fecit praefectus periculum, ac re ipsa comperit, non modo nihil eos maciei contraxisse pulmentorum esu verum etiam habitiores multo factos & ni tidiores, his qui delicatioribus carnibus de mensa regia missis vescebantur.
Sed quid opus est Danielem, tresve pueros illos commemorare? Videre nunc quoque licet ex his praecipue qui monasticam vitam agunt plerosque quum non tantum quadragesimae diebus: verumetiam per omne vitae suae tempus a carnibus abstinuerint, habitiores multo nitidioresque, quam qui perpetuo carnium essu, vinoque venas distenderunt.
Quamobrem & priscos illos monachos recensere superuacaneum ducimus, qui cum admirabili qua dam fuissent abstinentia vt alii ne panem quidem, totis annis octoginta gustauerint: alii septem integros dies ieiunando continuauerint & fuerit eorum ingens multitudo, omnes fere fuisse longaeuos, ac caeteros in seculo degentes, aetate longe superasse in Ecclesiastica sua historia narrat. Theodoritus. Quorsum enim attinet externa proferre, cum eius rei domestica multa producere liceat exempla Quam religiose nostri maiores indicta ab ecclesia ieiunia obseruauerint, ex iis qui paululum aetate processerunt, quive sanctae illius antiquitatis adhuc reliquias vident, ignorat nemo.
Atqui multo fuit eorum vita productior, multo valetudo robustior, quam sit istorum qui diabolica fraude decepti, nisi carnibus in Quadragesima vescantur, ad Paschalium festorum gaudia, se pertingere non posse persuasum habent, plus in carnium esu, quam in Deo, qui solus seruare po test, fiduciae collocantes. Qui primus ex clarissima lagellonum familia regnauit in Polonia regis huius nostri proauus Vuladislaus, cum annis prope quinquaginta regni gubernacula tenuisset, paulo minus quam centum annos vixisse memoratur.
Atqui tanta regem hunc abstinentia fuisse nostris proditum est annalibus, vt aquae solius potu contentus, nec vinum, nec siceram, per omne vitae sua tempus gustauerit vnquam. Sextis vero feriis omnibus pane solo contentus fuerit. Tantum abest, vt is, quae sunt Ec clesiae consuetudine recepta ieiunia violauerit, duriores vt ipse sibi ieiunandi leges, vltro, quam quae praescriptae sunt imposuerit, Cuius exemplo filius Cazimirus, nostri Regis auus, nihil praeter aquam bibebat. Qui cum & ipse non minus quam pater Vuladislaus, in obseruandis Ecclesiae ieiuniis religiosus fuisset quamuis annos paternos non attigerit, non ita longo tamen ab illis abfuit interuallo, quum ad regni gubernacula per annos quadraginta sederit, Porro Cazimiri filius, pater & cognominis huius, qui nunc habenas regni moderatur: vir cum aliis virtutibus cum primis illustris, rum insigni pietate magnoque animi robore, & in prisca religione, fideque catholica tuenda & conseruanda constantia singulari praeditus: num & ipse non admirabili quadam fuit abstinentia? quem patris auique exemplo nihil praeter aquam potasse totis annis quadraginta, ac vix tandem afmis sui Frederici Marchionis Brandenbur gensis, medicorumque consiliis adductum scimus, vt suae valetudinis tuende causa, prandij saltem & coenae tempore, vino modico vieretur: Is vero Quadragesimam caeteraque ab Ecclesia indicta ieiunia, praeterea, quae sibi ipse imperauerat, tam sance obseruabat, vt priusquam ad aetatem decrepitam venisset, ne medicis quidem vt obtemperaret, persuaderi sibi facile passus fuerit, si quando quibus ieiunatur diebus, aut carnibus, aut ouis eum vesci iuberent, quod solius dei benignitate, si visum hoc illi fuisset absque carnibus etiam, se pristinam incolumitatem recuperare posse confide bat. Quid autem? nunquid haec eum fefellit fiducia? nunquid per hanc tam arctam ieiuniorum obseruationem, vel de corporis robore, vel de vultus decore, vel de vitae curriculo detractum fuit aliquid & diminutum? Adeo ni hil eorum factum est vt illud potius acciderit, quod de Daniele, deque tribus pueris paulo ante commemorauimus, quanto maior fuit regis abstinentia, tanto & facies augustior nitidiorque, & membra corporis robustiora, & aetas fuit prouectior. Regnauit annis prope quadraginta duobus, vixit fere bis totidem, ut victoriis clarus, tot rebus a se domiforisque foeliciter gestis illustris, vt earum laude vix vlli maiorum suorum, Pobniae Regum fuerit secundus. Haec nos non alte petita, sed eorum tantum regum exempla, quorum stirps adhuc superest produximus, vt planum omnibus fieret, magis adeo id augendum robur corporis, vitamque longius producendam, eorum quae indicta sunt ab Ecclesia ieiuniorum obseuationem facere, quam vt aliquid adferre detrimenti aletudini videantur.
Neque vero id non iuxta promissiorem Dei dicentis: Honora patrem tuum & matrem tuam, e sis longaeuus super terram. Nam sicuin explicatione lecalogi docere nos meminimus, patris & matris nomin, non ii solom accipiendi sunt, ex quibus prognati secundi carnem sumus: verumetiam cum alij qui praesunt, tumbi praecipue de quibus Paulus admonedicens: Obedite prepositis vestris & subiacete eis, ipsi enim peruigilant, quas rationem pro animabus vestris reddituri Quisquis igitur lebitum eis honorem non praestat, quisquis eorum dictis audieis non est: quisquis in eorum contemptum, vel ieiunia, vel quecunque tandem alia sunt, admirabili quodam totius Ecclesiae praepositorum consensu constituta, sub vno traditionum humanarum nomine, reiicienda pu tat, ad eum haec promissio non pertinet, quae solis illis recte facta creditur, qui patrem & matrem honorant, qui deo patri & ecclesiae matri dicto se filios praestant audientes, quales fuerunt hi, quos iam commemorauimus, pientissimi reges nostri & qui ante eos regni gubernacula tenuerunt: Qualem etiam esse videmus ex illis prognatum Regem nostrum, Sigismundum Augustum, qui nihil a maio rum suorum pietate deflexit: qui cum honoret patrem suum, honoret matrem suam, seque dei patris & ecclesiae matris filium adeo praestet obsequentem, vt nullis persuasionibus adduci se passus fuerit, quo vel interdicto carnium esu, praeter necessitatem, sanctae quadragesimae diebus vtere tur, vel a quibuscunque tandem aliis ecclesiae matris nostra placitis discederet: ad eum quoque pertinere promissionem hanc minime dubitamus, quod erit longuus super terram neque minus quam diuinus pater eius vitam aget felicem ac diuturnam. Quam spem nostram vt ratam Deus esse velit, pro sui nominis gloria, proque regni totius & Ecclesitranquillitate sedulo praecamur. Quominus ferendi sunt qui ne tam pii quidem regis exemplo mouentur, vt sanctis maiorum suorum vestigiis incedant, nec ea sibi contemnenda putent, quae summa ratione sunt ab illis instituta: quo rum etiam si causas ignorarent, tantam tamen apud filios ecclesiae matris authoritatem esse oportebat, vt semper decretis illius obediendum non semper eorum quae decreuisset, rationem esse flagitandam existimarent, Verum de corupta Ecclesiae disciplina deque sublata prorsus omni, peaudaces & sibi placentes homines, obedientia queri, non est praesentis instituti eo vnde deflexit oratio nostra reuetatur. Illud nobis demonstrare propositum fuerat, qui matris Ecclesiae decretis obtemperantes iuxta rationem ab il la institutam, vel quadragesimae, vel quibuscunque tandem statis aliis diebus ieiunassent, & ab interdicto carni um esu sibi temperassent, eos non modo nihil incommode valetudinis ex eo contraxisse, verum etiam robustiores factos, in multo longiorem aetatem, vitam suam produxisse, quam quanta fit eorum aetas, qui quamlibet leuis ten tatiuncula fuerit, non alia ratione, quam carnibus ieiunio rum diebus edendis illi se mederi posse persuasum habent Ac non protulimus nos quidem exempla nisi regum, idque eorum tantum, qui sunt ex Lagellonum familia prognati, cuius adhuc surps superest, ac regno foeliciter praeest, Quod si priuatorum, aut aliorum inferioris status exempla producenda putassemus, finis reperiri potuisset nullus. Vnum tamen commemorabimus. In oppido siziensko, quod viri fuit insigni pietate praediti, Foelicis a siziensko Palatini & praefecti Plocensis, qui non ita pridem in Christo obdormiuit, vita longiore dignus, cum catholicae & or thodoxae fidei cumprimis tenax fuerit: In hoc igitur oppido memorabili quodam opere sepulchrum constructum videre licet quod is auo suo paterno posuit: testatur hunc inscriptio sepulchri centum quadraginta annos vixisse, quem Ecclesiae ieiunia religiose obseruasse, nec ea carnium esu contaminasse, dubium esse debet nemini: cum non minor hac in parte maiorum nostrorum religio fuerit, quam vel Antiochenorum de quibus meminit Ioannes Chrysosto mus, cum esset apud eos presbyter vel regnante Iustiniano Imperatore Constantinopolitanorum. Id quod vel ex eo quod nostra factum est memoria colligere licet. Cum enim ante annos plus minus quadraginta Erasmus Vitellius Plocensis Episcopus, ex vrbe rediens diploma pontificium artulisset, quo libere omnibus, potestas permitteba tur feriis quartis carnibus vescendi, non est quisquam in toto Poloniae regno repertus, qui consessa sibi potestate hac, vti vellet. Tanta fuit etiam nostrae aetatis hominum grauitas, tanta constantia, tanta religio in iis mordicus re tinendis, quae a maioribus nostris nobis per manus tradita accepimus.
Sed haec ista de re iam dicta sufficiant: satis enim ex iis demonstrasse videmur, quod ad valetudinis tuendae rationem attinet, prodesse magis ad eam rem certis temporibus, carnis abstinentiam, quam obesse. Caeterum demus illud, si quis a carnibus per quadragesimam abstineat, de corporis viribus non nihil detrahi, Verum si Plato cum non esset nescius, quam grauem aduersarium, carnem nostram habeamus. Academiam Athenis in loco pestilenti elegit, vt nimiam corporis ferocitatem vel vt vitem palmite luxuriantem amputaret: si fecit hoc ille, quo liberius ei sapientiae vacare liceret, quae stultitia est apud deum, quanto magis faciendum nobis est, vt eo praesertim anni tempore, quo plus in carne nostra ferocitatis esse consueuit, (cuiusmodi vernum esse tempus creditur) non eis qui sunt saluberrimi, quique maxime nutriunt, cibis vtamur. quo caro nostra facilius in officio contineri neque spiritum impedire queat, quo minus, quae sola est vera Philosophia, diuinis beneficiis contemplandis vacare totus possit. Testantur autem hoc etiam ipsi medicorum libri bonam valetudinem quae in summo est, fallacem & periculosam esse, quod summis negatum est stare diu, vt qui in offenso valetudinis suae cursu ad virilem aetatem peruenerunt, eos posteaquam aliquo non grauissimo morbo correpti fuerint in extremum vitae discrimen adductos, videre saepe licuerit, non nisi difficulter ex eo recreatos. Cui periculo minus obnoxii videntur, qui subinde cum leuioribus morbis conflictantur vt non omnino nolle debeamus, interpellata potius morbis, quam perpetua quadam incolumitate frui, quod haec plerunque non solet esse diuturna. Sunt itaque longioris aeui, quibus athletica illa valetudo perpetua non est. Quanquam Christianum hominem corporis quam minimam habere rationem oportet, cum quod illius incolumitati detrahitur, animi sanitate pensetur. Cum enim qui foris est, noster homo corrumpitur, is qui intus est sicut a Paulo scriptum legimus, renouatur de die in diem. Eum qui foris est, hominem corpus nostrum, eum, qui intus est, animum Paulus intelligi vult, vt quantum illi detractum fuerit, tantum huic virium accedat. Quid autem aliud est corpus nostrum, quam carcer noster de quo educi animam suam Propheta perit? Quanto lautioribus & delicatioribus cibis, curatum & saginatum a nobis corpus fuerit, tanto duriorem nobis carcerem praeparamus. Non sunt igitur omnia corpori tribuenda, non est nimis delicate fouendus hostis noster domesticus, quo vix vllus vel periculosior, vel nobis est infestior: quin castigandum illud potius & in seruitutem redigendum est: quemadmodum factitasse Paulum scimus, quo minus rebellare spiritui queat Verum haec de ieiuniis, deque ceremoniis dicta sufficiant. Quoniam vero sub vno traditionum humanarum nomi ne, omnia haec externa contemni, & pro nihilo duci, hoc infoelici aeuo nostro videmus, operae pretium esse duximus, vt quid sentiendum de illis sit breuibus explicemus.