Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 127 (Sap. 10:5-10:5)
HAEC est tertia pars istius primae partis huius Capituli. In qua ponitur commendatio specialis ipsius sapientiae ex gubernatione per sonae Abrahae. Et diuiditur haec particula in duas partes. Nam primo tangitur mirabilis elatio quorundam hominum fatuorum: secundo narratur ipsius Abrahae approbatio in benedictione filiorum: Secunda pars ibi: Sciuit iustum.
Circa primum est sciendum quod sicut narrat Philo in libro quaestionum su per Genesim, & narrat Magister in historijs, ex tribus filijs Noe, Sem, Cham, & laphet, adhuc ipso Noe uiuente, nati sunt uigintiquatuor millia hominum, & centum, praeter mulieres & paruulos, & habuerunt super se tres duces, uidelicet: Nemroth super filios Cham: Ietram super filios Sem: & Suffene super filios laphet. Hi ergo post obitum Noë mouerunt se ab oriente, uenerunt in campum Sennaar, qui nunc est, Babylon, & timentes diluuium, quod tempore Noë fuerat, coeperunt aedificare turrim, quae pertingeret usque ad coelos: hoc est, ualde in altum: forte quod aquae diluuij non pertingerent ad summitatem. Non est enim credendum eos tam fatuos fuisse, quod usque ad corpus coeleste in tenderent turrim facere. Quia iste Nemroth doctus fuit a lonitho filio quarto Noë secundum Methodium de ortu regnorum: Et ille lonithus fuit Astronomus magnus. Et dicit de eo Magister in historijs: quod inuenit Astronomiam. Coeperunt ergo aedificare turrim istam, habentes lateres pro saxis, & bitumen pro cemento. DEVS uero animaduertit elationem hominum uolentium se quasi contra ipsum munire: ne & ipsi etiam, si DEO placeret, pos sent aquis diluuij castigari. Impediuit eos per istum modum. Quicunque homines, si debent cohabitare, indigent uno idiomate ad communicandum inuicem conceptiones suas in diuersis negociis. Vnde Aristoteles octauo Ethico: dicit, quod omnis amicitia consistit in communicatione, & quod multas amicitias dissoluit in appellatione. DEVS ergo miraculose, cum essent omnes unius linguae & unius idiomatis diuisit eos in 72. linguas, ita quod ille qui sciuit unam, omnes alias penitus ignorauit. Ista ergo multitudo considerans diuisionem tantam in idiomate, diuisit se secundum numerum linguarum: & qui erant de una lingua traxerunt se ad inuicem ad unam turmam, & sic a loco illo diuiserunt se in uniuersas partes mundi. Inter has 72. linguas tres sunt principales, Hebraea, Graeca, & Latina: sicut recitat Augustinus de mirabilibus Sacrae scripturae capite decimoquinto. Et ideo de istis linguis scriptus fuit titulus crucis CHRISTI. Et secundum istas 72. linguas elegit CHRISTVS70. duos discipulos Lucae.10. Quia ergo in aedificatione turris istius perdiderunt filij Noe communicationem linguae Hebraeae, & diuisi secundum multitudinem supradictam uocatum est nomen loci illius Babel, quod interpretatur confusio: quia ibi confusum est labium uniuersae terrae, Gen.11. Istam ergo mirabilem praesumptionem & elationem tangit Salomon inhac litera ita dicens: Haec in consensu superbiae, cum se nationes extu sissent sciuit iustum. Rec: id est, sapientia, & etiam cum se nationes extulissent in consensis superbiae: id est, in illo consensu superbo quo dixerunt: Venite facia mus ciuitatem, & turrim, cuius cacumen pertingat coelum, & celebremus nomen nostrum, antequam diuidamur in uniuersas terras. Tunc inquam sapientia sciuit, iustum: id est, Abraham qui propter magnitudinem fidei fuit iustus, Gen.15. Credidit Abraham DEO, & reputatum est ei ad iusticiam: Sciuit (in quam )iustum: id est, approbanda praesciuit.
Non est imaginandum quod Abraham fuit tempore diuisionis linguarum: quae quidem diuisio facta fuit tempore Phares, qui fuit 6. ante Abraham secundum linearum successionem: sed uult Spiritus sanctus dicere in litera ista, quod in tempore confusionis linguarum DEVS praeuidit Abraham futurum. & praeelegit eum sicut talem, per quem cultus DEI multipliciter augeretur, & cui fieret specialis promissio de redemptione generis humani. Tangit ergo tri plex beneficium sapientiae circa Abraham, uidelicet praelectionem antequam esset: conseruationem cum esset: & bonae prolis propagationem, postquam esset. Vnde dixit quod sapientia tunc temporis cum se nationes extulissent modo praeexposito, sciuit: id est, approbando praesciuit, lustum: id est, Abraham qui postea fuit iustus, & conseruauit eum sine quaerela DEO: id est, ad honorem & uoluntatem DEI. Conseruauit enim eum educendo de ter ra Chaldaeorum in terram Chanaan, Genesis duodecimo. Et inde in terram Aegypti, ubi ductus timore dixit, Saram uxorem suam sororem es se. Simili modo postea fecit, cum apud regem Gerarum peregrinaretur, Gene sis 20. Et uocauit Aram fratrem suum, patrem suum, quia senior fuit. Sara autem filia Aram. Illam uero uocauit sororem secundum consuetudinem loquendi inter Hebraeos, qui cognatos uocant fratres, & cognatas sorores. Vnde tantum est dictum cognata mea est ex parte patris mei. Vnde nullum malum fuit eos decipere: quia hoc cessit in bonum. De hac materia respondens Augustinus contra Faustum lib. 12. cap. 30. ostendit quare non ita praesumpsit Abraham de DEO, ut non timeret fateri eam uxorem. Et dicit, quod ideo: quia uoluit uti ratione, & non tentare DEVM totaliter. Si enim interroga tus illam foeminam indicasset uxorem: duas res tuendas committeret DEO: uidelicet suam uitam, & uxoris pudicitiam. Proinde cum propter pulchritudinem Sarae & eius pudicitia & Abrahae etiam uita esset in dubio, nec utrumque tueri posset Abraham, sed tantum unum: id est, uitam suam, fecit quod potuit, ne DEVM tentaret: Quod autem non potuit, illi commisit. Quia ergo hominem se occultare non potuit, maritum se occultauit ne occideretur. Haec Augustinus. Sic ergo sapientia Abraham conseruauit immunem a culpa, & in filijs misericordiam fortem custodiuit. Hoc uerificatum fuit dando sibi misericorditer filium, cum esset centenarius, Genesis 17. Item statuendo sibi foedus circumcisionis, Genesis decimoseptimo: Statuam (inquit) pactum meum inter me & te, & inter semen tuum post te in generationibus tuis foedere sempiterno. De Abraham dicit Magister in historijs, quod quando tempore famis morabatur in Aegypto docuit Aegyptios Arithmethicam & Astrologiam illud temporis ignotam: & de Aegyptijs uenerit ad Graecos, de Graecis ad Latinos. Dicit ergo losephus de eo, quod primus praesumpsit pronunciare DEVM esse unum creatorem cunctorum. Et opinio nes quas caeteri habebant de DEO innouare & immutare praeualuit. Istum etiam recommendat Arist. lib. suo de pomo tangens quomodo ad diuinum praeceptum filium proprium uoluit immolare.
Nota quod misericordia DEI est fortis. Vnde dicit quod in filijs misericordiam fortem custodiuit hominis uero misericordia est ualde debilis & infirma Est enim misericordia DEI fortis in homines intensiue, extensiue, & duratiue Intensiue quia parcit homini in peccato, qui tantae est maliciae quod nullo modo per se possit satisfacere. Vnde probatuenerabilis Anshelm. 2. cur DEVS homo: cap. 6. quod oportuit hominem DEO aliquid dare maius omni eo, quod non est DEVS, ad satisfaciendum pro peccatis suis. Sed constat quod hoc nullo modo potuit facere: & ideo DEVS misericorditer est incarnatus, ut pro homine satisfaceret factus homo. Quod autem homo tenebatur DEO sol uere ad satisfaciendum, pro peccato suo, aliquid maius omni eo quod non est DEVS, probatidem Anshelmus 1. Cur DEVS homo ca. 21. sic: Non satisfacis DEO pro peccatis nisi reddendo aliquid maius quam sit omne illud, pro quo peccatum facere non debueras. Sed pro toto mundo saluando nec pro aliquo citra DEVM debuisti facere peccatum: ergo oportet te satisfaciendo reddere aliquid maius toto mundo: & illud fuit uita corporalis CHRISTI secundum Anshelmum. Et ideo ad Titum 3. Non ex operibus iusticiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit. Ista ergo misericordia fuit fortis intensiue. Dicit enim Arist. 1. de coelo, quod fortitudo potentiae actiuae terminatur per maximum in quod potest. Vnde si esset aliqua potentia quae possit in aliquid, & in duplum, triplum & quadruplum, & sic in infinitum, illa potentia diceretur infinita intensiue: sed talis est misericordia DEI: quia non est da re peccatum ita turpe, ita malitiosum, ita deforme quin misericordia DEI sit maior ad remittendum. Refert Ambrosius de morte Theodosij, quod tantae erat misericordiae, quod nunquam negauit ueniam confitenti, de quo sic scribit: Beneficium se putabat accepisse angustae memoriae Theodosius, cum rogaretur ignoscere, & tunc propior erat ueniae cum fuisset commotio maior iracundiae: & ideo optabatur in eo, quod timebatur in alijs, ut irasceretur. Hoc erat remedium reorum, quoniam cum haberet super omnes potestatem, quasi parens postulari malebat, quam quasi iudex puniri aequitatis iudex non poenae arbitrer, qui nunquam ueniam negauit confitenti. Haec Ambrosius. Fuit enim ueraciter Filius illius, qui dicit Lucae 6. Estote misericordes, sicut & Pater uester misericors est. Secundo misericordia DEI in homines fortis est extensiue: hoc autem dupliciter potest declarari. Primo ex parte ipsius subiecti CHRISTI, secundo a parte hominis siue misericordiae obiecti. A parte quidem CHRISTI sic. Si aliquis omnibus uicinis suis riuulos concederet de suo fonte, ut sibi inde facerent aquae ductus pro suo libito, signum es set quod ille fons magnae foret sufficientiae. Isto modo DEVS Pater habens Filium suum, qui est uerbum DEI & fons bonitatis omnis (quia fons sapientiae uerbum DEI dicit Eccles. 7)] misit eum in mundum, & iussit eum scaturire de terra uentris uirginalis, & ut esset copiosus & abundans omnibus, permisit cui libet sibi facere riuulum, quando omnium ludaeorum & Gentiliam flagellationi & crucifixioni se dedit. Et ideo bene dicit pluraliter per Prophetam: Dabo uobis misericordias & miserebor uestri, Hierem. 42. Secundo patet idem a parte obiecti: quia si de obiecto misericordiae sermo fiat, illud obiectum est homo, cui DEVS multipliciter miseretur, praeseruando ut caueat, expectando ut redeat, & condonando si poeniteat. Vnde Augustin. 2. confessionum cap. 10. Gratiae tuae deputo, & misericordiae quod peccata mea tanquam glaciem soluisti: gratiae tuae deputo quaecunque non feci mala, & omnia mihi dimissa fateor, quae & mea sponte feci mala, & quae te duce non feci. Tertio misericordia DEI est fortis in homines duratiue: quia quantumlibet homo expectet si post infinita mala, in fine tardissime poenitere uelit, recipit eum statim. Exemplum de latrone cui tardissime, poenitenti dictum est: Hodie mecum eris in Paradiso, Luc 23. Vnde Bernhardus super Cantica: Omnino propter mansuetudinem quae in te praedicatur currimus post te, Domine IESVCHRISTE, audientes quoc non spernas pauperem, peccatorem non abhorreas. Non enim horruisti latro nem confitentem, nec lachrymantem peccatricem: non Chananeam supplicantem non deprehensam in adulterio, non sedentem in teloneo: non supplicantem publi canum, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum, non ipsos crucifixores tuos. Haec Bernhardus. Misericordia ergo DEI fortis est duratiue: quoniam misericordia Domini ab aeterno usque in aeternum super timentes eum: In Psalm.
Per oppositum ad haec tria misericordia hominis ad hominem inuenitui debilis & modica intensiue, duratiue & extensiue. Intensiue, quia uix aliquis mouetur ad compatiendum cuicunque: quia nunc adimpletur illud Tim. 3. Erunt omnes homines seipsos amantes. Extensiue, quia si aliqua sit compassio hominis ad alium, erit forte ad consanguineum, & non ad extraneum, ad ami cum & familiarem, & non ultra: Et ideo signanter dicitur Eccles. 18. Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem DEI super omnem carnem Breuis est etiam duratiue: quia non durat diutius quam homo cernitur oculis sicut porcus compatitur porco, quamdiu audit eum clamare, Oseae 6. Misericordia uestra quasi matutina, & quasi ros mane pertransiens. Non sic docuit To bias filium suum. Quomodo (inquit) potueris ita esto misericors, Tob. 4. Et Apostolus ad Coloss. 3. Induite uos sicut electi DEI sancti & dilecti uiscera misericordiae. Non dicit uerba misericordiae, sed uiscera. Multi enim sermonibus compatiuntur, sed operibus ualde pauci: & tamen de solis operibus fiet com putatio in iudicio generali. Vnde Petrus Rauanensis in quodam sermone di cit: In regno coeli coram omnibus angelis in conuentu resurgentium, quod A bel passus sit, quod mundum saluauit Noe, quod Abraham fidem seruauit, quod Moyses legem dedit, quod Petrus crucem resupinus ascendit, DEVS tacet, & clamat, quod quasi pauper comedit dicens: Esuriui, &c. Qui misericors est, misericordia dignus est. Haec Petrus Raua nensis in quodam sermone.
On this page