Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 126 (Sap. 10:3-10:4)
POSTQVAM Salomon declarauit gubernationem tam utilem quam mirabilem, quam exercuit sapientia increata circa personam ipsius Adae, quem mirabiliter in agro Damasceno creauit, & in Paradiso uenerabiliter collocauit, & a peccato finaliter liberauit: hic prose quitur de sapientiae gubernatione, quam fecit circa personam ipsius Noe. Vbi sciendum quod sicut scribitur Gen. 6. Tempore Noë tanta fuit hominum malitia, quod omnis caro corruperat uiam suam, ordinauitque DEVS per diluuium dissipare totum genus humanum, exceptis octo personis, quae fuerunt de familia Noe: scilicet ipso Noë cum uxore sua, & tribus filijs suis, Sem, Cham & la phet, & uxoribus eorundem. Haec ergo fuit utilissima gubernatio qua sapientia custodiuit Noe, dans sibi praeceptum de arca fabricanda. In quam de singulis speciebus animalium introduxit. Factum est ergo diluuium uniuersale post duo millia sexcentos 56. annos ab origine mundi
Et quia causa diluuij fuit multiplex malitia Cain & seminis sui: Ideo Spiritus sanctus ostendens quomodo sapientia custodiuit Noë tempore diluuij. Litera incipit a primo peccato Cain, qui ab illo primo peccato continuauit malitiam per desperationem, & aliorum peccatorum multiplicationem, tam in se quam in filijs suis: donec per diluuium tota illa cognatio perijt ex integro, prae ter octo personas, ut dictum est. In hodierna lectione duo siunt: primo narratur Cain malitiosa transgressio: secundo Noe gloriosa liberatio. Secunda pars ibi: Propter quod. Dicit ergo primo sic: Ab hac vt recessit iniustus in ira: id est, postquam recessit Cain ab hac: id est, sapientia, iniustus in ira sua: id est, per iram suam qua voluit interficere fratrem suum per iram homicidij. Fraternitas deperiit: id est, cessauit esse fraternitas: quia destructo uno relatiuorum destruitur & reliquum. Nec plures adhuc fratres fuerunt, & ideo mortuo Abel fraternitas tota fuit destructa. Vel per iram homicidij fraternitas deperijt: id est, amor & gratitudo quae inter fratres debent inueniri. Et bene dicit: quia Cain recedendo a sapientia incurrit homicidium. Prius enim in ordine naturae homo dimittit DEVM, & recedit ab eo, quam DEVS recedit ab eo per gratiam. Prius enim ordine naturae homo peccat, quam priuatur gratia, licet simul tempore. Vnde Bernhar. Duleis IESVS primus est in accessu, & ultimus in recessu, Iob. 2 1. De peccatoribus dicitur: Dixerunt DEO recede a nobis, scientiam uiarum tuarum nolumus. Secundo in ista lectione narratur gloriosa liberatio ipsius Noe de diluuio generali. Et quantum ad hoc dicit sic: propter quod, scilicet peccatum Cain & posteriorum suorum tam imitatione quam generatione, Genes. 6. Corrupta est terra coram Domino, & repleta est iniquitate: cum aqua deleret terram: id est, cum aqua diluuij deleret homines, & bestias in terra habitantes. Iterum sapientia quae DEVS est, sanauit lauando genus humanum, gubernans iustum, Noe scilicet, Genes. Noe uir iustus atque perfectus in generationibus suis. De isto Noe dicit Aristot. libro de pomo, ubi dicit quod omnes homines in hoc errabant, quod stellas adorauerunt, & corpora coelestia usque ad aduentum Noë: Per contemptibile lignum: id est, per arcam & lignis fabrica tam, Gen. 6. Fac tibi arcam delignis leuigatis: id est, politis. Et dicitur arca contemptibile lignum: quia fortem iudicio nautarum figura arcae fuit ualde rudis. Circa istam liberationem Noë notanda sunt tria. Primo de diluuij causa: secundo de eius duratione uel mora: tertio de arca. Quantum ad causam est sciendum quod materia omnis pluuiae est uapor eleuatus a terra & aqua, uirtute Solis, qui uapor per calorem Solis immissum sibi, ascendit usque ad locum frigidum, ubi frigus occurrens subintrat nubem, & condensatur in aquam. Vnde quando multi uapores eleuantur quos calor Solis non sufficit desiccare, & in materiam digerere in aëre, tunc siunt multae pluuiae: sicut patet in hyeme. Quando aut calor Solis est fortis & uapores eleuatos sufficit desiccare, & in aërem digerere, tunc siunt paucae pluuiae: sicut patet in aestate.
Dicendum est ergo, quod causa principalis effectiua diluuij fuit DEVS uolens punire peccata generis humani: causa instrumentalis effectiua, Sol: causa dispositiua demeritorie, homo peccans: causa materialis, uapores multi eleuati de terra & aquis: sicut aliarum pluuiarum secundum Aristotel. 2: meteoro rum: Qualiter uero peccata creuerunt, & malicia hominum multiplicata est su per terram, narrat Methodius martyr magis in speciali quam Moyses Genens. 6. Dicit ergo quod quingentesimo anno primae chiliadis: id est, primi millenarij mundi, filij Cain abutebantur uxoribus fratrum suorum nimis fornicationibus. Sexcentesimo uero anno mulieres in uesaniam uersae supergressae uiris abutebantur. Quingentesimo autem anno secundae chiliadis inarserunt homines in alterutrum coëuntes. Septingentesimo filij Seth concupierunt filias Cain, & ab eis orti sunt gigantes: quamuis etiam ante hoc gigantes fuerunt secundum beatum August. 15. de Ciuit. DEI. Prohibuerat autem Adam Seth & filijs suis quod non cohabitarent, nec matrimonia copularent cum stirpe Cain, unde filij Cain habitauerunt in oriente in monte Corban. Filij uero Seth habitauerunt circa Damascum. Tenuit autem ista prohibitio uiuente Adam, quo mortuo filij Seth contra prohibitionem patris coniunxerunt se filiabus Cain propter earum pulchritudinem, & se totaliter libidini mancipauerunt propter quod diluuium inundauit.
Secundo de mora siue duratione diluuij est sciendum, quod eodem die an no reuoluto, quo Noe ingressus est arcam eodem die egressus est.
Tertio de arca sciendum, quod erat in fundo quadrangularis formae, & non quadrata: sed altera parte longior, cuius longitudo fuit 300. cubitorum: latitudo 40. astitudo 30. fundus ab angulis in arcum ascendebat, & summitas e ius in cubito consummabatur. In latere uero iuxta fundum habuit ostium, per quod homines & animalia ingrediebantur, & cum ingressi essent, Dominus clausit illud a foris: & versus summitatem habuit fenestram, quam Hebraei dicunt fuisse cristallinam. In ipsa uero arca fuerunt quinque distinctiones secundum Strabum, sex uero secundum Augustinum. Ponit enim Augustinus quod immediate supra fundum habuit quoddam spacium uacuum, sicut in nauibus contingit, quod spacium dicebatur sentina: & supra illud fuit unum tabu latum, & illud secundum tabulatum, & tunc supra illud tectum. Spacium ergo immediatum sub tecto diuisit Augustinus in tres partes: spacium sub illo in duas partes: & sic secundum Augustinum quinque cameras habuit. Tres superiores, duae inferiores: de tribus cameris superioribus media fuit hominum: laterales alia * initium auium: alia * initium animalium, De duabus cameris inferioribus altera fuit apothecaria, in qua ponebantur cibaria ad esum hominum & animalium: Alia dicebatur stercoraria. Ostium uero ponunt ubi bicamerata & tricamerata iungebantur. Alij istas cameras quinque in altitudine disponunt ascendendo: dicentes: Infimam esse sentinam: secundam a pothecariam: tertiam * initium animalium: quartam initium auium: quin tam hominum. Et isti ponunt ostium in iunctura inter apothecariam, & initium animalium. Sed de hac materia non plus ad praesens, cum textus ui detur esse contra utrosque de collatione ostij, Gen. 6. Ostium areae facies in latere deorsum.
Recessit iniustus in ira sua.] Notandum quod ira facit iniuriam DEO, proximo, & subiecto proprio. Subtrahit enim DEO effectum suae potentiae, proximo affectum debitae beneuolentiae, proprio subiecto aspectum rationis & intelligentiae. Primo ergo subtrahit DEO effectum suae potentiae. Conuenit enim DEO ratione suae potentiae culpas iudicialiter uindicare, bonos speciali ter inhabitare, & eis liberaliter sua bona legare. Sed contra ista iniuriatur iracundus, DEO in omnibus: primo aufert a DEO uindictam: quia ira est deor dinatus appetitus uindictae. Et DEVS dicit: Mihi uindictam & ego retribuam, Roman. 12. Et Deuteron. 32. Mea est ultio, & ego retribuam. DEVS enim duo sibi retinuit, gloriam & uindictam: alterum superbus aufert, & alterum iracundus, Esa. 48. Gloriam meam alteri non dabo. Secundo iracundus DEO iniuriatur: quia expellit eum a quiete suae habitationis, Psalm. Et factus est in pace locus eius. Ira autem turbat pacem, & destruit, Proverbior. 15. Vir iracundus provocat rixas. Et domum, quae tota die moveretur & tremeret, nullus magnus dominus libenter inhabitaret. Tertio DEA iniuriatur impediendo, ne legatum DEI possit stare. Legauit enim DEVS pacem hominibus, lohannis decimoquarto: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis: & ideo iracundus tanquam excommunicatus est euitandus, Proverbiorum uigesimosecundo: Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum uiro furioso.
Secundo principaliter ira subtrahit proximo affectum debitae beneuolentiae. Teneor enim proximi saluare substantiam, famam, & personam: & contra ista tria compellit ira ad nocendum proximo: in substantia depraedando, in fama diffamando, & in persona trucidando, Ecclesiast. 27. Ira & furor utraque execrabilia: quia Ecclesiast. 28. Obiurgatio & ira annihilabunt substantiam. Dicit Aristot. 3. de Animalibus, quod apis cum eijcit aculeum, moritur: Et ita est moraliter de iracundo, & appetitiuo uindictae. Dum enim exercet mali ciam suam contra proximum uerbo uel opere laedendo, in substantia, persona, uel fama: primum interficit spiritualiter semetipsum, Iob. 5. Virum stultum interficit iracundia.
Tertio ira subiecto proprio subtrahit tria bona. Primo namque destruit honestatem corporalis dispositionis: Secundo impedit potestatem naturalis rationis: Et tertio minuit quantitatem uitalis durationis. Primo ergo destruit honestatem corporalis dispositionis. Quantumcunque enim persona sit pulchra, ira tamen subuertit oculos, genae siunt nimis rubeae, uel nimis pallidae: gestus est tremulus, lingua cespitat, & totus homo dehonestatur: De isto loquitur Se neca 2. de Ira: Nihil aeque profuit iratis, sicut intueri deformitatem rei, scilicet irae: nam in ea facies turbatior, ora pulcherrima foedat toruos uultus ex tranquillissimis reddit, linquit decor omnis iratos. Et sequitur: Qualem putas esse animum cuius imago tam foeda est: ideo dicit quidam philosophus, quod ira tis profuit aspexisse speculum, ut imago repercussa ostenderet homini suam de formitatem. Haec Seneca. Idem 3 lib. de ira: Nulla facies ferae quantumlibet agitetur, est ita turpis, sicut hominis ira flagrantis. Narrant fabulae quod Minerua aliquando delectata est in Musica tibiarum. Cum ergo semel insufflaret tibias iuxta quendam fluuium, uidit guttas turpiter tumescentes, & statim fistulas suas proiecit: Minerua est dea sapientiae, & sapientes interdum sunt indi gnantis naturae, Ecclesiast. 1. In multa sapientia, multa est indignatio. Contingit ergo quod sapiens aliquis quandoque per motum iracundiae tangitur: sed statim si est sapiens considerat indecentiam sui status, & alias sibi cauet. Secundo impedit potestatem naturalis rationis: Iuxta illud Catonis: impedit ira animum ne possit cernere verum.
Et ideo Diabolus facit, sicut astutus piscator, quando uult faciliter decipere pisces, turbat aquam, & tunc est securus quod pisces non poterunt praeuidere re te suum. Eodem modo Diabolus facit in congregatione quacunque: immittit turbationem per aliquem iracundum in totam congregationem, & tunc ducit eos ad peccata & malicias excogitandas, sicut sibi placet, & totam congregationem reddit turbatam. Dicit Aristot. 5. topi. quod irascibilis non imperat rationali, nisi cum fuerit peruersa anima hominis: & ita est quando peruersa fuerit anima, ira dominatur, & nunquam alias. Dicit etiam Aristotel. 1. Elenchorum: quod ista est cautela specialis sophistae, ut uidelicet socium suum prouocet ad iram: quia impedit ira animum, &c. Iste sophista est Diabolus, Eccle siast. 37. Qui sophistice loquitur odibilis est. Item dicit Aristotel. libro primo de Animalibus, quod ista tria coniunguntur: ira, insipientia, & indocilitas. Et ponit exemplum de apro agresti. Et ita est moraliter: iracundus nunquam bene docebitur. Et ideo bene dicitur Ecclesiastic. 7. Ne uelox sis ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit. Tertio ira minuit quantitatem uitalis durationis. Animalia enim excessiue cholerica sunt naturaliter breuis uitae, sicut maxime patet de cane. Et hoc est quod dicitur Ecclesiastici 30. zelus & iracundia minuunt dies, & ante tempus senectutem adducunt. Vnde antiqui dixerunt iram esse breuem insaniam, secundum Senecam 3 de ira: aeque enim impotens est sui decoris oblita. Haec ergo ira praecipue est cauenda, quae iniustum Cain fecit, & quemlibet quem inuadit facit iniustum. Iuxta illud Iacobi primo: Ira enim uiri, DEI iusticiam non operatur. Vnde ira merito comparatur cuidam gemmae, quae uocatur onyx, cui malae proprietates attribuuntur in lapidario. Ad collum enim suspensa in aegritudine: in somno lemures, & tristia cuncta figurat. Multiplicat lites & commouet vndique rixas. Haec gemma uenit de India & Arabia, nullam bonam uirtutem uel paucas habens. Et merito designat iracundiam: quae ad nihil ualet, sed saepe facit lemures: id est, diabolicas imaginationes: quando irruit in hominem, & turbat cerebrum, & commouet rixas & lites: Proverbiorum 27. Graue est saxum & onerosa arena, sed ira stulti utroque grauior. Vnde Seneca tertio dae ira: assimilat iram pestilentiae & dicit, quod sicut contra pestilentiam nulla bona dis posito ualet: Ita nec contra iram aliqua composito morum: sed tam bonos mores quam malos corrumpit & Iacessit. Sed tamen sic in lapidario dicitur contra maliciam praedictae gemmae, inuenitur uirtus alterius, quae uocatur Sardis. In cuius praesentia non potest onyx nocere: Moraliter ista secunda gemma designat patientiam, Proverbiorum 15. Responsio mollis frangit iram. Et Seneca tertio de ira: Si amicus est qui offendit, fecit quod uoluit: Si inimicus, fecit quod debuit.
On this page