Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 128 (Sap. 10:6-10:7)
IECLARATA gubernatione sapientiae in liberatione Adae, Noë & Abrahae: In ista parte prosequitur Spiritus sanctus de mirabili liberatione ipsius Loth, qui est quartus, quem inducit de patribus anti quis, ad declarandum quantum ualet colere DEVM. Cultum enim DEI uocat sapientiam ut pluries replicaui. Vnde indifferenter potest exponi quid quid tam hic quam superius dicitur de sapientia increata, quae est DEVS: uel de sapientia creata, quae est pietas, uel uerus DEI cultus, ut dicamus quod sapientia creata: id est, uerus DEI cultus liberauit, & gubernauit electos & sanctos dis positiue & meritorie: quia fecit eos dignos gubernatione diuina, sicut consueuimus dicere militi: Strenuitas tua te fecit militem.
Circa liberationem ergo Loth de subuersione Sodomae sciendum quod sicut narratur Gen.18. & 19. Ciuitates quinque fuerunt in regione iuxta lordanem, ubi modo est mare mortuum inter ludaeam & Arabiam. Et dicebatur aliquando illa regio uallis illustris, uidelicet Sodoma & Gomorra, Adama, Seboim, & Segor. Viri autem istarum ciuitatum utentes ocio, & abundantia uictualium, omni generi libidinis se dederunt in tantum, quod usum naturalem excesserunt, quem DEVS ad propagandum instituit inter uirum & mulierem: exarserunt masculi in masculos, & foeminae in foeminas luxuriam exercentes. Volens ergo Dominus istud nefandum flagitium punire, misit tres angelos ad Abraham, qui morabatur in ualle Mambre non multum a Sodoma, nunciantes Abrahae quod ciuitates praedictae deberent subuerti. Abraham considerans quod Loth frater uxoris suae habitauit in Sodoma, & quod esset iustus, posuit se supplicans DEO quod parceret malis propter bonos, & ait: Si fuerint ibi quinquaginta in Sodoma uidelicet nonne parces populo propter eos: Et Do minus respondit, quod parceret populo propter 50. Quid (inquit) Abraham si fuerint quadraginta quinque. Et sic paulatim descendendo quaesiuit. Quid si quadraginta: Quid si triginta: Quid si uiginti: Quid si decem: Et Dominus respondit quod parceret propter decem. Cum ergo in tanta multitudine non fuerunt decem boni, recesserunt angeli illi duo ab Abraham, & iuerunt ad So domam. Loth autem habitans in Sodoma fuit simpliciter hospitalitati deuo tus. Vnde cum uidisset istos angelos in humana effigie uenientes (aestimans eos esse homines) inuitauit in domum suam, & fecit eis conuiuium, & r prae munierunt eum, quod subuerterent Sodomam. Et mane dissimulante Loth exire apprehenderunt eum angeli cum uxore sua & duabus filiabus suis, & statuerunt eum extra ciuitatem, dicentes eis, quod fugerent in montem, & non respicerent retro. Et statim Dominus pluit super illas ciuitates sulphur & ignem, & subuertit quatuor ex eis statim: Segor uero pepercerunt usque post: propter Loth qui petierat quod ibi possint ad tempus morari. Vxor ergo Loth more foemineo, quae est Semper prona rei quae prohibetur ei, tespexit tetro se, & uersa est in statuam salis. Post hoc egresso Loth de Segor subuersa est illa, sicut & aliae quatuor. Et uersa est tota illa regio in lacum salsum, & sterilem, qui deinceps uocatus est mare mortuum: quia nec aues nec pisces in eo uiuunt, imo si aliquid uiuum in eo proiectum, uel submersum fuerit, statim exilit & supernatat. Vnde narrat losephus quod Vespasianus iussit quosdam uinctos post tergum manibus ligatis proijci in lacum & submergi, qui omnes quasi uiuentes repulsi sunt ad superficiem, & desuper fluctuabant. Omnes autem quod uita caret si intus proijciatur, mergitur, nisi limiatur bitumine, nec nauem patitur, nisi bitumen limiatur: lucerna ardens supernatat, extincta submergitur. Glebas foetidas in diuersis locis euomit, poma nascentia in arboribus circa littus, usqe ad maturitatem sunt uiridis coloris, & uiuidi caloris, cum esse matura putantur, sunt plena cineribus & fauillis. Haec dicta sunt ad historiam. Narrat ergo Spiritus sanctus in lectione ista de liberatione Loth ab ista mirabili ultione, & dicit sic: Haec id est, sapientia liberauit iustum fugientem, uidelicet Lot quem hospitalitas singulariter commendabat, a pereuntibus impiis, uidelicet Sodomitis: descendente igne in pentapolim: id est, in regionem quinque ciuitatum praedictarum: Et dicitur pentapolis a *penta quod est quinque, & I polis, ciuitas: quibus impiis in testimonium nequiciae constat terra deserta: id est, destructa, & comousta, & ad huc sumigabunda: id est, emittentis fumum foetidum, in signum foetidi peccati, quod antiqui incolae commiserant: & constat ibi similiter in testimonium nequitiae eorum arbores habentes fructus non certo, sed incerto tempore, ut inutilitati peccati contra naturam respondeat inutilis ac innaturalis fructus arborum: Constat etiam in testimonium nequitiae incredibilis anime memoria stans sigmentum salis: id est, statua illa salis, in quam conuersa fuit uxor Loth, quae statua est memoriale quoddam incredibilis animae: id est, foeminae non credentis angelo, nisi respiceret a tergo, ut uideret ueritatem.
Circa illam clausulam, liberauit fugientem. Notandum, quod apud bellico sos quamuis fuga uideatur communiter inhonesta tamen aliquando laudabilis inuenitur. Vnde si esset aliquis qui simul sciret fugere & pugnare notabili ter faceret factum suum. Sic enim legimus de Tartaris contra Christianos pugnantibus, quod simul equis insedentes fugiunt, & tamen insequentes a tergo sagittant: Sic fuit de Parthis de quibus Boëtius 5. de Conso. Metro 1. ita dicit: Ruptis Achimeniae scopolis vbi turba sequentum, Fectoribus figit spicula pugna fugax. Moraliter in hac uita bellum habemus contra hostes multos, qui tamen non habent unum modum pugnandi, nec uno genere uictoriae uinci possunt. Nam Diabolus uincendus est per resistentiam 1. Pet. 5. Cui resistite fortes in fide: sed caro & mundus uincuntur per bonae fugae prudentiam, ita quod uni tantum habemus resistere, & duos fugere. De resistentia qua Diabolo debemus resi stere, dicitur metrice sic: dostis non ladit nisi cum tentatus obedit Est leo si cedit, si non quasi musca recedit. Hoc est quod dicitur lac 4. Resistite Diabolo & fugiet a uobis. De fuga uero qua a carne fugitur dicitur metrice sic: cede Venus cedit, insta magis, mproba ledit Si fugias Veneris prelia, tutus eris. De mundo uero constat quod per fugam uinci debet, exemplo CHRISTI proposita sibi mundi uanitate, cum eum regem elegisse uolebant, fu git in montem, lohannis 6. Figuram ad hoc habemus 2. Regum 2. ubi habetur quod ille bonus miles Abner tres filios Saruiae, loab, Abisai, & Asael euasit: quia duos primos declinauit per fugam, & tertium fugere non potuit, sed resistens occidit
Praecipue ergo fugiamus societatem carnalem propter tria. Solent enim homines fugere ignium conflagrationem, uermium intoxicationem & fluminum inundationem. Carnalis uero societas generat ignem libidinis inter quascunque personas: nec est facile declinare sine fuga: Nullus ergo confidat de senectute, nullus de suae religionis uirtute: ferrum & silex duo sunt corpora frigida, & tamen de eis excutitur ignis percussione minima: Vnde Esaiae 4 8. Egredimini a Babylone, fugite a Chaldaeis. Babylon interpretatur confusio, Chaldaei adorauerunt ignem: & figurant homines libidinosos, qui per ardorem ignis Iluxu riae ducunt communiter semetipsos ad confusionem infamiae: & ideo pro ultimo remedio docet Apostolus 1. ad Corinth. 6. Fugite fornicationem. Secunda conclusio sit ista. Fugere debemus carnalem uoluptatem, sicut fugiunt homines uermium intoxicationem, probatur. Nullus enim libenter quiescit aut dormit ubi uermes uel serpentes aut coluber communiter conuersantur, & certe mulieres multo facilius intoxicant aliquam mentem, quam coluber car nem. Nullum enim uenenum dicitur interficere carnem, priusquam cum sanguine misceatur: species autem mulieris etiam a longe sine tactu per solam immutationem spiritualem oculorum inficit, & allicit mentem: quia qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo, Matth. 5. Et ideo satis apte potest exponi de foemina, quae cum sit radix peccati, illud Eccles. 21. Quasi a facie colubri fuge peccatum. Coluber dicitur quasi colens umbras, & mulieres communiter angulos, & umbras, & loca non patentia diligunt. Iuxta illud Ecclesiast. 21. Non est caput nequius super caput colubri, & non est ira super iram mulieris. Et parum ante dicitur: quod omnis malicia ne quicia mulieris. De hac loquitur signanter Petrus Blesenn. ad Heinricum regem Angliae: in expositone quadam super Iob, ubi cum exposuit, quare Dia bolus, qui Iob de omnibus bonis suis exspoliauit, filijs, & filiabus, & etiam substantia, uxorem tamen sibi reliquit. Hoc (inquit) non fuit ad solatium uiri, sed ad consummationem suae maliciae, ut per foeminam uinceret, quem per persecutionem non uicerat, & quod uerberibus non poterat, uerbis mulieris efficeret. Per foeminam (inquit) Ioseph incarceratus est, Naboth occisus, Samson uinculatus, lsboseth interfectus, Dauid adulter & homicida, Salomon apostata, Sisara clauis confossus, Praecursor & Baptista CHRISTI decollatus. Per foeminam mors in orbem terrarum intrauit: & cum per Filium DEI ordinata esset nostra redemptio, praesentiens hostis quod in morte CHRISTI dispensatio nostrae redemptionis impleretur, salutem totius humani generis, machinatus est per foeminam impedire. In uxore nanque Pilati uisiones deceptorias, & phantasticas illusiones immisit, in tantum quod Pilato mortem CHRISTI dissuadendo mandauit. Nihil tibi & iusto illi: Multa enim hodie per uisum passa sum propter illum. Haec Petrus.
Nota quod de CHRISTO mirabantur discipuli Ioh. 4: quod solus loquebatur cum muliere: Quid ergo mirum si homines infirmi infirmum iudicent sinistre, si nimis consortia mulierum habemus. Gene. 2. quod propter mulierem formandam costa fuit assumpta de uiro: sed qualis fuit restitutio. Certe sicut ibi dicitur: DEVS impleuit carnem pro ea. In signum quod quantumcunque fuerit homo mulieri familiaris, quantumcunque eam ad bonos mores pro moueat, & ad uitae rectitudinem, quod est quasi solidum os praestare nihil ab ea uiceuersa recipiet, nisi carnem: id est, carnales affectiones: Et ideo ille bonus loseph allectus, & inuitatus ab uxore domini sui pallium reliquit. Genesis trigesimo nono. De ista fuga loquitur beatus Augustinus de co habitatione clericorum & mulierum. Grauem (inquit) inimicum sortita est castitas, cui non solum resistendum est, sed dimisso fraeno longius fugiendum: nec eo minus cauendae sunt: quia religiosae dicuntur: quia quanto religiosores, tanto citius alliciunt, & sub praetextu pietatis latet uiscus libidinis. Experto crede, dicit Aug. Episcopus loquar coram DEO, non mentior. Cedros libani duces gregum sub hac peste cecidisse reperi, de quorum casu non magis suspicabar quam Ambrosij uel Hieronymi. Haec Augustinus. De eodem Ambrosius in de officijs lib. 1. Foeminarum cum clericis, nullo modo permittitur com uersatio: lanua Diaboli, uia iniquitatis, Scorpionis percussio, nociuum genus est foemina cum proximat, stimulat & ignem incendit. Haec ille. Tripliciter enim laedit mulier sensibiliter: Voce, uisu, & tactu. Vox enim mulieris frangit naturaliter uirilem animum suauitate mirabili, periculosa tamen. Vnde Augustinus de fingularitate monachorum cap. 8. Mulier nunc in risum dissoluit, nunc blan dicias exhibet, & quod est uenenosius super cuncta, propsallere delectatur, cuius cantu tolerabilius est audire Basiliscum sibulantem, uisu laedit si uideatur. Vnde prudenter dicit metricus: Femina fax Sathana, faetens rosa dulce venenum. Semper prona rei, quae prohibetur ei. Vrit enim vultu, visu, risu, quoque cultu. Huius ab insultu quantum potes, esto procul tu. Sed tertio & maxime nocet tactu. Vnde August. lib. 1. soliloquio, cap. 5. Nihil esse sentio quod magis ex arce contemplationis animum uirilem deijcit, quam blandimenta foemine tactusque corporum, lohan. 20. Noli me tangere mulier, di cit CHRISTVS Mariae Magdalenae cum sola esset. Et 1. Timo. 6. Tu uero homo DEI haec fuge. Tertio debemus fugere carnalem voluptatem sicut fluuiorum inundationem. Qui fugiunt aquarum inundationes ascendunt montana. Moraliter, locus montanus est locus Sanctae religionis, ad quem fugere debent, quae carnis delicias uincere uolunt perfecte. Exemplo istius Loth, cui dicebatur: Ne stes in omni circa regione, sed in monte saluum te fac. Omnis status in mundo est quasi circa regionem uoluptatis. Sed solus mons est locus securus. Luc. 21. Qui in Iudaea sunt fugiant ad montes. Iudaea interpretatur confessio, & significatueram poenitentiam ueteris uitae carnalis, quam quicunque habere uoluerit ad montem religionis accedat: qui modo merito solitudo propter raritatem accedentium reputatur. In Psal. Ecce elongaui fugiens, & mansi in solitudine.
On this page