Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 140 (Sap. 11:14-11:15)
POSTQUAM ostensum est qualiter poena consimili ad diuersum amen finem afflicti fuerunt siti Aegyptij & Hebraei: llli in Aegypto, isti in deserto. In hac parte declaratur quis inde profectus iusti ciae prouenerit apud Aegyptios: Et est duplex. Primo iustum fuit, quod qui se DEVM ignorare dicebant, ad DEI noticiam & confessionem in ducerentur per coactionem. Secundo iustum fuit quod qui DEI Prophetam contempserant, & morti exposuerant, postea uenerarentur per admirationem. Et istum duplicem profectum ex diuina flagellatione secutum, explicat Salomon in hodierna lectione. Secunda pars ibi: Quem enim in expositone. Primo igitur istud bonum de Aegyptiorum flagellatione sequebatur, quod illi qui proterue & maliciose DEI noticiam se habere negauerant, Exod. 5. Quis est Domi nus ut audiam uocem eius, & dimittam Israel. Nescio Dominum & Israel non dimittam. Quod illi (inquam) ad DEI recognitionem & confessionem per tormenta cogerentur. Et sic factum est: Nam quando senserunt se torqueri diuinitus, nunc per mutationem aquarum in sanguinem, nunc per ranas immis sas, nunc per alias octo plagas, reducti fuerunt ad recognoscendam diuinam uirtutem. Vnde uiso tertio signo de ciniphibus, dixerunt malefici Pharaonis: digitus DEI est hic, Exod. 8. &9. Dixit & Pharao post plagam grandinis. Peccaui etiam, & nunc Dominus iustus, ego & populus meus impij, & Exod. 14. Fugiamus Israel: Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Hoc dixerunt quando fuerunt in mari rubro, & Dominus exercitum eorum percussit imbre, fulmine, & tonitruo, immediate antequam mare redijt super eos: & hoc est, quod litera uult dicere: Cum enim audirent supple Aegypti, per sua tormenta benem secum agi: id est, iustem agi cum eis: commemorati sunt Dominum: id est, recognoscentes se diuina uirtute correptos, Dominum esse DEVM confessi sunt, admirantes in finem exitus: id est, de fine exitus Israel de Aegypto. In Psalm. Fecit magnalia in Aegypto & mirabilia in terra Cham, terribilia in mari rubro. Secundo per tormenta & flagella DEI reducti fuerunt Aegyptij ad uenerandum Moysen, DEI Prophetam, quem prius paruulum submersisse uolebant, Exod. 1. Et quantum ad hoc litera dicit sic: Quem enim in exposittone praua, quando uidelicet de praecepto malicioso regis Aegypti paruuli expone. bantur ad mortem, & proijciebantur in flumen, proiectum Moysem deriserunt: id est, contemptibiliter abiecerunt: In finem euentus mirati sunt: quando uide licet in tot plagis & portentis percussit Aegyptum, & eduxit populum suum de Aegypto, & ultra mare rubrum submerso Aegyptiorum exercitu in eodem: non similiter iustis faciens. Ista litera debet refetri ad textum lectionis praeceden tis, dol dicit: Illos tanquam durus rex interrogans condemnasti, non similiter iustis faciens, aliter non appareret congruitas in sermone: & est sensus, quod aliter puniuit iustos Hebraeos, aliter iniustos Aegyptios: quia illos ad correctionem, hos ad damnationem seu condemnationem, ut in lectione praecedenti dictum fuit.
On this page