Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 141 (Sap. 11:16-11:17)
POSTQVAM Salomon, DEVM glorificando & magnificando, recitauit mirabilem afflictionem, quam Aegyptijs intulit, eos multipliciter flagellando: In hac parte ait de eorum culpa ostendendo, quod iuste puniti sunt secundum exigentiam culparum suarum. Et circa hoc duo siunt: Primo coiungitur culpae poena: Secundo ostenditur pro portio debita inter ea, ibi: Vt scirent. Circa primum duo facit: quia primo po nit libertatem peccandi in generali: secundo exprimit fatuitatem peccandi magis in speciali. Secunda pars ibi: Quod quidam errantes.
Circa primum dicit sic: pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum, qui d. Nulla ratione probabili, uel tentatione carnali peccauerunt peccato idolatriae: sed omnino euanuerunt in cogitationibus, & obscuratum est cor eorum insipiens, Roman. 1. Sed qualiter in speciali consequenter enarrat sic: Quod quidam errantes colebant mutos serpentes quod: id est, quia: Quidam errauerunt. ut Aegyptij & Chananaei, qui ad suam damnationem idolatriam inuenerunt, errantes errore morum inexcusabili, Proverb. 14. Errant qui operantur malum. Colebant mutos serpentes: id est, Aesculapium sub specie serpentis, & bestias superuacuas: id est, pictas uel sculptas: vel superuacuas: id est, inutiles, ad ulum humanum, sicut serpentes & uermes: vel bestias superuacuas: id est, fictas imagines bestiarum: Colebant louem sub specie arietis, & Mercurium sub specie canis. Vel sicut dicit Magister in historijs, depingebatur lupiter capite arietino: Mercurius capite canino: & caeterae partes uel fuerunt humanae effigies, uel aliarum bestiarum. Item Isid. 8. Ethy. cap. ultimo dicit quod Mercurius pingebatur cum capite canino, & canis est animal sagacissimum, & Mercurius est DEVS eloquentiae. Habuit etiam in capite & pedibus alas, ad designandum uelocitatem qua defertur uox per aëra. Et quia sic coluerunt idola bestiarum, merito & per bestias puniti fuerunt: unde subdit: Immisisti illis multitudinem animalium mutorum in vindictam, unde Raba. Dignum fuit, ut qui creaturam pro creatore. uenerabantur, poenam sustinerent a creatura, unde opem quaerebant. Vnde me rito subinfertur: quia, per quae quis peccat, per haec & torquetur. Exempla aut istam proportionem verificantia, habemus in Scriptura sacra multa ualde: Goliath gladio qui uoluit occidisse Dauid, occisus est 2. Regum.17. Aman suspensus est in patibulo, quod parauerat Mardocheo. Hester. 7. Diues epulo lingua cruciatus est, in qua prius fuerat uoluptuose delectatus, Luc. 16. Excech. 35. Cum sanguinem oderis, sanguis te persequetur, Matth. 26. Omnis qui acceperit gladium, gladio peribit, Apoc. 12. Qui in captiuitatem duxerit, in captiuitatem ibit, & qui gladio occiderit, oportet eum gladio occidi, Esa. 33. Vae qui prae daris, nonne praedaberis: Proverb. 11. Qui inebriat, ipse quoque inebriatur, A bacuc 2. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis Israel. Samuel concidit Agag in frusta, dicens: Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis inter mulieres erit mater tua, 1. Reg. 15. Sacerdotes falsi lapidati sunt iuste, qui iniuste uoluerunt lapidare Su sannam, Danie.13. Herodes in filijs suis punitus est, qui filios aliorum innocenter trucidauerat. Vnde sicut multos filijs orbauit, sic & ipse filijs miserabiliter orbatus est: sicut dicit Magister in historijs super Euangelia: Narrat etiam Ouidius lib. 1. de arte Amandi, duo ad propositum exempla. Primum est tale: Contigit semel in Aegypto tanta siccitas, quod per novem annos non fuerunt ibi imbres. Fuit autem Busiris nomine quidam potens & magnus tyran nus in illa terra. Accessit ergo ad istum Busirim uel Busiridem quidam, nomi ne Thrasius, & dixit sibi, quod si effunderet sanguinem alicuius hospitis ad eum uenientis, & sacrificaret eum loui, quod statim haberet louem placatum, & pluuiam in abundantia: sicut utique expediret pro terra. Cui statim Busiris respondit: Tu es hospes, & tu fies louis hostia primus, & Aegypto tu dabis hospes aquam, & eum loui sacrificauit. Secundum exemplum est tale. Phalaris quidam tyrannus fuit rex Siciliae, qui nova tormenta excogitauit, quibus homines trucidaret, ad istum accessit quidam nomine Perillus. Domine (inquit ego facio tibi unum bouem concauum de aere, & quando uolueris aliquem interficere, tunc pones illum in illo boue per fenestram quam faciam in latere bouis, & tunc appones ignem, & ipso clamante prae dolore magno, fiet mugitus mirabilis per instrumentum aereum. Tyrannus sibi regratiaba tur. Perfecto igitur instrumento, Perillus accessit ad Phalaridem tyrannum, praesentans eidem bouem aereum, concauum quem fecerat: quo uiso, Phalaris primum omnium iussit illum bouis artificem in bouem mitti, & truci dari poena quam ipsemet pro alijs excogitauit. De istis duobus scribit Oui dius sic: lustus vterque fuit, nec enim Iex equior vlla est,. Quam necis artificem arte perire sua
lgitur per quae quis peccatper hac & torquetur. Isti sententiae concordat Ans. helmus de conceptu uirginali, capite 4 ubi inquit: Vtrum membris & sensibus corporis sit imputandum peccatum. Et respondit quod non: sed uoluntati. Quia si de actionibus inuoluntarijs, quae iniuste siunt arguantur membra, & sensus quibus siunt peccata, respondere possunt. DEVS nos & potestatem quae in nobis est subiecit voluntati, ut ad imperium eius non possumus non mouere nos, & facere quod uult: imo ipsa mouet nos uelut instrumenta sua, & facit opera quae uidemur facere. Quidquid ergo faciunt, imputandum est uoluntati, ut dicit Anshelmus. Sed tunc potest aliquis mira ri: quare sensus & membra puniuntur pro culpa uoluntatis, ex quo obediendo uoluntati seruant legem eis a DEO inditam: nec peccant per consequens: respondit Anshelmus. Quod non est sic: quia sicut cum sola voluntas peccat, sic sola uoluntas punitur. Sic cum peccatper sensus & membra, ecce per sensus & membra punitur. Sicut, inquit, membris & sensibus operatur: ita ipsa in illis torquetur aut delectabitur. Nihil enim est poenale, nisi quod est contrarium voluntati.
Circa illam clausulam: Colebant mutos serpentes, est notandum secundum Au gust. 12. de Ciuit. DEI. Quod sicut in peccato primi hominis tres creaturae fuerunt: uir, mulier, & serpens: ita in peccato actuali ista tria concurrunt, sensualitas, ratio inferior, & ratio superior. Ita quod secundum eum, sensualitas, quae suger gerit, tenet locum serpentis. Istum ergo serpentem multi colunt: quia ea quae sensualitas suggerit, quasi omnes homines prosequuntur, & ea quae carnis sunt, sapiunt,. De quibus dicit Apostolus ad Philip. 3. Multi enim ambulant, de quibus saepe dicebam uobis: Nunc autem flens dieo inimicos crucis CHRISTI quorum finis interitus, quorum DEVS uenter est. Isti ergo moraliter colunt serpentem: id est, uentrem. Et habet DEVS iste diligens ministerium & honorem assiduum, sicut uero DEO fieri consueuit. Habet enim templum insolentiae, altare affluentiae, & sabbatum somnolentiae: sacrificia superfluitatis, oblationes iniquitatis, & incensum uoluptatis: sacerdotes laboriosos, cantores luxuriosos & lectores mendosos. Primo ergo templum istius DEI nephandi & turpissimi est taberna, in qua cultores uentris inueniuntur assidui, a mane usque ad meridiem commessationibus, & potationibus, & impudicitijs occupati. De quo templo verificatur illud 2. Machab 6. Templum luxuria & commessationibus erat plenum, & scortantium cum meretricibus. Non autem solum a mane usque meridiem, sed usque ad mediam noctem isti DEO seruitur, & verificatur illud Apocal. 7. Seruierunt ei die ac nocte templo eius. Et quis fructus prouenit eis inde: Certe directissime contrarium illius, quod in tendunt. Nam per cibum, potum, & ludum prolongare reputant uitam, & cum manibus proprijs semetipsos occidunt. Plures enim propter crapulam, gulam & ebrietatem pereunt, quam cum gladio, fame, uel peste. Vnde sem per primum quod medicus proponit infirmo, de stomacho est. Scit enim quod communiter plus ex nimia repletione, quam ex maceratione infirmitates gignuntur. Sic ergo gulosi in templo insolentiae quod est taberna se metipsos interficiunt, dum DEVM suum colunt. In cuius figura Senna cheribus dum adoraret in templo DEVM suum, a proprijs filijs est occi sus. Opera enim hominis filijs sui dicuntur. Iuxta illud Ecclesiastici undecimo: In filijs suis agnoscitur uir. Secundo habet DEVS iste altare affluentiae, quod est mensa sua. De qua exponi potest illud Psalm. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum. Est enim de Diabolo, sicut de aucupe. Auceps enim ubi maiorem copiam cibi spargit, ibi laqueum suum abscondit, ut dum auis auidius comedit, certius capiatur, uel per pedem, uel per collum, uel totum corpus reti inuoluatur. Eodem modo inter fercula & pocula, quae super mensam ponuntur collocat Diabolus laqueum gulae, ut excessiuos & uoraces faciliter comprehendat, Ecclesiastici nono: Sicut com prehenduntur aues laqueo, sic comprehenduntur homines tempore malo, cum eis exemplo superuenerit. Aliqui enim homines capiuntur per caput: quia forte ire possunt, sed neque loqui, neque sensibus alijs bene uti. Aliqui per pedes: quia licet garrulare ualeant, incessu tamen priuantur. De hoc altari verificatur illud Psalm. Imponent super altare tuum uitulos. Tertio habet DEVS iste sabbatum somnolentiae. Sabbatum idem est quod requies: & certe cultores uentris cum in templo suo diu seruierint, fatigati uino necesse habent profunde dormire in crastino, & tarde uenire ad Ecclesiam, lohannis capite nono: Non est hic homo a DEO, qui sabbatum non custodit. Quarto habet DEVS iste sacrificia superfluitatis, quae sunt diuersa fercula sumptuose & curiose parata, quae magis nocent naturae quam profi ciunt: quia paucis minimisque natura contenta est, quam si superfluis urgere uelit quidquid supereffuderis, aut iniocundum fiet, aut noxium, dicit Boë tius de consolatione. Et Seneca: Multos morbos multa fercula fecerunt. De i stis sacrificijs dicitur Esaiae capite primo: Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Quinto habet DEVS iste, oblationes iniquitatis. Istae oblationes sunt scortationes uel simbolisationes, quas multo libentius faciunt in taberna, quam faciant oblationes in Ecclesia, Ecclesiastici capite trigesimoquarto: Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata. Sexto iste DEUS habet incensum voluptatis, hoc est species, confectiones, & electuaria, odorifera & palatum inflammantia, ut potus delectabiliter ingrediatur. De hoc incenso dicit Propheta Esa. 1. Incensum abominatio est mihi. Septimo habet iste DEVS sacerdotes laboriosos, hi sunt uenatores, piscatores, pistores, & coci: caeterique subseruientes, quorum tota solicitudo est parare sacrificia DEO suo uentri. In Psalm. Moyses & Aaron in sacerdotibus eius. Moyses interpretatur assumptus de aquis, & significat piscatores. Aaron qui uitulos & arietes iugulauit, macellarios desi gnat qui omnes continentur sub arte coquinaria, sicut frenefactiua sub milita ri. Octauo habet cantores luxuriosos, qui cantilenas uocibus effoeminatis, & gestu meretricio, cum musicis instrumentis decantant, Esa. 5. Vae qui consurgi tis mane ad ebrietatem sectandam, & potandum usque ad uesperam, ut uino aestuetis. Cithara & lyra & uinum in conuiuijs uestris, & opus Domini non respicitis. Nono habet iste DEVS suos lectores mendosos, & histriones ioculatores, & adulatores, & cantatrices, & rhythmorum factores: qui illo solo lucrantur sibi uictum, 2. Mach. 2. Omnibus legentibus utilitas conferatur.
On this page