Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 139 (Sap. 11:10-11:13)
QVIA dictum est quod tam Hebraei quam Aegyptij a DEO flagellati fuerunt: In hac parte intendit ostendere, qualiter isti populi diuersimode fuerunt afflicti: Nam Hebraei ad correctionem, Ae gyptij ad damnationem. Et circa hoc tria facit: Primo ponit afflictionis diuersitatem: secundo replicat Aegyptiorum peruersitatem, ibi: pro cogitationibus. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod tribulatio immissa Hebraeis, cessit ad morum informationem. Secundo quod tribulatio inflicta Aegyptijs fuit eis ad poenae aeternae inchoationem. Et istud facit loquendo alternatim & uicissim, nunc de Aegyptijs, nunc de Hebraeis.
Circa primum ostendit quod afflictio immissa Hebraeis in illa siti, in deserto fuit eorum probatio, castigatio, & informatio. Probabantur ad eorum hu miliationem, castigabantur ad malorum suorum correctionem, & informabantur ad cognoscendum diuinam ultionem. Quantum ad eorum probatio nem dicit: Cum enim tentati sunt: id est, probati ad bonum eorum, Genes. 22: Tentauit DEVS Abraham, & dixit ad iuum, &c. Et quidem cum misericordia disciplinam acceperunt, vel accipientes: quia castigabantur misericorditer ad sua correctionem, & per illam castigationem cognouerunt experimentaliter quodammodo diuinam ultionem, in damnatione malorum: & ideo subdit: Scierunt quemadmodum cum iam iudicati impij: id est, Aeg,qpti, cormenta paterentur: id per illam sitim, quam filij Israel sustinuerunt in deserto, quasi quodam experimento scierunt qualiter fuerunt Aegyptij afflicti tempore, quo tota a qua Aegypti in sanguinem fuit conuersa. De quo in Psalm. Convertit aquas eorum in sanguinem & imbres eorum ne biberent. Et fuit ergo illa sitis illata Hebraeis in deserto, ad eorum probationem, ut per ipsius patientiam mererentur: & ad eorum castigationem misericorditer illata, ut dilectionem DEI ad se experirentur: & ad eorum informationem, ut poenam quam Aegyptij sustinuerant per manum DEI in semetipsis intuerentur per sitim consimilem. In hoc tamen fuit diuersitas: quia hos quidem: id est, Heboraeos, tanquam pater monens probasti: Illos autem tanquam rex durus interrogans condemnasti. Pater enim cet permittat filium aliqualiter indigere ad ipsius castigationem, iuuat tamen eum circa extremam necessitatem. Exemplum de patre, & filio prodigo, Lucae decimoquinto: Cum adhuc longe esset, uidit illum pataer suus, & misericordia motus est. Sed rex condemnans aliquem iudicialiter ad poenam mortis, illam poenam executioni demandat, sine dispensatione quacunque: Quia ergo DEVS filios Israel sitire permisit, sedcito eis de remedio miraculose pro uidit, ideo dicitur: Hos quidem tanquam pater monens probasti. Et quia Aeg ptios siti puniuit, nec contra illam aliquam dispensationem exhibuit, ideo di citur merito: Illos autem tanquam rex durus interrogans condemnasti. Et ideo non dicit absolutem tanquam rex, sed tanquam rex durus: quia tex bonus se habet ad subditos sicut pastor ad oues, & pater ad filios, secundum Aristotel. 8. Ethicor. Condemnati ergo fuerunt Aegyptij, non probati, nec castigati. Et quam grauiter afflicti fuerunt ostendit ex circumstantia loci & temporis. Non enim aliqui affligebantur ista siti: puta absentes a locis aquarum: id est, fontium, imo tanta siti affligebantur qui fuerunt praesentes in locis, ubi solent a quae abundare, sicut absentes a locis illis: quia omnes aquae illae conuersae fuerunt in sanguinem, ita ut essent impotabiles omnino, & hoc est quod subdit: Aosentes & praesentes similiter torquebantur Et etiam, ut qui simules erant in culpam, fierent similes in poena. Quantum autem ad circumstantiam loci & temporis puniebantur grauiter: quia gemuerunt ex dolore poenae praesentis, & timuerunt de futuro ex memoria praeteritorum. Et ideo dicit: Duplex enim illos acceperat tedium. Et Proverbiorum primo: Gemitus cum memoria praeteritorum.
Circa iulam clausulam: Hos quidem tanquam pater manens probasti. Nota quod triplicem habemus patrem: supernaturalem per creationem, corporalem per propagationem, & spiritualem per curam & conseruationem. De primo dicitur Deuteron. 32. Nunquid non ipse est pater tuus, qui portauit te, fecit & creauit te, Matth. 23. Patrem nolite uobis uocare super terram: Vnus est enim Pater uester qui in coelis est. Iste Pater est Pater sanctitatis, Pater potestatis, & Pater pietatis. Pater sanctitatis, lohan. 17. Pater sancte clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te, &. Iterum in eodem: Pater sancte serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Et infra: Pater sanctifica eos in ueritate. Pater potestatis, Matth. 27. & Mar. 14. Pater omnia possibilia sunt tibi. Pater pietatis, 2. Corin.1. Benedictus DEus & Pater Domini nostri IESVCHRI STI, Pater misericordiarum, & DEVS totius consolationis. Quia est Pater sanctitatis, debemus eum deprecari per deuotionem: quia Pater potestatis, debemus eum uenerari per subiectionem: quia est Pater pietatis, debemus eum imitari per assimilationem. Primo, quia est Pater sanctitatis: debemus eum de precari per deuotionem, Matth. 6. Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum: quae est oratio Dominica in qua omnia nobis necessaria paucissimis petitionibus includuntur, quae omnes alias orationes antecellit autoritate, utilitate, & compendiositate. Quam si fideliter, feruenter, & humiliter dixerimus, impetrabimus, quidquid nostrae saluti poterit expedire, lohan.16. Amen dico uobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit uobis. Et est notandum, quod multo utilius est illam orationem dicere generalem, quam particularia uota nostra DEO exprimere: quibus plerunque ea desideramus, quae nocerent obtenta. Vnde Valerius lib. 7. cap. 2. Socrates humanae sapientiae, quasi quoddam terrestre oraculum, nihil ultra petendum a dijs immortalibus arbitrabatur, quam ut bona tribuerent: quia hi demum scirent, quid unicuique esset utile. Nos autem plerumque id uotis expetiremus, quod non impetrasse melius foret. Etenim densissimis tenebris inuoluta mortalium mens, in quam late patente errore, caecas petitiones tuas spargis: Diuitias appetis, quae multis exitio fuerunt, honores concupiscis, qui cum plures pessundede runt, regna ipsa tecum uoluis, quorum exitus saepenumero miserabiles cernuntur: splendidis coniugijs inijcis manus, at haec ut aliquando illustrant, ita nonnunquam domos euertunt funditus. Desine ergo stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare, teque totam coelestium arbitrio permitte: quia qui tribuere bona ex facili solent, etiam eligere aptissime possunt, Lucae undecimo: Si uos cum sitis mali, nostis bona data dare filijs ui ris, quanto magis Pater uester coelestis dabit spiritum bonum petenti se. Secundo, quia Pater iste est Pater potestatis debemus eum uenerari per subie gtionem. Iuxta illud Malachiae primo: Filius honorat patrem, & seruus do minum suum. Siligitur Pater ego sum ubi est honor meus: Et Ecclesiast. 3. Magna potentia DEI solius, & ab humilibus honoratur. Tertio quia est Pater pietatis, debemus eum imitari per assimilationem, Lucae 6. Estote misericordes, sicut Pater uester misericors est. Laudabile & honorabile est in Filio, bonam patris proprietatem effigiare. Proprietas autem DEI misereri est. Vnde cantat Ecclesia: DEVS cui proprium est misereri, &c. & ideo: Beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur, Matthaei 5. Secundo habemus patrem naturalem per propagationem, & istum debemus in uitae necessarijs supportare, in CHRISTO contrarijs repudiare, aeternis memorijs cogitare. Isti, inquam, Patri debemus in uitae necessarijs, si indiget, ministrare. Vnde Chrysostomus exponens illud lohannis 19. Mulier, ecce filius tuus, dicit sic: Docet nos CHRISTVS usque ad ultimam respirationem parentum diligentiam habere: quia enim alijs mulieribus astantibus, nihil dixit. Docet plus aliquid impendere parentibus. Sicut enim Christianus aduersantes genitores ad spiritualia nosse non debet: Ita qui nihil impediunt, debet eis praebere, & honorari, habere ante alios: quia genuerunt, & quia aluerunt. Vnde Ambros. super illud Matthaei 19. Honora patrem, &c. Primus, inquit, gradus pietatis est iste, ut quos auctores tibi uoluit esse DEVS, honores obsequijs, abstineas contumelijs: quia nec uultu laedenda est pietas parentum. Vnde Aristotel. 9. Ethicorum docet, quod parentibus debemus sufficere in nutrimento, & debemus eis honorem quemadmodum dijs, propter maxima beneficia generandi, & nutriendi: & 8. Ethicorum dicit quod in honoribus quos debemus dijs & parentibus, non est possibile reddere secundum dignitatem beneficiorum ab eis receptorum: & ideo apud antiquos, tam honor exhibendus DEO, quam etiam honor exhibendus parentibus, pietas dicebatur. Vnde Tullius in sua Rhetorica: Pietas est, per quam sanguine mentis patriaeque beneuolum officium, & diligens tribuitur cultus. Huius pietatis exemplum praebuit no bis natura in Ciconia, de qua Solinus dicit in demirabilibus mundi: Eximia ciconiae inest pietas: Nam quantum temporis impenderunt foetibus educandis, tantum & ipse inuicem a pullis aluntur. Vtinam quilibet saltem septem annos uellet circa parentum curam expendere, sicut illi eum septem annis ab aqua & igne custodire tenentur, Ecclesiast. 3. Fili suscipe senectam patris, & non contristes eum in uita illius: & si defecerit sensu, ueniam da, & ne spernas illum in tua virtute. Hanc naturam ciconiae planius narrat Ambros. in hexa meron de opere quintae diei cap. 35. Haec auis deposit patris artus, per longaeuum senectutis tempus plumarum tegumento, alarumque remigio nudatos, circumstantesque soboles pennis proprijs fouet: & quid dicam: collato cibo pascit: quando etiam reparat naturae dispendia, ut hinc atque inde subleuantes senem fulcro alarum suarum, ad uolandum exerceant, & in pristinos usus dissueta iam reducant pij patris membra: & ideo Romanis usu pia auis uocatur. Haec Ambros. Haec auis fuit deae concordiae consecrata sicut dicit lu uenalis libro primo: In signum quod nisi a filijs debitus honor patribus impendatur, nulla in republica concordia esse potest: & ideo inter diuina praecepta loco quarto ponitur: Honora patrem & matrem, ut sis longaeuus super terram, Exod. 20. & in lege Moysis cautum fuit: qui maledixerit patri ac matri, morte moriatur, Exod. 21. Secundo patrem istum debemus in CHRISTO contrarijs repudiare: ita quod si in his quae ad uitae perfectionem, & CHRISTI pertinent imitationem, pater uoluerit filium impedire, sicut de ingrediendo religionem, de uouendo continentiam & huiusmodi quae ad consilium perfectionis pertinent seu pertinere noscuntur: filius non solum debet eum expectare, sed sua uverba repudiare. Iuxta doctrinam Saluatoris, Matthaei 10. Veni enim separare hominem aduersus patrem suum, & filiam aduersus matrem suam: & in eodem: Qui amat patrem & matrem plus quam me, non est me dignus: super hoc uerbo, Hiero. Si necessitas uenerit, ut amor parentum siue filiorum amori DEI comparetur, & non possit utrunque seruari, odium in suos, & pietas in DEVM est seruanda. Potissima enim cautela Diaboli est homines ab amore religionis retrahere per amorem parentum. In cuius figuram sicut dicit, Hieronymus & Chrysost. cum Dominus esset occupatus in officio praedicandi, suggessit ei quidam, Matth. 12. Ecce mater tua, & fratres tui foris stant, quaerentes loqui tibi, insidias CHRISTO tendens, ut spirituali operi car nem & sanguinem anteferret. Super quem locum expressius loquens Chry sostomus dicit sic: Dum CHRISTVS persuaderet populo, quod esset Filius DEI, Diabolus procurauit aduentum matris, ut turbae uidentes parentes carnales, diuinitatis eius obscuraret naturam. Et ideo qui uult fugere a mundo, non debet hoc parentibus, nec amicis carnalibus indicare. Figuram huius habemus, Genes. 31. quod lacob dum uellet fugere in patriam suam, auunculum suum & socerum noluit de fuga praemonere. Et ludi. 14. Samson leonem conscidit in frusta, & postea de ore leonis mel comedit, & neutrum patri uel matri uoluit indicare. Et ideo de ista materia Hieronymus in quadam Epistola ita scribit. Licet in collo paruulus dependeat nepos, licet sparso crine & scissis uestibus, ubera, quibus te nutrierat mater ostendat, licet in limine iaceat pater, per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem, siccis oculis ad uexillum crucis euolat: solum pietatis genus est in hac re te esse crudelem. Tertio patrem istum debemus aeternis memorijs cogitare, ne simus, quamdiu habemus esse, ingrati illi, per quem DEVS dedit nobis esse, Ecclesiast. 23. Me mento patris tui & matris tuae. Sed de filijs ingratis communiter modo uide mus, quod quantumcunque chari fuerint patri uel matri, quantumcunque eis di uitias copiosas relinquant, post tres dies a sepultura peractos obliuioni perpetuae recommendant, falsum quendam dolorem in habitu nigro, & uultu luctuoso praetendunt, & cordis laeticiam quadam cooperiunt tristicia simulata. Talis fuit Gellia, de qua narrat Martialis cocus primo libro Epigram maton: Amissum non slet cum sola est Sellia patrem Si quis adest, iusse prosiliunt lachrymae. Non luceat quisquis laudari Sellia quaerit ille dolet vere, qui sine teste dolet. Vult dicere quod ista Gellia quando erat sola in nullo doluit mortem patris, & quam cito perpendit quod aliquis eam uideret, statim uoluntarias lachrymas. fudit. Et sic dicit Poëta de Gellia: Nullus dolet ueraciter, qui uult de suo dolo re laudari. Sed, ille dolet uere qui sine teste dolet. Tertio quod habemus patrem spiritualem per curam & conseruationem, cui debemus obedientiam, beneuolentiam, & honorem: & merito. Ipse enim pro nobis tenetur reddere rationem, tenetur nos instruere per informationem, tenetur nos fovere per compassionem. De talibus patribus potest exponi illud Genes. 47. Pasto res quium sumus, & nos & patres nostri. Iste pater debet esse sicut Helias ad quem Helisaeus dixit 4. Regum 2. Pater mi, pater mi, currus Israel, & auriga e ius: ut sit currus supportans suauiter debilitates infirmorum, & auriga pungens uiriliter negligentias accidiosorum. Iste debet esse arca Domini, in qua fuerunt uirga, tabulae, & manna: Ita in praelato debet esse uirga correctionis seu castigationis, tabulae informationis, & manna consolationis. Vnde Augustinus: Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, pius pater sit ad omnes. Iste debet habere non solum faciem leonis per austeritatem, sed faciem hominis per mansuetudinem & pietatem. Sit columna non solum ignis per actiuitatem exustionis, sed etiam columna nubis per suauitatem protectionis. Vnde Bernhardus super canti. Discite uos praelati subditorum matres uos esse debere, non dominos, studete magis amari quam metui. Et si interdum seueri tate opus est, pa rna sit, non tyrannica. Matres fovendo, patres corripiendo uos exhibeatis: suspendite uerbera, producite ubera, pectora lacte pinguescant, non cippo turgescant.
On this page