Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 143 (Sap. 11:21-11:23)
POSTQVAM declaratum est quod DEVS potuit aliter puniuisse Aegyptios quam fecit: quia potuit usus fuisse in eorum supplicio multiplici ministerio mirabilis creaturae, utpote bestijs saeuis, tam creatis quam creabilibus qui eos exterminassent omnino: in hac parte declarat, quod etiam sine quocunque ministerio creaturarum potuisset per hoc per se & immediate propria uirtute. Vnde ab hoc loco usque ad finem Capituli declaratur, quomodo DEVS regit omnia, & specialiter naturam humanam, miscendo potentiam suam cum sua misericordia: & hoc facit alternatim, sicut in litera satis docet.
Quantum ad primum dicit sic: Nam & sine his, &c. qui. d. placuit tibi Aegyptios per infirmas bestias affligere, sicut per ciniphes muscas, ranas: potuisti tamen per ursos & leones, & bestias inuisas occidisse, si tibi placuisset, & non solum hoc: Nam pro etiam sine bis talibus, scilicet bestijs creabilibus, uel crea tis, uno spiritu: id est, una iussione tuae uoluntatis poterant occidi: persecutionem: id est, diuinam ultionem passi ab ipsis factis suis: id est, merito factorum suorum: & dispersi: id est, resoluti in elementa per spiritum: id est, iussionem virtutis tuae Ex quibus patet Domine quid posses de tua infinita potentia: scilicet clementia regulatus non exequeris ulciscendo potentiam absolutam, sed potentiam magis per clementiam simitatam. Quia omnia in mensura & numero & pondere disposuisti. Hanc autoritatem exponit Augustinus super Genes. ad literam cap. 7. Fateamur (inquit) DEVM omnia in mensura & numero & pondere disposuisse, tanquam dictum esset: Ita disposita sunt omnia, ut habeant proprias mensu tas suas, & proprios numeros, & proprium pondus, quae in eis pro sui cuiusque mutabilitate mutarentur augmentis & diminutionibus, multitudine & pau citate, leuitate & grauitate, secundum dispositionem DEI. Secundum istam expositonem est in illa propositone distributio accommoda, tantum pro generalibus & corruptibilibus, quae sola augentur & diminuuntur, & grauitatem aut leuitatem habent. Generalius tamen sic potest sic exponi. Imaginemur quod a DEO cuncta procedant, sicut numeri ab unitate, & unaquaeque spe cies uniuersi certum gratum teneat, secundum distantiam a prima causa rerum. Et sic uidetur loqui Aristotel. 8. Metaphys. Vbi dicit quod formae rerum se habent sicut numeri, & sic inueniemus quod omnis res est in numero. i. in di stantia certa a DEO: modo quilibet numerus certam habet distantiam ad unitatem: Item omnis res est in mensura: quia omnis res creata est finitae & limitatae perfectionis, tam in essentia quam in potentia agendi. Tertio omnis res creata habet suum pondus: id est, naturalem appetitum ad aliquid, in quo sua na tura saluatur & perficitur: sicut creatura rationalis naturaliter appetit beatitudinem, & creatura corporalis locum sibi conuenientem. Sed magis ad propositum sic exponitur: Tu Domine poteras quidem per potentiam peccatores & idolatras multipliciter afflixisse, imo annihilasse, sicut eas de nihilo produxisti: & uerum est quod pro quolibet peccato posses maximam poenam infligere: quia nulla poena potest adaequari peccato quantumcunque sit magna Tu tamen Domine omnia peccata nostra in mensura certae quantitatis, & nu mero tuae sanctae discretionis, a pondere recti iudicij disposuisti, ac si peccata nostra non maiorem poenam sibi determinarent. Ratio autem quare sic potentiam cum clementia temperas, est magnitudo potentiae & bonitatis tuae Nam ex quo potes omnia & es summe bonus, bonitas tua disposuit omnia, sicut ea decet disponi. Et hoc est quod subditur: Multum enim valore: id est, posse tibi soli supererat: id est abundanter erat: quia infinite semper etiam ante quam mundus esset, & quid mirum: potentia actiua, quam nulla resistentia impedit, operatur sine difficultate: sed talis est potentia DEI: ergo sine difficultate facere potest quidquid uult. Et hoc est qued subdit: Virtuti brachij tui quis re sistet: quasi diceret, nullus: quia nihil potest tibi resistere. Et hoc pulchre probat Boëtius 3 de conso. prosa 12. Nihil seruans naturam DEO contrarie conatur: uide ibi. Et potest colligi ratio sic: Omnia appetunt bonum per naturam: ergo nihil contrariatur bono per naturam. DEUS est summum bonum: ideo DEO nihil seruans naturam contrariatur. Ex quo autem nihil possit DEo resistere, probat comparando naturam ad duo, in quibus modica resistentia reperitur. Primum est momentum staterae: id est, lingua staterae: lingua enim staterae, quando pendicula sunt aequalia, & in eis aequalia pondera apposita caeteris paribus, stat erecta perpendiculariter. Sed quantumcunque, modicum grauitatis apponatur, statim recedit a situ suo, & facit nutum sine quacunque resistentia. Isto modo omnis creatura est in manu DEi. Quod si DEVS uoluerit eam annihilare, nulla resistentia potest esse: & hoc e, quod dicit. Quoniam tanquam momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum. Secundum exemplum, ad quod comparatur instabilitas humana, est gut. ta roris antelucani. Ros antelucanus est ros generatus ante ortum Solis in matutino. Et dicitur antelucanus, id est, ante ortum Solis existens. Et declinatur antelucanus, na, num. Ros autem talis oriente Sole, statim desiccatur, & a terta absorbetur: & hnoc est, quod subditur: tanquam guita roris antelucani, quae descendit in terram. Et haec est sententia literae.
Quia omnia DEVS disposuit in mensura, & numero, & pondere. Conuerens est n obis & necessarium, quod omnia nostra in mensura, numero & ponde re disponamus: quia nisi haec fecerimus, uitam nostram non poterimus ordi nare uirtuose. In figuram, cuius legimus 4. Esdrae 4 uersus principium, quod angelus ad Esdram missus, dixit sic: Tres uias missus sum tibi dicere, & tres similitudines ostendere coram te. Vade pondera mihi pondus ignis, aut mensura mihi flatum uenti, aut reuoca die, quae praeterijt: quasi diceret, pondera poenam infernalis acerbitatis, mensura flatum temporalis uanitatis, reuoca, hoc est, numera reatum propriae prauitatis. Igitur iuxta literam lectionis, mensuremus, numcremus, & ponderemus. Mensuremus mundanae gloriae leuitatem, praesentis transitus breuitatem, futurae uitae iocunditatem. Et cum si mensurauerimus, numeremus quot recipimus diuina munera, quot commisimus horrenda crimina, quot omisimus concessa tempora. Et cum sic numerauimus, ponderemus quantum debuimus, quam ingrati fucrimus, quidquid meruimus. Et omnia nostra in mensura, numero & pondere disponamus. Si mensuremus mundanae gloriae leuitatem, uidebimus, quod ipsa est parum apprecianda. Vnde Augustinus super Psalm. op. lna nis est gloria huius seculi, fallax est suauitas, & infructuosus labor, & perpetuus timor, & periculosa sublimitas: Initium sine prudentia, finis cum poena Hanc uanitatem mensurauerat rex ille, de quo Valerius lib. 7. cap. 2. Rex, in quit, ille subtilis iudicij, quem ferunt traditum sibi diadema, priusquam capiti imponeret, retentum diu, considcrasse & dixisse: Onerabilem magis quanm felicem pannum, quem si quis penitus agnoscat, quam multis solicitudinibus & periculis, & miseriis sit refertus, ne humi quidem iacentem tollere uelit. Ergo si secundum uerum ualorem mensuraretur gloria temporalis, parua foret: ut merito dicant boni Christiani illud 2. Corinth.io. Nos non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, quam mensus est nobis DEVS. Ista ergo regula est conscientia benc ordinata 2. Corinth. 1. Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Secundo si mensuremus praesentis transitus breuitatem, uidebitur modica uel nulla. Vnde Psalm. "Ecce mensurabiles pofuisti dies meos, & substantia mea", &c. Istam brcuitatem uitae com siderauit erxes rex, &c. Item ille, qui Alexandro suadente, rex nullo modo fieri uoluit. In istius tamen temporis breuitate tria magna negotia nos oportet seruare: uidelicet obedientiam praeceptorum, poenitentiam peccatorum & bencuolentiam proximorum. In cuius figuram Apocal. 2. quod angelus qui muros ciuitatis Hierusalem mensurauit, habuit mensuram arundincam, & mensus est muros eius i44. cubitorum. Anima nostra est moraliter ci uitas Denl summi, in qua per gratiam inhabitare dignatur. Murus cius est. corpus corruptibile. Istos muros mensurare debet homo seu ratio, replicando quotidie uitae breuitatem, & mortis uicinitatem: sic tamen mensuret, quod habeat i44. cubitos. In centenario obedientia praeceptorum designatur: decies enim decem faciunt centum. Nos ergo, si quinque sensus exteriores, & quinque interiores reducamus ad decem praecepta Decalogi, decem multiplicamus per decem, & ad centenarium obedientiae praeceptorum perue nimus: & sic in centum annis aedificamus arcam, qua saluamur a diluuio hus ius uitae, Genes. 6. Sed debet habere murus corporis nostri i44. cubitos: quia non solum oportet nos habere obedientiam praeceptorum, sed etiam poenis tentiam peccatorum: quia in multis offendimus omnes. Et si dixcrimus: quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus. Haec autem poenitentia in numero quadragenario designatur. Prouenit autem ex ductu quaternarij in decem. Iste enim numerus est numcrus poenitentiae consecratus ab Ecclesia. Vnde in Quadragesima oes Christiani ieiunijs & operibus poenitentiae indulgent. Et merito quadragenarius est numerus poenitentiae consecratus. Si enim oës partes aliquotas ipsius quadragenarij capiamus, facient praecise go. Vnde 4o est numerus superabundans. Verbi gratia: 1. 2. 4. 5. 8. 10. 20. non habet plures partes aliquotas, & istae complent. 50. Quinquagenarius uero est numerus gratiae & remissionis, secundum quem computatur annus lubileus in lege Iudaeorum. In signum ergo quod per sacramentum poenitentiae consequimur perfectam remissionem peccatorum, quadragenarius numerus, cuius partes a liquotae faciunt so. qui est numerus remissionis poenitentiae consecratur. Sic ergo mensurabimus murum nostrum, quod habeat i44. cubitos. Et ipse totalis numcrus compositus, est numerus humanae saluti deputatus. In cuius figuram lohan. uidit i44. millia signatos, Apocal. 7. Et i44. millia virgines agnum sequentes, Apocal. 14. Tertio si mensuremus futurae uitae iocunditas tem, recolligendo, quod beatitudinis futurae gaudia recipiemus pro momen tancis meritis in praesenti, non inueniemus imensuram pro mensura: quia praemiabimur ultra, sed inueniemus verificatum, quod scribitur Luc. 6. Mensuram bonam, & confertam, & coagitatam, & supereffluentem dabunt in si num uestrum. Cum ergo sic disposucrimus nos in mensura, restat disponere nos in numero.
Numeremus ergo primo, quot recepimus diuina munera, & inuenic mus infinita, quae numerari non possunt. Primo nos creauit ad suam similitus dinem, & pro nobis coelum & tcrram, & omnia mirabilia, quae coeli ambitu continentur, Genes. . Suspice coelum & numera stellas, si potes, lob. 9. Facit magna & inscrutabilia, & mirabilia, quorum non est numerus. Secundo nu meremus, quot commisimus deflenda crimina: & iterum inueniemus infinita. In Psalm. "Delicta quis intelligit". Iob. 2. Propter malitiam tuam plurimam, & infinitas iniquitates tuas. Et Ecclesiast. 1. Stultorum infinitus est numerus. Tcrtio inueniemus quot amisimus concessa tempora, & inueniemus infinita. Ecclesiast. 7. Numerum dierum os. tempus dedit illi, s. ad beneoperandum, & ad poenitendum de peccatis. Sed lob 24. scribitur: Dedit illi locum poeni tentiae, & ipse abutitur eo in superbiam.
Cum sic nos disposucrimus in mensura, & numero, ponamus etiam nos in ponderce. Primo ponderemus quantum debemus, praesertim propter beneficium incarnationis, ex quo natura nostra cum diuina natura communicationem coepit habere. Ecclesiast. 3. Pondus super se tollat, qui honestiori se communicat. Secundo ponderemus quod ingrati fuimus, & ingratitudinis nostrae pondera deponamus, iuxta consilium Apostoli ad Hebraeos duodecimo capite: Deponamus omne pondus, & circumstans nos peccatum, per patientiam curamus ad propositum nobis certamen Tertio ponderemus quidquid meruimus: quia totum siue bonum siue malum in iudicium adducetur. Esa. 29. Ponam iudicium in pondere, & iustitiam in mensura. Et sic disponamus nos in mensura, numero & pondere: Mensu remus ergo mundanae gloriae uanitatem & leuitatem, mensuremus prae sentis transitus breuitatem, mensuremus futurae uitae iocunditatem. Et cum mensuraucrimus, numeremus quot recipimus diuina muncra, numeremus quot commisimus horrenda crimina, numeremus quot omisimus concessa tempora. Et cum sic numeraucrimus, ponderemus quantum debuimus, ponderemus, quantum ingrati fuimus, ponderemus quidquid meruimus. Et sic omnia nostra in mensura, numero & pondere disponamus.
On this page