Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 144 (Sap. 11:24-11:25)
POSTQUAM ostensum est, quod DEVS gubernat uniuersam creaturam per potentiam, cui nihil potest resistere: Hic ostendit, quod eam administrat per beneuolentiam, cui nulla creatura potest satisfacerc. Et circa hoc duo facit: nam primo ostendit, quod DEVS omnem creaturam per beneuolentiam & amorem libere constituit, & crcauit a principio. Secundo, quod omnem crcaturam libere conseruat, & continuat in esse suo, pro suae uoluntatis arbitrio. Secunda pars ibi: Quos modo autem aliquid permanere possit.
Circa primum tria facit: Primo ostendit, quod misericordia DEI est genc ralis ad omnem creaturam uniuersaliter. Secundo, quod est mirabilis circa homines spccialiter. Tertio probat DEVM diligere quidquid produxit tepo taliter. Secunda pars ibi. Et dissimulas peccata. Et tertia ibi: Diligis enim omnia. Dicit ergo primo sic: Sed & misereris omnium, quoniam omnia potes: quasi dicat: Licet totus orbis terrarum sit tanquam momentum staterae ante te: uel sicut gutta roris antelucani: non tamen ideo despicis uel paruipendis creaturam tuam, sed foues, protegis, & conseruas: & ideo misereris omnium uni uer saliter: in Psalm. Miserationes eius super omnia opera eius. Et quare sic miscreris: Certe ideo: quoniam omnia potes. Non ex indigentia, quasi tu indi gcas auxilio uel consilio creaturae: non ex infirmitate, quasi non possis creaturam delere: Sed ideo: quoniam omnia potes nacuraliter. Marc. 14. Pater omnia possibilia sunt tibi. Et Ecclesiast. 2. Secundum magnitudinem illius, sic & misericordia ipsius cum ipso est. Et hoc est, quod dicitur intra 12. cap Ob hoc, quod Dominus es omnium, omnibus parcere facis. Et ideo tales domini & praelati sunt DEI specialiter imitatores, qui quanto fuerint potentiores, tanto sunt clementiores. Sic Alexander Magnus deuictos populos plus clementia quam potentia sibi constrinxit. 32. Reg. 20. Reges Israelis clementes sunt. Et quamuis Domine miserationes tuae sunt super omnia opcra tua: tamen magis est admiranda circa omnes peccatores, quorum peccata dissimulas uindicare. Vnde subdit: Dissimulas peccata hominum propter peni tentiam: id est, sub dissimulatione, non fictionis, sed affectionis: peccata homi aum propter penitentiam, id est, ut ipsi poeniteant interim, dum sic eos clementer expectas. Roman. 2. Ignoras, quoniam benignitas DEI ad poenitentiam te adducit. Glossa dicit hic: Potentia DEI bonitate plena, opus suum propter peccata non despicit, sed per poenitentiam abluit, & ipse fouet, & nutrit. Excechiae decimooctano: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis, quae fecerit, uita uiuet, & non morietur, omnium iniquitatum, quas operatus est, non recordabor. Tertio probat DEVM diligere quidquid produxit temporaliter. Hoc probatur sic: Nullus facit nec producit libere illud, quod detestatur & odit: quia si homo odit aliquid, uellet illud non esse: & per consequens non dat sibi libere esse: sed DEVS libere produxit & com stituit omnia: ergo diligit, quae temporaliter constituit. Et hoc est, quod di cit litera. Diligis enim omnia, quae sunt. Supra capite primo: Cteauit, ut essent omnia, & nihil odisti eorum, quae fecisti, in quantum uidelicet est opus tuum: quia Ecclesiast. 22. Altissimus odio habet peccatores, hoc est, ad modum odientis se habet: quia prohibet peccata fieri, pro peccatis punit peccantes, nec ipsa peccata ipse fecit, in quantum peccata sunt. Fit enim actus, qui est peccatum, & a DEO & ab homine: a DEO uero sit iuste, & ideo non habet, quod sit peccatum, quia fit a DEO: Ab homine uero fit iniuste, & ideo ab hoc habet, quod sit peccatum, & sine DEo factum est peccatum, secundum Augusti num: Quia licet hoc, quod est peccatum, sit a DEo, non tamen habet a DEO, quod sit peccatum. Nihil ergo eorum odisti, quae fecisti, & quare: Certe quia ri hil possis odiendo constituere uel facere. Nam si quid odis, uis non esse: quod autem constituis, us esse, & ideo dicit: Nec enim odiens aliquid constituisti, de ni hilo autem fecisti ex praeiacenti materia producendo.
Dissimulas peccata hominum propter penitentiam.] Cca poerten tiam est notandum, quod quatuor sunt poenitentiae incitamenta, qua tuor poenitentiae impedimenta, quatuor poenitentiae documenta, qua tuor poenitentiae emolimenta. Quatuor poenitentiae incitamenta sunt ista. Amor CHRISTI, quem offendimus, dolor pro gratia, quam omisi mus, horror poenae, quam incurrimus, & timor mortis, ad quam decurrimus. lnter haec quatuor primum incitamentum ad poenitendum est amor CHRISTI, quem offendimus. Si CHRISTI beneficia cogitemus, nostram ingratitudinem ponderemus, non est dubium, si usum rationis habemus, quin occasionem poenitentiae sentiemus. Scribunt Philosophi naturales, quod harpya auis est habens faciem quasi hominis: sed est auis multum crudelis & ferox in tantum, quod interdum & famc stimulante hominem inuadit, & occidit: Sitiens ad aquam uolat, ut bibat, ubi faciem suam intuens, & sibi similem se occidis se recolligens, tanto labore compatitur, quod inde quandoquc moritur. Quid ergo nos ratione utentes faciemus: quando Dominum nostrum & fratrem nostrum CHRISTVM, quantum nostri interfuit, nos occidisse cognoscimus. Hoc autem uidemus expresse, cum uerba DEI audimus, uel scripta legimus Sanctorum deuore: & quicunque non poenitet de peccatis, i sta recolligens, non est perfecte Christianus, nec Euangelio DEI credit. Et ideo signanter dicitur Marci primo capite: Poenitemini & credite Euangelio.
Secundum incitamentum est dolor pro gratia, quam amisimus: Efficimur enim per culpam de filijs DEI, filij Diaboli, & de familiaribus & amicis Dci, hostes, proditores, & aemuli: & de regni coelestis haeredibus sumus exu les & proscripti. In libro de naturis rerum dicitur, quod sit quaedam auis, quae uocatur auis paradisi, quae propter insignem pulchritudinem sic uocatur. Sunt enim pennae cius adeo pulchrae & mirabiles, quod nullus cius color deesse credatur: uox est ita dulcis & pia, quod possit in homine deuotionem & gaudium excitare. Haec auis, si capta fuerit & illaqucata, irtemedia biliter gemit & plangit, nec plangere desinit, donec reddita fuerit liber tati: Moraliter auis ista est figura & exemplum animae Christianae: haec quando est in gratia, est auis pulcherrima, quia in ea relucet imago Trinitatis, naturali ter sibi impressa: imago (inquit) decorata uirtutibus & gratia, ut nihil sibi de sit, quin sit DEI filia, & patriae coelestis incola gratiosa. Ista illaqueatur & capitur in laqueo daemonis, quando peccat. Quid ergo restat ei facere: nisi plam gere, & plorare, & flere, & dolere, & incessanter poenitere, donec per gratiam recociliationis in statum pristinum reducatur: & de bufone diaboli fiat denuo auis paradisi. Sic planxit & gemuit sanctus latro iuxta CHRISTVM suspensus, donec a fonte gratiae gratiam obtinuit, & audiuit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso, Luc. 23. Et ideo Mat. 3. Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum.
Tertium incitamentum poenitentiae est horror poenae, quam incurrimus. Istum horrorem bene sibi impresserat lob, quando dixit: Dimitte me, ut plangam paululum dolorom meum, antequam uadam, & non reuertar ad terrami tenebrosam, & opertam mortis caligine, terram miseriae & tenebrarum, ubi umbra mortis, & nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Et Apostolus ad Hebao. cap. Horrendum est incidere in manus Dei omnipotentis. Et Greg. 9. moralium: Horrenda modo sit miseris mors sine morte, finis sinc fine, defectus sine defectu: quia mors semper uiust, & finis semper incipit, & deficere defectus nescit. Mors perimit, & non extinguit: dolor cruciat, sed pauorem non fugit: flamma comburit, sed tenebras non excutit. Haec Gre gorius. Istud incitamentum poenitentiae multos mouit, quia sic a timore poenae, qui est timor seruilis & initialis, gignitur timor filialis: sicut cera praecedit sigillum, uel seta praecedit filum, secundum Augustinum. Sic incoe pit loannes Baptista praedicare ludaeis: Progenies uiperarum, quis demofistra bit uobis fugerc a uentura ira:S Facite fructum digntmn poenitentiae, Matth. tertio.
Quartum incitamentum poenitentiae est timor mortis, ad quam transcurrimus: Haec enim est ratio secundum Gregor. quare DEVS diem mortis nostrae nobis incertam esse uoluit, ut dum semper ignoratur, semper proximo esse credatur, & ideo semper parati inueniamur: 1, moral. Poenitentia autem post mortem est impossibilis, quia in morte desinit aesse uiator. Poenitentia prope mortem est ualde difficilis. Tum quia dolor languoris corporis occupat totaliter uires mentis, & cum homo tantum cor unicum habeat, non habet pro tunc, ubi dolorem pro culpa producat: tum quia homo tunc non potest esse certus, an doleat pro peccato suo, diictus timore, an ductus amo re. Vnde Augustinus in quodam sermone, & ponitur in canonae de poen. distin 7 nullus. Quem morbus urget & poena terreat, ad noram uix ueniet satisfactionem, maxime cum filij, quos illicite dilexerit sint praesentes, utor, mundus a se uocent. Multos enim solet serotina poenitentia decipere. Haec Augustinus. Quando enim persona nobilis grauiter infirmatur, uix inuenitur ali quis, qui de animae salute audeat sibi loqui: executores solicitantur circa diuitias & thesauros, medici circa corporis medicinas, uxor & filii & amici consolantur infirmum ctiam contra conscientiam mentientes: & sic non per mittitur de peccatis suis cogitare, nec animae suae statum salubriter ordinare: & sic iusto DEI iudicio se damnationi exponit. Ecclesiastic. 2. Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus DEI, & non in manus hominum. In manus hominum incidimus, si sacramentum poenitentiae debito modo suscipimus: Sed in manus DEI incidimus, quando post mortem tempus sacramentorum transimus.
Secundo quatuor sunt poenitentiae impedimenta: pudor propalandi, timor recidiuandi, ardor delcctandi, & torpor praestolandi. Primo volenti efficaciter poenitere obiicitur pudor, quo homo confunditur alteri homini reuclare, quod notum est DEO & angelis, & daemonibus, & sanctis anima bus, & forte multis animabus. Et iste pudor est primus armiger quem Diabolus mittit contra uolentem salubriter poenitere. Vnde quidam sanctus uidit Diabolum inter poenitentes incedere, facientem cos erubesce re in Ecclesia, cum se ad confessionem pararent: qui adiuratus a sancto, & interrogatus, quid inter illos poenitentes faceret: Respondit: Reddo quod abstuli: uerecundiam cis abstuli, quando peccauerunt, & modo cis restituo, ne possint confiteri. Sicut enim Iupus ouem per guttur accipit, & non per pedem, & uulpes gallinam: ita Diabolus gnttur peccatorum constringit pudore. Vnde Augustinus super Psalmum: O homo, quid times confiteri illud: quod per confessionem scio, minus scio, quam id, quod nescio Cui confiteri erubescis peccata tua: peccator sum sicut & tu: Homo sum, humanum a me nihil alienum. Confitere homo homini, homo peccator homini peccatori. Elige quod uis: si confessus, lates: non confessus, damnaberis. Ad hoc DE VS exigit confessionem, ut liberet humilem: ad hoc damnat non confitentem, ut puniat superbum.
Secundum impedimentum est timor redidiuandi: & iste est secundus argniger, quem Diabolus mittit statim contra poenitere uolentem. Quomodo (inquit) proponis tu de caetero a peceatis abstinere 1 Poteris tu in perpetuum uiuere continenterς Ad quid proderit tibi hodie confiteri: & post cras labi in similc:Et non aduertit homo fatuus, quod non ideo statuit DEVI sacramentum poenitentiae ad manum, ut quotiens recidiuamus, totiens re surgamus.
Tertium impedimentum poenitentiae est ardor desectandi, & tertius armiger obuians poenitenti. Recolligit enim homo miser delectationem prae habitam in peccato, ut uideatur sibi, quod sinc eo non posset perducere ui tam suam, & manente tali affectione impossibile est cum utiliter poenite re. Chrisostom, dib de compunctione cordis: Sicut impossibile est, ut ignis inflammetur in aqna: ita impossibile est compunctionem cordis uige re in delitijs: Contraria enim haec sunt sibi ad inuicem & peremptoria. Illa enim mater fletus, haec risus: illa cor constringit, haec dis soluit.
Quartum & fortissimum impedimentum poenitentiae est torpor praestolandi, qui oritur ex duplici praesumptione: scilicet ex praesumptione uita prolitae, & finalis ueniae diuinitus concedendae: & est quartus armiger, & com muniter omnes inpedit: confidunt de futuro, promittunt in posterum, procrastinant in longinquum, & dicunt cum coruo, cras, cras, donec morte subita periclitentur.
On this page