Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQUAM ostensum est, quod diuina iusticia punit peccato res proportionabiliter secundum exigentiam peccatorum: quia per quae quis peccat, per haec & torquetur: In hac parte declaratur, quod diuina potentia non ad certum gradum puniendi est limita ta: unde multo aliter posset tam Aegyptios quam Chananaeos puniuisse si sibi placuisset. Et circa hoc tria siunt. Nam primo declaratur magnitudo diuinae potentiae: Secundo congruentia suae iusticiae: Et tertio subinfertur communis tatio utriusque: secunda pars ibi: Sed omnia in mensura: tertia ibi, multum enim vae lere. Circa primum duo declarantur: Nam primo ostenditur quod DEVS po terat idolatras Aegyptios aliter puniuisse mediante alia creatura. Secundo quod potuit eos aliter puniuisse immediate per seipsum sine ministerio alterius crea turae. Secunda pats ibi: Sed & sine his.
Circa primum probatur, quod DEVS potuit peccatores per ministerium alicuius creaturae dupliciter in genere punire: & occidere: quia uel per crea turas modo creatas: uel per nouas & inuisas creaturas. Hoc probatur sic: Quia potentia DEI est omnipotens, & per consequens potest quidquid pos sibile est fieri: ergo DEVS potuit & potest peccatores affligere, uel crean do nova genera bestiarum crudelium, qualium subseruientium ministerio occidantur peccatores: uel immittendo eis bestias horrendas iam creatas. quae ad peccatorum destructionem sufficerent multipliciter. Quod autem ad utrumque sufficiat DEI potentia, probatur dupliciter: Cum quia aliter non esset omni potens: tum quia fecit, quod plus est creando orbem terrarum ex nihilo. Haec est sententia literae. Dicit ergo siciNon enim impossibilis erat omnipotens manus tua impotens: quae creauit orbem terrarum ex materia inuisa, ex materia scilicer intor mi secundum imaginationem aliquorum, tam philosophorum quam sancto rum: imo antea illam materiam creauit ex nihilo. Non ergo erat impotens illa manus immittere illis multitudinem vrsorum, qui crudeles sunt & voraces, 6 Reg. 2. Egressi sunt duo ursi de saltu, & lacerauerunt quadragintaduos pue ros. Audaces leones, 4. Reg. 17. Immisit illis leones qui interficiebant illos. Aut noui generis ira plenas & ignotas bestias quasi uastias a uastando. Vtrumque isto rum solet homini timorem incutere, uidelicet extraneitas, & crudelitas. Quae quando bestia uisa crudelis apparet, & ignota quae quidem bestiae forent: ant vaporem igneum spirantes: id est, extra flantes ad reprobos inflamandos. Sicut de Behemoth dicitur lob. 41. Sternutatio eius splendor ignis. Aut odorem sumi proferentes putridum & foetidum, quo possunt homines suffocari. Aut horren das ab oculis scintillas emittentes, quae solo uisu eos comburent uel intoxicatent, sicut basiliscus: quarum scilicec bestiarum non solum lesura poterat illos extermi nare: id est, extra terminos uitae ponere, quod est destruere: sed & aspectus per ti morem occidere. Prouenit autem timor non solum ex uisu alicuius terribilis, imon etiam ex imaginatione sola. Sicut fortis imaginatio casus facit quandoque ho minem cadere. Et ex istarum bestiarum septuplici descriptione, notantur se ptem genera peccatorum capitalium, quae quasi septem crudeles bestiae nos inuadunt.
Per ursum intelligitur gula: tum quia ursus est animal uorax, & in melle spr cialiter delectatur, tum quia foetum producit informem & turpem. Quia tra dunt naturales ursam massam carnis parere sine lineamentis & partibus orga nicis ordinate distinctis. Sic gulosi & voracitati dediti in delectabilius & dul cibus specialiter delectantur & quidquid operis faciunt carneum est, & ad car nis comodum ordinatur. Vnde nihil a talibus paritur, nisi carnalitas. Contra quos Apostolus ad Rom. 13. "Carnis curam ne feceritis in desiderijs".
Per leonem intelligitur superbia: quia leo plus caeteris animalibus diligit do minari. Vnde Ambros. in Hexameron de sextae diei opere: Leo naturae suae fe rocia superbit aliarum ferarum quasi rex consortia dedignatur: sed neque ulla ei fera sociare se audet. Cum eius uocis tantus sit terror naturaliter, ut eo ru giente caetera formident. Haec est regula omnis superbi: quia & alij sibi ue rentur accedere, & dedignatur se alijs lociare, propter quod contra superbiam dicitur signanter, Eccles. 4. Noli esse quasi leo in domo tua, subuertentes do mesticos tuos.
Tertio per bestiam ira plenam notatur iracundia: & haec figuratur per quod. dam animal quod apud Arist. uocatur Albane, 2. de animalibus ca. 2. Quod est ani mal quoddam magnitudine quasi cerui, quod contra consuetudinem omnium aliorum animalium habet fel in aure, simile felli hominis in colore: & est ama rum ualde, causatiuum uehementis irae ferocitatisque. Iracundi ergo homines uidentur habere fel in aure: quia quantumcunque se homo componat ad con uiuendum cum eis pacifice & honeste, & modeste loquatur & rationabiliter, semper uidetur eis quod fiat eis aliqualis iniuria. Vnde nihil perfecte pla cet eis, diu enim portant fel in aure: quia quidquid audiunt, in amaritudinem conuertunt: & fel illud est simile felli hominis: quia omne illud quod displi cet rationibus licet malis confutare & reprobare nituntur. Quorum cuilibet dici potest illud Actuum octauo: In felle enim amaritudinis & obligatione iniquitatis uideo te esse: Et de illis verificatur illud Deuteronom. trigesi mosecundo: Fel draconum uinum eorum, & uenenum aspidum insanabile Vua eorum uua fellis, quasi diceret. Totum est amarum quod ab eis prouenit siue uua, siue botrus, siue uinum.
Quarto per bestiam ignotam designatur accidia. Homo enim pigritie da tus non potest agnosci de facili: Quia modo uult unum modo aliud, Prover biorum decimotertio. Vult & non uult piger. Et Proverbiorum 21. Deside ria occidunt pigrum. Et ista bestia figuratur per asinum. Vnde Boët. 4: de con sola. pros. 3. loquens de accidioso dicit: Segnis ac stupidus torpet, & asinum uiuit. Et significat asinum aduerbialiter, & est sensus. Asinum uiuit. i. uiuit ut asinus uel ad modum asini. Et est proprietas asini quod in anteriori parte uersus scapulas portat crucem, & in illa parte est debilis, & nihil potest portare, sed uer sus partem posteriorem est satis fortis. Vnde ibi communiter ponitur onus su um. Isto modo multi inueniuntur accidiosi nimis, & asinini ad ea quae sunt cru cis & poenitentiae, siue religionis, sed ad opera carnis & lasciuiae secularis satis sunt fortes. Et de talibus verificatur illud quod de Diabolo dicitur lob. 40. For titudo eius in lumbis eius, & uirtus eius in umbilico uentris eius. Et de tali pi gro datur regula Eccles. 33. Cibaria, & uirga, & onus asino, panis, & discipli na, & opus seruo.
Quinto per bestiam spirantem uaporem igneum notatur luxuria: & haec fi guratur per duos dracones qui in duobus montibus Armeniae latitantes uia regiam inter mediam: tanta pestilentia infecerunt, quod nullus per eam transi re potuit, quin subito moreretur: sicut narrat Arist. lib. suo de proprietatibus ele mentorum. Quod Socrates erecta sibi quadam altissima fabrica in loco non multum distante a montibus, per speculum factum de calybe depraehendit: in quo speculo manifeste uidit illos duos dracones. Vnum ex uno monte, & alium ex alio uaporem emittere, quo aer infectus homines inter montes per uiam regiam transeuntes occidit. Istud accidit tempore Philippi regis patris Alexan dri magni, sicut ibidem narratur. Isti duo dracones in montibus habitantes, & uaporem igneum spirantes, duos status designant in Ecclesia DEI: scilicet dominos seculares, & praelatos Ecclesiasticos. Isti hinc & inde famam foeten tem depublica uoluptate & carnis lasciuia sic defoedant terram, quod simpli ces in uia inferiori ambulantes per foetorem exempli eorum penitus corrum puntur. Laici adulteria publica sine confusione committunt, clerici concubi nas sustentant notorie, & per istum uaporem emissum hincinde totus popu lus inficitur, & allicitur ad peccatum. Ioel 2. Dabo prodigia in coelo & in ter ra sanguinem & uaporem fumi, Dabo (inquit) id est, dari permittam, prodigia: id est, opera monstruosa peccati. in celo: id est, in statu clericali. & in terra: id est, in sta tu laicali sanguinem homicidij, ignem concupiscentiae & uaporem luxuriae. Et ista in Ecclesia primitiua mira fuissent prodigia, sed modo non apparent nobis monstra propter consuetudinem: quia ita frequenter talia uidemus & uidimus perpetrari, quod nec miramur uidendo praelatum lasciuum, nec coniugatum adulterum. Sicut nec Balaam expauit ad uocem asinae quamuis mostruosum esset: quia in exercendo artem magicam, & ad uidendum monstra fuit assuetus. Sicut dicit Magister in historijs super 20. cap. Numerorum.
Sexto in odore fumi qui est naturaliter liuidus designatur inuidia. Proprium est enim inuidi occultas detractiones, deprauationes, & diffamationes, qua si quendam liuidum fumum emittere, ut claritatem famae bonorum denigret. Hi sunt similes uulpibus, quae naturaliter foetent & sunt bestiae inhonestae. Et per oppositum dicunt naturales, taxus est bestia honesta. Cum enim taxus para uerit sibi foueam cum labore, considerat uulpes in absentia taxi caueae hone statem & uolens taxum repellere, foetidum fimum suum coram ingressu foveae derelinquit: redit taxus, & foetorem fimi uulpini abominans, domum suam contemnit, & uulpi dimittit: & sic uulpes sibi conquirit hospitium non la boriose, sed potius cautelose: lsto modo nonnunquam faciunt inuidi de uiris bonis. Considerant enim eos habere status uel officia dignitatum, secundum quod merita sua requirunt, inuident eis statim, & statui eorum, & quomodo possent eos talibus officijs spoliare recogitat, & non occurrit nisi una uia. Sci unt enim uirtuosos teneros esse de fama sua, & malle pro conseruatione famae suae magnum statum dimittere, quam cum infamia, & aliorum obsequijs oc cupare. Emittunt ergo foetentem fimum suae detractionis & susurrationis com tra eos: & sic quos non ualuerunt uirtute repellere, ui & iniuriosa inuidia cede re sibi cogunt. De isto fimo inuidiae quo uiri nobilissimi per inuidos obscuran tur, exponi potest illud Apoc. 9. Ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis ma gnae & obscuratus est aer de fumo putei.
Septimo per bestiam ab oculis scintillam emittentem designatur concupi scentia oculorum. Ignis enim crescit in infinitum per appositonem cobustibi lium, sicut dicitur 2. de anima, & Proverb. 30. Ignis nunquam dicit sufficit. Et Arist. 1. Politicorum dicit, quod concupiscentia crescit in infinitum. Moraliter loquendo: cupidi scintillas emittunt: quia quidquid uiderint, quantumcunc satis habent concupiscunt. Scintillae igneae sunt afflictiones concupiscentiae, desideria plura adquirendi. Haec concupiscentia figuratur per cattum, qui oci los habet igneos & scintillantes. Vnde secundum Papiam, Catat Graece idem est quod uidet Latine: & inde dicitur catus: quia uidet in nocte sicut in die. Nam ipse sagaciter uenatur praedam suam in tenebris, sicut in luce. Isto modo mora liter prudentes huius seculi uenantur de luceuenantur in tenebris, uenantur in curia clericali, in curia laicali, a dextris & a sinistris, iuste & iniuste. De tali quo libet verificatur illud Iob. 28. Omne preciosum uidit oculus eius. Et Eccl. 1 di citur: Non satiatur oculus uisu, nec auris impletur auditu. Eccl. 4. Laborare non cessat, & non satiantur oculi eius diuitijs. Et per oppositum dicit Psalm. "Non proponebam ante oculos meos rem iniustam". Haec sunt septem uitia capitalia, per septem capita draconis significata, & designata, Apoc. 12. Ecce draco ma gnius & rufus, & habens capita septem, & cornua decem: quae septem uitia per septem dona Spiritus sancti expugnare debemus.
On this page