Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
ENARRATO patrocinio facto Hebraeis, & designata eorum laeti tia & exultatione: redit Autor ad explicandum de extermino fa cto Aegyptijs, ac eorum malitia & praeuaricatione. Et circa hoc tria facit: Nam primo ponit eorum poenam. Secundo explicat poe nae iustam causam, ibi: Iuste enim. Et tertio ponitur poena eorum no ta, uel nova, ibit percussi sunt. Circa primumdicit: Et vexationes: id est, punitio nes superuenerunt poccatoribus, scilicet Aegyptijs per vim fluminum in mari Ru bto: non sine illis quae ante facta erant argumentis: id est, miris signis uel argumem tatoribus, quae praecesserunt in Aegypto ad eorum correctionem. Consequen ter explicata poena, subditur culpa, quae fuit poenae iusta causa, & dicit sic: Iufe enim patiebantur illas uexationes siue punittones secundum suas nequitias. Fuit. aut haec nequitia specialiter contra piam hospitalitatem, contra quam quadru pliciter peccauerunt. Quidam Hebraeos in terra Aegypti non receperunt: Alij uero ipsos receperunt, sed cum mala voluntate. Alij uero ipsos receperunt, sed postea receptos seruitute, & alijs doloribus afflixerunt: Alij aut non solum ipsos non receperunt, imo recipientes saeuissimis doloribus cruciauerunt. Dicitur igi tur sic. Bene dictum est, quod iuste puniebantur: Et enim detestabiliorem institue runt inhospitalitatem ipsi, Aegyptum: quia inhospitales & crudeles erant nimis. Quod patet sub differentia quadruplici: Nam alii quidam ignotos non recipie bant aduenas, qui totaliter erant inhumani: Alij uero ipsos receperunt, sed bonos bospites in seruitutem accipiebant, in luto & latere ipsos seruitute cogentes, Exod. 1. Tertio non solum hoc fecerunt, sed amarissime ipsos cruciauerunt: quia & a lius erat respectus illorum: id est, int entio ipsorum: quia non solum fecerunt illi beraliter, & inhumane in hoc, quod uexauerunt bonos hospites seruitute: sed etiam in hoc quod malam habuerunt ad eos uoluntatem, propter hoc solum quod fuerunt extranei: & ideo dicit: Quoniam inuiti recipiebant extraneos. Quar to hoc fuit in eis pessimum, quod si erant aliqui qui cum letitia receperunt per egrinos naturali compassione, illi tamen qui non receperunt, tales grauissimis doloribus afflixerunt. Et ideo subdit: Qui autem cum latitia receperunt He btaeos, & alios peregrinos hos scilicet recipientes, qui & eisdem institutis vsi erant, scilicet propter DEVM recipiendo extraneos, seuissimis afflixerunt doloribus, & est sensus. Quod illi qui statuerunt non recipiendos hospites esse, illi hos, qui receperunt acriter punierunt. Consequenter ponitur conueniens & pro portionata poena istorum. Sicut enim Sodomitae inhospitales angelos in for ma humana a Loth receptos, in hospitio ignominiose tractasse uolebant: & id eo merito puniti sunt caecitate & tenebris. ita isti Aegyptij non hospitaliter tra ctantes Hebraeos, palpabilibus tenebris per triduum puniti fuerunt, sicut supra dictum est, ca.17. Et hoc est quod dicit: percussi autem sunt Aegyptij, uideli cet caecitate & tenebris, Exod. 10. Sicut & illi: id est, Sodomitae, quos in dete stationem nefandissimi uitij & abominabilis nominare non curat. Sicut nec Dominus de diuite epulone, cuius de nomine subticendo, solum Laxarum re citare dignabatur, Luc. 16. sic similiter de primo in foribus iusti, scilicet Loth, cum subitaneis essent cooperti tenebris. Genel. 19. Vnusquisque transitum hospitij sut Quaerebat, scilicet introitum ostij ipsius Loth, nee inuenire poterant, Gen.19. Per cussi sunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium inuenire non possent. Circa opus hospitalitatis est notandum: quod hospitalitas gratao DEO qua tuor debet habere conditiones: scilicet hilaritatem sine murmuratione, securi tatem sine turbatione, saturitatem sine diminutione, & pietatem sine negotia tione. Primo igitur debet hospitalitas habere hilaritatem sine murmuratione. 1. Pet. 4. Hospitales inuicem sine murmuratione. Hilarem enim se ostenderet miles si rex ad suum manerium: id est, hospitium declinare dignaretur. Sed rex noster CHRISTVS totiens hospitio nostro recipitur, quotiens qualiscunque in eius nomine receptatur. Vnde dicit Matth. 25. Hospes eram & non colle gistis me: & ideo cum magna hilaritate recipiendi sunt hospites. Exemplo A brahae, Genes. 18. Qui cum uidisset tres uiros occurrit eis, & adorauit in terra Consimiliter Loth Genes. 19. Et discipuli Luc. ult. coëgerunt CHRISTVM manere cum eis, ubi dicit Gloss. quod hoc exemplo docemur, quod peregrini non sunt solum ad hospitium uocandi, sed etiam trahendi.
Secundo debet hospitalitas habere securitatem sine turbatione. Defende bant enim antiquitus homines hospites suos sub periculo suo sicut narratur in Polycrate lib. 8. cap. 13. ubi dicitur quod criminis incurrebat notam, quis quis per quinque dies hosti: id est, peregrino humanitatis hospitium denegabat. Ob aequitatem enim hospitibus exhibedam hostis antiquitus dicebatur, quem nunc dicimus peregrinum. Dicitur hostis ab hostire, quod est aquare secundum Papiam. Cui quicunque fuerat inhumanus de iure antiquo iniquus erat. Qui cunque uero fuisset eis humanus & pius, aequus & iustus censebatur. Exemplum de Loth Genes. 19. Qui pro hospitibus defendendis filias suas obtulit Sodo mitis: quamuis ex perturbatione animi, non sano tamen usus consilio haec di xisset. Vnde nec in hoc est imitandus: quia non sunt facienda mala, ut eueniant bona. Hoc tamen ideo dicit, quod mos erat fidelium hostes: id est, hospites suos ab omni iniuria defensare: sicut magister in historijs suis dicit.
Tertio debet hospitalitas habere saturitatem sine diminutione, ut omnia ne cessaria hospiti ministrent. Vnde cum Leuita dixisset seni uenienti de agro lu dic. 19. Nulla re indigemus nisi hospitio. Respodit senex: Gabonita ego sum, praebebo omnia quae necessaria sunt tibi, tantum quaeso in platea ne maneas. Exen plum etiam ad hoc in Sunamite habemus, 4. Regum 4. Quae dixit uiro suo: Ani maduerti que uir DEI sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Faciamus ergo illi coenaculum paruum, & ponamus in eo lectulum, & mensam, & sellam, & candelabrum, ut cum uenerit ad nos, maneat ibi. Istud est contra nonullos, qui seruiunt hospitibus suis pulchris uerbis tantum, & de peiori potu quem habent in domo propinant illis.
Quarto hospitalitas debet habere pietatem sine negociatione, ut pro diui no amore, non pro numo uel lucro hospes admittatur: tales enim receperunt mercedem suam. Ad Hebr. 13. Charitas fraternitatis maneat in uobis, & ho spitalitatem nolite obliuisci
Econtra qui recipit quatuor in se seruet, scilicet ut sit contentus per accepta tionem, sit hospiti gratus per gratiarum actionem, caueat in domo dominationem, nec nimis uexet amicum per frequentationem. Primo sit contentus per acceptationem, & gratanter accipiat quae spontanee conferuntur. Hanc charitatem CHRISTVS do cuit discipulos suos, Luc. 10. In eadem domo manete edentes & bibentes, quae apud illos sunt. Vnde dicit quidam metrice: Cum tibi praebemus lato vultu quod habemus Quod tibi sit gratis accipe sitque satis Vnde recitat Seneca, quod Socrates cum hospites suos satis tenui coena susci pere pararet, & amicus ei hoc improperaret, respondit: Si boni sint aequanimi ter ferent, si mali turbabuntur.
Secundo sit hospiti suo gratus. Sicut narrat Dares Phrygius de bello Tro iano, quod Telephus impediuit socium suum Achillem, ne regem Teucratem occideret, memor quod cum patre suo Hercule olim apud Teucratem hospita tus fuisset. Item Seneca lib. 4. de beneficijs narrat quod miles ingratus hospiti stigmatibus insignitur. Quaere supra in cap. 16. lectione 185 in fine. In libro Ecclesiasticae historiae narratur, quod cum Gregorius Episcopus urgente tem poris & procelli angustia in Alpibus, in fanum Apollinis diuertisset, a sacerdote licet prophano officiosissime est receptus. Post cuius digressum accessit sacer dos ex more poscere consulta & responsa. Sed nulla responsio ueniebat. Tunc iterum & iterum sacerdos uictimas repetit, nihilominus semper silentium per manebat. Cumque sacerdos stupore aestuaret, in somnis daemon assistit, dixit, se nihil posse: percunctanti causam, ait: Per aduentum Gregorij esse expulsum: & cum perquireret sacerdos quid tunc remedij daretur, ait: Non aliter sibi ingredi licere nisi Gregorius admitteret: quibus auditis sacerdos secutus est bea tum Gregor. ad eumque perueniens, rem pandit ex ordine, humanitatis suae & hospitalitatis eum admonuit, quaerelam expulsi numinis exposuit, ademptam facultatem sui quaestus deplorat, ac reddi sibi omnia ad pristinum statum depo scit. Scripsit Gregor. epistolam in haec uerba, dicens Grego. Apollini: Permit to te redire ad locum tuum, & agere quae consueuisti. Quam cum sacerdos po suisset iuxta simulachrum, affuit daemon responsa dictis poscenti. Quod iste admirans, & dicens penes se, quod Gregorius maior erat isto. Claulis ianuis Fani adijt Gregorium, & prostrauit se ad pedes eius, rogans ut illi se DEO offe rat, cuius uirtute Gregor. dijs gentium imperabat. Qui cum institisset, cathecu menus factus est ab ipso: & postea baptismum consecutus, in tantum uitae me rito ac fidei uirtute profecit, ut ipse beato Gregorio in Episcopatu successit. Lau danda est ergo hospitalitas sacerdotis infideiis, ueneranda sanctitas pontificis mirifica, & pietas Saluatoris sacerdotem iustificantis commendanda
Tertio caueat hospes nimiam dominationem in domo uel familia sui hospi tis: quinimo domino domus obtemperare studeat diligenter. Est enim nimis re prehensibile si ordinationem domini domus hospes praesumeret reprobare, cum teneatr omnia obseruare, qui dominus domus ordinauerit. Iuxta illud metricum: Cumfacis inoressum studeas sic esse modestus Vt post decessum de te sit rumor honestus.
Quarto caueat nimiam frequentationem. Iuxta illud Proverb. 25. Subtrahe pe dem de domo proximi tui, ne forte satiatus oderit te. Et eodem modo propter eandem causam caueat magnam moram cum hospite suo contrahendam, propter familiaritatem nimiam, per quam in ipsius contemptum facilius cadere posset
Secundo considerandum est quod hospitalitatis quatuor sunt emolimenta Nam primo disponit ad DEI cognitionem, confert temporalium multiplica tionem, excludit diuinam ultionem, & meretur DEI & angelorum susce ptionem. De primo exemplum Luc. ultimo de duobus discipulis, qui cognouerunt DEVM in fractione panis. Sic nonnunquam diuina cognitio alicui infundi tur occasione uiri sancti, in hospitio suscepti: De secundo patet 3. Reg. 17. de uidua quae Heliam suscepit hospitio suo, cui farinula non defecit nec lechitus olei minutus est. De tertio patet, ut habetur losuae 6. Sola Raab meretrix uiuat eo, quod exploratores hospitio recepisset. De quarto Matth. 10. Qui uos reci pit, me recipit. Et ad Hebr. 13. Hospitalitatem nolite obliuisci, per hanc enim quidam placuerunt angelis hospitio receptis: sicut Abraham Genes. 19. Fer tur quod quidam senator sibi castrum construxit pulcherrimum, super cuius ianuam sic metrice scripsit: Decretum detur, ne dormiat aut epuletur fsic gens villana, sed Achilles, Plato, Diana. Intendens per hoc ordinare, quod nullus ad illud castrum ad hospitium uel pran dium reciperetur, nisi esset miles, uel philosophus, aut domina nobilis. Cui CHRISTVS apparuit in somnis, & ait: Me & meos a castro tuo conaris exclu deres propter quod & te castro meo, quod coelum est debeo iuste priuare. Cum ergo senator iudicialem accepturus esset sententiam: interposuit se supplicans matri DEI: & obtinuit senatori uitae suae prolongationem, & praecepit sibi, quod uersibus illis sic dictatis deletis, & hospitalitati deuotae se daret, & di xit sibi sic: Muta decretum sanctorum suscipe cetum. Nudum Martinum. Iacobum, Learum peregrinum.
On this page