Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 211 (Sap. 19:17-19:20)
REPROBATA crudelitate in hospitibus Aegyptiorum, & ostenso quoe digne pro illa inhumanitate fuerunt percussi tenebrarum caecitate: In ista parte redit Autor satis abrupte tractando de diuina potestate, in operando mirabilia pro filijs Israel in transitu maris Rubri, & in itinere per desertum. Dixit enim superius in isto Capitulo quo omnis creatura reflectebat se quodammodo, applicato cursu Naturae ad obediendum diuinae uoluntati, circa gubernationem electorum suorum: illam eandem conclusionem pertractat in lectione hodierna. Et circa hoc duo facit: Quia primo declarat obedientiam creaturae tam in elementis, quam in elementatis in generali. Secundo applicat obedientiam illam ad res gestas in speciali, ibi: Ignis in aqua valebat.
Circa primum duo facit: quia primo ostenditque licet elementa tunc recesserunt DEO iubente a naturae suae consuetudine, non tamen recesserunt a consonantia harmonicae dispositionis. Secundo declarat quomodo animalia inter se quaedam nova uicissitudine suas proprietates comunicauerunt, ibi: Agrestia enim. Di cit ergo primo sic: Quod sicut organisator in quocumque instrumento musico es ficit harmoniam ex diuersa tensione, & moderatione chordarum iuxta scientiam ar tis suae, & pro libito uoluntatis suae. Facit eandem chordam modo reddere acutum sonum, modo grauem, & tamen semper seruatur bona harmonia, & consonantia delectabilis in operatione sua. Eodem modo DEVS utitur pro uoluntate sua elementis, & caeteris crea turis ad beneficia electorum, & supplicia reproborum, pro libito uoluntatis suae, & tamen hoc non obstante consonantia harmonica, quae est inter elementa non dissoluitur. Dicit ergo per similitudinem: Dum elementa in se couertuntur. 8 dum elementa suas uirtutes mutant uel intermittunt, sicut in organo quocumque musicali, qualitatis sonus hypallage. i: qualitas soni immutatur, pro uoluntate organisantis, & omnia elementa sutum sonum custodiunt, quo ad uniuersalem modulationem: ita quoe sicut non tollit melodia per mutationem sonorum in diuersis chordis instrumenti: Ita nec in elementis tollitr eorum proportio & harmonia propter mirabiles operationes, quas DEVS fecit per ea. Non em DEVS condidit creaturam sibi contrariam, sed suae uoluntati consentaneam. Vnde. 8. de quo facto aestimari ex ipso certo visu potest, quid non ex consueto usu Naturae, sed ex uoluntate conditoris ista fiebant: sicut in speciali statim declarat. Agrestia enim. i. homines, & alia animalia, in aquatica conuertebantur. i ad modum piscium aquaticorum in fundo maris ambulant: & quaecunque erant natantia, ut ranae, in terra transibant: hoc quantum ad animalia. Quantum ueto ad elementa. Ignis in aqua valebat supra virtutemnd e. ignis mixtus cum grandi ne de coelo ueniebat nec ignis aquam, nec aqua ignem impediebat. Exod. 9. Vnde subdit: Et aquae extinguentis naturae obliuiscebatur. 2. non extinguebat ignem, cum quo de coelo ueniebat: sicut expositum est c. 16. Consequenter subdit effectus mirabiles diuinae gubernationis in speciali quantum ad elementa. Vbi sciendum que flamma siue ignis duplice habet uirtutem in duplici materia: Nam flamma naturaliter comburit siccum, & dissoluit humidum congelatum, sicut in glacie. Sed fuit mirabile quae flamma DEO uolente etiam passiuis approximata, neutrum horum fecit. Vnde subdit: Famae econtrario. s. contra naturam suam non vexauerunt carnes, inflammabiles, corruptibilium animalium coambulant ium per desertum: & potest intelligi de serpend bus ignitis, quorum corpora non fuerunt consumpta per flammam in eis contentam. Vel de hominibus, qui per serpentes non laedebantur, postquam serpentem aeneum inspexissent. Vel de animalibus, uel de iumentis, quae non laedebantur per illos serpentes ignitos. Nec flamae dissoluebant illam bonam escam, scilicet Manna, quae cum facile dissoluebatur sicut glacies ad calorem ignis, sicut supra dictum est ca.16. Sed dubium est de eo, quod superius dixit: quod quaecunque erant natantia in terra transibant. Vniuersaliter enim loquitur, & tamen non legimus quod pisces in terra transibant. Dicendum quod pisces erant mortui, Exod. 7. Pisces qui erant in fluuio mortui sunt, & pro piscibus eructauit fluuius ranas. Vnde non erant alia tunc natantia nisi ranae.
On this page