Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 209 (Sap. 19:9-19:11)
POSTQVAM actum est de mirabili Hebraeorum gubernatione, tam in mari Rubro, quam in deserto. In ista parte agitur de inenarrabili exultatione eorundem, in utroque loco. Et circa hoc duo fiunt: Nam primo ostenditur, quomodo laetabantur pro miraculo transitus maris Rubri. Secundo ostenditur, quomodo laetabantur de delicioso conuiuio cuiusdam novi cibi, & hoc in loco deserti, ibi: Nouissime autem. Circa primum duo facit: Nam primo describitur eorum exultatio pro transi tu maris Rabri. Secundo exaggeratur eorum admiratio ex his, quae uiderant in terra Aegypti, ibi: Memores enim adhuc. Describitur autem eorum exul tatio & gaudium sub figura duplici, uidelicet equorum & agnorum. Equi enim depascentes bona pascua, & agni in iuuentute tenera lasciuiae & laetitiae multum uacant. Conueniens enim nutrimentum & aetas tenera iuuentutis, tam in hominibus quam in bestijs causare solet laetitiam. Et ideo dicitur de Hebraeis: Tanquam enim equi depauerunt: id est, sic exultauerunt sicut equi depascentes bonam escam. Sic enim dicitur de homine exultante & lasciuiente: praebenda sua pungit eum, tanquam agni exultauerunt, qui per corporis gesticulationem laetitiam cordis ostendunt. Eodem modo loquendi usus est Psalm. de scribens laetitiam filiorum Israel post transitum maris Rubri. Mare uidit, & fu git, &c. & sequitur: Montes exultauerunt ut arietes, & colles sicut agni ouium, Saltem modus loquendi utriusque scilicet tam prophetae in Psalmo, quam sapientis in isto loco concordat: Exult auerunt igitur magnificantes te Domine: id est, te magnificum collaudantes, Exod. 15. Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: qui liberasti illos tam de Pharaonis potestate, quam de uia maris Rubri. Depauerunt: id est, audacter & sine pauore se habuerunt sicut equus, Iob. 39. Exultat audacter, & in occursum pergit armatus: contemnit pauorem, nec cedit gladio. Consequenter narratur gaudium eorum de transitu maris Rubri. Recordabantur enim tunc temporis, cum uiderent eis cedere aquas maris Rubri, quomodo aqua contra Aegyptios pugnauerunt, & quasi contra naturam aquarum illarum Aegyptios afflixerunt, praebentes eis ranas pro piscibus. Terra etiam exhibebat eis muscas pro utilibus animalibus. Et illa recordatio multum augmentabat laetitiam Hebraeorum, quando perpendebant terram, & aquam inimicis eorum resistere: & econuerso eis tam benigne fauere. Et hoc est quod dicit: Memores enim adhuc erant quae in incolatu eorum, dum adhuc accolae Aegypti fuerunt, factu fuerant: quemadmodum pro natione vtilium animalium proquxit terra muscas, Exod. 8. V eneruncmuscae grauissime in omni domo Pharaonis: & pro piscibus: id est, loco piscium eructauit fiu uius inlittore multitudinem ranarum, Exod. 8. Ascenderunt ranae & opcrue tunt terram Aegypti.
Circa iuam clausulam: Quemadmodum pro natione ani malium produxit terra muscas, &c. Notandum est, quod moraliter in primitiua Ecclesia fuerunt personae ualidae per uitae sanctitatem. Vnde erant quasi fortia animalia, Apocalyp. 4. Animalia requiem non habentia die ac nocte, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus DEVS omnipotens: sed heu modernis temporibus loco fructuosorum animalium successerunt muscae uolantes per superbiam, foedantes per luxuriam, mordentes per iracundiam, mugientes per auariciam. Sapient. 16. Illos autem muscarum & locustarum occiderunt morsus, & non est inuenta sanitas animae earum. Eodem modo in sancta religione patres primitiui fuerunt quasi boues, propter maturitatem solidae conuersationis, propter mugitum sonorae praedicationis, & propter scissam ungulam rectae discretionis, ac propter cornua debitae praelationis. Sed iam loco boum successerunt muscae uolantes per discursus & euagationem, foedantes per uilem & scandalosam conuersationem, mordentes per maliciosas detractiones, & mugientes per suspiciosas impertiones. Consimiliter quo ad scholam: Primo pro piscibus sunt modo ranae. Fuerunt enim antiquitus studentes curiosi, rimantes & scrutantes tam philosophiae, quam theologiae profunda fluuiorum, more piscium perscrutantes, Iob. 12. Volatilia coeli indicabant, & narrabant ea pisces maris. Distinguit enim magister Radolphus Beluacensis tria genera clericorum, sicut narrat Geraldus Cambren. in prologo primi speculi Ecclesiae. Sunt enim quidam superseminati, quidam panosi, quidam passati, & massati. Primi praetermisso grammaticae fundamento, superaedificant uarias facultates superficiales, non existentes, statimque immaturi & imperfecti ad magisterium festinantes: quibus illud Plinij congrue adaptatur. Summo sole sparsa semi na se longe celerius effundunt, & mutatae spicas herbulae in manibus aristis an te messis tempus flauescunt, & simulatis omnino uacuae fructibus emarcescunt. Secundi de singulis scientijs aliquid habent, ubique peregrini, nusquam mansuri: qui cum nihil existant, omnia se esse uidentur. Tertij sunt pauperes: qui litera turae solidum fundamentum caeterarumque facultatum aedificium construunt interdum inconuulsum. Haec ille. Et tales fuerunt antiquitus pisces: id est, studentes. Iam uero loco piscium surgunt ranae garrulantes, saltantes, in luto morantes, & aquam turbantes. Garrulantes per excessiuam loquacitatem, saltantes per nimiae expeditionis uelocitatem: quia nec plane, nec continue, nec ordina te addiscunt: sed antequam sciunt partes, saliunt ad artes, & inde de libro ad librum se mouentes, quae utilia & difficilia sunt transiliunt, & scholasticos gradus attingunt. In luto etiam morantur per carnis desideria: & aquam: id est, scientiam turbant, per improprietatis ministeria. Consequenter ponitur in litera, quomodo filij Israel laetabantur in deserto, pro delicioso conuiuio cuiusdam no ui cibi: quando uidelicet ipsis desiderantibus uesci carnibus, Dominus dedit eis coturnices sicut expositum fuit superius, capite 16. Vnde dicit sic: No uiissime autem viderunt novam creaturam auium: non de novo creatam, sed tunc de novo eis adductam. Dicit ergo nouissime, ut distinguatur triplex tempus: ui delicet tempus morae in Aegypto, tempus exitus de eadem, & tempus pro gressus in desertum. Et tunc in hoc nouissimo tempore datum fuit eis conuiuium istud. Alioquin appareret falsum, quod scilicet dicitur hic nouvisime: quia ipsi filij Israel tardius habuerunt coturnices, quam Manna, Exodi 16. Vespere comedetis carnes, & manem saturabimini panibus. Sequitur: Cum ducti concupiscentia postulauerunt escas epulationis: id est, escas delectabiles carnium, quibus usi fuerant in Aegypto, quorum desiderio DEVS satisfecit. In allocutione desideriorum: id est, secundum desiderium eorum, quod est quaedam allocutio apud DEVM: descendit illis de mari ortigometra: id est, coturnix: de quo supra, capite 16. in principio dictum est.
On this page