Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 212 (Sap. 19:21)
POSTQVAM Autor huius libri a Capitulo 16. inclusiue, iustam ostendit tam circa bonos, qui circa malos gubernationem: In hac finali clausula exurgit Autor in gratiarum actionem, pro beneficijs miris, iustis, & magnis ostensis populo Hebraeorum. Regratiatur autem de tribus magnis beneficijs: uidelicet de inimicorum subiectione: de miraculorum pro eis ostensione: de indeficiente suae bonae uoluntatis continuatione. Quantum ad primum dicit sic: in omnibus enim magnificasti. Magnificasti specialiter in hostium destructione, & eorum liberatione. Per hoc enim factus est lsrael magnus in terra, quod populos uicerunt, & eorum terras possederunt, Hierem. 5. Magnificati sunt & ditati, incrassati sunt & impinguati: Et honorificasti in miraculorum ostensione. Hoc enim mirabiliter cessit ad honorem populi illius, quod DEVS pro eis tanta miracula fecit ut supra patuit de plagis Aegyptiacis. Sicut etiam patuit de statione Solis, tempore lo suae, & etiam de eiusdem regressu tempore Excechiae. Et de multis alijs propter quae populis Iudaeorum honorabilis uidebatur, ut in Psalm. Honorabile nomen eorum coram illo, &c. Et sequitur diuinae affectionis in sublimando populum indeficiens continuatio, & quantum ad tempus, & quantum ad locum, Vnde dicit: Non despexisti eos, uidelicet contemnendo, etiam cum tibi peccas sent licet eos clementer hagellaueris, tamen eras assistens illis in omni tempore, etiam in tempore tribulationis, sicut in Psalm. Clamauerunt ad Dominum cum tribularentur, & de necessitatibus eorum liberauit eos. Et in omni loco, Actu. 17. non enim longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim uiuimus, movemur, & sumus. Circa illam clausulam: Magnificasti populum tuum Domine.] Notandum est, quod quatuor genera peccatorum magnificant seipsos, & quadru pliciter Deus magnificat suos electos. Magnificant enim seipsos quadru pliciter homines in hac uita: uidelicet iactatores pomposi, simulatores dolosi perquisitores pecuniosi, & peccatores monstrosi. Primo ergo magnificant se metipsos iactatores pomposi. Hi sunt qui sibi mendose attribuunt gratias, quas non habent, uel quas habent nimis extollunt: hi sunt qui sibi commendatores conducunt, ut de eis talia diuulgent, qualia in ore proprio credibilia forte non essent: hi sunt qui spreto testimonio propriae conscientiae, uiuunt confidentes in amicis, de sola excellentia laudis alienae. Iactantia non est uitium laudis humanae. Gicut dicit August. 12. de Ciuit. DEI, cap. 8.] sed est uitium animae per uersae amantis laudem humanam, spreto testimonio propriae conscientiae. Tales sunt nonnulli milites & armigeri, qui strenua facta de ipsis confingunt, ut attribuant sibimetipsis, quae per alios gesta fuerunt. Tales etiam sunt nonnulli pseudophilosophi, qui sibi arrogant, & attribuunt labores aliorum, quaestio nes, tractatus, & compilationes studiosorum, quas uix intelligunt: in quibus nihil habent proprium, nisi quod peius recitant talia, quam fuerant ab autoribus compilata: qualis fuit ille Fidentinus, quem lepide deridet Martialis Coquus Epigrammaton lib. 1. Iste Fidentinus libros quos Martialis ediderat, dum recentes erant surripuit, & discipulis suis legit, & tamen eos perfecte non intellexit. Repraehendentes ergo eum super hoc Martialis sic scribit: Quem recitas meus est o Fidentine libellus, Sed male dum recitas, incipit esse tuus. Inter istud quod maioratur per rarefactionem, & illud quod maioratur per augmentationem, differentia est: quia illud quod rare fit, adquirit maiorem quantitatem, & occupat maiorem locum quam prius, & tamen non plus est in sub stantia de raro, quam fuit in denso prius, sicut patet 4. Physicorum ca. de uacuo. Sed illud quod realiter augmentatur, crescit tam in substantia, quam in quantitate, & maiorem locum tenet, & plus de substantia quam prius habuit. Sicut patet 2. de Anima, & primo de generatione & corrup. Et isto modo moraliter est de istis ambitiosis scholaribus, qui per solas commendationes laicorum nomen clerici sibi quaerunt, & adquirunt statum & locum maiorem per mendosas iactantias, licet indigne. De perfectione tamen scientiae non plus habent, quam prius. Aliter autem est de addiscentibus solide, & de his, qui iactantiae uitium perhorrescunt. Hi enim sicut crescunt in honore, & status sublima tione: ita crescunt in ualore & scientiae augmentatione. Tales ergo iactatores male magnificant semetipsos. Ipsi enim sunt qui magis amant uocari Rabbi quam esse, magis amant apparere sapientes, quam esse. Amant honores, fugiunt labores, appetunt fastigium, & nesciunt fundamentum. De quibus dicitur Matth. 23. Dilatant phylacteria sua, & magnificant fimbrias, &c. Et pro istis rogandum est, cum Psalm. Disperdat Dominus uniuersa labia dolosa, & linguam magniloquam. Qui dixerunt linguam nostram magnificabimus: & iterum: Vt non apponat se homo ultra magnificare super terram.
Secundo se magnificant uitiose simulatores dolosi: ut sunt adulatores, qui magnificant alios, ut econuerso magnificent eos. Nam per hoc que alijs adulantes eos magnificant, ab eis econtra magnificari sperant. Vnde iactatores & adulatores semper sunt amici. Est enim adulator quasi spectaculum superbi Senes quorum oculi incipiunt caligari, habent instrumentum quoddam quod uocatur *spectaculum siue beryllus, quod tenent inter oculum & literam, quam uolunt legere, & tunc statim litera, quae est in se ualde gracilis, apparet grossa, propter densitatem lapidis transparentis, qui est in illo instrumento, per cuius medium transit litera ad oculum: hoc est, multiplicat speciem suam: Isto modo contingit aliquando, quod homo qui paruus est & humilis parum reputat de seipso, sed si accedit unus adulator attribuit sibi gratias & uirtutes mirabiles, quarum forsan nullam habet, & si aliquam habeat, illam mendaciter extendit, & ampliat, & statim pauper qui de se nihil aestimat incipit qualis non est, se re putare: sicut dicit Seneca in epistol. 2. Incredibile est, quod magnos uiros dulcedo abducat ostensionis. Et Alanus de planctu Naturae dicit sic: Huiusmodi pestilentia percutiuntur principum laterales, Palatini canes, adulationis artifices, fabri laudis, figuli falsitatis. Hi sunt qui magniloqua commendationis tuba in diuitum auribus citharisant: Qui mellitae adulationis fauos foris emittunt, qui ut emungant munera, caput diuitis oleo adulationis ungunt. Praela torum auribus puluinaria laudum subijciunt, qui ab eorum pallijs, aut fictitium puluerem excutiunt: Aut uestem sophistice deplumant implumem. Et infra: Adulatores a uoluntate uultum, ab animo uerbum, a mente linguam, ab intellectu loquelam, amplae dissentationis interuallo dissimulant: plerumque exterius placabiliter applaudendo collaudunt, quos interius contradictoria deri sione defraudant: foris uultu applaudunt uirgineo, intus scorpionis pungunt aculeo: foris mellicos compluunt imbres adulationis, intus detractionis euomunt tempestates. Haec ille. Contra istos magnificatores dicitur Ecclesia stic. 10. Gloria diuitum honoratorum, & pauperum timor Domini est: No li despicere hominem iustum pauperem, & noli magnificare uirum diuitem peccatorem.
Tertio uitiosi se magnificant perquisitores pecuniosi, qui dilatant horrea sua, pecora & armenta & familiam multiplicant, superuacuas habitationes aedificant: sic magnificatus fuit Nabal, de quo 2. Regum: Homo ille magnus nimis erat, diues & durus, pessimus & malitiosus. Talis aliquando fuit Salomon, qui dicebat: Magnificaui opera mea, aedificaui mihi domos, & plantaui uineas, feci hortos, & pomeria, & conseui ea cuncti generis arboribus, Eccl. 2: De ista magnitudine excusat se Psal. Neque (inquit) ambulaui in magnis.
Quarto uitiose se magnificant peccatores monstrosi. Naturaliter enim qu do in aliquo indiuiduo magnitudo nimia reperitur. Et quando in uno indi uiduo diuersae species concurrunt, dicitur monstrum in natura: ut si unum indi uiduum esset in parte porcus, & in parte bos, merito diceretur monstrum. Et quanto species illae magis distarent secundum perfectionem naturae: tanto magis unio naturae eorum mirabilis appareret. Vnde turpius monstrum esset com positum ex boue & homine, quam compositum ex boue & asino. Moraliter. Peccatores dicuntur multipliciter monstrosi: quia uel ex excessiua magnitudine unius peccati, licet ex aggregatione magnorum & grauium peccatorum, secundum speciem distinctorum, imo quasi contrariorum. Sunt enim quaedam uitia, quae quamuis non sunt contraria propriae, unum tamen ut communiter ad diminutionem alterius augetur. Sicut superbia & Iuxuria non sunt uitia contraria: quia non sunt eiusdem generis: tamen naturaliter luxuria habet ex sua foeditate corrumpere superbiam. Vnde personae multum datae lubricitati inueniuntur comuniter sociales, & non multum superbae. Similiter superbia cor rumpit luxuriam ex sui nobilitate. Sunt enim nonulli ex indignatione super: biae, luxuriae foeditatem detestantes. Si igitur aliquis inueniatur qui ex una par te sit lubricissimus, & immundissimus, & ex alia parte superbissimus, talis debet monstrosus reputari: utpote qui est homo per naturam, daemon per super: biam, & taurus per luxuriam. Et talis assimilatur Minotauro filio Pasiphaes uxoris Minois, quem ipsa de tauro concepit, marito morante in bello: & iste Minotaurus fuit semibos, & semiuir. Vnde propter uerecundiam sui generis ex cogitauit Daedalus labyrinthum, in quo Minotaurus uitam finiuit. Talia etiam monstra modernis temporibus occiduntur. Eodem modo monstrosus peccator occidi debet ciuiliter, ut uidelicet uita ciuili priuetur, uel in labyrintho perpetuo conseruetur. De tali turpiter magnificato dicit Dominus per prophetam Esa. 10. Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. Assur interpretatur arguens uel conuincens, & talis arguitur uel conuincitur a seipso: & le rem. 2. Arguet te malitia tua, & increpabit te.
Secundo nota quod Deus magnificat hominem multipliciter, uidelicet Producendo curiose, redimendo copiose, iustificando gratiose, & beatificando gloriose. Prima productio hominis ostendit hominem magnum esse apud DEVM. Cum quadam enim curiositate productus uidetur, quando dixit DEVS: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, Gen.1. Iob 7. Quid est homo, quia magnificas eum, &c. Secundo magnificat hominem redimendo copiose: ut merito CHRISTVS dicere possit illud 1. Reg. 26. Magnificata est hodie anima tua in oculis meis. Tertio magnificat DEVS hominem iustificando gratiose. Arguit enim magnum precium hominis, quod DEVS non uult eum perdere, etiamsi sit dignus perdi. Ad Rom. 8. Quos autem iustificauit, illos & magnificauit, &c. Quarto magnificat hominem prae miando gloriose, dando homini semetipsum, 1. Regum 26. Magnificetur anima mea in oculis Domini, & liberet me de omni angustia: quod nobis concedat, quae sine fine uiuit, & regnat, Amen
On this page