Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 31
POSTTA & enarrata opinione reproborum in Capitulo secundo per totum: Hic consequenter agitur de illius opi nionis reprobatione. Sicut enim opinio pertractata: pri mo persuasit animae mortalitatem, & postea omnes homi nes inuitauit ad uitae uoluptatem, & ad iniusticiam sine ti more poenae exercendam. Ita hic sacrosancta fides catholi ca. Primo persuadet animae post hanc uitam iustam re munerationem. Secundo inuitat ad iusticiae dilectionem, ibi: Audite nunc re ges. Prima pars sic ordinatur quod mixtim uicissim & alternatim. Nunc agit de remuneratione iustorum post mortem. Nunc de punitione malorum & di uertit se modo ad istos, modo ad illos, ut ostendat quod siue in praemio siue in poena immortaliter animae semper uiuunt: Procedit ergo sic: Primo proponit quid iusti percipient in futuro finaliter. Secundo quid sustinent in praesenti tem poraliter, ibi: Et si coram hominibus.
Circa primum: Lectio hodierna diuiditur in duas partes. Nam primo osten dit quid contingit animabus iustorum. Secundo ostendit quid de eis iudicatur secundum fatuitatem mundanorum, ibi: Pisi sunt oculis, &c. Dicit ergo primo sic: Impii dixerunt que non est refrigerium in fine hominis, & quod hominis siue iu stus fuerit siue malus, nulla erit differentia: quia anima cum corpore morietur siue corrumpetur. Sed certem hoc est falsum: Nam iustorum anime in manu DEI sunt: id est, in DEI protectione & gubernatione. Verum que iustorum corpora tam in uita quam in morte in potestate hominum sunt. Sed certe iustorum animae nec in morte, nec in uita sunt in manu hominum, nec Diaboli, sed tantum DEI. Vnde Iob 2. "Dixit Dominus ad Sathan: Ecce in manu tua est, ueruntamen ani mam illius serua", glos. in ipsa iusticia promissionis miscetur quaedam libera pie tas: quia si totum desereret, homo quid esset. Serua, inquit, non quem ipse seruet, sed ne audeat irrumpere, ne tentando superet. Vnde Boëtius 2. de Conso. pros 6. probans que dignitas non potest hominem facere felicem, deridendo homi num mortalium dignitatem. Dicit, quod animo hominis, nisi homo uelit, nullus potest dominari: "Nunquid libero imperabit animo: Nunquid mentem firma ratione sibi haerentem destatu propriae quietis amouebit": Quasi diceret, non. Ergo iustorum animae in manu DEI sunt tam in uita quam in morte, Sapientiae 7: "In manu DEI sumus, & nos & sermones nostri". Et ideo consequens est, quod non tanget illos tormentum mortis. Differentia est inter tactum naturalem, & tactum Mathematicum. Tactus naturalis est cum passione: quia quidquid tan gitur, patitur: sicut patet 2. de Anima, & primo de Generatione. 1actus autem Mathematicus non est nisi iuxta positio corporum, quorum ultima sunt simul sicut corpora coelestia, tangunt se. Vult ergo dicere queod iustos in mortem sua non tanget tormentum mortis tactu, uidelicet naturali, qui sit cum passione & af flictione quo iniusti tangentur frequenter. Hoc autem tormentum mortis con sistit in tribus, secundum Bern. Est enim in morte malorum dolor in exitu: hor ror in transitu: pudor in DEI conspectu. Sed certe ista non erunt in morte iu storum, imo preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius Vnde di cit quidam sanctus: mors nihil aliud est quam exitus animae de car cere, finis exilij, laboris consumatio, ad portum applicatio, peregrinationis finitio, one ris grauissimi deposito, de equo furioso descensio, de domo ruinosa libera tio, omnium aegritudinum terminatio, omnium periculorum euasio, omnium malorum consumptio, omnium uinculorum diruptio, debili naturae solutio, reditus in patriam, ingressus in gloriam. De qua dicitur Eccles. 1. Melior est dies mortis die natiuitatis. Et Proverb. 14. Iustus sperat in morte sua: & ideo fatuum est & irrationabile propriam mortem nimis timere & mortem alterius nimis dolere. De prima fatuitate loquitur Cyprianus. Et ponitur in canone 13. quaest. 2. quam praeposterum est, quamque peruersum ut cum DEI uolun tatem fieri postulamus, quando Dominus euocat nos & accersit de hoc mun do, non statim uoluntatis eius imperio paremus, obnitimur & reluctamur & more seruorum ad conspectum Domini cum tristicia & moerore perducimur, exeuntes hinc necessitatis uinculo non uoluntatis obsequio, & uolumus a DEO praemijs coelestibus honorari ad quem uenimus inuiti. Haec ille. De fa tuitate pro morte amicorum nimis dolentium loquitur Augustinus de uera Religione cap. 32. Qui perfecte, inquit, DEVM diligit, non affligitur morte cuiusquam: quoniam qui toto animo DEVM diligit, nouit nec sibi perire quod DEO non perit. DEVS autem est Dominus uiuorum & mortuorum. Haec il le. Ex quo patet simplicitas illorum, qui pro morte bonorum irrationabiliter contristantur. Sed pro quorum morte nos dolere conuenit, docet lsidorus lib. 3. de Summo bono. llli, inquit, deplorandi sunt in morte, quos miseros infer nus ex hac uita recipit, non coelestis aula laetificandos includit. Tullius de Pa radoxis: Mors est terribilis his quorum cum uita omnia merita extinguuntur, non his quorum laus emori non potest. Et de talibus dicitur quod non tanget illos tormentum mortis. Hoc figuratum est in tribus pueris Daniel. tertio: Il los autem non tetigit ignis, neque contristauit, nec quicquam molestiae attu sit. Consequenter ibi: Visi sunt oculis insipientium.] Ostendit quid de iustis as flictis pro iusticia in hac uita iudicatur secundum mundanorum fatuitatem.
Et circa hoc duo facit: Quia primo ponit eorum aestimationem. Secundo ponit eorum deceptionem, ibi: Illi autem sunt in pace. Dicit ergo: Iusti prae cedentes nos uisi sunt oculis insipientium. In Psal. decimoquarto: Dixit insi piens in corde suo non est DEVS: mori totaliter in corpore & anima quod fal sum est, cum mors iustorum non sit nisi requies a labore, Apoc. 14. Ammon iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Aestimata est afflictio exitus illorum. praecise nihil aliud. Vnde non iudicauerunt quod fuit ingressus in uitam aeter nam, sed tantum fuit afflictio. Sed Paulus fuit alterius opinionis, qui dixit ad Phil. 1. Cupio dissolui & esse cum CHRISTO.
Secundo ulterius iudicatum est, quod ab itinere iusto abierunt in exterminium: id est, in anninilationem & nullum alium fructum iusticiae receperunt. Haec tamen clausula secundum Ra banum non est de textu: sed antiqui & moderni eam habent. Verum est que in Ecclesia in Epistola de martyribus transilitur: Tertio ulterius iudicatum est que mors iustorum non solum est afflictio, imo quod est iter exterminij a nobis: id est, de nobis, quasi non sit aliud mors, quam iter nos exterminans: id est, extra terminos humanae uitae ponens. Vltimo ibi: Illi autem sunt in pace. Osten dit istorum insipientium deceptionem: nam ubi putabant iustos extermina ri, affligi & annihilari, iusti excipiuntur de hoc seculo nequam, & sunt in pa ce, Esa. 32. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, &c. & in requie opulenta
Dubitatio literalis. Vtrum animae defunctorum habeant distincta receptacula post hanc uitam sibi diuinitus deputata.
Et uidetur quod non: quia tunc animae tales uel possunt ab illis receptaculis recedere, uel non: si sic. Ergo animae dana tae & animae existentes: in purgatorio possent minuere poenam: & animae existen tes in coelo possent minuere gaudium suum. Consequentia patet: quia loca poena lia augent poenam, & loca laeticiae augent gaudium: aliter frustra talia loca deputa rentur, & per consequens relinquendo loca sua diminuerent de suo gaudio, si essent beatae & minuerent suam poenam si essent non beatae. Si dicatur quod anime defunctorum non possunt pro libitu suo loca illa dimittere. Contra hoc est quod probat Augustinus libro suo de Cura pro mortuis agenda inter medium & finem, quod aliqui ex mortuis mittatur ad uiuos, per hoc quod Matth. 17. Moyses in transfiguratione Domini apparuisse legitur cum Helia, & tamen constat Moysen antem fuisse defunctum. Item Hieron. redarguit Vigilantium super hoc, quod dixit animas nostras non posse adesse tumulis suis, quando uellent, per hoc quod sequuntur agnum quocunque ierit: sed agnus est ubique Item daemones toto orbe mira celeritate uagantur: Ergo inconueniens est di cere animas alicubi esse inclusas usque ad diem iudicij. Item Gregor. 4. dialo. nar rat de multis mortuis qui uiuis apparuerunt.
Praeterea ad quaestionem, si sic, tunc sinus Abrahae foret unum de illis rece ptaculis. Consequentia patet: quia Ecclesia orat in officio sepulturae sinus A brahae eam suscipiat: sed falsitas consequentis patet: quia est in inferno, uel quia fuit limbus Patrum ubi nulla anima modo recipitur post CHRISTI passio nem.
Praeterea si sic purgatorium foret unum receptaculum. Consequens fal sum: quia animae decedentes in charitate uadunt ad purgatorium si habeant culpam uenialem uel obligationem ad poenam. Sed purgatorium est unus lo cus inferni sub limbo Patrum, alias animae Patrum purgandae fuisse in loco su periori uiderentur, tam ante purgationem quam post.
Ad oppositum est August. Ench. c. 3. Est tempus quod inter mortem hominis & resurrectionem ultimam animas abditis receptaculum tenet, prout unaquaeque di gna est uel requie uel aerumna. Item glo. super illud 1. ad Thess. 4. simul rapiemur. &c. Dicit quoe omnes animae quae de seculo exierunt, habent diuersas receptio nes.
Ad quaestionem dicendum quod sic: quia sicut grauitas in corporibus requi rit diuersa loca, sicut patet 4 de coelo: ita meritum & demeritum diuersa requirit loca pro animabus. Vnde quod est corpori leuitas, hoc est animae meritum: & hoc quod est corpori grauitas, hoc est animae demeritum: & sicut grauia quando gene rantur, statim ad loca sua mouentur, nisi impediantur, sicut patet 8. Phi. & 4. de coelo: ita animae statim quando a corpore separantur ad loca mouentur: malae ad infernum: bonae ad coelum nisi inueniant aliquod impediens per culpam uenialem, & reatum poenae non solutum: habent igitur distincta receptacula. Est ergo notan dum quod de istis receptaculis animarum post earum separationem loqui possumus du pliciter: Primo modo de lege comuni: alio modo de dispensatione speciali. Pri mo loquendo sunt quatuor receptacula animarum, videlicet: Infernus damnato rum: Limbus puerorum pro originali: Purgatorium pro ueniali: & Coelum pro perfe cte bonis. Quintum receptaculum ante CHRISTI passionem fuit limbus Patrum, qui tunc dicebatur sinus Abrahae, hoc de lege comuni. De dispensatione speciali habent animae receptacula alia inter homines, in quibus purgantur ad informa tionem, & ad eorum celeriorem redemptionem, & ita diuersimode deputantur si cut ipsis uiuentibus expedit. Secundo notandum quod spacium infernale in qua tuor portiones distinguitur. In infima sunt damnati pro peccato actuali mor tali. In secunda damnati pro peccato originali. In tertia animae quae purgantur de lege comuni. In quarta fuerunt animae patrum antiquorum usque ad resurre ctionem CHRISTI.
Ad primum argumentum dicendum quod animas a suis receptaculis recedere du pliciter potest intelligi: Vel simpliciter, uel ad tempus. Simpliciter sic, quo nun quam redeant: sic nulla recedet quae est in inferno uel purgatorio. Ad tempus dupliciter: uel ex lege Naturae & sic non: uel ex ordine diuinae prouidentiae, & sic concedendum est, quo redeunt interdum ad uiuentes, sicut docet Augustinus in libro suo de Cura pro mortuis agenda. Hoc tamen interest quoe animae San ctorum possunt, cum uolunt, uiuentibus interaesse. Aliae animae non, sed solum diui na permissione. Etiam damnati apparuerunt uiuentibus ad uiuorum praemunitionem. Ad secundum de sinu Abrahae. Dicendum est secundum Augustinum 12. su per Gen. Sinus Abrahae dicitur requies Sanctorum, qui olim fuit limbus, nunc uero est coelum, sic orat Ecclesia.
Ad tertium dicendum, quod tenetur probabiliter ex dictis Sanctorum, quod locus purgatorij est locus uicinus inferno. De lege communi. Iustorum anima in manu DEI sunt.
Notandum quo inter iustum & impium inuenio quadruplicem differentiam in Scriptura. Differunt enim uiuendo, moriendo, patiendo & poenitendo Viuendo: quia iusti uiuunt in pace & tranquillitate. Impij in discordia & con trarietate. In Psal. Pax multa diligentibus legem tuam. De impijs uero dicitur Esa. 68. in fine: Non est pax impijs dicit Dominus, signanter dicit Psal. Pax mul ta diligentibus legem tuam, non sic diligentibus legem mundi. Illi sunt semper in contentionibus, in discordijs & rebellionibus. Vnus qui audiuit iura per sex annos uel septem, faciet maiorem prigam in una communitiua, quam 18. sapientissimi clerici. CHRISTVS enim iustis legauit pace, lohan. 14. Pacem relinquo uobis, & Eccles. 45. Statuit illis testamentum pacis.
Secundo differunt moriendo: quia mors iusti est eius spes & consolatio: mors autem iniusti est desperatio, Proverb. 14. In malicia expellitur impius, sperat iustus in morte sua, sed Proverb. 11. Mortuo homine impio ultra nulla erit spes. Si omnes fratres & sacerdotes mundi celebrarent pro anima sua, si mortuus est sine poenitentia frustra fieret. Vnde August. 12. de Ciuit. DEI, cap. 2. Si de aliquibus malis ita constaret, quod sunt damnati sicut nunc con stat de daemonibus: Ecclesia non plus oraret pro eis quam pro Diabolo. Et a multo fortiore. Non est spes impio modo defuncto, & hoc loquendo de le ge modo communiter usitata.
Tertio differunt iustus & impius in patiendo: quia iustus sustinendo aduer sa se exhilaret. Iniustus sustinendo semper remurmurat. De iusto, Proverb. 12. Non contristabit iustum quidquid ei acciderit. Item Proverb. 10. in fine: La bia iusti considerant beneplacita, & os impiorum peruersa.
Quarto differunt poenitendo: quia iustus in bene uiuendo semper se accu sat: impius male uiuendo semper se excusat. De iusto, Proverb. 18. Iustus prior accusator est sui. Et in eodem impius cum in profundum peccatorum uenerit, contemnet. Item ibidem 10. Os impiorum operiet iniquitatem.
Notandum quod animae iustorum in praesenti in manu DEI multipliciter sunt. Sunt enim in manu DEI supportantis: in manu DEI confortantis: in manu DEI casti gantis: in manu DEI conseruantis. Primo sunt in manu DEI supportantis. Nutrix enim puerum incipientem incedere continet inter manus, & ex ea parte qua cadere credit supportat manum supponendo ne cadens laedatur. CHRISTVS est nutricius noster, Ozeae undecimo: Ero enim nutricius Ephraim, & brachijs meis portabo eos. Ephraim interpretatur crescens, & significat nos uiatores, qui crescere debemus de uirtute in uirtutem. Duae manus DEI iusticia & misericordia, in Psal. In manus tuas comendo spiritum meum. Iusticia dirigit. ut bene incedamus misericordia subleuat ne nimis laedamur. In Psal. Cum ceci derit iustus, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.
Secundo sunt in manu DEI confortantis, Excech. 3. Manus enim Domini erat mecum confortans me. Falco nobilis pascitur & recreatur manu Domini sui. Alias si cibum haberet in suo regimine, auolaret a Domino suo. Ideo DEVS sic eos pascit beneficijs, quod semper eos tenet in manu sua, quam manum quan do uult, claudit, & patimur egestatem: at quando uult aperit, & habemus co piam, largitatem. In Psal. Oculi omnium in te sperant Domine, & tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam & imples omne ani mal benedictione. Et iterum in Psal. Aperiente te manum tuam omnia imple buntur bonitate. Alias enim a DEO auolarent, Ozea 9. Ephraim quasi auis euolauit. Sic qui nimis abundant terrenis, auolant a DEO, sicut falco a domi no suo quando nimis satiatur.
Tertio sunt iustorum animae in manu DEI castigantis. Quando enim me dicus manu sua propinat infirmo & praetentat bibendo, faciens sibi credentiam, licet medicina sit ualde acuta, tamen infirmus acceptat CHRISTVS medicus est, & calicem praegustauit tribulationis, quem nobis pro remedio infirmitatis peccati propinat in praesenti. Et ideo castigationes suas filiali benignitate fusci piamus, in Psal. Hunc humiliat & hunc exaltat: quia calix in manu Domini ui ui meri plenus mixto
Quarto sunt iustorum animae in manu DEI conseruantis. Vnde illud quod homo continue in manu tenet, illud bene conseruat: CHRISTVS autem in ma nibus suis nos seruat. Solet etiam homo dicere quando habet nomen alterius scriptum in libro suo, habeo illum in libro meo. CHRISTVS autem nos in ma nibus suis scripsit, ita quod non potest nostrum obliuisci. Esa. 49. Nunquid po test mulier obliuisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui: ecce in manibus meis descripsi te Sed tamen aliter habet animas iustorum & aliter animas peccatorum: quan do enim ita est que aliquis est Dominus alicuius manerij & dimittit illud in alie na custodia, ita quod alij ad certum terminum capiunt fructum illius, dicimus quod licet manerium sit talis Domini, non tamen est in manu sua: sed tunc pro prie quando inhabitat & recipit fructum & usum, tunc dicimus esse in manu sua. Modo Dominus bene est Dominus peccatorum, & tamen non inhabitat eos per gratiam, nec recipit fructus ab eis: & ideo non animae peccatorum, sed animae iustorum in manu DEI sunt.
On this page