Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 30
POSTQVAM Spiritus sanctus posuit recapitulando errorem po nentium animae humanae corruptibilitatem: Hic incipit ostendere eiusdem erroris falsitatem. Et primo facit hoc in generali ostenden do animae rationalis naturalem nobilitatem. Secundo ostendit in fpe ciali idem per animae rationalis moralem bonitatem cap. 3. ibi: Iustorum anime in manu DEI sunt.
Circa primum duo facit: nam primo ostendit quod homo a DEO factus est immortalis in arbitrio suae uoluntatis. Secundo ostendit primordium nostrae mortalitatis, ibi: Inuidia autem. In prima parte duas ponit homins prgroga tiuas speciales, uidelicet ualetudinem immortalitatis quantum ad corpus: si militudinem diuinitatis quantum ad animam. Dicit ergo primo sic: quod ertor reproborum, qui negauerunt mercedem iusticiae & honorem sanctarum animarum post hanc uitam, ex istis duobus ostenditur falsus: primo quia DEVS creauit hominem exterminabilem, in quo differt a brutis, & generali ter a quibusdam elementis & elementatis. Secundo: quia creauit eum ad imaginem & similitudinem suam, in quo differt a corporibus coelestibus, quae licet sint corporalia, tamen sunt inanimata
Circa primum sciendum, quod primus parens in statu innocentiae habuit osse mori si peccaret, & habuit posse non mori si peccatum uitaret. Et ideo quantum fuit ex parte DEI, creauit hominem inexterminabilem secundum corpus, & de hoc tractatur 2. Sent. distin.19.
Circa secundum sciendum quod caeterae creaturae aliae ab homine uestigium DEI habent: id est, quandam obscuram notificationem, sed solus homo inter corpo reas creaturas imaginem DEI habet, quae consistit in intelligentia, memoria & uoluntate, in quo est processio uerbi a memoria tDEI Patris, & amoris pro cessio ab intelligentia & voluntate. Vnde memoria correspondet Patri: intel ligentia & uerbum Filio: uoluntas siue amor Spiritui sancto. De hac imagine tractat beatus Augustinus 9. 10. 11. 14. 15. de Trinitate diffuse. Et Magister Senten. lib. 3. distin.16. per totum. Sunt ergo hic duae rationes contra animae corruptibilitatem. Quia potest de animae corruptibilitate dupliciter dici Vno modo quod non esset corruptibilis per se, sed per accidens ad corru ptionem corporis. Secundo etiam quod in se ex natura corruptibilis esset. De primo arguit sic: Talis deberet homo esse naturaliter, qualis est a DEO creatus secundum corpus. Sed fuit creatus inexterminabilis secundum cor pus: Ergo, &c. Secundo sic: Anima humana est creata ad imaginem & si militudinem DEI. Sed DEI nobilissima conditio est immortalitas & in corruptibilitas: Ergo anima humana est immortalis & incorruptibi uis. Consequenter, ibi: Inuidia autem Diaboli mors intrauit in orbem terra rum.] Ostendit Spiritus sanctus primordium nostrae mortalitatis. Et circa hoc duo facit: Primo ostendit quomodo intrauit mors corporalis. Secundo quomodo perseuerat mors spiritualis, ibi: imitantur. Primo ergo dicit sic: Dia bolus post casum suum uidens hominem ad aeternam uitam creatum, ad quam ipse ab aeterno creabatur, & per superbiam perdidit: homini inuidit & ipsum hominem ad peccandum tentauit, sicut patet Genes. 3. Homo autem habens praeceptum: & quod si peccaret, moreretur: peccauit & peccatum toto suo ge nere conquisiuit: quia sub illa lege prohibitionem acceperat ligni uetiti. Se cundo de morte spirituali quare animae ad inferna descendunt. Haec est causa: imitatio uidelicet Diaboli in peccando. Vnde qui non peccant, non sunt ob noxij mortis. Et haec est sententia textus, licet sit plenus dubitationibus
Quaeritur tamen utrum corpus primi hominis fuisset incorruptibile da to, quod in statu innocentiae perstitisset.
Et uidetur quod non: quia omne compositum ex contrarijs est de necessitate materiae corruptibile, 2. Phys. Sed corpus hominis in statu innocentiae fuit compositum ex contrarijs, sicut nunc est & eiusdem speciei per omnia: Ergo, &c.
Praeterea in statu innocentiae fui nutritio, generatio, & augmentatio: & per consequens deperditio naturae: quia alias non fuisset necesse quod Adam saltem commedisset: sed quia fuit creatus in sufficienti quantitate, & ideo frustra comedisset: nec propter nutri tionem & generationem, quae in paruulis esse constat, propter solidationem massae corporeae, uel carnis indiguissent nutrimento: quia pro deperditione, nu tricatione, & augmentatione ac generatione. Ergo habuissent corpora corru ptibilia, quod est propositum.
Praeterea ponamus quod gladius uel secu ris cum bono impetu attigisset collum unius in statu innocentiae, certum est quod habuisset corpora molliora quam sit ferrum. Si fuisset caro unita cum ferro. Ergo collum cessisset: quia naturaliter molle cedit duro, & maxime duro acutae figurae: Ergo, &c. & tunc potuit unus alium occi disse: uel homo potuit a bestia uel a casu fuisse occisus.
Praeterea haec est definitio hominis, quod sit animal rationale, mortale, octauo Methaphy sic. sed in statu innocentiae fuisset homo uniuoce: Ergo, &c.
Praeterea calor naturalis agit in humidum radicale, continue: & illud humidum non potest restaurare deperditum, sicut fuit uel ita purum. Ergo per admixtionem humidi nutrimenti aliquando deficiet naturaliter: Ergo cum tunc fuisset deper ditio humidi radicalis, fuisset finaliter corruptus.
Ad oppositum est Apostolus ad Rom. 6. in fine: "Stipendium peccati mors". Ergo si homo non peccasset, mortuus non fuisset.
Primum est quod immortalitatem non habuisset a natura, sed a diuina gratia: quia secundum Dionys. de diuinis no minibus cap. 4. Naturalia enim data daemonibus non perierunt propter peccatum. Et similiter mortale non est differentia essentialis hominis ut argumentum est.
Secundum est quod homini fuisset ex speciali gratia conditoris immortalitatis corporis concessa. Cuius ratio, quia homo fuisset ordinatus ad finem supra na turam suam corpoream: Ergo decuit quoe in ipsa institutione aliquid sibi esset collatum su pra facultatem principiorum naturalium, qui sunt anima & corpus. Habuit ergo ani mam per donum gratiae supnaturalis, quod quandiu ordinem obedientiae seruaret ad DEVM, corpus uiuificare posset in perpetuum: & ideo corpus hominis si homo non pec casset, corruptum non fuisset: de hoc uide fanctum Thomam 2. sent. distin.19.
Tertio sciendum quod in rebus corporalibus quadruplex modus inueni tur. Vnus est generalis, quod uidelicet omnes res habent suae durationis pe riodum, sicut dicitur 3 de Generatione. Secundus est propter praedominium excessiuum unius excontrariorum, & hoc duntaxat in mixtis, dum illa harmo nia praedicta soluitur, quam forma substantialis requirit. Tertius est, quod ca lor qui est instrumentum animae uegetatiuae consumit humidum uehementer in quod agit, & cum non possit illud humidum restaurari naturaliter in sua purita te, semper admiscetur cum humido nutribili, & sic fit impurius, sicut uinum mixtum aqua fit debilius, & tantum misceri potest que flat aqua: sicut dicitur primo de Ge neratione in fine: ita humidum radicale consumitur finaliter & animal moritur. Et similiter sit de planta, deficiente illa restauratione, & haec est mors naturalis. Quartus modus corruptionis est per uiolentiam ab aliquo extrinseco agente, ut gladio, igne, uel huiusmodi. Modo contra duos primos modos datum fuit animae quod secundum conditionem suae immortalitatis corpus perficeret, & per petuam aequalitatem complexionis conferret. Contra tertium modum corruptionis habuit homo illud donum, quod per esum lignorum de Paradiso concessorum fiebat restauratio deperditi ad certum tempus, & quia illa restauratio est cum ad mixtione humidi extranei, debilitantis humidum radicale magis ac magis. Id eo homo habuit lignum uitae, cuius uirtus erat alimentum taliter assumptum in perfectam assimilationem adducere, & facere humidum radicale totum: ita recens sicut fuit in principio naturae conditae. Contra quartum modum cor ruptionis qui est per uiolentiam, conseruabatur homo per diuinam proui dentiam & propriam prudentiam, ut ab extrinseco nihil potuit pati corru ptiuum.
Ad primum dicendum, quod concludit, quod corpus hominis fuisset corruptibile propter compositonem ex contrarijs, nisi fuisset diuinitus praeseruatum ab extrinseco per subsidium diuinae prouidentiae, & ab intrinse co per gratiam originalis iusticiae.
Ad secundum patet quomodo fuisset facta restauratio deperditi communiter per esum lignorum Paradisi, & quando ne cesse fuisset per esum ligni uitae quod nunquam fuisset necessarium, nisi in sen sibili debilitate naturae pro recreatione recuperanda, sicut superius dictum fuit.
Ad tertium quod est de extrinseco nocumento dictum est quod per propriam prudentiam & diuinam prouidentiam nihil homini extrinsecum nocuisset nec molle duro cessisset, nisi sicut animae placuisset si non peccasset.
Ad quartum patet quoe fuit animal rationale mortale. i. natum mori naturaliter: sic tamen fuit ordinatum a DEO quod illa aptitudo moriendi nuquam fuisset in actum deducta, nisi homo peccasset. Et ideo homo habuit in sua potestate mori & non mori: posse mori & non posse mori, stante lege data: & ideo fuit mortalis per naturam, & im mortalis per gratiam. Ad quintum de actione calidi naturalis in humidum ra dicale dictum est, quod perfecta restauratio illius humidi fuisset facta per esum ligni uitae. Hoc tamen nota quod lignum uitae non habuit ex sua virtute na turali dare homini perpetuitatem uiuendi: quia cum esset res creata, uirtus sua finita fuit in duralitate. Et ideo non contulit fortitudinem humidi radicalis nisi ad certum tempus, quo lapso homo iterum comedisse debuit, si ita diu perstitisset non assumptus ad coelum integraliter. Sed contra arguitur per illud Genes. 3. Ne forte sumat de ligno uitae & uiuat in aeternum. Dicen dum quod licet in aeternum accipitur ibi pro eo, quod est diutius, quam debe ret secundum naturam corpori humano concessam: uel a principijs intrinsecis procedentem.
Inuidia aut.] De inuidia notandum quod inuidia est toxicum charitatis: nisi enim inuidia esset, quilibet de bono alterius gauderet, & de malo alterius dole ret: quia hoc est proprium charitatis. Vnde Aug. super lohan. Tolle inuidiam, & tuum est quod habeo, tolle inuidiam & meum est quod habes: glos. super illud Esa. 45. Ego Dominus formans lucem & creans tenebras. Quod est uita serpentis, mors est hominis sicut uenenum: & econtra humor aqueus: id est, saliua est uita hominis, & est mors serpentis. Isto modo quod est uita uirtuosi & boni hominis, est mors inuido, & quod in bono uiro mors uel damnum est, est inuido uita. Secundo est hostium iniquitatis, per hanc enim mors intra uit in mundum, sicut dicitur hic: Per hanc occisus est Abel a Cain: Iacob tri bulatus ab Esau: Ioseph uenditus a fratribus: Dauid persecutus a Saule: CHRI STVS traditus a Iudaeis, Matth. 27. Sciebat enim quod per inuidiam tradidise sent eum. Istud hostium fere nullus potest uitare. Seneca lib. suo de Moribus: Et si nullos inimicos tibi fecit iniuria, multos tamen fecit inuidia, Eccles. 4. In dustrias animaduerti patere inuidiae proximi. Tertio est uitium uel putredo sanitatis, Proverb. 14. Vita carnium sanitas cordis: putredo ossium inuidia. Hoc tamen est iustissimum uitium: quia est in sui autorem reciprocum. Vnde Hugo de sancto Victore: Iustius inuidia nihil: quia protinus ipsum autorem punit cor, cruciatque suum. Vnde Basilius: Sicut rubigo ferrum, sic inuidia ani mam, de qua nascitur, corrumpit. Et ideo maximam iniuriam faceret DEVS inuido, si poneret eum in coelo: quia ibi est summa felicitas in proximo: & per consequens summum nocumentum esset inuido: & ideo erit in inferno ubi nihil uidebit cui inuidere poterit, prima Petri secundo: Deponentes om nem maliciam, & omnem dolum & simulationem, & inuidias, & omnes detractiones: quasi modo geniti infan tes rationabiles, sine dolo lac concupi scite scilicet charitatis.
On this page