Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 32
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit quid iusti homines per cipient in futuro aeternaliter: Hic consequenter ostendit quid su stinent in praesenti temporaliter, & quia poenae, quas sustinent, & prae mia quae percipient sunt contraria: ideo faciens quandam compara tionem utitur quodam colore Rhetorico, qui dicitur aiideeis, quasi contra positio uel uixidimy uel contentio, secundum Tullium 5. Rhetoricae suae. Et est figura talis, quando aliquis in locutione contraria contrarijs contra ponit, sicut facit Apostolus 1. ad Corinth. 6. Per infamiam & bonam famam a dextris & a sinistris, & Eccles. 33. Contra bonum malum & contra uitam mors: Sic contra uirum iustum peccator. lsto genere eloquentiae utitur Spiritus san ctus in isto textu ostendens que illa quae sancti patiuntur in praesenti non sunt aequalia illis, quae percipiunt in futuro pro praemio. Et ponuntur tres antitheses consequenter. Sancti enim in praesenti tribulantur, uexantur, & tentantur, tri bulantur in poenis, uexantur in uerbis, & tentantur in diuinis promissionibus. Sed contra tribulationes poenarum habent spem immortalitatis. Contra uexa tionem contumeliarum habent spem aeternae tranquillitatis. Et contra diuinam ten tationem habent spem praecipue dignitatis. Dicit ergo primo ponens primam contrarietatem: Et si coram hominibus tormenta passi sunt. Coram hominibus qui tantum exteriora uident, 1. Regum 6. Homo uidet ea quae patent. Tormenta passi sunt in corpore sustinendo. Spes illorum immortalitate plena est: hoc est, di ctum, sperauerunt a Domino pro sua iusticia praemiari: & illa spes est plena & non uacua sicut malorum, de qua infra in isto capitulo: uacua spes illorum. Vn de spes illorum non confundit, ad Rom. 5.
Secunda antithesis est talis: Sancti sunt in praesenti uexati uerbis, contume lijs & iniurijs, tamen haec sunt pauca in respectu illorum, que ad suam beatitudi nem aggregabuntur: quia secundum Boëtium, beatitudo est status omnium bonoa rum aggregatione perfectus. Et ideo dicit: In paucis vexati in multis bene dispo nentur. Multum & paucum, sicut magnum & paruum sunt relatiua: sicut patet in praedi camentis, c. de quantitate. Vnde si illa quae patimur in praesenti comparentur ad ea, quae bonis dabuntur in futuro pro mercede, licet sint in se ualde multa: uiden tur tamen in comparatione illorum ualde pauca, ad Rom. 8. "Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis".
Tertia antithesis est talis: DEVS tentat sanctos in praesenti: sed non ad eorum detrimentum & deiectionem, sed ad eorum emolimentum & promotionem. Vnde dicit, quod DEVS tentauit illos, & inuenit dignos se: id est, sua focietate & dilectione.
Et notandum queo difficile & uirtuosum est que homo fiat dignus DEO. Ad hoc enim requiritur perfectus mundi contemptus. Vnde CHRISTVS dixit Matth. 10. "Qui amat patrem uel matrem plus quam me, non est me dignus: & qui amat filium uel filiam plus quam me, non est me dignus: & qui non accipit crucem suam & se quitur me, non est me dignus": Ergo quicunque uult dignus esse CHRISTO, o portet qued seipsum det pro CHRISTO. Huius probatio est: quia demonstrato quocumque homine, contingit sic arguere, aut iste diligit CHRISTVM plus quam tilios & filias, & semetipsum uel non. Si non, non est dignus CHRISTO. Si sic dat se pro CHRISTO: quia qui non accipit crucem suam & sequitur CHRISTVM, non est eo dignus. Notandum quo tentare improprie conuenit DEO: quia ten tare proprie est aliquid experiri ut habeat eius cognitionem, sicut homo tentat uinum, & magister discipulum. Aliter dicitur tentare, experiri aliquem cum in tentione manifestandi conditiones eius alijs. Primo DEVS tentare non po test. Sed secundo modo. Vnde Gen. 22. Tentauit DEVS Abraham. Tertio modo dicitur tentare, callide accipere experientiam alicuius hominis cum in tentione decipiendi, & sic proprie conuenit Diabolo & nullo modo DEO: quia Iacob. 1. dicitur: Nemo cum tentatur dicat: Quia a DEO tentor. DEVS enim intentator est malorum. Ipse enim neminem tentat. Glo. DEVS tentat non seducendo ad malum, sed exercendo ad meritum. Aliter potest exponi sic: Deus tentat illos, id est, tentari permisit.
Et notandum quod DEVS electos suos tentari permittit specialiter propter tria: Primo ad exercendum nostrae naturae probitatem, qui habemus usum li beri arbitrij per gratiam informati si uelimus. Si rex dedisset arma & equum no bilissimum alicui militi, ille probiter et uiriliter in bello pro honore regis se ex poneret, rex non ab immerito eum acciperet. CHRISTVS rex dedit nobis arma liberi arbitrij cum aequo corporis nostri, & sunt quasi similia armis DEI: qui ad imaginem & similitudinem suam fecit hominem, Gen. 1. & ad Eph. 6. Induite uos armaturam DEI, ut possitis resistere aduersus insidias Diaboli: Ergo nos prohonore regis nostri uiriliter exponamus, alioquin nosmetipsos decipimus & damnamus, Iob. 7. "Tentatio est uita hominis super terram": sic DEVS tentauit Abraham de immolatione filij sui unigeniti, Gen. 22. Sic etiam omnes suos amicos tentari permittit, Thobiae 12. Qui acceptus eras DEO, necesse fuit ut DEVS tentaret te. Constantinus imperator uoluit probare qui de familia sua essent uiri Christiani & fideles, &c. Ita CHRISTVS permittit uiros catholicos a mundo tentari, & qui mundanam gloriam, quae est quasi idolum, adorant, de suo expellit seruitio: quia nemo potest duobus dominis seruire: qui id dolum adorare contemnit, in suo retinebitur famulatu. Et omnis CHRISTO seruiens necessario habet tentari propter quod signanter dicitur Ecclesist. 2. Fili accedens ad seruitutem DEI, sta in iusticia & timore, & praepara animam tuam ad tentationem
Secundo permittit nos DEVS tentari recensendum nostrae censurae uanita tem: nisi enim tentaremur nimis propter defectum nostrae cognitionis & expe rientiae de nobisipsis superbiremus. Et ideo clementer permittit sanctos suos de sua carne tentari, sicut de Paulo patuit, 2. Corin. 12. Ne magnitudo reuelatio num extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Sathanae, qui me colaphixet. De hoc loquens Grego. 9. Mora. cap. 36. dicit: Superna dispensa tio, idcirco nos tota intentione seruientes carnis nostrae tentationibus permit tit coneuti, ne mens nostra in superbiam audeat praesumptione suae securitatis eleuari, ut dum pulsata trepidat in solo autoris adiutorio, fidem robustius spei figat. Et 9. Mora. cap. 3. exponens illud Apostoli ad Rom. 7. "Video aliam le gem in membris meis repugnantem legi mentis meae, & captiuum me ducentem in legem peccati, quae est in menbris meis". Dicit sic: Ad ima trahit caro ne extolla tur spiritus. Et ad summa trahit spiritus ne prosternatur caro. Spiritus leuat ne iaceamuns in infimis, caro aggrauat ne extollamur ex summis. Sicque secundum Greg. quodam certo moderamine sit, ut carne deprimente, sed no prosternen te homoldesperationis lapsum caueat, & spiritu eleuante & tentationes senti ente superbiae casum euadat. Et sic dum spiritus trahit, caro retrahit subtilissi mo interni iudicij moderamine infra summa & infima, in quodam medio ani ma liberatur. Haec Greg. Et ideo signanter petiuit Psalm. Proba me Domine & tenta me, ure renes meos & cor meum. Glos. proba me: id est, iudica me esse pr batum non tibi qui omnia nosti, sed mihi & hominibus. Nisi enim tentares, negli rentes essemus. Notat ibi Glos. quod aliter tentat DEVS: aliter homo: aliter Diabolus. DEVS, ut erudiat: homo ut sciat: Diabolus ut seducat. Vnde dici tur metrice: Dat tria tentare seducere scire probare. Nota de puella de qua narrat Caesarius in eius fine. Ideo signanter dicit Apost. primae ad Corinth.10. Tentatio non apprehendat uos nisi humana
Tertio DEVS nos tentari permittit ad promerendum uitae futurae felicitatem, lac. 1. Beatus uir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae. Et quanuis Diabolus omnes tentet, aduersus tamen perfectos prae latos & religiosos maxime excandescit. Vnde Petrus Rauanensis in quadam epistola: Mundus aduersus desertores suos fortius pugnat, & egredientes ui tae secularis illecebras grauior concursus expectat. Nam & in exitu Israel de Aegypto Pharao uehementius excanduit, & Sathanas egrediens ab homine, que ab infantia tenuerat, ipsum grauius in egressu discerpit. Etiam ideo Hu go de claustro animae lib. 1. religiosos instruit, qui sunt causae tentationum. Prima est loci amoenitas, ut ciuitas et oppida, quae non tantum, ex situ loci amoenitatem recipiunt, sed ex habitantium gratia. Secunda causa est locus diuitiarum, ubi enim diuitiae, ibi periculum. Tertia uero causa est preciosus ornatus, equorum & pinguium cura, & uestimentorum exquisitae uarietates. Quarta autem mulierum species, quarum uox blanditur auribus & facies oculis. Istas occasiones uiriliter caueamus: quia tentatio non laedit nisi obediamus, & hoc est quod metrice dicitur: Hostis non ledit nisi cum tentatus obedit: Est leosi cedit, sistat quasi musca recedit. Et hoc est quod promittit Apost. 1. ad Corinth.10. Fidelis DEVS qui non permittit uos tentari super illud quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam prouentum ut possitis sustinere, &c
On this page