Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 33
DECLARATO quod iusti in praesenti multipliciter tribulentur: Hic ostendit qualiter per tribulationum tolerantiam a DEO ac ceptantur: Et circa hoc duo facit: quia primo ostendit quod poena iustorum est uehemens argumentum diuinae dilectionis. Secun do quod ei correspondet euidens emolimentum remunerationis, ibi: In tempore. Poenam igitur iustorum DEO esse acceptam quando ex charita te & pro suo amore sustinetur, ostendit per duo exempla, quorum primum con sistit in artificio naturali. Secundum in quodam sacrificio legali, ibi: Et quasi holocausti, &c. Primum exemplum est tale: quanto aurum frequentius lique scit, & transit per ignem, tanto sit charius, purius & acceptabilius. Sed tribula tio uitae praesentis est sicut fornax uel caminus in quo etiam homines depurantur, Ecclesiast. 2. In igne probatur argentum & aurum: homines uero receptibiles in camino humiliationis: Ergo iusti quanto plus pro CHRISTO tribulantur, tanto sunt magis preciosi & meliores. Et hoc est quod dicit: tanquam aurum in fornace probauit illos Secundum exemplum est in quodam sacrificio legali, quod dicebatur holocaustum.
Vbi notandum quod inter sacrificia, quae DEO offerebantur, praecipuum erat holocaustum, & fiebat de armentis, pecudibus & auibus. Et de isto sacrificio nihil habuit sacerdos qui obtulit pro parte sua, sed totum cremebatur Domino, & ideo dicebatur Snoxausop, ab enop Graece, quod est totum Latine, & Vdliuae siue sausep combustum incendium: inde holocaustum quasi totum in cendium: quia in alijs sacrificijs sacerdos quandoque tollebat sibi partem, & quandoque dabat partem offerenti ad comedendum: sed in holocausto totum corpus siue esset uitulus ouis, uel hoedus incendebatur: pellem tamen potuit sacerdos uendicare sibi secundum legem. Licet omne genus sacrificij DEO foret acceptum, nullum tamen sicut holocaustum: quia illud totum offereba tur in honorem DEI ex integro. Et isto modo, sancti Martyres immolati sunt DEO sicut hostia holocausti. Sacerdos occidens Martyres, est mundus, lohan. 15. Mundus uos odit, & ad Rom. 8. "Aestimati sumus ut oues occisionis": sed certe sacerdos nihil habuit nisi pellem, uidelicet gloriam secularem, Iob. 1. "Pellem pro pelle, & cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua". Ergo sicut holocaustum est optimum in sacrificijs, sic martyrium in actibus meritorijs. Et hoc est quod Spiritus sanctus dicit: Et quasi holocausti hostiam accepit illos.
Consequenter declarat quod est emolimentum remunerationis correspondens iustorum persecutionibus in praesenti. Et dicit quod contra momentaneum poenalitatis accipient praemium sempiternae felicitatis. Et ut ostendat quod tribulationis ad praemium nulla est proportio, supponit eorum poenam quasi instantaneae breuitatis, & eorum praemium temporaneae quantitatis. Modo notum est quod temporis ad instans nulla est proportio sicut nec peccati ad lineam. Esa. 54. Ad punctum in modico dereliqui te, & in miserationibus maximis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, & in misericordia sempiterna misertus sum tui. Vnde supra modum merces excedit laborem. Et hoc est quod dicit, quod in tempore erit respectus eorum, quasi diceret, in puncto: id est, in modico instanti passi sunt, sed in tempore prolixo & longo: hoc est, in aeternitate erit respectus eorum: id est, praemiatio. Vnde solet dici cum Do minus remunerat aliquem liberaliter sibi seruientem, dando sibi aliquod magnum, quod ipse bene respexit eum. Et certe DEVS bene respexit eos quando supra modum & proportionem retribuit pro labore. Iuxta illud 2. ad Corinth. 4. Illud enim quod in praesenti est momentaneum & leuae tribulationis nostrae, supra modum & sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
Et notandum quod electus quilibet a CHRISTO multipliciter probatur sicut clericus ante promotionem, sicut nouitius ante professionem, & sicut bacca laurius ante inceptionem, & sicut denarius ante solutionem. Clericus ordinandus & recepturus coronam prius examinatur, et quando altiorem ordinem est recepturus tanto difficilius examinatur. Omnes nos promouendi sumus ad ordines: quia in futuro omnes erimus sacerdotes, Apoc. 5. cap. Fecisti nos DEO nostro regnum & sacerdotes. Magnus favor fieret clerico si posset praemuniri in quo passu, & de qua materia deberet examinari: quia tunc posset sibi prouidere: & tunc fo ret sibi magna uerecundia deficere. Iste fauor sit nobis. Ordines siunt in resur rectione generali in die iudicij quando iuxta merita nostra ad ordines angelo rum re cipiemur, ut dicatur unicuique nostrum illud Psal. Tu es sacerdos in aeter num secundum ordinem Melchisedech, & modo sumus praemuniti de quo exa minabimur, certe non de difficili: sed de comunibus de donato scilicet & partibus nostris: hoc est, de operibus pietatis, sicut patet Matth. 25. Esuriui & dedistis mihi manducare. Totum est de donato, & ideo illi qui inuenientur nesciuisse do natum, deficient de ordinibus & repellentur sicut laici, & ponentur ibi, ubi estum bra mortis & nullus ordo, Iob. 10. Quando dicetur his: Ite maledicti in ignem ae ternum. Sed boni & electi qui bene respondere possunt, certissimi erunt de corona Thobiae 3. Hoc habet pro certo, omnis qui colit te, quod uita eius si in proba tione fuerit, coronabitur. Et Iac. 1. "Cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae".
Secundo examinatur electus sicut probat nouitius ante professionem. Vnde tempus nouitiatus est tempus probationis secundum iura. Licet aut nouitius in terdum gerat habitum professorum. Tamen in uoluntate sua est proijcere habitum infra tempus probationis quandocunque sibi placuerit, & ideo non habet habitum insepa rabiliter. Habitus et ornatus animae est gratia: uita praesens est tempus nouitiatus & tempus probationis ad Rom. 12. "Renovamini in nouitate sensus uestri, ut p betis quae sit uoluntas DEI, bona & beneplacens & perfecta". Licet igitur nos gerama habitum professorum: hoc est, beatorum quae est gratia consummata: non tamen ideo professi sumus, sed sumus in tempore probationis: quia possumus habitum proijcere & peccare: Nouitij aut inter fratres pdicatores examinantur de moribus diligenter. Et genera liter de quinque cauendis in eis. Nam ab unoquoque requiritur. An sit seruilis conditio nis: an alterius professionis: an mulieri coniugatus: an ratiocinijs obligatus: an occultam habeat infirmitatem aliquam. Si uero aliquem istorum defectuum habuerit & sciat, a professione repellit. Certe haec qnque CHRISTVS in suis nouitijs regrit:
Primo an sit seruilis conditionis, uidelicet an sit totus datus seruitijs mundi, pro diuitijs & honoribus consequendis in hac uita: & si sic, non admittit eum. Matth. 6. dicitur: "Nemo potest duob. dominis seruire". Philosophus quidam assurgere noluit principi uenienti, alijs eum honorantibus assurgendo. Et causam reddidit: beruit, inquit, seruo meo non contenendo mundum, & mundus mihi seruit, & ipse seruit ei quare ei non assurgo. Iste non fuit seruilis conditionis, sed ualde nobi lis.
Secundo requiritur an homo sit alterius professionis: unde ille qui est radi catus & habituatus in aliqua mala consuetudine uiuendi in peccatis, ipse estlal terius professionis, caueat sibi: quia licet recipi posset a CHRISTO, tamen cum difficultate.
Tertio requiritur an sit mulieri coniugatus: id est, an sit operibus carnis datus: quia scit quod talis non uenit ad eum perfecta uoluntate, Lucae 14. Vxorem duxi, & ideo non possum uenire.
Quarto an sit ratiocinijs obligatus: homo est obligatus ad computum, & restitutionem, si fuit usurarius & de pecunia usuraria fuit ditatus, & no uult restituere. CHRISTVS non curat de eo: quia ipse ratiocinijs obligatur. Si clericus simoniace intrauit Ecclesiam occupauerat bona per amicos, & non est paratus resignare & restituere, ipse est obligatus ra tiocinijs. CHRISTVS autem eum ad professionem, donec soluerit, non admittit. Si spoliasti pauperem per potentiam uel per falsum iudicium uel testimonium perhibitum contra eum, & non fecisti restitutionem, tu es obligatus ratiocinijs, & talem oblipatum CHRISTVS non admittit, in Psal. Declinantes aut in obligationes adducet Do minus cum operantibus iniquitatem.
Quinto quaerit an habeat aliquam infirmitatem occultam. Vndesi comisisti peccatum uile, de quo non est confessus, celas et occultas, tu habes infirmitatem occultam, CHRISTVS te non admittit nisi te curaueris. Ideo obmissis talibus impedimentis unusquisque uestrum curet se probabilem exhibere, ne a professione confusibiliter repellat, 2. ad Tim. 2. Cura temetipsum probabilem exhibere operarium inconfusibilem: & qui talis inuentus fuerit, faciet suam professionem in finali iudicio. Dicens illud Deut. 26. Profiteor hodie coram Domino DEO, quod ingressus sum terram pro qua iurauit Patribus nostris. Tertio examinatur electus sicut baccalaurius ante inceptionem seu magistrationem. Iste enim ante quam incipiat, probatur in tribus, in legendo, opponendo, respondendo
Habet enim necesse legere aliquod uolumen ad minus facultatis suae. Et certe nos legere debemus per confessionem uolumem conscientiae nostrae. Stolidus cle ricus est qui nescit legere scripturam suam & opus proprium, ad Gala. 6. "Opus aut suum unusquisque probet, & sic in semetipso gloriam habebit". Secundo habemus opponere: hoc est, arguere per iustam correptionem proximorum, & hoc principa liter pertinet ad praelatos, & in casu ad oes, Matth. 18. Si peccauerit in te frater tuus, uade & corripe illum inter te & ipsum solum, Sap. 1. Probata uirtus corripit insipientes, & praelatis dicitur, Hiere. 6. Probatorem in populis dedi te. Tertio habemus respondere per gratiarum actionem, 1. ad Thessal. 5. In omnibus gratias agite, & qui hoc compleuerit, dignus est gradu magistrali. Exemplo Thobiae, qui in se haec omnia formaliter & deuote copleuit peccata confitendo, uxorem corri piendo, & DEO pro caecitatis flagello gratias agendo: & ideo sibi dictum fuit: quia acceptus eras DEO, necesse fuit ut tentatio probaret te. Quarto probatur ele ctus ut denarius ante solutionem. Vnde qui alteri mutuat denarium, diligen ter considerat ante solutionem quantitatem pondus, & imaginem, sonum, & materiam: quia si in aliquo istorum defecerit, non est legalis moneta, nec recipi debet. Quantitas est aequitas: pondus est charitas: imago est iusticia: sonus est ueritas ad omnes & ad seipsum. Vnusquisque nostrum a CHRISTO recepit denarium: id est, animam rationalem habentem imaginem regis & in die mortis est tem pus solutionis, & tunc oportet reddere denarium, & CHRISTq offerre, Mar. 12. Afferte mihi denarium. Et certe nisi habeat quinque praedicta, quantitatem, pondus, imaginem, sonum, & materiam reprobabitur, Hiere. 6. in fine: Ar entum reprobum uocate eos: qui Dominus proiecit eos: Si uero illa praedi cta habuerit, dicet nobis CHRISTVS illud Gen. 43. Pecuniam quam dedisti mihi probatam, ego habeo. Et de nostro denario verificatur illud Psal. Argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Examinatum igne charitatis, probatum terrae: id est, a terra nihil habens terrenae uanitatis, purga tum septuplum a septem capitalibus uitijs, quae sunt radices uniuerse iniquitatis
On this page