Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 34
POSTQVAM Spiritus sanctus posuit unam promissionem ge neralem de futura remuneratione sanctorum pro tribulationibus, quas sustinent in praesenti. In parte ista eadem remunerationem expli cat & distinguit in speciali. Et circa hoc duo facit: quia primo osten dit quando iusti liberaliter respicientur. Secundo quando iniusti rationabiliter iudicentur ibi: Impii. Circa primum tangit excellentias futuras in re muneratione. Erunt enim tam in corpore quam in anima gloriae possessores in uita aeternali. Erunt enim iudicis assessores in iudicio generali: & ideo primo describit qualis est eorum excellentia uel erit: quae est gloria corporalis. Secum do qualis erit eis concessa assidentia iudicialis, ibi: Iudicabunt sancti. Tertio qua lis erit beatorum in anima gloria spiritualis, ibi: qui confidunt in illum
Circa primum sciendum quod in isto textu quatuor dotes corporis glorio si latenter innuuntur, quae sunt claritas, impassibilitas, subtilitas & agilitas. Cu ius ratio est: quia anima humana perfectum tunc habebit dominium corporis sui & in quantum forma, & inquantum motor, & in quantum beata, & DEO coniun cta. Inquantum beata gloria animae redundans in corpus causabit in corpore claritatem, et hoc est quod dicitur Matth. 13. Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum. Perfectum autem regimen causabit in corpore impassibilitatem. Omne enim corpus quod patitur passione proprie dicta perdit dominium for mae super materiam suam. Aliter enim passio talis non foret ad corruptionem formae patientis uel saltem separationem a materia. Et ideo anima incorrupti biliter & perfecte continebit corpus suum nullo modo poterit uictoria animae supra corpus diminui. Secus aut fuit in statu innocentiae quando licet anima perfe ctum habebat dominium poterat illud dominium perdere: quia se a DEO poterat auertere per peccatum: tunc aut nunquam auerti poterit, & ideo dominium suum siue ui ctoria sua super materiam suam nunquam poterit diminui: & ideo nunquam poterit pro prie loquendo pati, & ideo corpus suum erit impassibile. Tertio cum anima non sit solum forma corporis, sed etiam motor, sicut patet 3 de anima, & lib. de motu a nimalium: movebit corpus per uoluntatem, & quia habebit perfectum dominium super illud: ideo anima gloriosa, inquantum, beatam movebit omnino sicut uolet corpus, & ideo erunt corpora agilia. Quarto cum anima posset rationabiliter uel le quod corpus suum sit in eodem loco ubi est aliud corpus sine amotione alterius corporis, & anima poterit regere corpus suum sicut uolet: sequitur quod anima poterit ponere corpus suum in loco, ubi est aliud corpus, & ista uirtus uocatur subtilitas: sic igitur erit corpus gloriosum, clarum, impassibile, subtile & agile. Et ista priuilegia uocantur a doctoribus quatuor dotes corporis, per quandam figu ratiuam locutionem: quia sicut dos datur in signum perpetuae confoederationis & a micitiae inter uirum et mulierem: ista ita dotes dabunt hominibus glorificatis pro semper Istae aut dotes ponuntur coniunctim 1. ad Corinth. 15. ubi facit Apost. compa rationem inter mortem humanam & resurrectionem humanam, & dicit sic: Semina tur in corruptione, resurget in incorruptione: id est, incorruptibile & impassi bile: seminatur in ignobilitate: id est, in obscuritate mortis resurget in glia hoc est, in claritate: seminatur in infirmitate, surget in uirtute: hoc est, agilstate: seminat corpus animale, resurget corpus spirituale. i: subtile ad modum spiritus: Spiritus em potest similis esse cum corpore, sicut patet de anima, quiest tota in toto & tota in qualibet parte, & sic poterit corpus gloriosum per uirtutem subtilitatis esse simul cum corpore non glorioso, quanuis hoc placeat sancto Thom. 4. Sen. di: 44. qui. 5. in solutione argumenti primi et secundi, ubi expresse dicit, quod hoc non habet corpus gloriosum ex dote subtilitatis, sed ex operatione uirtutis diuinae.
Descendendo ergo ad literam: Istae quatuor dotes in hac litera exprimuntur secundum istum ordinem: Primo enim notatur claritas cum dicitur fulgebunt. Secundo impassibilitas: quia iusti Sap. 1. quia iusticia perpetua est & immor talis: Tertio subtilitas: quia tanquam scintillae. Quarto agilitas cum dicitur dis current. Et quia completorium quod dicitur in fine dierum. Praemium nostrum finale figurat, ideo tunc quatuor partes dicimus tantum, ad illas quatuor dotes significandas: sed de appropriatione pertranseo ad praesens. Pro litera nota quod arundinetum est locus ubi crescunt arundines. Vnde sicut scintillae moven tur sine difficultate inter arundines & sine resistentia: Ita sancti sine resistentia corpora movebunt. Fulgebunt iusti: Nota quod uiri iusti merito se exponere debent pro CHRISTO actibus uirtuosis in praesenti, & si eis tribulationes occurrant, illas aequanimiter sustinere, & hoc habita consideratione ad praemium quod sequit
Armigeri qui seruiunt magnis dominis pro diuersis temporibus anni, conue nientes robas accipiunt: qunam pro hyeme: aliam pro aestate. Illa aut datur pro hyeme est de grosso panno, causa est: quia debet exponi modo pluuijs, modo uentis, modo niui, modo igni: sed roba quae datur pro aestate, ordinatur de subtili pan no & delicato: ex eo, quia seruiet homini pro tempore gratioso, uidelicet in aestate. lsto modo DEVS prouidet bonis uiris. Vita praesens est hyems. Vita futura est aestas. Corpus est animae roba, Iob. 10. "Pelle et carne uestiuisti me". Quia igitur in praesens est tempus tribulationis & angustiae & poenitentiae: igitur corpus pro nunc est sicut roba de grosso & rudi panno. Sed tempus futurum uitae aeternae est tempus aestatis, gloriae & honoris. Et ideo tunc habebit anima robam ualdegloriosam, quando corpus erit clarius sole, impassibile, agibile, & subtile. Et ideo sicut bo nus armiger sperans esse certus de roba aestiuali, lacerat, destruit & expendit robam hyemalem in seruitio domini sui, & non parcit pluuiae, nec niui, nec igni: Ita iustus in praesenti, corpori suo non parcit ab operibus poenitentiae, sed semper se exponit ad honorem domini sui, quantum potest, sciens. Quoniam fulgebunt iusti, &c. Refert scriptor quidam de naturis rerum quod Papa Alexander ha buit uestimentum quoddam de pilis Salamandrae, quod quidem uestimentum quando ablui debuit ad honestatem, non lauabatur in aqua: sed proijciebatur in ignem & non comburebatur, sed fulgentius reddebatur. Sic corpora San ctorum non in aquis carnalium delectationum lavari debent ut fulgeant, sed magis in igne tribulationis. Et ideo Ecclesiast. 2. dicitur: In igne probatur ar gentum & aurum: homines uero in camino humiliationis.
Secundo notandum quod iusti fulgere debent in praesenti triplici claritate. Videlicet famae, uitae, & doctrinae. Vt fama referatur ad extraneos: uita ad nos metipsos: doctrina ad subditos & propinquos. Et haec triplex elaritas est ma xime necessaria uiris Ecclesiasticis. Primo ut fulgeant bona fama: quandiu e nim candela ardet & fulget, delectabile negocium est & utile: sed quando ex tinguitur, relinquit locum circustantem tenebrosum & foetet: & sicut dicit Arist. 7 de Animalibus: Ille foetor est ualde nociuus praegnanti mulieri, quod si sit uehemens, facit eam abortire & occidit foetum. Isto modo est de quolibet ui ro Ecclesiastico, qui quasi candela ardens & lucens in Ecclesia constituitur, quam diu est bonae famae delectabilis est & utilis, dando bonum exemplum alijs. Quando autem extinguitur uento tentationis, & committit aliquod noto riumpeccatum & publicum, statim relinquit circa se locum tenebrosum, & foe tetger infamiam. Iste foetor nocet personis in proposito existentibus sancte ui uendi. Sanctum enim propositum est conceptus uel foetus mentis, & certe fre quenter bonae personae sic concipiunt a Spiritu sancto, sed per foetorem scan dalosi peccati suffocatur conceptus iste. Et locus uicinus efficitur tenebrosus: quia status Ecclesiasticus per tales contemptibilis redditur, & derisibilis iudi catur, qui quando habet personas luminosas & fulgentes, a laicis notabiliter & rationabiliter honoratur, Thobiae 13. Luce splendida fulgens & omnes fines terrae adorabunt te.
Secundo fulgere debemus in uita praesenti quo ad nosipsos intrinsecus in conscientijs, ut DEVM timeamus & luceamus more Solis, non more Lunae. Sol enim sic lucet quod habet sibi lucem incorporatam per totum: Luna autem non sic. Et ideo semper apparet macula quaedam in Luna. Et quasi umbra hominis portan tis fasciculum spinarum ut uetulae fabulantur. Isto modo boni uiri in Ecclesia ful gent more Solis: quia fulgent in fama, fulgent in conscientia, de quorum quolibet dicitur Ecclesiast. 50. Quasi Sol effulgens: sic ille effulsit in templo DEI, & Mat. 13. Fulgebunt iusti sicut Sol. Mali uero fulgebunt sicut Luna: qia licet sint cla rae famae, sunt tamen umbrosi in conscientia: ubi interior homo importat fasciculum spinarum: id est, pungentium peccatorum, Baruth. 6. Nisi aliquis exterserit rubi ginem non fulgebit. Tertio debemus fulgere per doctrinam, Danielis 1 Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti, & qui ad iusticiam e rudiunt multos tanquam stellae in perpetuas aeternitates.
Probatur primo quod non: quia non erit corpus impassibile, quia erit corpus mixtum ex quatuor elementis, & quatuor humoribus, & per consequens contraria erunt ibi approximata & agent & patientur ad inuicem: Ergo cor pus erit passibile.
Secundo modo sic. Sentire est pati, 2. de Anima: sed illa cor pora erunt sensibilia & sentient in actu uidendo, audiendo, tangendo, & sic de alijs: quia alias uita foret magis somnus quam uita, & per consequens uita imperfecta sicut dicit Arist. 5. Ethi. quod somnus est dimidia uita: Ergo erunt passibilia.
Tertio arguitur, quod corpus gloriosum non erit clarum: quia color est extremitas perspicui in corpore terminato. Lux autem est qualitas corporis perspicui interminati secundum August.19. de Ciui. DEI. "Pulchritudo cor poris est conuenientia partium cum quadam coloris suauitate", igitur erit cor pus coloratum, non ergo lucidum siue clarum.
Quarto quod corpus glorio sum non erit subtile: quia tunc posset esse in eodem loco cum corpore non glorioso, & eadem ratione cum infinitis sicut arguit Arist. 4. Physicor. Sic duo corpora possunt esse simul & infinita. Quinto quod corpus gloriosum non erit illo modo agile, quod possit moveri ad uoluntatem animae: quia tunc posset moveri in instanti: Consequentia patet: quia uoluntas potest hoc uelle. Nam uoluntas est impossibilium sicut patet 3. Ethicor.
Ad quaestionem dicendum quod sic. Nam sicut corpus humanum est instru mentum ad merendum, sic iustum est quod premietur sicut instrumentum a nimae ad bene uiuendum: sed ad hoc habendum requiritur quod defectus cor poris omnino tollantur. Nam si defectus corporis permanerent, nullo modo fo ret anima beata siue homo beatus, qui compositus est ex corpore & anima: defe ctus autem corporis manifeste sunt penosi & propter peccatum primi hominis inflicti, sicut nunc suppono: Ergo illi defectus debent in futura beatitudine suppleri per gratias cocessas illis defectionibus contrarias.
Ad primum dicendum quod resurrectio corporum in futuro miraculosa erit & comparando statum glo riosum ad statum naturalem, totum erit miraculosum quidquid supernaturaliter tunc fiet, modo quod contraria sunt approximata & non agant: fieri potest uir tute diuina, & nulla alia sicut fuit de tribus pueris, Dan. 3: & sic fiet ibi: tamen si dabitur sanctis aliquod donum increatum siue inhaerens animae siue corpo ri per quod proportio elementorum siue humorum uniformiter conseruabitur uel non: non est nobis sufficienter reuelatum: & posito quod hoc fieret, posset tamen dici miraculum: sed hoc tenendum est quocunqe modo hoc fiat, quod saltem fiet quod elementa non agant adinuicem in corpore glorificato, nec qui tenetur credere consequens tenetur & antecedens:
Ad secundum dicendum, quod passio est duplex. Materialis sicut quando ignis agit inaquam: & in tentio nalis sicut quando coloratum agit in oculum. Prima passio non erit in corporibus bea tis. Secunda erit. Et ideo erunt omnes sensus in suis operationibus. Et tamen tan tum propter immutationem spiritualem sensus hominis erit receptiuus specierum sine materia, 2. de Anima.
Ad tertium quod animae poterunt sua corpora ostendere clara sicut uolent. Corpus autem clarum potest apparere coloratum. Et ideo erunt clara & colorata quantum ad apparentiam sicut homo uolet.
Ad quartum concedendum est, quod corpus gloriosum cum finitis corporibus esse potest: sed non posset esse cum infinitis corporibus: quia nec possent esse infinita corpora simul: licet in finita corpora possent esse. Vnde ad philosophum non est argumentum nisi a latente impossibili ad minimum impossibile, uel apud multos putatum.
Ad quintum de agilitate quod posset moveri in instanti: neganda est consequen tia: quia uoluntas beata non potest uelle impossibile: nescio tamen defendere, quin ultra omnem uelocitatem datam potest se homo mouere glorificatus. Semper tamen habebit uelocitatem finitam sicut CHRISTVS in ascendendo praefixit sibi uelocitatem quam uoluit, sed tamen successiue ascendit.
On this page