Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 38
POSTQVAM Spiritus sanctus declarauit qualiter infideles so lam uoluptatem aestimantes finem hominis, in futuro cruciabun tur: Hic ostendit qualiter in praesenti etiam multipliciter affligen tur per falsitatem in intellectu, voluntatem in affectu, & uanitatem in effectu. Vnde in hodierna lectione sex miserias manifestat, istam sectam sequentes.
Sunt enim defraudati in falsis aestimationibus, fatigati in uanis occupationi bus, uilificati in abominationibus, effoeminati in delectationibus, damnificati in propagationibus, & excomunicati pro adinuentionibus. Prima igitur eorum poena est que decipiuntur & a ueritate elongantur in suis iudicijs. Et haec est ma gna miseria: quia naturaliter homo appetit non falli, etiam illi qui diligunt fallere secundum Augustinum. Ipsi autem euasisse omnem poenam, omne iudicium pro suis flagitijs sperauerunt, cum tamen modo sint in inferno damnati. Hanc poenam deceptionis & damnationis tangit cum dicit: Et vacua est spes illorum. Esa. 29. Po suimus mendacium spem nostram & mendacio protecti sumus. Et nota quod contrarie Spiritus sanctus inducit spem iustorum & spem impiorum, De illis dixit supra isto capitulo: spes illorum immortalitate plena est. De istis autem quod uacua est spes illorum, 2. ad Corint. 6. Hortamur uos ne inuacuum gra tiam DEI recipiatis.
Secunda poena istorum in praesenti est quod fatigantur in uanis occupa tionibus: Vanum est quod non assequitur finem, ad quem ordinatur, 2. Phil cap. 10. Omnis labor humanus ordinatur ad aliquem fructum percipiendum: quia igitur homines supra tacti laborant pro uoluptatibus in bellis, in pace, in terra, & mari: nocte dieque nullum fructum bonum inde percipient. Merito dicitur quod labores eorum sunt sine fructu: oppositum dicit intra de iustis, quod bonorum laborum gloriosus est fructus: Ipsimet etiam recognoscunt in die iudicij secundum illud quod scribitur infra ca. 5. Lassati sumus in uia iniquitatis & perditionis, & ambulauimus uiam difficilem. Viam autem domini igno rauimus. Fructus immaturisi comedantur, generant uermes in uentre: dele ctationes autem uitae praesenti sunt fructus immaturi, infra, cap. 4. Fructus eo rum inutiles & acerbi ad manducandum, "quem ergo fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis", ad Rom. 8. & Boëtius de uoluptatibus 3. de Conso prosa 7. Quantos ille scilicet uoluptates morbos quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent afferre corporibus.
Tertia iustorum poena in praesenti est quod uilificantur in abominationi bus. Magna miseria est homini quando opera sua sunt ita uilia, ita monstruosa, ita repugnantia rationi, quod homo non potest ea manifeste defendere nec excusare. Et certe quicumque solam uoluptatem prosequuntur, talia opera faciunt quae comuni rationi repugnant & abominabilia DEO siunt & angelis: nec hu manae cohabitationi congruunt, sed repugnant. Et hoc est quod dicit: Et inhabi tabilia opera eorum: id est, conuentui & habitationi naturali repugnant & pro pagationi concessae naturae. Imo DEVS ipse, qui omnes inhabitare dignatur per opera talia ab inhabitatione ciuitatis humanae expellitur, de qua Hier. 50. Non habitabit ibi uir nec incolet eam filius hominis. Sed uerbum caro factum est & habitabit in nobis, Iohan. 1.
Quarta poena est, quod effoeminantur in delectationibus. Homines enim uoluptuosi & priuant mulieres sensu & a mulieribus sensu priuantur. Canis amens ubicunque momorderit hominem, eum facit amentem. Et eodem modo mulier fatua facit uirum rabidum: & adolescens fatuus mulierem facit insensa tam, & quando mulieres sunt insensatae, tunc uiri sunt effoeminati, imo inani mati, Proverb. 6. Mulier autem preciosam animam uiri rapit. Qui autem est si ne anima, insensatus efficitur. Et hoc isti bene fatentur infra cap. 5. Nos autem insensati uitam illorum aestimabamus insaniam: quia Eccl. 19. Mulieres aposto tare faciunt sapientes, & arguunt sensatos. Et hanc poenam tangit cum dicit: Mulieres eorum insensatae. Ad literam mulieres in operatione libidinis plus de lectantur quam uiri. Vnde Tiresias dixit foeminas habere decem uncias luxu riae. Viros autem nisi quatuor. Fuerat enim iste Tiresias utriusque sexus secundum fabulas successiue: ideo factus est iudex in hac causa: & ideo consequens est, quod in hac secta quae uoluptatem habet pro fine, si uiri sint fatui, erunt mulie res insenisatae. Et ideo signanter dicitur Eccles. 25. Beatus qui habitat cum mu liere sensata
Quinta miseria istorum infidelium est, quod damnificantur in propaga tionibus. Vnde subdit: Nequissimi filij eorum. DEVS enim in homine potentiam generandi & certum modum instituit, & est talis ut fiat etiam infra limites com iugij prolis propagatio ad laudem. Illi autem homines qui prolem gignunt, & eam peruersis informationibus, & exemplis corrumpunt bonum naturale prolis amittunt, & in hoc seipsos confundunt. Quia semper mala proles fina liter insurgit in parentes. Et benem dicit, quod nequissimi filij eorum. Causa est: quia mulieres sunt insensatae, & uiri impii & filij imitatores eorum: Ergo erunt ne cessario peiores, 3. Reg. 16. Operatus est iniquitatem super omnes qui erant ante illum
Sexta poena eorum est, quod excommunicati sunt adinuentionibus su is, & hanc subdit cum dicit: Maledicta creatura eorum. Illud quod homo exco gitat & adinuenit & promouet, potest dici creatura sua: tales autem impij in o mni genere peccati tam luxuriae quam iniusticiae multa adinueniunt, quae pos sunt dici creaturae eorum, & sicut omnia opera DEI sunt benedicta & appro bata, Gen.1. ad Tim. 4. Omnis creatura DEI bona est: ita ista monstruosa fig menta peccatorum sunt excomunicata a DEO & maledicta, Eccl. 37. O prae sumptio nequissima unde creata es: Mulieres eorum insensata
Notandum quod familiare consortium malarum mulierum est omni ho mini detestandum, maxime tamen uiris religiosis & personis Ecclesiasticis qui buscunque. Sunt enim mulieres libidinosae in alliciendo: maliciosae in conuiuen do. Litigiosae in colloquendo, proditiosae in consulendo. Primo igitur sunt libi dinosae in alliciendo: sicut enim plus in libidine delectantur quam masculi: ita in omni sensu magis alliciunt, forma, facie, gestu & uoce. Et quamuis sint fri gidioris complexionis, sunt tamen feruentioris libidinis. Vnde Ouidius pri mo de artem Amandi: Partior in nobis nec tam furiosa libido. Legitimum finem flamma virilis habet. Vult dicere quod libido mulieris est infinita: ualde enim nociuum est quod si ne nocumento uideri non potest, & tamen nobis dicitur Eccl. 9. Auerte faciem tuam a muliere compta, & ne tibi conspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt, & ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescet. Istum ignem satis pertimuit iste sanctus Monachus, qui matris suae tibias nudas tan gere noluit, cum eam ultra aquam portare debuit, sicut in uitas patrum habe tur. Istum ignem satis timuit sacerdos ille, qui in hora mortis mulieris auscultan ti an spiritum exhalasset, dixit igniculus uiuit, paleam tolle, 4. Dialo. Istum ignem etiam satis aduerterat metricus ille qui dixit: Femina fax Sathane, foetens rosa, dulce venenum. Semper prona rei quae prohibetur ei: Vrit enim vultu gisu rilu cute cultu. Huius ab insultu quantum potes esto pro cultu. Istum ignem considerauit sanctus Thomas de Aquino, qui cum in turri custo diretur in carcere, & cum ad eum honesta iuuencula sola intromissa fuisset in cameram: Ille ardente titione de camino arrepto eam celerrime fugauit: sic quod de ea verificari posset illud Psalm. Ignis in conspectu eius ardescet, & Eccles. 42. de uestimento procedet tinea, & a muliere iniquitas uiri: & ideo super o mnia tenendum est consilium Apostoli 1. ad Corinth. 7. Bonum est homini mulierem non tangere. Sed hic respondebitur excusando, quod uel mulier est san cta uel religiosa: uel quia utraque persona est senex & frigida. Sed reuera hoe nihil est: Quia quid frigidius silice uel ferro & calybe, & tamen ex eorum conta ctu facillime exilit ignis. Similiter terra est bona, & pluuia est bona de coelo de scendens, & tamen eorum commixtio non est nisi lutum. Vnde dicitur metrice: Res tam diuersa si vtraqe sit bona per se Si sint peruersa iuncta perdunt pariter se. Et ideo ualde stricte clericorum & mulierum cohabitatio prohibetur. Ex tra decohabitatione clericorum & mulierum per totum, & in Cano. dist. 32. Ho spitiolum. Et sunt uerba Hieronym. Hospitiolum tuum aut raro aut nun quam mulierum pedes terant: quia non potest toto corde habitare cum DEO, qui foeminarum accessibus copulatur. Foemina conscientiam secum pariter habitantis exurit. Inde est quod monachi & monachae nullo modo cohabita re permittuntur in eodem monasterio, sicut 18. q. 2. In nullo loco permittimus. Et eodem monasterio ubi dicit: Monasteria puellarum longius a monasterio monachorum aut propter insidias Diaboli, aut propter oblocutiones homi num collocentur. Et ideo signanter alloquitur clericos beatus Hiero. in epist. 11. Quid tibi & seminis, qui ad altare cum DEO fabularis. Foeminarum cum clericis nullo pacto sit coniunctio, & praecipue conuersatio. lanua Diaboli, uia iniqui tatis, scorpionis percussio, nociuum genus est foemina, cum proximat ad sti pulam accendit ignem flamigero igne. percutit foemina conscientiam, pariter habitantis. Ego iudico si cum uiris foeminae habitent non deesse uiscarium Diaboli. Ex his aucupatum est ab initio peccatum, mentes ferreas domat libi do. Haec Hieron. Eccles. 42. In medio mulierum nolite commorari. Sic igitur patet primo quod mulieres sunt libidinosae in alliciendo
Secundo sunt maliciosae in conuiuendo, Eccl. 25. Breuis est omnis malicia super maliciam mulierum: sors peccatorum cadit super illam. De qua loquens Chrys. in se. quem fecit de muliere mala, dicit sic: O maliciosum & acutissimum te lum Diaboli mulier. Per mulierem Diabolus ab initio Adam in Paradiso prostrauit: per mulierem mitissimum Dauid in homicidium & adulterium destinauit: per mulierem sapientissimum Salomonem in sacrilegium praecipi tauit: per mulierem fortissimum Samsonem rasum caecauit: & castissimum loseph uinculis & carceri mancipauit: per mulierem mundi lucernam lohannem Ba ptistam capite truncauit. Haec Chrysost. Hanc autem maliciam mulierum quan ta sit, in duabus mulieribus declarat, uidelicet in uxore Iob, & Dalida amica Samsonis. De prima loquens sic dicit: Haec uidens uirum suum ulceribus igni tum, ardentem doloribus, inuolutum uermibus, in sterquilinio residentem, ci neribus coopertum: non est recordata nobilitatis regiae, non dilectionis pristi nae quam ad eam habuerat: non diuitiarum, bonorum prolis, quam per eum su sceperat, nec misericordia mota est. Sed contra uirum iustum, daemonis partem assumpsit, & ait: Benedic DEO, & morere. Non sufficiebat illi, quod poenas sustinuit temporales, sed superaddere peccatum tentauit, & aeternas. De secun da dicit sic: Da mihi illam Dalidam & eius maliciam contra Samsonem pense mus. Haec illum, quem pridie in cubiculis suis coniuge praeelegit, cui blandi mentis & Iusibus amplexibus, & risibus blandita fuerat, hodie derisit, rasit & abiecit, ac uinctum tradidit Philistaeis. Videamus enim quid ei displicere potuit in uiro marito. Si fortitudo diligitur, robustissimus fuit, qui leonem quasi hoe dum discerpserat inermis. Si pulchritudo, speciosissimus extitit Nazaraeus: Si sanctitas & boni mores, talis fuit: quia ad eius preces dum sitierit, DEVS de mortua mandibula fontem eduxit. Si strenuitas amari debet, hic in mandibu la asini mille Philistaeos prostrauit. Si gratitudo, defectus in eo non fuit, nisi quod eam nimis dilexit. Ergo cum nulla causa odij in eo ualuit inueniri sola malicia suffecit pro causa. Haec Chrysost. Et ideo signanter dicitur Eccles. 25: Omnis plaga tristicia cordis est, & omnis malicia nequitia mulieris. Et infra non est caput nequius super caput colubri, & non est ira super iram mulieris. Commorari draconi & leoni placebit, quam habitare cum muliere nequam: hanc autoritatem etiam probatChrysostomus optime sermone praeallegato, sed pertranseo usque ad alia
Tertio inueniuntur mulieres litigiosae in colloquendo, & illa est magna as flictio alligari uel uiro rixoso uel mulieri litigosae, & ideo benedicitur, Pro uerb. 19. Tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. Si tectum domus iugiter stillaret aquam, homo ubique in ea nullam haberet quietem, sed necessario ha beret eamdimittere. Et ideo solet dici quod tria genera sunt, quae hominem de domo sua expellunt, uidelicet fumus, stillicidium, & uxor mala. Innocentius de uilitate conditionis humanae cap. 16. Fuit enim mulier de costa curua for mata, & ideo semper contrariatur uiro suo. Nota de illo qui uxorem submer sam quaesiuit contra cursum aquae, & cum a quodam quaereretur, quare eam sic quaereret: respondit, quia sibi semper contraria fuisset. Refert Agilius libro no ctium Atticarum de Socrate, quod cum Alcibiades ab eo quaesiuisset, quare uxorem suam Nantippen mulierem plenam iurgijs & litigijs, molestissimam ui ro non fugaret de domo: Respondit, cum talem domi perpetior, assuesco & exerceor ut caeterorum, quae foris sunt, iniurias facilius feram. De eodem nar rat Hieronymus contra louianum, quod habuit duas uxores: quae cum semel litigarent pro uiro, derisit eas, eo quod tam pro foedo homine certarent: statim simul concordatae in tantum ei maledixerunt, quod eum a domo fugere com pulerunt. Iste semel post infinita litigia ab altera illarum perpessa, perfusus fuit urina, proiecta de loco superiori super eum, per unam earum, nec tamen quic quam aliud respondit. Sciebam, inquit, post ista tonitrua imbrem secuturum., Et ideo bonum consilium datur Proverb. 21. Melius est federe in angulo do matis, quam cum muliere litigiosa in domo conuiuij. Valerius ad Rufinum: Contumelia viri est uxor inobediens: quia Eccles. 25. Mulier si primatum ha beat contraria est uiro suo
Quarta conditio malarum mulierum est, quod sunt proditiosae in consu lendo, sicut in Dalida satis patuit: & ideo metrice dicitur: Cum mulieres Poma, miricas Edere speres Edere dicas Res tibi tutas: Mella, cicutas: Vnde his tribus sicut uulgariter dicitur non debet homo adhibere fidem: den ti canis, fidei mulieris, & pedi equi. Vnde metrice dicitur: in fide, dente, pede mulieris, equi canisque fraus est. Teste Babione qui in fine comoediae suae dicit sic: Babio testis adest, haec vltima verba tenete. Sunt incredibiles vxor alumna cliens Concludam ergo finaliter cum Valerio. Et dico det uobis omnipotens DEVS foemineis fallacijs non falli, & illuminet cor uestrum ne tendatis quo timeo.
On this page