Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 37 (Sap. 3:10-3:11)
Lectio 37
POSTQVAM igitur Spiritus sanctus declarauit quod iusti non carebunt mercede: Hic diuertendo se ad impios ostendit quod nec impij transibunt impune. Fuit autem opinio eorum sicut in principio secundi Capituli patuit, quod nulla penitus est iusticiae uel iniusticiae retributio in futuro. Quia igitur iam declarauit oppositum de electis ostendendo quod praemiabuntur aeternaliter. Hic ostendit quod etiam impij iuxta eorum demerita punientur proportionabiliter. Et circa hoc duo facit: quia primo ostendit quod tales infideles nullam aliam uitam expectantes in futuro cruciantur. Secundo quod in praesenti a suo desiderio defraudantur. Secunda pars ibi: Et vacua spes. Circa primum duo facit: Nam primo poena impijs debita applicatur. Secundo causa poenae rationabiliter ex plicatur. Secunda pars ibi: Qui neglexerunt iustum. Dicit ergo primo sic: lmpi autem: id est, infideles DEVM negantes, & nullam aliam uitam aestimantes. De quibus dictum est in secundo Capitulo per totum ibi: Dixerunt autem impii, &c. tales inquam imon habebunt correptionem: id est, poenam eos corri pientem, & hoc iustissimam, quia eorum maliciae correspondentem. Vnde dicit secundum quae: id est, secundum illa quae cogitauerunt: quia omne malum a cogitatione procedit: ideo si cogitationes puniantur, constat quod tam locu. tiones quam operationes punientur. Consequenter cum dicit: Qui neglexerunt iustum. Causam punitionis malorum explicat.
Vbi notandum quod primordialis causa poenae tam in angelo quam in homine fuit negligentia. Si enim homo uel angelus similis a DEO creatus in gratia bene fuisset usus naturalibus & gratuitis sibi datis, nunquam apparuisset angelo conuemens aliquod deordinatum, uel DEI excellentiam appetiuisse, nec unquam homo iudicasset dictis & persuasionibus serpentis adquieuisse: sed quia neglexerunt uti gratijs sibi datis, permissi sunt cadere in errorem propter peccatum negligentiae, & de errore in peccatum superbiae & inobedientiae. Et ideo tangendo radicem culpae peccatorum dicit: Qui neglexerunt iustum: id est. iusticiam. Iustum enim fuit & est que omnis creatura rationalis per gratias a DEO acceptas solicite & diligenter, DEVM honoret, qui est earundem gratiarum largitor. Mich. 6. Indicabo tibi o homo quid sit bonum, & quid Dominus DEVS tuus quaerat a te, utique facere iudicium & diligere iusticiam, & folicite ambulare cum Domino DEO tuo. Et quia negligentia parit contemptum. Ideo subiungit quod non solum neglexerunt iustum: imo a Domino recesserunt: quia, 18. Proverb. dicitur: Impius cum in profundum peccatorum uenerit, contemnit. Et nota quod iste est modus cadendi seu ordo in homine, quantumcunque fuerit in statu perfecto, uidelicet primo negligere modica, loqui ociosa, raro confitem parum dicere diuinum officium: haec uidentur esse modica peccata. Et ex istis Diabolus inducit in grauissima peccata. Circa dolium sunt magni circuli, quibus asseres dolei colligantur, & illi magni in suis extremitatibus colligantur cum paruis uiminibus: solutis ergo paruis soluuntur magni, & solutis magnis totum decidit. Sic moraliter est qui spernit modica paulatim decidit, Eccl. 19. in principio: & sic non solum non curauerunt isti impij scire quae DEI sunt, sed abiecerunt scientiam DEI. V nde subdit: Sapientiam enim & disciplinam qui abis cit, infelix est: id est, fidem de supernaturalibus, hominibus reuelatis diuinitus ad Rom. 11. "O altitudo diuitiarum sapientiae & scientiae DEI quam incomprehensibilia", &c. Vel disciplinas: id est, diuinas correptiones & monitiones, quas per prophetas suos modo ostendit, Proverbiorum decimoquinto: Qui abijcit disciplinam, despicit animam suam, & per consequens est infelix. Iuxta illud metricum: Tres infelices in mundo dicimus esse. Infelix qui pauca sapit spernitque doceri. infelix qui multa sapit spernitque docere.
Neglexerunt iustum] Nota quod clericus peccator similis est Argo. Argus fuit, sicut refert Ouidius Metam. 1. circa finem, quidam pastor qui habuit centum oculos, & tamen non habuit nisi unam uaccam nuper transformatam de uirgine ad custodiendam. Mercurius uero finxit se custodem & pastorem caprarum & accessit ad locum ubi Argus iste uaccam pascebat: Mercurius fistulabat ita iocunde & ita gratiose, quod Argus eum rogauit quod placeret sibi morari cum capris suis in pascuis illis secum. TAlius annuit quia idcirco uenit: sederunt ergo simul. Mercurius de novo incepit fistulare ita gratiose quod aliqui oculi ipsius Argi inceperunt dormitare, alijs adhuc ad uaccam respi cientibus. Tandem ita inaestimabiliter bene fistulauit, quod omnes centum oculi dormitauerunt, & statim surrexit Mercurius & caput cum oculis amputauit, & sic uaccam secum duxit. Moraliter clericus literatus est quasi Argus centum habens oculos, uidelicet considerationes multas: id est, caute las, & non habet nisi unam uaccam custodire: id est, unam bestialem conscientiam. Ista fuit uirgo dummodo retinuit innocentiae puritatem. Haec transformata est in uaccam bestialem concupiscentiam & uoluptatem. Esa. 7. Nutriet homo uaccam, Ozeae 4. Sicut uacca lasciuiens declarauit Israel. Mercurius: id est, medius currens Diabolus est, qui circuit quaerens quem deforet, 1 Pet. 5. Iste fistulauit ita dulciter per strepitum lasciuiae mundialis per adulationes amicorum, quod iste Argus obdormit per negligentiam usque ad mortem. Et tunc aufert sibi caput: quia separat ab eo CHRISTVM, qui est caput Ecclesiae, & mi seram uaccam ducit in gehennam. Et ideo eis dicitur: Nolite negligere, nolite cessare a custodia, & concussione conscientiae propriae, Iudic. 18. In hominibus mundo deditis quadruplex his diebus negligentia inuenitur. Sunt enim negligentes in addiscendo morum sanctitatem: In discutiendo propriam peruersitatem: In reuerendo DEI maiestatem: Et in sufferendo proximi necessitatem. Primo sunt negligentes in addiscendo morum sanctitatem. Bene inueniuntur quidam assidui ad discendum artium subtilia propter curiositatem. Iu ra ciuilia propter utilitatem: artem bellandi propter strenuitatem: artem negocian di contra paupertatem: & sic de singulis, quae ad uitae praesentis promotionem & administrationem spectant: sed ad discendum artem bene uiuendi, DEO seruiendi, artem peccata uitandi, omnes quasi se exhibent negligentes. Vnde mundus inuitat ad errores & ineptias & omnes obediunt. DEVS uocat ad honores, & nuptias, & omnes negligunt, Matth. 22. Illi neglexerunt & abierunt: alius ad uillam suam, alius ad negociationem suam, & tamen haec summa philosophia est: scire bene ui uere, cui cotinue & semper insistendum est, & uacandum ab alijs ut huic inseruiatur. Non sicut multi qui citius omnia uolunt facere quam ordinem bene uiuendi addiscere. Contra quos Seneca epist. 109. subtrahe secundum comunes libros x2TVI. Non cum uacaueris philosophandum est, sed omnia alia negligenda sunt, ut huic assideamus, cum nullum tempus satis magnum est, etiamsi a pueritia usque ad humani aeui terminos uita producatur. Sed hic estuna negligentia com muniter in iuuenibus, qui ideo negligunt partem addiscere: quia non possunt totum adquirere. Ideo nihil volunt scire: quia non possunt alios excellere, & haec negligentia filia est superbiae, quas bene deridet Horat. lib. epistolarum epistola 1 Non poteris oculo quantum contendere lynces. Non tamen idcirco contemnas lippus inungi. Vult dicere ponatur quo sis lippus, & diffidas adquirere tantum uisus acumen, quo possis sicut lynces per muros penetrare ES uiuendo. Non ideo contemnas uti collirio & aqua iuuante ad acumen oculorum. Fatuum est enim partem contemnere: quia totum non potes habere. Talibus aptis ad discendum dicitur, 1 ad Timoth. 4. Noli negligere gratiam quae in te est. Figuratur illud Gen. 42. audiens Iacob quod alimenta uenderentur in Aegypto, dixit filijs suis: Quare negligitis: audiui quod triticum uenundetur in Aegypto: uult significare quod ubique sunt alimenta uenalia, scilicet alimenta animae propter nullam difficultatem debet homo ea negligere. Et reuera scientia salutis non est nisi in Aegypto: id est, in obscura & tenebrosa Theologia: quia tenebrosa aqua in nubibus aƫris in Psal. glos. id est, obscura doctrina in prophetis & praedicatoribus. Secundo sunt homines negligentes in discutiendo propriam peruersitatem. Quendam novi qui fuit optimus senescallus ordinando familiam alienam etiam magnorum dominorum, & pessime sciuit ordinare de regimine domus suae. Tales sunt plerique qui diligenter alios emendant, & tamen semper negligunt seipsos. Quantas solicitudines habemus ad discutiendas conscientias alie nas: pro quibus non habemus respondere, nisi fuerimus eorum praelati: quantam pigritiam ad discutiendas proprias conscientias: DEVS novit. Conscientias enim proprias discutimus uno die, aut dimidio uix in 40 diebus. Coscien tias autem aliorum per multos annos, & tamen nobis dicitur quod incessanter nos discutiamus, Iudic. 18. Nolite negligere, nolite cessare.
Tertio sunt homines, negligentes in reuerendo DEI maiestatem, & hoc habent timere curati specialiter & praelati, & quicunque alii dediti & ministerio DEI titulo speciali, cuiusmodi sunt omnes clerici infra sacros ordines, & religiosi quicunque. Et tamen si bene consideramus hi sunt qui negligentius agunt, 2. Paralipom. 24. Porro Leuitae egere negligentius. Quibus tamen praecipitur Deutero. 8. Obserua & caue nequando obliuiscaris Domini DEI tui, & negligas mandata eius & iudicia. Negligentiam in istis causat nimia frequentia assistendi DEO. Quia nimia familiaritas parit contemptum. Et tamen contra tales dicitur 2 Paralipo. 29. Filij mei nolite negligere. Vos elegit DEVS, ut stetis coram eo. Nota extra de celebratione missae dolentes.
Quarto sunt homines negligentes in sufferendo proximi necessitatem, Deuteronom. uigesimosecundo: De omni re fratris tui si perierit, & inuene ris eam, non negligas quasi alienam: Res fratris perijt, si incidit in latrones. si est depauperatus fortuna, si indiget aliquo pro amore CHRISTI. Vnde nullo modo tales negligere debemus, si possumus tales iuuare. Seculares re spondent: Possem talem iuuare, sed non sine damno. Sed nunquid DEVS poterit recompensare damnum: Constat quod sic: quia iustus est & Pro uerb. 12. prope finem: Qui negligit damnum propter amicum, iustus est: Ergo talem iustum DEVS necessario remunerabit.
Quod sic Ecclesiast. 7. Qui timet DEVM, nihil negligit: Ergo quicunque in aliquo negligit, perdit timorem DEI. Sed hoc est peccare mortaliter:
Praeterea Pro uerb. 19. Qui custodit mandata, custodit animam suam: qui autem negligit uias. suas, mortificabitur: & loquitur de mortificatione gehennae, quae non est nisi per peccatum mortale:
Praeterea Hiere. 48. Maledictus homo qui facit opus DEI fraudulenter, sed maledictio in Scriptura non fertur: nisi pro peccato mortali.
Ad oppositum est illud Ecclesiast. 7. De negligentia purga te cum paucis, dicit glos. quamuis oblatio parua sit, tamen multorum delictorum purgat negligentias. Sed per pauca non purgabitur peccatum mortale.
Ad quaestionem dicendum, quod negligentia nihil aliud est quam defectus debitae sollicitudinis circa actum uirtuosum faciendum, proueniens ex remissione feruoris in uoluntate: Potest igitur negligentia esse circa actum uel circa circumstantias actus, qui actus uel circustantia est de necessitate salutis, & talis negligentia est peccatum mortale, sicut si negligam dare eleemosynam tempore extremae necessitatis proximo indigenti: negligo actum cadentem sub praecepto de necessitate salutis. Similiter si dem eleemosynam, & non ex charitate, uel non in charitate pecco mortaliter. Omittendo circumstantiam quae debet esse in omni actu uirtuoso de necessitate salutis, 1. ad Corinth. 16. Omnia opera uestra in charitate fiant. Aliter potest contingere negligentia circa actum, uel circumstantiam actus, qui tamen actus uel circumstantia non est de necessitate salutis. Sicut si negligam dicere salutationem uirginis Mariae, transeundo coram imagine sua, uel cum audio lectionem, cogito de impertinentibus ex remissione uoluntatis, & tunc est peccatum ueniale.
Ad primum cum dicitur: Qui timet DEVM nihil negligit: uerum est cadens sub praecepto: quia omne tale est de necessitate salutis.
Ad secundum patet per idem. Ad tertium dicendum, quod maledictio infertur pro negligentia respectu circumstantiae debitae. Ad literam loquitur propheta de Nabuchodonosor, quem DEVS fecit instrumentum suum ad flagellandum populum suum Israel. Istud autem opus fuit DEI sic ordinantis & committentis, sed istud Nabuchodonosor attribuit potentiae suae faciens ex odio personarum, id quod facere debuisset ex obedientia tantum, & ideo peccauit mortaliter propter quod dicitur: Maledictus homo qui facit opus DEI fraudulenter. Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine: id est, qui parcit iniuste pro ultione quam DEVS praecepit infligi Ad argumentum in oppositum uel loquitur de negligentia ueniali vel mortali. Si de mortali, tunc uerum est, quod purgatur in praesenti per paucos respectu eorum, quibus in futuro aeternaliter puniretur.
On this page