Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
FREQVENTER & continue quasi oportet ad memoriam re ducere opinionem impiorum hominum, quae posita fuit diffuse a cap. 2. huius, quae quidem opinio ad duo reduci potest in summa Primum est, quod nulla vita erit post uitam istam, qua corporaliter uiuimus. Secundum est, quod felicitas hominis est frui corporeis uoluptati bus in praesenti. Et istud secundum improbat Spiritus sanctus specialiter a penultima lectione, scilicet. Impii autem se quae cogitauerunt usque ad finem hu ius Capituli inclusiue per contrarium. Quia igitur in parte praecedenti imme diate declarauit quod multa inconuenientia & damnosae uerecundiae sequum tur uoluptatem: Hic ostendit directe per contrarium, quod multae praeeminen tiae dignitates & honestates sequuntur castitatem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod uirginalis castitas est apud DEVM meritoria, licet sit temporali ter secunda. Secundo quod bestialis uoluptas est simpliciter transitoria, con fusibilis & uerecunda. Secunda ibi: Filij autem adulterorum.
Circa primum tria facit: quia primo commendat castitatem in sexu foe mineo: secundo in sexu masculino: tertio assignat causam quare utraque est commendabilis tam humano iudicio quam diuino. Secunda ibi: Et spado: Ter tia ibi: bonorum laborum.
Circa primum est advertendum, quod in uita uoluptuosa nihil boni po test considerari nisi foecunditas prolis. Sed iam ostensum est, quod illa foecun ditas est mala: quia nequissimi filij iniquorum inueniuntur propter malam imi tationem filiorum, & malam informationem parentum: Ergo multo magis pertinet ad felicitatem quod mulier uiuat caste cum sterilitate quam uoluptuo se cum tali peruersa foecundate: tum quia euadit uerecundiam temporalem in prolis peruersitate, tum quia habebit mercedem aeternalem in futura iocundi tate. Haec autem iocunditas est infinicies melior quam quaecunque corporalis foe cunditas, sicut patet: Dicit ergo sic: Felix est sterilis & incoinquinata: id est, felix est illa in qua est sterilitas, prolis cum mundicia cordis: quia si esset cordis immun dicia, nihil conferret uirginalis integritas. Vnde uult dicere: Felix est illa quae habet carnis & mentis integritatem. Carnis integritatem uocat sterilitatem: quia naturaliter omnis integra sterilis est: id est, sine actuali foetu: sed cordis mum diciam uocat incoinquinationem. De corde enim exeunt quae coinquinant hominem, Matth. 15. Quae nesciuit thorum in delicto: id est, quae non est experta approbando factum uel concubitum illicitae uoluptatis. Et quare felix: Certe quia licet non habeat pro nunc fructum uentris, habebit tamen fructum in re spectione animarum sanctarum id est, in tempore illo quo DEVS animas respi ciet pro operibus uirtuosis quae in hac uita fecerunt, ad Rom. 6. in fine: "Habetis fructum uestrum in sanctificationem: finem uero uitam aeternam". Et Cant. 4. Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum.
quod non: uidetur primo sic: Nulla uirtus inest nobis a natura, 2. Ethi. sed uirginitas inest nobis a natura: Igitur, &c.
Secundo sic: Omnis uirtus moralis generatur exactibus, 2: Ethic. Virginitas autem non generatur ex actibus: Igitur, &c.
Tertio sic: Nulla uirtus aufertur inuoluntarie, uirginitas aufertur inuoluntarie, sicut patet in op pressis: Igitur, &c.
Quarto sic: Nulla virtus perditur sine peccato & meritorie: Sed uirginitas perditur sine peccato & meritorie, per matrimonium, 1. Corin 7. Non peccatuirgo si nubat.
Quinto sic: Omnis uirtus amissa potest per poe nitentiam restitui: Sed uirginitas amissa nunquam potest restitui: Ergo, &c
Sexto sic: Nulla vera uirtus est in infidelibus, sicut probat Augustinus contra lulianum lib. 3. Absit, inquit, ut in aliquo sit uera uirtus, nisi sit iustus: absit au tem ut uere iustus sit, nisi uiuat ex fide. Sed uirginitas est in infidelibus sicut patuit de uirginibus deae Vestae sacratis: quarum una aquam de Tiberi portauit in cribro, in signum uirginitatis, sicut recitat Augustinus in de Ciui. DEI lib. 18. cap. 18. & Valerius li. 8. c. 8.
Septimo sic: Omne quod recedit a medio uirtu tis, est uitiosum: Sed uirginitas est huiusmodi. Probatio: dicit enim Philoso phus 2. Ethic. Qui omni uoluptate potitur, nec ab una recedit, est intempera tus: qui autem omnes fugit, agrestis & insensibilis: Sed uirginitas recedit ab omnibus uoluptatibus uenereis: Ergo, &c.
Octauo sic: Quidqud est contra prae ceptum legis diuinae, est uitiosum: Sed uirginitas est huiusmodi: quia praece ptum est Gen.1. Crescite & multiplicamini, & replete terram. Confirmatur: quia sicut praeceptum de conseruatione indiuidui est de praeceptis legis natu rae: ita praeceptum de conseruatione speciei: Ergo sicut peccaret qui abstine ret ab omni cibo & potu: ita peccat qui ab omni actu generationis abstinet.
Nono sic: Nulla virtus indiget sacrificijs expiari: Sed Plato legitur suam per petuam continentiam expiasse & sacrificasse naturae pro eiusdem continentiae uitio abolendo, secundum Augustin. de uera religione cap. 3.
Decimo: Qui habet unam uirtutem, habet omnes: Sed qui caret uirginitate aliquando habet alias uirtutes: Ergo uirginitas non est uirtus. Ad oppositum est Ambro. li. suo de Virginitate. Dicit enim sic: Principalis uir tus est uirginitas. Praeterea soli uirtuti debetur praemium: Sed uirginitati debe tur fructus centesimus, sicut patet ex glos. Matth. 13.
Ad quaestionem dicendum distinguendo de uirginitate: accipitur enim aequi uoce apud doctores. Vno modo uocatur integritas carnis, & sic omnis mu lier nascitur uirgo. Vnde ista uirginitas non est uirtus: tum quia inest a natura: sicut arguitur in principali argumento: tum quia talis uirginitas non est nisi in sexu foemineo: tum quia uirginitas quae est uirtus stat cum carentia illius integritatis: tum quia integritas talis haberi potest in corpore sine uirginitate. Secundo modo acci pitur uirginitas pro inexperientia cuiuscumque uenereae delectationis, & sic est uirgi nitas terminus priuatiuus negans talem experientiam in persona nata experiri Tertio modo accipitur uirginitas pro habitu continendi ab omni uenerea uo luptate cum negatione uoluntariae experientiae de praeterito. Quarto modo accipitur uirginitas pro habitu continendi ab omni uenerea uoluptate cum negatione uoluntariae experientiae cuiuscunque uenereae uoluptatis defuturo propter DEVM: & sic de intranea ratione uirginitatis est uotum continentiae in futurum: & sic loquitur Augustinus de sancta uirginitate. Vbi dicit quod uirgi nitas est continentia qua integritas carnis creatori carnis & animae uoueturs consecratur & conseruatur. Primo modo accipiendo uirginitatem, uidelicet pro carnis integritate, notum est, quod non est uirtus, sicut superius dictum est: cum omnis uirtus sit in anima subiectiue, nulla in carne: Nec secundo modo est uirtus cum sit ante annos discretionis. Sed tertio & quarto modis est uirtus, cuius ratio est: quia omnis talis uirginitas est continentia: omnis continentia est uirtus sicut notum est. Notandum autem quod sic se habet uirginitas ad continentiam uel castitatem, sicut magnificentia ad liberalitatem. Liberalitas enim habet pro materia generaliter quoscunque sumptus, & usum pecuniae in dando: sicut patet 4. Ethicorum. Sed magnificentia habet materiam specialem, in qua est maior difficultas, scilicet magnos sumptus. Eodem modo pertinet ad continentiam abstinere ab omni experimento uenereae uoluptatis illicitae, quae est contra leges matrimonij. Sed ad uirginitatem pertinet conseruare per sonam immunem ab omni experimento cuiuscunque uenereae uoluptatis licitae uel illicitae. Ex istis patent quatuor. Primum quod uirginitas carnis non est uirtus, sed sola uirginitas mentis. Nam omnis uirtus est habitus mentis. Secundum, quod ali qua mulier potest naturaliter esse mater & uirgo loquendo de uirginitate, quae est uirtus. Tertium & quartum, quod mulier potest opprimi & impraegnari uiolen ter manente quocumque habitu uirtutis in mente sua vniformiter: & sic loquitur bea tus Aug. 1 de Ci. DEIc. 17. & 19. ubi dicit expresse, quod si uiolenter oppres sis periret pudicitia, non esset uirtus animi, nec pertinebit ad illa bona, quibus bene uiuitur: sed in bonis corporis annumerabitur, cuiusmodi sunt uires, pul chritudo, sanitas, & huiusmodi. Et ponit exemplum quomodo quaedam ob stetrix uirginitatem cuiusdam explorans, siue maleuolentia, siue insipientia si ue casu fregit, & perdidit eius uirginitatem. Si autem est sicut dicit Aug. com muniter fatuum est dicere aut quid pudicitiae perisse. Tertio elicitur quod in utroque sexu per solam uoluntariam experientiam uoluptatis fit corruptio uir ginitatis, quae est uirtus. Dico uoluntariam ad excludendam experientiam per coactionem, uel per somniationem. Quarto sequitur, quod DEVS potest uir ginitatem amissam denuo reparare, sicut potest quancunque aliam discontinua tionem uel uulnus corporis renouare, & hoc accipiendo uirginitatem primo modo. De dicto Hiero. Dicendum est quod accipit uirginitatem. Secundo mo do pro inexperientia uenereae delectationis: modo corruptam: hoc est, exper tam non potest DEVS repararae ut fiat inexperta. Et loquitur de corruptione uoluntaria.
Ad secundum dicendum quod habitus talis uirtuosus respuendi omnes uene reas uoluptates potest satis bene generari ex actibus, & etiam augmentari, quan uis mihi uideatur quod proposito assumpta sit falsa: non enim omnis uirtus generatur ex actibus: quia pauper potest habere liberalitatis habitum, secundum quem operaretur, si subesset materia ex sola doctrina Arist. & inexperientia expen dendi, secundum Arist. uult dicere, quod omnis uirtus secundum speciem nata est ge nerari ex actibus. Aliter non posset pauper esse magnificus nec liberalis nec for tis, nisi per exercitium corporalium timorum quod non est uerum. Item in CHRI STO fuerunt istae uirtutes ante actus.
Ad tertium patet, quod uirginitas quae est uirtus, nunquam aufertur inuoluntarie sicut dictum est. Ad quartum si diceretur quo notum esset de ratione uirginitatis, quae est uirtus, sicut uidetur Augustinus dicere, tunc non potest perdi sine peccato. Aliter potest dici, quod est uirtus tanta, quod ad eam nullus obligatur sub praecepto nisi uoluerit: ideo, potest amitti sine peccato: hic non dico plus ad praesens.
Ad quintum, quod uirginitas quae est uirtus, potest reparari seu recuperari per poenitentiam, quantum ad habitum mentis, & tunc dicetur continentia, & non uirginitas propter connotantiam experientiae praece dentis: sed utrum talis persona habitura sit aureolam, patebit in proxima lectio ne.
Ad sextum concedit Aug. quod in fidelibus nulla est uera uirtus: quia non refe runt ad debitum finem: & per consequens deficit circustantia finis, quae est maxi ma.
Ad septimum quod uirginitas non recedit a medio rectae rationis, sicut nec magnificus. Recedere aut a medio rectae rationis est omittere aliquid eorum, quae oportet fieri secundum dictamen rectae rationis: Similiter uirgo non abstinet ab omni delectatione: quia tunc foret insensibilis uel agrestis: sed abstinet solum a delectatione uenerea: & praeter has multas alias experiri potest: nam speculatio ueritatis habet in se mirabiles delectationes, sicut dicitur 10. Eth.
Ad octauum dicendum, quod multitudini datur praeceptum diuersimode. Aliquando sic datur quod quilibet de multitudine ad id obligat. Aliquando datur sic que suffi cit aliquis uel aliqui de multitudine hoc faciant. Sicut alicui conuentui praecipitur quod Missauna dicatur pro uno homine, & hoc sufficit que unus de conuentu ce lebret. Primo modo datur praeceptum comedendi toti humanae speciei, quod per tinet ad conseruationem indiuidui. Et secundo modo datur praeceptum generandi. Et sic praeceptum generandi stat ad multitudinem hominum: & tamen cuilibet illo rum saltem soluto a matrimonio contrauenire licet. Et haec potest esse materia argu menti.
Ad decimum dicendum, quod qui habet uirtutem unam, habet aliquo modo omnes: non tamen perfecte. Sed quia habet rectam rationem, quae consti tuit medium in omni uirtute: non enim quilibet liberalis habet perfecte magnifi centiam, nec omnis continens habet perfecte statum uirginitatis, sed participat aliquo modo: quia prompte & faciliter detestatur delectationes illicitas.
On this page