Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
FINIS & utilitas humanae generationis, est proles bene disciplina ta in bonis moribus, & ad DEVM cognoscendum & colendum prin cipaliter ordinata: talis autem proles honorat DEVM per obedien tiam, & parentes exhibendo eis reuerentiam. De tali prole dicitur Eccles. 3. Filij sapientes Ecclesia iustorum, & natio eorum obedientia & dile ctio. Et cito post: DEVS enim honorauit patrem in filijs.
Postquam ergo reprobauit generationem uagam & illegitimam per hoc quod repugnat Reipublicae & humanis legibus: hic reprobat eandem per hoc quod repugnat tam naturae quam DEI legibus. Suadet enim natura DEO & pa rentibus exhibere reuerentiam: quia beneficia eorum sunt irreddibilia: sicut dicit Arist. 8. Ethic. Ostendit ergo duo in ista lectione. Primo que proles mala disci plinatao DEO tribuit rebellionem. Secundo quod parentibus exhibet confusio nem: secunda pars ibi: Ex iniquis. Describit autem Spiritus sanctus malos pa rentes & malos filios sub figuratiua locutione radicis & ramorum, uocans pa rentes radices, & filios ramos, ad Roman. 12. "Si radix sancta & rami". Dicit er go primo sic: Confringentur enim rami inconsummati. Consummatio & com pletio hominis est uniri DEO per cognitionem & amorem, Eccl. 43. Consum matio sermonum ipse est.
Vnde omnis homo a DEO diuisus, est imperfectus, & inconsummatus. Et quia mali filij & indisciplinati sunt a DEO diuisi, ideo merito uocantur rami inconsummati, & isti confringentur. Confractio importat uiolentiam in diui sione: unde mali homines confringentur in morte, sed beati & sancti suauiter & uoluntarie diuidentur. Desiderant enim dissolui & esse cum CHRISTO, ad Phil. 1. unde quia isti peccatores qui uellent hic semper uiuere, nec unquam a liam uitam uidere, ideo contra uoluntatem eorum dissoluuntur, & ideo meri to confringi dicuntur, in Psal. Reges eos in uirga ferrea, & tanquam uas figuli confringes eos. Alia ratio est: quia aliter separat artifex ramum solidum ab ar bore, quem intendit in aedificio collocare, & aliter ramum putridum: & sic qui cum ad nihilum ualet nisi pro igne: nam primum ramum curiose secat: & secum dum frangit negligenter, non curando quomodo cadat. Isto modo DEVS san ctos recedentes de hac uita quasi delicate dissoluit: quia hoc reperiunt quod prius desiderauerunt, & ponit eos in aedificio coelesti in gloria & honore aeter no, Eccles. 24. Rami mei honoris & gloriae dicit sapientia quae a DEO est. Sed miseros peccatores partos ad ignem aeternum confringet totaliter, ut cadant in ignem aeternum sicut ipse per Psal. promittit: Confringam illos, nec poterunt stare cadent subtus pedes meos: & sic patet quare uocat eos ramos inconsum matos, & quomodo confringentur. Sed quod sint dignisi confringi ostendit consequenter. Quia si esset arbor quae faceret fructum mortiferum, uel nullius usufaptum, digna esset confringi uel succidi. Iuxta illud Matt. 7. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, & in ignem mittetur: sed isti faciunt fructus inutiles, & ad nihilum utiles: id est, opera deordinata contra DEVM & rectam rationem. Et ideo iustum est eos confringi. Vocantur enim opera ho minis fructus hominis: quia sicut a fructu cognoscitur arbor, & arboris boni tas: ita per opera hominis eius bonitas agnosci potest, Matth. 7. "Ex fructibus eonim cognoscetis eos". Non ex fatua cortice, non ex coloris apparentis pul chritudine, non ex foliorum: id est, uerborum sanctitate, sed ex fructibus eorum cognoscetis eos: & quia fructus istorum peccatorum sunt inutiles & acerbi ad manducandum & ad nihilum apti, ideo dignum est eos in morte confringi, & igne aeterno comburi. Notandum est quod fructus: id est, opera sanctorum sunt & esse debent alimenta nostra. Nam ex exemplis & operibus bonorum debe mus proficere & nutriri sicut homo augetur, & crescit per hoc quod mandu cat corporaliter. Et ideo sancti uiri & honeste uiuentes ipsi pascunt omnes Chri stianos proximos, & uicinos suos exemplis uirtutum suarum: & licet hoc omni homini conueniat: maxime tamen uiris Ecclesiasticis, quibus dicitur Matt. 14. Date uos illis manducare. Sed per oppositum quidam sunt, quorum fructus mortiferi, & acerbi sunt ad manducandum, qui uiuunt de rapinis in superbia, li bidine & iusticia, Proverb. 10. Fructum impij ad peccatum.
Secunda pars huius lectionis est ostendere, quod proles in disciplina repen dit parentibus confusionem. Et huius ratio est ista, quando discipulus male re spondet & errat in dictis suis: sicut ignorans praesumptio quaedam est contra magistrum suum, qui eum tenebatur docuisse. Vnde uerecundiam facit magi stro discipulus ignorans & famulus inutilis facit uerecundiam domino suo, qui eum tenetur curialiter educare. Modo parentes tenentur esse magistri, & quasi domini filiorum: & ideo quando sunt mali, est magna confusio pa rentum, Ecclesiast. 22. Confusio patris est de disciplinato filio. Et hoc est quod dicitur in litera: Ex iniquis enim omnes filij qui nascuntur testes nequitiae. aduersus parentes in interrogatione sua. Potest tamen specialiter litera legi de il legitime generatis, qui quando de suis parentibus interrogantur, siunt testes nequitiae parentum: si tamen uerum dicant: Fructus eorum inutiles.
Nota quod in Scriptura sacra homo arbori comparatur, Matth. 8. "Video homines sicut arbores". Habent enim quandam similitudinem uiuendo, cre scendo, fructum afferendo, & finaliter decidendo. Arbor enim non uiuit nisi per calorem coelestem & humorem terrestrem: sic nec moraliter uiuit homo uita gratiae nisi per humilitatem & charitatem: Humilitas oritur de terra: id est, de intensa consideratione quod terreni sumus, & in terram reuertemur in bre ui. Vnde sicut illae arbores quae profundius radices suas in terram figunt, ui uunt diutius & stant stabilius: Ita illi homines qui se diligentius & apertius terrenos esse recogitant, uiuunt perfectius, uita gratiae: & stant firmius contra tentationes culpae. Sicut enim arbores plantatae in planis uel in uallibus mi nus excutiuntur & fatigantur, quam illae quae stant in montibus: Ita personae humiles refugientes dignitates & honores, contentae de sua simplicitate, ui uunt multo quietius in suis conscientijs, quam illi qui se ingerunt ad officia & dignitates, & ambitiones mundi: & quia CHRISTVS summe fuit humilis: ideo qui suas radices figit & fundat in CHRISTO, uiuet & crescet, & fructum faciet sicut ipse docet, Ioh. 15. Ego sum uitis, & uos palmites, & sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in uite, sic nec uos: nisi in me manseritis. Ergo sit DEVS in nobis, & maneamus in ipso. De hac simili tudine hominis ad arborem loquitur lnnocentius in de uilitate conditionis humanae. Homo, inquit, est arbor euersa, cuius radices sunt crines, truncus, ca put cum collo: stipes, pectus cum aluo: rami ulnae cum tibijs: frondes digiti cum articulis.
Secundo assimilatur in crescendo: quia quamuis inferior pars tetrae adhae reat, potior tamen & pulchrior terrae supereminat, tendens uersus coelum. Sic moraliter licet necessario oporteat nos aliquam solicitudinem circa terrena habere, tamen potior pars uoluntatis nostrae debet tendere uersus coelum: Esa. 37. Quod saluatum fuerit de domo luda, & quod derelictum est, mittet radi ces deorsum, & faciet fructum sursum.
Tertio assimilatur homo arbori in fructum ferendo: sicut enim arbores pri mo germinant: secundo florent: tertio portant fructus: ita secundum Chrysost. Home. 32. Germen sunt bonae cogitationes, flores bonae uoluntates: fructus bonae operationes, Matth. 7. "Arbor bona fructus bonos facit".
Quarto assimilatur homo arbori in cadendo. Arbor enim quae diu creuit & tandem prae senio deficit, ad illam partem cadit uersus quam ramos plurimos uiuendo extendit. Sic homo moriens ad illam partem aadit, ad quam plures cogitatio nes & affectiones uiuendo transmisit, siue in coelum, siue in terram, siue cadit in infernum, Eccl. 11. Si ceciderit lignum siue ad austrum siue ad aquilonem, ubi ceciderit ibi erit. Est igitur homo moraliter arbor. Sed quod dolendum est, multae arbores faciunt fructus inutiles & acerbos ad manducandum. Sunt e nim quidam fructus peccantium pleni uermibus corrosiuis, quidam sapori bus amaricatiuis, & quidem pleni humoribus inflatiuis. Primi sunt fructus la sciuiae & carnalis delectationis. Secundi autem sunt fructus auariciae & mun dialis possessionis. Tertij sunt fructus superbiae & temporalis ambitionis. Pri mi, inquam, sunt fructus lasciuiae & carnalis delectationis, & hi pleni sunt uer mibus corrosiuis. Videmus interdum pomum pulcherrimum extrinsecus, & apparet ualde bonum: & tamen intrinsecus latet uermis & inuenitur totum corrosum interius. Isto modo suggestio uoluptatis apparet exterius suauis, & delectabilis tempore tentationis: & tamen cum scelus perpetratum fuerit, in uenitur uermis qui corrodit conscientiam, qui nisi interficiatur in hac uita, ui uet in aeternum, Esa. 66. Vermis eorum non morietur. Hic est uermis mordens hederam sub cuius umbra lonas delectabatur, lonae 4. Laetatus est lonas laeti tia magna, & statim post morsum vermis aruit. Hedera est pax conscientiae sub qua lonas qui interpretatur columba, & simplex & innocens delectatur, uer mis aduenit sub delectatione & statim aruit hedera: quia turbatur conscientia transeunte actu & permanente reatu. Et ideo ualde fatuus est, qui istum uer men non interficit quam citius potest: & sic puer frangens uel scindens pomum pulchrum, de quo sperauit se habuisse bonum cibum, reputat se deceptum. De quibus loquitur Apost. ad Rom. 6. "Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis. Nam finis illorum mors". Sed absit quod tales sint peiores quam Cain, de quo legimus Gen. 4. quod obtulit DEO de fructi bus terrae, spicas corrosas, conculcatas a bestijs & contritas.
Vtinam isti inueterati dierum malorum, qui sunt corrosi per uermes infini tos in conscientijs, concultati per bestiales delectationes a iuuentute sua, & usque ad senectam & senium, uellent tamen in fine dierum suorum offerre se DEO & poenitentiam & sacrificium uespertinum. Sed nota quod in ueteri lege & in primitiua Ecclesia dabantur primitiae de fructibus & frugibus: modo uix dan tur decimae. Ita Ecclesia olim habuit uouentes continentiam in iuuentute, & dabantur DEO primi fructus. Iustum est enim ut detur sibi de fructibus: quia ipse est uerus Papa: id est, pater patrum, cui clamamus: "Abba pater", ad Gal. 4. Et ideo sumite de optimis terrae fructibus & deferte uiro munera, Gen. 43. Offe ramus ergo primitiua terrae nostrae & primitiua vniuersae fructus, Neemiae 10
Secundi fructus inutiles, sunt fructus auariciae & mundialis possessionis, & isti sunt pleni saporibus amaricatiuis: quicunque enim rebus mundi incumbit adquirendis, possidendis, uel expendendis, frequenter turbatur & amaricatur in corde suo, quantumcunque etiam uideatur uiuere in pace. Esa. 38. Ecce in pace a maritudo amarissima. Aliud etiam est notandum, quod comedentibus poma cruda, & sructus immaturos sani cibi fiunt insipidi. Sic isti qui nimis delectan tur in diuitijs, uel conseruandis, uel dispensandis: cibus animae, qui non perit, cibus uerbi DEI, cibus deuotionis, contemplationis, & orationis, apparet in sipidus. In cuius figuram legimus Iosuae 5. quo quam cito filij Israel inceperunt uesci fructibus terrae promissionis, statim defecit eis Manna diuinae dispensationis, nec amplius descendit de coelo: Ita simili modo est de diuitibus habentibus consolationem suam hic in bonis terrenis, deficit eis consolatio, quam habent sancti in diuinis. Vnde Aug. 1. de Trini. Contemplatio est "illa species quae rapit omnem animam desiderio tanto ardentiorem, quanto mundiorem: & tanto mundiorem, quanto ad spiritualia surgentem: & tanto ad spiritualia surgentem, quanto carnalibus & terrenis morientem". Sed ex quo fructus administrationis temporalium est amarus: Et tamen aliquas personas in Ecclesia DEI oportet administrare temporalia: quomodo ergo possunt illi fructus dulcorari: Certe dicendum est secundum Arist. 2. de uegetabilibus & plantis, fructus amarus mis sus in ignem, & assatus efficitur dulcis, sicut patet de pomis, quae sunt acerba & ad comedendum cruda: quando bene assantur ad ignem, siunt satis dulcia. Isto modo uos qui estis occupati in uita actiua circa administrationem temporalium, frequenter gustatis amaritudines mundi, & tribulationes circa plurima, & ideo si uelitis occupationes uestras facere dulces, oportet quod bene assentur igne charitatis, ne sint crudae, 1. ad Corinth.16. Opera uestra in charitate fiant, Exo. 12. Non comedetis ex eo crudum, nec coctum aqua, sed assum tantum igni: ut omnia facta uestra, omnia bona quae habetis ad honorem DEI & proximi, referatis ad utilitatem: quia qui sine charitate amat diuitias, fructum non capiet ex eis, Ecclesiast. 5. Et qui hoc non fecerit, timere poterit illud Hiere. 12. Confun demini a fructibus uestris, propter iram furoris Domini, & Hiere. 21. Visita bo super uos iuxta fructum studiorum uestrorum.
Tertij fructus inutiles, sunt fructus superbiae & temporalis ambitionis, & isti sunt pleni humoribus inflatiuis, Esa. 10. Visitabo super fructum magnifici cordis, &c. Licet enim honores & referentiae suauiter sapiant: tamen periculo sae inflant. De gestis Alexandri narratur, quod milites sui in India inuenerunt fructus ita dulces, quod de eis non potuerunt satiari: unde factum est per ni mium eorum esum strages & pestis magna inter eos. Sic moraliter fructus ho norum & referentiarum sunt ita dulces, quod difficile est satiari de eis: bonum est tamen cum istis fructibus inflatiuis comedere sal: quia ualde expedit affe ctiones honoris seculi salire sale discretionis & modestiae, Iob. 6. Nunquid co medi poterit insulsum, quod non est sale conditum: Sic enim contingit uti hono ribus uirtuose: quia fatuum esse docere subditos honorare, nisi essent qui ho nores deberent recipere. Et ideo dicit Arist. 6. Topico. quod omnes appetunt honores. Vnde non bene definitur secundum eum ibidem ambitiosus sic: Am bitiosus est appetens honores, sed oportet addere quod sit deordinate appe tens honores. Apponendum est ergo sal sapientiae & discretionis, & sic utendum est fructibus honoris laudabiliter, Ecclesiast. 37. Est sapiens animae suae sapiens, & fructus illius laudabiles. Haec sapientia est humilitas: quia Proverb. 11. Vbi est humilitas, ibi est sapientia, & Ecclesiast. 2. Sapientia humilitati exaltabit ca put suum. Et hoc est quod de iusto dicitur Esa. 37. Mittet radices deorsum, & faciet fructus sursum,
On this page