Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 45
POSTQVAM Spiritus sanctus commendauit coniugij castita tem tam ex honestate necessaria pro uita transitoria, quam ex diu turnitate & immortali memoria: Hic eam tertio commendat ex l praemij quantitate & uirtuosa uictoria. Et dicit de ea tria. Primo, quod desideratur propter uitae necessitatem. Secundo, quod praemiatur propter sui utilitatem, ibi: Et in perpetuum. Tertio, quod parificatur ad uir ginitatem, ibi: incoinquinatorum. Quantum ad primum dicit sic: Cum praesens est illam imitantur, supple gentes, nationes & populi, qui honestatem con iugij per experimentalem usum didicerunt, imitantur illam: id est, statuerunt illam imitandam per leges, consuetudines, & statuta. Et per hoc quod dicit, cum praesens est imitantur illam, & desiderant eam cum se eduxerit: id et, cum diu fuerit continuata per consuetudinem desiderant etiam eam sine coactio ne legis.
Et quia possit aliquis dubitare de eius praemio in futuro, licet eius honestas situalde euidens in praesenti: ideo hoc uolens excludere, subdit, quod in per petuum coronata triumphat: idest, fideles coniuges honestatem seruantes con iugij usque ad mortem coronabuntur, Apocal. 2. Esto fidelis usque ad mor tem, & dabo tibi coronam uitae. Et quia uirginitas praecellit foecundita tem caeteris paribus, posset aliquis credere quod coniugatus nullo modo pos sit uirgini coaequari, quod uerum non est. Potest enim uirginitas esse fatua & superba, Matthaei uigesimoquinto: Quinoue autem ex eis eran. fituae, & quinque prudentes. Vnde satis possibile est bonam coniugem in obedien do uiro, educando prolem, disponendo familia tantum mereri quod attingat ad meritum uirginis & excedat. Sicut possibile est quod diues per opera ui tae actiuae excedat pauperem uoluntarium, licet status paupertatis sit altior: quia status altior non facit personam alti meriti, nec persona alti meriti facit statum alti meriti. Potest ei Christianus peior esse Iudaeo, & monachus pe ior seculari. Et ideo subdit quod in casu tantum triumphat, quod vincit prae mium certaminum incoinquinatorum: id est, uirginum, Apocal. 14. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, uirgines enim sunt. Status tamen uir ginitatis caeteris paribus altior est. Quaeritur in lectione ista praecedenti ex quo agitur de fidelitate coniugum inter se, quam uterque promisit alteri us que ad mortem. Vtrum coniugatus resuscitatus a morte teneatur iterato uxo ri coniugi: Arguitur quod sic: quia religiosus mortuus & resuscitatus tenetur ad continuandam obedientiam, quam prius in omnibus: Ergo pari ratione eoniugatus. Consequentia patet: quia sicut religiosus obligat se usque ad mor tem: ita coniugatus usque ad finem uitae: finis autem uitae est mors.
Ad oppositum est illud, primae ad Corinth. septimo: Mulier alligata est uiro eius quanto tempore uir eius uiuit. Cum autem dormierit vir eius, liberata est, cui uult nubat in Domino. Ad quaestionem dicitur, quod non Religiosus tenetur ad ordinem suum, sicut ponit Heinricus de Gandano pri mo quotlibeto, quaest. 37. Ratio sua est: quia per religionem homo CHRI STO conformatur quantum ad omnes uires animae. Quantum ad concu piscibilem, per castitatem. Quantum ad irascibilem, per paupertatem. Quan tum ad rationalem, per obedientiam: & quia obligatio sit principaliter exi stenti rationali, ideo obe. lientia est principalior portio in uoto religionis: & quia uirtus rationalis manet in anima separata, non autem uirtus concupisci bilis & irascibilis: & ideo obligatio ad obedientiam semper manet in anima etiam separata. Obligatio autem matrimonij est ad ea quae corporis sunt: & ideo anima separata ad talia non obligatur. Licet ista sit opinio multorum do ctorum, tamen uidetur mini omnino irrationabilis pro tanto: quia pactio uo luntaria limitata ad certum terminum non ligat ultra istum terminum: quia non ligatultra intentionem obligantis se: quia mere spontanea est obligatio: ergo cum terminus sit mors, morte transacta, obligatio est soluta. Nec mate ria super quam transit obligatio, facit aliquid ad materiam obligationis: & id eo Religiosus resuscitatus potest libere religionem quamcunque intrare, uel manere si uoluerit secularis. Quod autem arguitur quod obligatio ad obe dientiam pertinet ad uirtutem rationalem, & illa manet in anima separata, ui detur arguere quod obedientia Religionis manebit in prima quod nihil est: & ideo uidetur mihi dicendum, quod sicut coniugatus resuscitatus potesi contrahere cum illa uel cum alia, sicut placet: ita Religiosus liber factus est: & sic patet tam ad argumentum quam ad quaestionem. Licet Spiritus sanctus in istis lectionibus coniugium multum commendet.
Notandum est tamen, quod non potest contrahi sicut expedit sine gratia praeuia & magna prouidentia: sicut nec sine magna prudentia familia regi po test, & ideo accedens ad nuptias quatuor ista notet circa uxorem ducendam qualiter sit eligenda, qualiter dirigenda, qualiter corrigenda, & qualiter dili genda. Est enim uxor eligenda discrete, & dirigenda mansuete, corrigen da secrete, & diligenda complete: ut sit electio per discretam deliberationem. Directio prae mansuetam gubernationem: Correctio per secretam informa tionem: & Dilectio per completam communicationem. Primo uxor est eli genda discrete, non subito, nec praecipitanter rapienda: quia talis feruor in principio parit poenitentiam in futuro. Exemplum habemus Genes. uigesi moquarto de Sichem filio Hemor, qui ad primum aspectum Dinae filiae la cob eam rapuit, & mori uoluit nisi eam ducere posset: quod fecit in tanto fer uore, quod pro eius amore se & populum suum totum circumcidi permi sit. Ob cuius facti praecipitationem interfectus est cum populo suo per fra tres Dinae. Non ergo in eligenda uxorehabeatur totaliter aspectus ad for mam, uel ad speciem mulieris: quia propter speciem mulierum multi perie runt, Ecclesiast. 9. Non ad diuitias, non ad parentes: sed praecipue ad bonos mores. In tantum est gratiosum negocium bene nubere, quod teste Salomo ne, donum DEI proprie reputabatur, Proverb. 19. Domus & diuitiae dan tur a parentibus: a Domino autem proprie est uxor prudens. Distinguit autem Aristotel. 8. Ethic. cap. 3. Species amicitiae uidelicet propter utile, & propter delectabile, & propter honestum: hoc est, propter bonos mores, & ista sola perfecta est amicitia: & quidquid boni est in duabus primis speciebus, totum est in ista. Vnde ista sola est amicitia mansura non alia. Nam amicitia pro pter utile, quae est proprie senum & mercatorum: & talium amicitia transit be neficio utilitatis cessante. Amicitia autem propter delectabile est proprie iu uenum lasciuiae uiuentium, & cessat uelociter delectatione transeunte: & ideo dicit Aristot. quod amicitiae iuuenum sunt de facili transmutabiles propter duo: primo, quia secundum aetatem uariatur delectatio. Non enim eadem delecta tio placet adolescenti, quae placuit puero. Secundo, quia incipiunt amare non ex perfecto iudicio rationis, sed ex passione. Passio autem cito transit, & ideo uelociter amant, & uelociter ab amore cessant.
Sed tertia amicitia quae est propter bonum honestum habet istas conditio nes, quod est mansiua & rara: quia fundatur super bonos mores, qui in uir tuosis semper manent. Rara autem est: quia pauci sunt uirtuosi. Et indiget haec amicitia longo tempore & conuictu & experientia morum. Vnde dicit Ari stot. ibidem: Nulli se inuicem cognoscunt, nisi mensuram salis participauerint. Item ibidem non est scire ad inuicem amicos antequam sal consumeretur. Cum ergo uiri ad uxorem debet esse amicitia maxima non poterit fundari su per pulchritudinem corporalem: quia illa transibit, Proverb. trigesimo primo: Fallax gratia & vana est pulchritudo: mulier timens DEVM, ipsa laudabi tur. Nec poterit fundari super diuitias: quia illa amicitia est propter utile Est & amicitia per accidens: quia bona diliguntur & non persona. Vnde Hieronym. contra louia. lib. 1. Martia Catonis filia minor cum quaereretur ab ea: Cur post amissum maritum denuo non nuberet: Respondit: Non se in uenire uirum qui se magis uellet quam sua. Quo dicto Hieronymus elegan ter ostendit, diuitias magis eligi solere quam amicitiam. Haec Hierony mus. Sed certe modernis temporibus nec pudicitia nec honestas morum mouent ad nuptias, sed tantum diuitiae uel libido, & ideo nec perseuerat amicitia nec prouenit proles apta inter coniuges ut frequenter. Vnde Chrysost. in imperfecto opere secundum nostram linguam, super Matthaeum Homel. 1. exponens illud Matthaei 1. Salomon genuit Boos de Raab: quia, in quit, secundum imperium DEI accepit uxorem a DEO promissam in uirtute generauit filios, & in seipsis uirtutem habentes. Boos enim robur interpreta tur. Qui autem accipiunt uxores ex promissione Diaboli, in infirmitate gene rant filios, nec ualentes, nec fortes nisi in malo, ut ad poenam suae religiositatis, non ad gaudium & consolationem uideantur filios genuisse. Et infra: Boos ex Ruth genuit Obeth, qui interpretatur subditus. Nunc autem qui diuitias elegerunt & non mores, pulchritudinem & non fidem: & quod in meretrici bus solet quaeri, hoc in coniugibus optant: propterea non generant subditos sibi filios, nec DEO, sed contumaces: & contra se & contra DEVM, ut filij eorum non sint fructus iustae commixtionis eorum. Haec Chrysost. Huius exemplum habemus expresse Thobiae 6. ubi legimus, quod Sara filia Rague lis septem uiris tradita erat, quos singulos prima nocte daemonium quod dam nomine Asmodaeus suffocauit, manente uirgine intacta. Et ideo cum Raphael suggeret iuniori Thobiae, ut eam duceret, & quod sibi debebatur u xor: Timenti Thobiae dixit ita: Audi me & ostendam tibi, quae sunt quibus praeualere potest daemonium. Hi nanque qui coniugium ita suscipiunt, ut DEVM a se & a suis mentibus excludant, & sui libidini uacent sicut equus & mulus, in quibus non est intellectus, habet super eos potestatem daemonium, Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum per tres dies, continens esto ab ea, & nihil aliud facies nisi orationibus uacabis cum ea. Transacta tertia nocte accipies uirginem cum timore DEI, & magis filiorum amore, quam li bidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filijs consequaris. Et notandum, quod haec fuit occasio quare filij Seth recesserunt a Domino, & quare diluuium inundauit, Genes. 6. Cum cepissent homines multiplicari super terram, & filios procreassent, uidentes filij DEI filias hominum: id est, filij Seth filias Cain quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Sic ergo primo uolenti nubere est uxor eligenda discrete Exemplum quomodo Abraham coniurauerat Eleaxar, quod non acciperet uxorem filio suo lsaac de filiabus Chanaan, Genes. 24. Iacob etiam cum matu ra deliberatione sibi de uxoribus prouidit, seruiens pro eis 14. annis, Genesis uigesimonono.
Secundo est uxor regenda mansuete, non cum tyrannica austeritate uel ri gore: uerbis, non uerberibus: amore, non timore: dulcedine, non amaritudine, ad Colossens. 3. Viri diligite uxores uestras, & nolite esse amari ad illas. Vnde formata fuit mulier: Non de capite, non de pede: sed de costa, assumpta de la tere. In signum quod nec debet esse domina, nec ancilla, sed socia uiro suo: sicut notat Magister 2. Sent. dist. 18. Et tale regimen cum concordia est tertium ne gocium in quo Spiritus sanctus sibi dicit beneplacitum esse, Eccles. 35. In tri bus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram DEO & homi nibus: Concordia fratrum, amor proximorum, & uir & mulier sibi con sentientes.
Tertio est uxor corrigenda secrete, non confusione uel uerecundia publi ce uel contemptibiliter arguenda. Vnde Varro in quadam Comoedia: Vi tium coniugis aut tollendum aut ferendum dicit. Qui tollit uitium, commo diorem coniugem efficit: qui fert, seipsum efficit meliorem. Et merito arguen da fuit seuera austeritas trium uirorum, de quibus narrat Valerius lib. 6. cap. 3. quorum primus uocabatur Gallus Sulpitius, hic publice uxorem repudiauit: quia in publicum prodierat discooperto capite. Secundus uero dicebatur Se xius Sophus, hic simpliciter uxorem repudiauit: quia est ausa ludos spectare ipso ignorante. Tertius dicebatur Metellius, hic uxorem, eo quod uinum bibisset, fuste percussam interemit. Non sic sanctus Iob uxorem licet pessimam arguebat, sed secrete & modeste quasi, inquit, una de stultis mulieribus locuta es, Iob. 2. nec dixit quod fuit stulta: sed quasiuna de stultis loquebatur.
Quarto est uxor diligenda complete. Istam completionem charitatis & a micitiae quae debet esse inter uirum & mulierem Apostolus mensurat triplici ter. Primo modo per dilectionem DEI ad Ecclesiam quae fuit maxima. Alio modo per dilectionem uiri ad corpus proprium: & tertio modo per dilectio nem viri ad seipsum. Pro primo dicit ad Ephes. 5. Viri diligite uxores uestras, sicut & CHRISTVS Ecclesiam, & tradidit semetipsum pro ea. Pro secundo ibi dem uiri debent diligere uxores suas, sicut & corpora sua. Pro tertio ibidem, unusquisque diligatuxorem suam sicut semetipsum. Nec mirum. Sunt enim bo nae uxores gratae in conuiuendo, condolendo & commoriendo.
Vnde narrat Valerius de regina uxore Mithridatis lib. 4. cap. 6. Quae in tan tum effusis charitatis habenis uirum amauit, quod tonsis capillis, habituque ui rili assumpto, equis & armis se assuefecit, ut uirum fugientem continue per ter ras extraneas sequeretur. Narrat ibidem gratitudinis exemplum excessiuum Tyberius Gracchus Romanus duos apprehendit angues, masculum & foemi nam. Nam certificatus fuit per aruspicem quod dimisso masculo uxor sua ce leriter moreretur: dimissa foemina ipse moreretur. Ille statim foeminam dimitti iussit, sustinuitque in conspectu suo semetipsum, in interitu serpentis occidi Secundo sunt gratae & piae in condolendo. Narrat enim Valerius ibidem, quod cum Lacedaemoni a Spartanis essent capti, & ad decollandum in carcere conseruati: coniuges eorum illustris sanguinis uelut allocuturae perituros ui ros, intrauerunt carcerem, impetrato a custodibus aditu, commutataqe ueste per simulationem doloris, uelatis capitibus eos abire passi sunt: & ita ipsi & ipsae saluabantur. Tertio sunt gratae in commoriendo. Narrat Hieron. contra louinianum lib. 1. quod omnes fere barbari uxores plurimas habent. Apud eos lex est, ut uxor charissima cum marito defuncto cremetur: haec ergo con tendunt inter se de amore uiri, & ambitio certantium summa est. Ac testimo nium castitatis dignam morte decerni. Itaqe uictrix in habitu ornatuque peristino iuxta cadauer accubat, amplexans illud, & deosculans, & suppositos ignes pu dicitiae laude contemnens, Eccles. 26. Mulieris bonae beatus uir.
Et ne propter bona coniugij supradicta aliquis inconsulte ad nuptias mo ueatur. Notanda sunt uerba Hugonis de sancto Victore in quodam libello, quem scripsit ad quendam senem, uolentem nubere, ita dicentis: Non est uxor du cenda sapienti. Probatio: primo, quia studium Philolophiae impedit nec potest quisquam libris & uxori pariter inseruire. Multa sunt quae matronarum usibus necessaria sunt, uidelicet preciosae uestes, gemmae, sumptus, ancillae, supellex uaria: deinde per totas noctes garrulae quaestiones. Illa ornatior me procedit in publicum, haec honoratur ab omnibus. Ego in conuentu foeminarum miser rima despicior. Cur uicinam aspiciebas: Cur cum ancilla loquebaris: De fo ro ueniens quid attulisti: Non amicum habere possumus. Non sodalem: alte rius amorem suum suspicatur odium. Et infra. Adde quod nulla est uxoris ele ctio: sed qualis aduenerit, talis sit habenda. Si iracunda, si fatua, si deformis, si foetida cuiuscunque uitij est, post nuptias discimus: equus, asinus, bos, canis & uilissima mancipia prius probantur, & sic emuntur: sola uxor non ostenditur: Ne ante displiceat quam ducatur. Idem in eodem, attendenda est semper eius facies & pulchritudo laudanda ne si alteram inspexeris, se aestimet displicere. Si totam domum ei regendam commiseris, seruiendum est, si aliquid tuo arbi trio reseruaueris, fidem se habere non putabit, & in odium uertetur & iurgia. Et nisi cito consuleris, uenena parabit. Haec Hugo. Quantum sit uxor occultae molestiae uiro suo quantumcunque grata sitextraneis, declarat ille Romanus de quo refert Hieronym. contra louin. lib. 1. Legimus quendam apud Roma nos nobilem, cum eum amici arguerent, quare uxorem formosam, & castam & diuitem repudiasset: pertendisse pedem & dixisse eis fertur: Hic soccus quem cernitis uidetur uobis nouus & elegans, sed nemo praeter me scit ubi me premit. Ad hoc addendum, quod incomprehensibilis est uiro suo uxoris malicia, ut frequenter: & eius impudicitia etiamsi uulgo constat delusus ma ritus iuramentis excusat. Vnde narrat Hierony. ubi supra: Lucij Sillae felicis, si non habuisset uxorem Metellam: uxor palam erat impudica: & quia nouissi mum nostra mala discimus. Idem Athenis cantabatur, & Silla ignorabat se creta domus suae primum hostium conuitio didicit. Haec Hieron. Vnde me trice dicimus.
POSTQVAM Spiritus sanctus commendauit castitatem coniugij: Hic redit ad damnandum foeditatem adulterij siue concubitus for nicarij, sicut prius fecit pro parte
Est tamen hic notandum quod omnis humana persona dupli cem habere potest bonitatem: unam sibi propriam uiuendo uirtuose in sua persona: aliam ciuilem uiuendo ciuiliter Reipublicae. Vnde non est idem esse bonum uirum & bonum ciuem. Cuius ratio est, quia bona persona dicitur quae uiuit conformiter legi datae communiter pro omnibus, sed ciuis bonus non est, nisi qui uiuit utiliter ciuitati, cuius pars est. Modo prius ostensum est, quod ut communiter personae de fornicatione generatae non sunt morigeratae, nec bo nae personaliter, propter defectum educationis personalis. Ideo Spiritus san ctus hic consequenter ostendit, quod non sunt apti ad communitatem ciui lem, unde continuatio talis est. Postquam ostendit, quod generatio coniugalis summe ualet ad continuandum terreni regni perpetuitatem: quia sicut dictum est in perpetuum coronata triumphat: Hic ostendit quod generatio adulterina summe dispergit terreni regni ciuilitatem. Et circa hoc duo facit: quia pri mo ostendit quod talis generatio nunquam poterit iustas leges pro repu blica ordinare, stante illo principio de fornicatoria generatione continuan da. Secundo ostendit, quod dato, quod leges rationabiles possent or dinare, leges tales tamen propter maliciam nullo modo possunt durare. Et tertio super istis assignat rationem quare. Secunda pars est ibi: Et si in ramis:cr tia pars ibi: confringentur.
Circa primum est sciendum, quod in omni ciuilitate ordinanda debite, istud requiritur circa leges: primo quod sint concorditer ordinatae: secundo quod sint per consuetudinem obseruatae: & tertio quod sint per rationes naturaliter fundatae. Modo sic est, quod seruando leges concupitus fornicarij iuxta senten tiam impiorum, supra cap. 2. Nullum pratum sit quod non pertranseat luxu ria nostra: nunquam possunt ista praedicta obseruari. Ergo illa lex nihil ualet. Quantum ergo ad primum uidelicet quod leges ciuiles per tales gentes nun quam poterunt bene ordinari, probatur sic: Nulla lex potest statui ex concor di uoluntate gentis alicuius, sed talis gens quae ex una parte est impia in se ipsa, & ex alia parte multigena: id est, ex distinctis & diuersis generibus edu cata: nunquam bene concordabit in lege statuenda. Ergo talis gens non est utilis ad constituendum leges ciuiles. Ista ratio exprimitur sub hac forma. Mul tigena autem impiorum multitudo non erit vtilis, supple ad aliquod spectans ad administrationem uitae praesentis: quia sicut sunt naturaliter de multis gene ribus: ita etiam sunt diuersificati in uoluntatibus: & ideo ualde difficile est quod gens multum commixta de diuerso sanguine, puta de Romanis, Galli cis, Anglicis, & Britonibus sit concors ad aliquod statuendum utiliter: quia in tali communitate quilibet diligit seipsum & nullus rempublicam. Sicut per oppositum satis patet. Sint sex uel septem fratres legitimi, qui pro aliqua ciui litate uel communitate zelum habeant, magis erunt illi ciuitati utiles quam duo de illegitimo sanguine procreati: sicut patet per exemplum de Macha baeis in utroque libro per totum: & haec est sententia illius textus. Multige na autem impiorum multitudo non estutilis. Secundo necessarium est, quod leges bene excogitatae sint per approbationem longam & consuetudinem ra dicatae: sed hoc non potest fieri in humano genere, dato indifferenter fornicario concubitu & adulterino. Et ratio est, quia talis progenies non dabit radices al tas: id est, bonas genealogias antiquas: hoc est, non poterit allegare: sic fecit auus meus, sic proauus, sic abauus, sic omnes progenitores mei: quia in gene ratione illegitima nullus posset gradus computari, si generatio per solam libi dinem regularetur. Et haec ratio innuitur cum dicitur: Et adulterinae generatio nes non dabunt radices altas.
Tertio necessarium est quod leges bene excogitatae sint per bonas rationes fundatae: sed homines lubrici & carnales nunquam hoc facere possunt: omnes autem legislatores oportet esse uirtuosos. Isti autem tales non sunt. Vnde nec stabile fundamentum collocabunt, Eccl. 49. Rector fratrum stabilimentum po puli, & eiusdem principatus sensatus est stabilis
Secundo principaliter in ista lectione assignat causam quare propagatio il legitima non est utilis Reipublicae: quia nulla lex durabit hoc stante, etiam si per seniores ordinetur. Cuius ratio est: quia filij tales non recipiunt monita patrum. Sicut enim rami debile nutrimentum recipientes a radicibus germi nare uel florere possunt, sed non fructificare: ita nec isti, licet possint incipere uirtuose agere: non tamen possunt continuare. Vnde a qualibet mutatione mundi ipsi etiam mutabuntur. Ita quod licet in iuuentute sua paternas educa tiones ad temporis recipiant, tamen infirmiter positi, a vento: id est, a contradi ctione mouebuntur: id est, ad dissensum, a nimietate: id est, ab excessu contradi ctionis & tribulationis eradicabuntur: id est, suam paternam legem dimittent. Vnde patet quod gens adulterina non est utilis Reipublicae.
Videtur quod non: imo aequaliter: quia ad poenam diuortij propter adulterium iudicantur a pari: Ergo cum poena debeat adaequari pec cato, uidetur quod aequaliter peccent: Antecedens patet 32: quaest. 5. Prae cepit, ubi dicitur sic: Si apud nos quod non licet foeminis, aeque non licet uiris, & eadem seruitus pari conditione censetur. Item in eadem quaestio ne Christiana: & recitat Magister Sent. 4. lib. dist. 35. primo Christiana re ligio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat: Ergo pari peccato peccant.
Ad quaestionem dicendum quod caeteris paribus plus peccatuxor. No tandum est tamen, quod quantum ad bonum fidei qua uterque alteri obliga tur aequaliter peccant: quia aequaliter obligantur. Sed ulterius quantum ad bonum prolis plus peccatmulier: quia causat incertitudinem prolis. Vnde simpliciter loquendo, plus peccatuxor adultera quam uir adulter.
Ad argu mentum in oppositum concedendum est, quod ad paria iudicantur in causa diuortij: quia illud propter quod faciendum est diuortium est fractio fidei: & quantum ad hoc aequaliter peccant in actu adulterij: non tamen aequaliter sim pliciter. Vnde dicendum quod ad aequalem poenam iudicantur, sed non ex aequa libus causis. Sicut duo fures, quorum unus est in duplo peior alio ad aequalem poenam, uidelicet suspendium iudicantur: licet enim ad aequalem poenam iu dicentur: non tamen sequitur quod aequaliter peccent: quia mulier peccat con tra bonum fidei, & contra bonum prolis: & ideo causa diuortij in muliere est maior: licet in utroque sit causa sufficiens.
Dicunt doctores sicut sanctus Thomas 4. Sen. di. 35. q. 1 ar. 4. Quod uir. Et ratio est: quia plus habent de bono rationis, licet mulier plus habeat de materia tentationis: quia magis est fragilis. Sed contra ista est Augustinus de Adulterio coniugatorum, & po nitur in Cano. 32. q. 5. Indignantur. Indignatur, inquit, maritis, si audiant ad ulteros uiros pendere similes adulteris foeminis poenas: tunc tanto grauius eos puniri oportuit, quanto magis ad eos pertinet & uirtute uincere, & exemplo regere foeminas.
Ad istud dicendum est, quod licet uir quantum ad unam cir cumstantiam grauius peccet, puta quantum ad hoc quod magis tenetur uige re uirtute, & ratione: tamen pensando omnes circustantias mulier magis pec cat. Beatus autem Augustinus non loquitur in dicta autoritate, nisi de sola cir cumstantia uirtutis & rationis, quae in uiro debet praeeminere. Hanc tamen uiam, uidelicet quod uir plus peccat, tenet Petrus de Tarentasia dist. 35. 4. 4: Sed contrarium tenet sanctus Tho. & Richardus de media uilla in scriptis suis. Auctor uero summae confessorum lib. 4. cap. 22. quaest. 9. respondet ponendo uerba Petri: dicit enim Petrus quod uir plus peccat, & addit in fine. Idem per omnia dicit S. Thomas lib. 4. quod tamen salua pace sua non est uerum, imo dicunt recte contraria. Dicit enim Petrus quod uir plus peccat propter re dundantiam rationis. Thomas uero quod mulier, quia plus facit contra bonum matrimonij.
Tertio potest esse dubium. Vtrum plus peccet caeteris paribus uir adulterando quam sacerdos fornicando.
Et dico pro nunc quod caeteris paribus sacerdos plus peccat. Ratio est: quia sacerdos uouit solenniter con tinentiam ab omni muliere, & totaliter se DEO dedicauit: uir iurauit mulie ri fidelitatem, & ad oppositum continentiae se obligauit, si uelit uxor: hoc est, ad oppositum actum: Ergo sacerdos magis se elongauit ab actu carnis: quia uouit quod nunquam cum aliqua. Item magis solenniter uouit quam coniugatus iurauit: quia uotum suum est solenniaeatum per sacrum ordinem, quod sacramentum est maioris reuerentiae quam matrimonium: sicut omnes clerici confitentur: & eertitudinaliter hoc est uerum. Quia illud sacramentum directe & immediate applicat hominem ad conficiendum corpus CHRISTI: uerum in Sacramento altaris quod est maximum quod potest homini com municari in hac uita. Sed contra non plus tenetur sacerdos quam diaconus: & subdiaconus: quia quando fit subdiaconus, uouet castitatem & continen tiam solenniter, & nunquam postea: Hic sunt duo dicenda. Vnum quotiens cunque postea ordinatur totiens de facto protestatur se approbare uotum so lennixatum in prima susceptione sacri ordinis. Vnde sacerdos facit tres prote stationes de obseruanda continentia. Secundo dico, quod subdiaconus etiam magis peccat fornicando caeteris paribus quam coniugatus. Et ratio est: quia uotum suum est solennius propter sacramentum quod suscipit, & propter fi nem ad quem ex tunc applicatur. Probare autem quod ordo sit solennius sa cramentum quam matrimonium reputo superuacuum. Istam solutionem de fornicatione sacerdotis & adulteri confirmo per Can. 27. quaest. 1. cap. Sicut bonum & ca. Proposito. In 1. cap. dicitur quod uiduae uouentes uirginitatem etiam & frangentes uotum, peccant grauius quam adulteri: quod apparet esse propositum. Sed potest responderi quod illud capitulum loquitur de uiduis, quae primo uouerunt castitatem, & postea contrahunt matrimonium, & hoc est grauius quam uouere castitatem, & postea fornicari: uerum est quod haec est intentio illius capituli: & alterius cap. proposito. Vnde uterque Canon lo quitur de uouentibus castitatem, & postea contrahentibus. Simile habetur de illis clericis fornicarijs dist. 32. eos. Ideo istis obmissis accipio media planiora: primo sic. Grauius peccatmonialis fornicando quam uxor adulterando: sicut dicit Augustinus de sancta uirginitate, longe ante medium. Sed grauius pec cat sacerdos fornicando quam monialis uel religiosus quicunque: non infra sa cros. Ergo grauius peccat quam adultera uel adulter: quia si grauius peccat quam adultera, tunc etiam grauius peccat quam adulter, sicut dictum est in prima dubitatione. Vnde uidetur mihi quod sacerdos est magis soleniter ob ligatus ad castitatem quam monachus, inquantum talis, nisi forte similiter in fra sacros, & pari ratione magis quam sanctemonialis, uel quaecunque religiosa in quantum religiosa.
On this page