Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Vo declarata sunt superius de iniustis in fine tertij Capituli. Primum est, quod si contingat eos diu uiuere, carebunt nihilominus sene ctutis honore. Secundum est, quod si contingat eos in iuuentute mori celeriter, mors illorum erit in aeterno dolore. Vt ergo appa reat praerogatiua iusticiae contra miseriam culpae. In ista parte osten dit quod iustis & sanctis conuenient duo contraria duorum praedictorum: ita scilicet quod si moriuntur iuuenes, liberabuntur a dolore & paruo tempore non obstante, digni habentur senectute & honore, etiamsi uiuant modico tempo re: dummodo tamen iuste & uirtuose uiuant. Et circa istud duo facit. Primo ostendit qualiter iusti liberabuntur in iudicio particulari in morte. Secundo quomodo malos accusabunt & conuincent in iudicio generali, in communi resurrectione in fine capituli: Venient in cogitatione. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod mors iusti in iuuentute non arguit, quod DEVS talem iuuenem non diligat. Secundo assignat unam causam, quare DEVS hoc fie ri permittit. Secunda pars ibi: Placens DEO. Circa primum duo facit: quia pri mo ostendit quod iustus in iuuentute moriens, lucratur aeternam haeredita tem. Secundo quod propter defectum aetatis non perdit uirtutis felicitatem, ibi: Senectus enim.
Circa primum dicit sic: Iustus autem si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Inter errores contentos in opinione impiorum posita, in secundo capitulo dis fuse: istud fuit unum: quod nulla merces tribuitur iustis post hanc uitam, unde dixerunt: Non est refrigerium in fine hominis. Et ideo Spiritus sanctus affirmat oppositum contra istos, dicens, quod quomodocunque moriatur iustus in refri gerio erit. Et ratio est, quia sicut mali habent refrigerium in praesenti, & ideo ha bebunt ardorem caloris in futuro: ita iusti qui sunt modo positi in camino tri bulationis, erunt postea in refrigerio. Vnde possunt dicere illud Psal. Transi uimus per ignem & aquam, & induxisti nos in refrigerium. Per ignem tentationis, in Psal. Igne me examinasti, & non est inuenta in me iniquitas, & aquam tribulatio num, in Psal. Saluum me fac DEVS: quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. Sed per contrarium iniusti & reprobi qui modo sunt in delicijs, tunc ponen tur in stagno ignis & sulphuris, Iob. 24. Ad nimium calorem transiet ab aquis ni uium & usqe ad inferos peccatum illius. Exemplum istius iustae tribulationis de diuite & Laxaro, Lucae 16. Diues enim in tormentis cruciatus dixit: Pater A braham mitte Laxarum ut intingat extremum digiti sui, ut refrigeret linguam meam. Et ideo iuxta consilium prophetae Hiere. 6. State super uias & uidete, & interrogate de semitis antiquis, quae sit uia bona, & ambulate in ea & inue nietis refrigerium animabus uestris. Iustus ergo iusticia generali, si praeoccupa tus fuerit in morte: id est, ante maturam aetatem mortuus fuerit, in iuuentute, uel media aetate, nihilominus in refrigerio erit.
Legitur de quodam uiro literato, quod mortuus inuentus fuerit, sedens in ter libros suos in cathedra, & habens in gremio suo librum apertum: cumque alij compatientes aduenirent, & multum de tam subita morte tristarentur, conside rantes diligentius, inuenerunt manum suam iacentem, & indicem extentum ad textum huius lectionis: Iustus autem si in morte praeoccupatus fuerit, &c Vnde metrice dicitur: Mors iusti subita, quam praecessit bona vita Non minuit merita si moriatur ita Vnde licet mors malorum sit mala mors, tamen bonorum est preciosa in conspectu Domini. Vnde Bern. in epistola quadam: Bona mors iusti propter requiem. Melior propter nouitatem: optima propter securitatem. Econtra mors peccatorum mala, siquidem in mundi amissione: peior in carnis separa tione: pessima in uermis ignisque duplici contritione. Idem eadem Epistola: Preciosa, inquit, mors sanctorum. Preciosa plane tanquam uictoriae consum matio: tanquam uitae ianua & securitatis ingressus. Iustus autem si praeoccupatus fuerit in morte. Ista praeoccupatio potest dupliciter intelligi. Vno modo, ut mors ueniat improuise, secundum quem modum dicimus hominem praeoc cupatum, quando aliquis casus euenit, de quo non cogitauit, & de quo sibi non praeuidit. Alio modo potest intelligi praeoccupatio, temporis consueti ab breuiatio. Primo modo nullus iustus potest praeoccupari: quia eo ipso quod iustus est, mortem praemeditatur, & ad mortem disponitur. Vnde Seneca de Naturalibus quaestionibus lib. 3. Effice mortem tibi cogitatione familiarem: ita ut si sorsitulerit, possis & ei obuiam exire. Secundo modo iustus potest prae occupari morte, quando uidelicet moritur in iuuentute uel in media aetate, uel quando non putauit. Vnde Seneca in 5. Epistola, quorundam uitam mors in me dio flore praescindit, aliorum interrumpit ipsa principia alterius continuata Mors somnus est, alius inter coenandum solutus est. Et ideo ista mors continue praecogitanda est. Vnde Seneca Epistola 25. Nihil aeque tibi proficiet ad tem perantiam omnium rerum quantum frequens cogitatio breuis aeui, & hoc in certi. Quidquid ergo facies, respice ad mortem.
Quod non uidetur: quia omne compositum ex contrarijs naturaliter dissol uitur: corpus humanum est huiusmodi: Ergo, &c.
Praeterea bestiae moriuntur quae nunquam peccauerunt: Ergo similiter homines: quia aequalis conditio nis uidentur in compositone & in complexione: Ergo in resolutione.
Praeterea qua ratione mors fuisset inflicta pro primo peccato tanquam poena iusta ea dem ratione debet modo infligi pro quocunque peccato mortali. Et sic deberet homo mori quam cito peccaret.
Ad oppositum est Aug. 3. de Ciui. DEI, cap. 15. "Constat inter catholicam fidem tenentes ipsam nobis corporis mortem non lege naturae esse inflictam: quia nullam mortem homini DEVS fecit. Sed merito inflicta est peccatis quando pec catum uindicans DEVS dixit homini, in quo tunc omnes eramus, terra es & in terram ibis". Idem Dyo. cap. 4. Ecclesiast. Hierarchiae.
Ad quaestionem dicendum, quod sic: Fuit enim natura humana creata cum dono originalis iusticiae, per quam anima habuit perfectum dominium super corpus, propter quod potuit corpus uiuificare & regere sine laesione, uel quacunque infirmitate, & ideo habuit potentiam non moriendi. Istud aut dominium fuisset traductum in prolem, unde fuit datum sibi pro se & pro suis, quamdiu fuissent DEO subiecti. Quando igitur peccauit, perdidit merito istud dominium: & ideo ipso deserente DEVM creatorem suum uoluntarie, anima incurrit necessitatem deserendi corpus suumi diffuse declarat Aug. 13. de Ciui. DEI, in multis capitulis) & sic de facultate non moriendi incidit libere se, & pro suis in necessitatem moriendi. Vnde dicendum quod mors est homini na turalis, & tamen poena inflicta: sicut si dominus daret seruo suo origenarie li bertatem, & postea propter ingratitudinem suam priuaret eum tali libertate, tunc seruitus foret illi & poenalis & naturalis.
Ad primum dicendum, quod licet sic componitur homo ex contrarijs, fuisset ta men per donum superadditum naturae conseruatus a morte. Vnde uerum est quod omnem compositum ex contrarijs corrumpitur naturaliter. Secus tamen sit per donum supernaturale: sicut dictum est.
Ad secundum, bestiae nunquam illud donum habuerunt, sicut earum animae nunquam DEO obedire potuerunt, & ideo in eis non est mors poena, sed natura. In homine autem licet natura in se considerata sit mortalis, ha buit tamen donum quo morte carere potuisset: & ideo in nobis est poena quod in eis est natura.
Ad tertium Seneca dixit, licet de dono originalis iusticiae nihil sciret, quantum ad hoc quod dicit, quo mors natura est hominis: id est, consequens naturam siue compositonem naturae uerum dicit. Sed quantum ad secundum, falsum dicit: quia poena est cum sit ex spoliatione doni praehabiti, ut prius dictum est. Vnde Ans helmus in Meditationibus suis: O dure & durior casus. Heu quid perdidit ho mo, & quid inuenit homo. Perdidit beatitudinem, ad quam factus est, et inuenit mortem, ad quam factus non est. Illo die uenimus a patria ad exilium, a uisione in caecitatem, a iocunditate immortalitatis, ad corruptionem mortis. Misera conditio, grauis dolor, graue damnum, graue totum.
De morte breuiter notandum est: mors debet semper praemeditari: mors non potest declinari: mors non debet timide formidari. Primo dico quod mors de bet continue praemeditari. Fatuum est facere prouidentiam contra illud quod igno ratur futurum: & dimittere prouidentiam contra illud quod scitur necessario fore su turum. Fatui sunt qui contra natale CHRISTI modo prouident uestimenta robas & cibaria. Et tamen nesciunt an natalicium expectabunt: contra mortem autem nihil prouident, quae tamen certissime est futura. Vnde Seneca Epist. quadam: Nullus rei meditatio tam certa est: ad caetera enim exercemur fortassis. Superuacuum ad uersus paupertatem praeparatus est animus: quia non sunt permansurae diuitiae: ad contemptum dolorum nos armamus: quia a nobis nunquam exiget huius uirtutis experimentum: Quid est stultius quam fastidiose mori. Et ideo iuxta consilium sapientis, Ecclesiast. 13. Memor esto, quoniam mors non tardabit. Et certe defectus memoriae & cogitationis facit nos imparatos ante mortem, & ad moriendum inexpertos, quando necesse est. Vnde Seneca: Quid est quod nos pigros & inertes facit: Et respondet: Nemo nostrum cogitat quando sibi ex hoc domicilio migrandum sit.
Secundo mors non potest declinari. Vnde notat moraliter Aug. 13. de Ci ui. 2. quod istud uerbum morieris, non potest secundum bonam grammaticam decli nari, more aliorum uerborum. Dicit enim sic: Non importune neque incongrue ar bitror accidisse & sine industria humana. Iudicio forte diuino, ut hoc uerbum quod est moritur in Latina lingua nec gramatici declinare potuerunt, ea regula qua caetera talia declinantur: nam ab eo quod est oritur fit uerbum praeteriti tem poris ortus est. Et si qua sunt similia, quae etiam per praeteriti temporis participia de clinantur. Ab eo uere est, quod est moritur. Si quaeramus praeteriti tempo ris uerbum, solent respondere mortuus est, ulitera geminata. Sic enim dicitur mor tuus: quomodo fatuus, arduus, carduus, cspicuus, & si quae sunt talia: quando non praeteriti temporis, sed quando nomina sunt sine tempore declinantur. Istud aut quasi nec declinetur, quod declinari non potest pro participio praesentis tem poris, ponitur nomen, conuenienter itaqe factum estut quemadmodum illud quod signat non potest agendo: ita ipsum uerbum non potest declinari loquendo. Haec Au gust. Et ideo concedit unus antiquus doctor quod uniuersi dicimur mortui: quia sicut ille dicitur fatuus, cui inest fatuitas, & ille arduus in quo est arduitas. Et ille albus cui inest albedo: Ita uere ille dicitur mortuus, cui inest mors. Sed nobis inest mors quasi a principio uitae usque ad finem: Ergo sumus ueri mortui. Ideo dicitur Sap. 5. Nos nati continue desinimus esse, & 2. Reg. 14. Omnes morimur, & quasi aquae dilabimur in terram. Et si obijciatur, quod contraria non possunt simul inesse eidem. Responsio, quod uiuum & mortuum non sunt contraria, sed priuatiua & mors accipitur dupliciter. Primo modo est priuatio uitae totalis. Alio modo est priuatio uitae partialis. Primo modo est terminus & finis uitae. Secundo modo stat cum uita. Est etiam & aliud apud grammaticos ad mirandum figuratiuum poenae naturae humanae, pro primo peccato inflictae: sicut notat autor libri, qui uocatur Catholicom, & est de ista nota negationis No N In tota em grammatica Latinorum non sunt nisi tria uerba in quae transire potest haec nota negationis per compositonem, & sunt ista: uolo, scio, queo: additur enim ZO N ad istud uerbum uolo, et dicitur nolo, per compositonem additur ad scio, & dicitur nescio: additur ad queo, & dicitur nequeo, ad reliqua aut uerba addi potest per appositonem tantum, & nunquam per compositonem: sicut dicimus non curro, non lego, &c. Cum igitur ista tria uerba actus designent trium poten tiarum animae: uolo actum potentiae appetitiuae: scio congnoscitiuae: & queo motiuae: ad ostendendum quod homo in istis tribus uiribus est debilitatus, & diminutus per peccatum originale: additur signanter nota negationis & confusionis istis tribus potentijs per compositonem, ad denotandum quod in istis tribus potentijs sumus per peccatum naturaliter defectiui. Et est satis mirabile siue a casu siue a proposito fuerit ordinatum.
Tertio mors non est timide formidanda: quia sicut dicit Seneca: Sapiens se curius moritur quam nascitur. Vnde Chrys. Homel. 10. super Matth. Mors ni mium necessaria est naturae iam corruptae: quae non est fugienda, sed potius am plectenda: fiat ergo uoluntarium quod est necessarium futurum. Offeramus DEO pro munere, quod ex debito tenemur reddere. Item Cassio. super Psal. Beati immaculati. Quis temporalem mortem metuat, cum aeterna, uita promittitur: Quis labores carnis timeat: cum in perpetua requie se nouit collocandum: Ecclesi. 41. Noli metuere iudicium mortis, Proverb. 14. Sperat iustus in morte sua: neomirum, quoniam iustus si in morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
On this page