Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSITA est supra uiolenta confessio, quam reprobi compulsi fa cient in iudicio generali, quantum ad iniusticiam, quam proximis intulerunt. Hoc ergo facto exequitur Spiritus sanctus ponere eorum confessionem, quantum ad maliciam quam in seipsis habuerunt. Et circa hoc duo facit. Primo ponit eorum confessionem. Secundo dictorum re capitulationem, ibi: Talia dixerunt.
Circa primum tria fiunt. Primo fatentur se iniuste fuisse defraudatos a ue ra cognitione. Secundo fatentur se fuisse frustra fatigatos in operatione. Et tertio fatentur se fuisse uane deordinatos in dilectione. Secunda pars ibi: Lar sati sumus. Et tertia ibi: Quid nobis profuit superbia. Dicunt ergo primo conse quentionaliter sic inferendo: Ergo errauimus, &c. Optime concludunt de seipsis. Nos insensati aestimabamus uitam sanctorum fuisse insaniam, & finem illorum sine honore. Et iam uidemus quod uita eorum fuit summa sapientia, & finis eorum est in maximo honore. Ergo constat nobis modo quod tunc errauimus a via veritatis: id est, a doctrina CHRISTI, Iohan. 14. Ego sum uia, ueritas & uita. Et iusticiae lumen non luxit nobis. Quia sponte reccssimus a uia veritatis: id est, a doctrina fidei Christianae. Et ideo lumen iustici emnon lu xit nobis. Sicut ille qui relictis uijs in superficie terrae, ambulat per specus sub terraneos ipsemet recedit a lumine, & est causa sibiipsi carentiae luminis. Se quitur: & sol intelligentiae non est ortus nobis. Dicitur enim CHRISTVS Sol intelligentiae & Sol iusticiae. Sol intelligentiae: quia facit nos eum intelligere per fidem. Esa. 7. Nisi credideritis, non intelligetis secundum unam literam. Sol iusticiae: quia iuste retribuet nobis secundum facta nostra, Malach. 4. O rietur uobis timentibus nomen meum Sol iusticiae. Comparatur autem CHRI STVS Soli propter tria. Primo: quia sicut Sol est causa & fons luminis, & calo ris & uitae corporaliter in istis inferioribus. Vnde dicit Arist. 2. Phys. homo ge nerat hominem & Sol. Ita CHRISTVS causa est noticiae & uitae gratiae in omnibus creaturis. Vnde sicut Sol radios suos ubique proijcit supra sepulchra & foeda: ita CHRISTVS radios suae bonitatis extendit non solum ad bonos, sed etiam ad malos, eos ad poenitentiam alliciendo: eis temporalia largiendo, & poenam eis debitam differendo, Eccles. 42. Sol per omnia illuminans respe xit, & Matth. 5. "Solem suum oriri facit super bonos & malos". Quando autem ita est, quod Sol proijcit radios suos super niuem, & super glaciem, & non li quescunt, signum est quod aliquis planeta frigidus impedit radios Solis, & eius effectum: Et ita est moraliter, quando CHRISTVS proijcit radios suae clementiae super cor congelatum alicuius peccatoris: Facit eum cogitare de beneficijs CHRISTI in creatione, redemptione, & peccatorum remissione: & praemiorum distributione. Et tamen non liquescit cor illud durum. Reuera si gnum est quod frigidus planeta. i. Diabolus per maliciam infrigidatus, impedit es fectum Solis: id est, CHRISTI, Hierem. 6. Sicut frigidam facit cisterna aquam suam: Sic frigidam fecit malitiam suam dominator Diabolus super regionem cordis talis. Et per oppositum est de peccatoribus congelatis, non tamen in tanto excessu infrigidatis. Illi enim liquescunt ad radios Solis CHRISTI. Ex emplum de Petro, Lucae 22. Qui postquam CHRISTVM negauerat, & CHRISTVS eum respexisset, egressus foras fleuit amare. Ecce quomodo li quescebat, & conuertebatur in aquam. Exemplum de Magdalena, Lucae 7 quae irradiata ab isto sole lachrymis coepit irrigare pedes eius, & capillis terge re. De qua canit Ecclesia: Liquefecit & refecit resolutam in lamentis, uerbum mis sum coelitus. De talibus exponi potest illud 4. Reg. 3. Surgentes orto sole ex aduerso aquarum uiderunt Moabitae.
Secundo comparatur CHRISTVS Soli ratione suae motionis: Quando ita est, quod Sol rubet de mane in ortu suo, signum est tempestatis sequentis & quando rubet in occasu, signum est serenitatis. Vnde Matthaei, 16. Facto uespere dicit, Serenum erit: Rubicundum est enim coelum. Et mane, hodie tempestas erit: Rutilat enim triste coelum. Sic circa CHRISTVM accidit: Nam post ortum & originem suae praeclarae natiuitatis statim rubor apparuit: quia die octauo uenerunt circumscindere puerum. Vnde statim effudit suum languinem. Et certe istum ruborem sequebatur tempestas ualida in Psalm. In circuitu eius tempestas ualida. Iterum etiam sero in occasu istius Solis appa ruit rubedo magna, quando totum corpus effulsit sanguine flagellatum, con clauatum, lanceatum, & spinis in capite coronatum. Sed iste rubor fuit si gnum futurae serenitatis in resurrectione, & tranquillitatis perpetuae. Tho biae 3. Post tempestatem tranquillum facis, & post lachrymationem & fletum, exultationem in fundis. Sicut autem sol sine laesione oculorum conspici non potest clare: sed si nube tegatur quae non est nimis grossa, delectabiliter iam uidetur, Eccles. 11. Dulce lumen & delectabile oculis est uidere solem: Ita filius DEI in suae naturae puritate ab oculis mortalibus uideri non potuit an te incarnationem. Et ideo uolens se exhibere hominibus, nube humani tatis ndtrae de uirgine sumpta, se inuoluit operante Spiritu sancto: sicut pro phetaum fuerat Excechielis 32. Solem nube tegam.
Tertio sicut radio intromisso in domum quantumcunque uideatur pura, ostendit eam habere pulueres, quae tamen non uidentur, nisi in radio Solis: Ita declarat CHRISTVS domum conscientiae, in quocunque homine quantumcun que uideatur honesta. Magnam copiam habere uenialium peccatorum: quia quanto magis aliquis gratiae radium recipit, tanto magis se frequentius de er roribus proprijs deprehendit.
Istum solem & suum radium tria a nobis subtrahunt, & abscondunt, ter ra, nubes, & luna. Terra mundialis cupiditatis: Nubes temporalis uanitatis: & Luna carnalis uoluptatis. Quando terra quae est infimum elementum inter ponitur inter aspectum nostrum & Solem, sicut contingit de nocte, nec uide mus Solem nec Solis radios: sed manemus omnino in tenebris infra umbram terrae. Isto modo multi sunt inter quorum aspectum & DEVM interponi tur ipsa terra: quia tota eorum solicitudo, cogitatio & affectatio ad terram dirigitur Et eis occidet Sol in meridie sicut dicitur, Amos capite 8. Sunt alij quibus Sol absconditur propter nubem interpositam. Dignitates huius ui tae uolatiles sunt quasi nubes sine quiete, quae interponuntur super ocu los superborum & ambitiosorum, & DEVM, quod eum uidere non pos sunt: quia nubibus aeris condita, nullum fundere possunt sidera lumen Primo de consolatione in fine. Sed in morte satis eum uidebunt ad terro rem, & iudicium suum, 2. Machabaeorum primo: Tempus affuit quod sol refulsit, qui prius erat sub nubibus. Tertio sunt alij quibus sol ecly psatur per interpositionem Lunae carnalis uoluptatis. Et hi sunt bestiales, libidinibus dediti, & igne concupiscentiae inflammati. In Psal. Supercecidit i gnis & non uiderunt solem. Dictum est superius quod CHRISTVS Soli com paratur, propter operationem uiuificantem, apparitionem signantem, & de clarationem manifestantem. Restat ergo considerare qualiter iste Sol morali ter complet & peragit motum suum
Vbi sciendum quod Sol sic caeteri planetae describit zodiacum complens cursum suum in anno solari, & pertransiens uniuersa signa quae sunt 12. iuxta illos uersus communes: Est Artes: Taurus, Semini, Cancer. Leo. Virgo. Libraque Scorpio, fircitenens, Caper, Aimphora, pisces.
Dicitur autem Aries esse dignior pars dextra coeli & nobilior, unde incipit mo tus. Vnde Aries est primum signum secundum philosophum, & secundum ca tholicos. Sol creatus fuit in Ariete, & ideo in Ariete fuit primo sicut tenet com muniter: Moraliter per ista signa 12. transit & transibit CHRISTVS. Primo enim in statu innocentiae, quando creauerat primos parentes, & in Paradiso collocauit: nullam adhuc feritatem eis ostendit: sed tantummodo potentiam in creando & gubernando res & innocentiam. Aries aut est animal naturaliter innocens secu dum genus suum. Fortis tamen & potens in sua specie. Et ideo moraliter DEI Filius tunc fuit quasi in signo Arietis: quia nihil aliud adhuc mundo signauerat, Proverb. 30. Aries est, & no est rex qui resistit ei. Sed statim homine peccante transiuit in Taurum, qui est animal magnae fortitudinis, & magnae feritatis: quia statim eos. expulit de Paradiso in terram. Inflixit etiam eis necessitatem moriendi corpore, ad inferos descendendi in morte. Est aut natura tauri que quantumcunque fuerit ferox, si ficui alligatur mansuescit. Sicut dicit lsidorus, Eth. 17. cap. 7. Et ita fuit de Fi lio DEI, donec alligatus esset ficui dulcissimae: id est, uirgini gloriosae per incar nationem. Continuam ferocitatem ad genus humanum seruauit, sed alligatus ad eam uinculo filiali continue mansuescit, & verificatum fuit illud Matth. 21. "Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus". Et ideo tunc transiuit iste Sol in signum Geminorum, quando duas naturas ineffabiliter copulauit procedens de thalamo suo pudo ris, aula regia geminae gigas substantiae alacris, ut currat uiam. Sicut dicit Am bros. Gen. 25. Et ecce gemini in utero eius reperti sunt,. Depingitur illud signum in forma duorum iuuenum seinuicem amplectentium. Et sicut quidam fingunt: Illi fuerunt Castor & Pollux duo filij louis, se mutuo diligentes in tantum, quod cum Castor haberet a patre immortalitatem: id est, posse non morisi uoluisset, mori uoluit pro germano suo ad tempus, ut utrique daretur immortalitas. Vnde am bo stellificati sunt, & signo illo nuncupati, quod Gemini dicitur: Ita CHRI STVS factus germanus hominis, quamuis posse non mori habuit, si vofuisset: praeelegit tamen pro homine mori, ut nos immortalitatis suae faceret esse par ticipes. De isto signo transiuit Sol iusticiae CHRISTVS in Cancrum. Cancer est piscis retrocedens: id est, passu retrogradu uadens. Iuxta illud Aniani in quodam apologo: Curua retrocedens dum fert vestigia Cancer.
Et isto modo uidebatur CHRISTVS, retrocedere dum uixit in mundo. Re ctus enim incessus iusti hominis deberet esse de uirtute ad honores, de merito ad praemium, de labore ad requiem. Sed CHRISTVS continue retrocessit: de uirtute ad uituperium, de uituperio ad uerbera, de uerberibus ad crucem, & sic ad mortem, & tandem ad infernum. Vnde toto tempore inter natiuitatem & resurrectionem moratus est sol noster in Cancro. Et sicut sole existente in Cancro maximus feruor mundo infunditur. Iuxta illud Thoph. Aethiopum terras, &c. In Cancro Solis, &c. Ita CHRISTVS tempore intermedio maxi mam charitatem hominibus demonstrabit. Sed de isto signo intrauit Leonem in resurrectione. Dicit enim Isidorus 12. Ethymol cap. 2. quod catulus leonis de novo natus tribus diebus iacet quasi mortuus, & tandem post tres dies pa tris rugitu suscitatur a dormitione seu a morte: lsto modo CHRISTVS cum mortuus esset, tres dies per cuueudoylis mortuus iacuit, post quod tempus uir tute Patris resuscitatus surrexit. Hic est leo de tribu luda, Apocal. 5. De quo prophetauit lacob benedicens filijs suis, cum diceret ludae Genes. 49. Catu lus leonis luda ad praedam fili mi ascendisti, requiescens accubuisti ut leo, & quasi leena quis suscitabit eum: De Leone transiuit in Virginem: Toto enim tempore medio inter resurrectionem suam & ascensionem doctrina & fides Ecclesiae in beata uirgine potissime conseruabatur. Haec inter Apostolos & discipulos docuit, monuit. Consolata est: utpote illa quae repleta fuit Spiritu sancto plenissime in uerbi DEI conceptione, & ideo tunc temporis mansit in tali signo: id est, in fide uirginis, de qua Ouidius 3 de Vetula: cap. ult. O virgo felix. o virgo significata. per stellas vbi spica nitet quis det mihi tantum Viuere, quod possim laudum fore praeco tuarum, Nam nisi tu perfecta fores, non eligeret te dic DEVS omnipotens vt carnem sumeret a te
Vbi prophetat diffuse quod DEVS omnipotens sumeret de ea carnem, & quod resurgeret a mortuis, & quod matrem suam uirginem assumeret in cor pore, & anima in coelum. Vnde dicit sic in fine: Non opus est vt eam velit exaltare gradatim. Sed simul assumet & eandem concathedrabit. Illic esto tui memoris memor optima virgo. illic cum fueris pro nobis tracta trahendis. pro nobis non te pigeat suadere quod ad se Nos trahatis per te qui per te venerat ad nos. A nobis ipsi sit gloria laudis ab ipso. oratia sit nobis & me te nescia vita
An sit liber Ouidij, DEVS novit. Quanuis a Leone prothonotario sacri palatii Vastasij principis referat liber ille extractus de sepuichro Ouidij. Vnde testa mentum Ouidij nuncupatur. Dicit enim quod inuentus fuit in coemiterio pu blico, in quodam sepulchro in suburbio Dioscori ciuitatis, quae est caput regni Colchorum. Et quia ibi non erat copia Latinorum, eo quod Armenici linguam Latinam non intelligunt. Rex Colchorum misit illum librum Constantinopo lim: ubi tunc erat copia Latinorum. Refert etiam quod inter antiquorum sepul. chra unum inuentum est, in cuius epigramma fuit sculptum literis Armenicis, cu ius interpretatio sic sonabat: Hic iacet Ouid, ingeniosissimus poëtarum. Obijt autem anno CHRISTI,xV111 sicut refert Guilhelmus de Euange, in chro nica sua, tertio armo Tiberij. Vnde constat quod si liber ueraciter suus erat, fuit pulcherrima prophetia. Sed haec sunt extra propositum. Septimo CHRI STVS Sol iusticiae transiuit de Virgine in Libram, quando a Virgine benedicta matre sua, suisque discipulis licentiam accipiens ipsis uidentibus est eleuatus in coelum, Act. 1. Tunc enim transiuit ad Libram, quando coram Patre passionis suae meritum contra primi praeuaricatoris peccatum appendit, ostendens se plus soluisse in poena quam Adam comisit in culpa. In cuius Adae persona di cit Iob: "Vtinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui & calami tas quam patior in statera": id est, CHRISTUS humanatus loco mei: "Quasi a rena maris haec grauior appareret" Iob. 6. Octauo de Libra transiuit in Scorpio nem, quando corpus suum quod est Ecclesia, tyrannorum, & haereticorum persecu tionibus quasi quorundam scorpionum aculeis lacerari permisit, ut diceret tunc merito Ecclesiae suae illud Excech. 2. Subuersores sunt tecum & cum Scorpio nibus habitas. Nono transiuit Sol noster in Sagittarium. Fuerunt em a tempore Syl uestri Papae & Constantini imperatoris, qui temporalia Ecclesiae primo dicit dedisse semper iudicia, placitationes & dissensiones inter clericos: Quis eorum uideretur maior ad pascendum oues CHRISTI. Haec est causa quare uolant sa gittae acutae: Nunc regalium supplicationum ad Romanam curiam: nunc accusatio num: nunc diffamationum ad inferiorum iudicum audientiam. Ita quod plena est Ecclesia aduocatis in omni causa, ad defendendum iniuriam. Et ideo usque in ho diernum diem sol stat in signo Sagittarij, Proverb. 25. Iaculum & gladius & sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Et hi sunt qui CHRISTVM spoliant, uulnerant, & praedantur. Si esset ita pauper Ecclesia modo, sicut fuit quando CHRISTVS in ea uixit in terra, non habe ret CHRISTVS tales placitatores, nec tales inuasores. Pauper & iuuenis mercator non timet praedones, nec patitur insultus: sed cum est diues, tunc e um nituntur spoliare etiam qui eum prius conabantur ditare: Ita est quando Ecclesia studuit paupertati, bene ualuit: modo studet ditari & patitur a sagit tarijs. Et ideo modo de CHRISTO verificatur illud 1. Reg. 31. Consecuti sunt eum uiri sagittarij, & uulneratus est uehementer a sagittarijs. Decimo transibit Sol noster CHRISTVS in signum Capricorni. Capricornus habet primam partem sui corporis caprinam, & tunc est Sol in maxima elongatio ne a nobis. Quia in primo puncto Capricorni est solstitium hyemale. Vnde istud signum signat tempus Antichristi, qui Caprinus dici potest. Tum quia capra est animal multum libidinosum. Et de Antichristo dicitur Daniel. 11. Erit in concupiscentijs foeminarum nec quenquam deorum curabit. Tum quia capra generat hoedos & filij sui arque sequaces hoedi uocantur Matthaei 25. scribitur: Statuet quidem oues a dextris, hoedos autem a sinistris. Vnde tempore Antichristi erit CHRISTVS Sol iusticiae in signo Capricorni, & tunc uidebitur quasi maxime elongatus ab Ecclesia, sed non durabit. Quia statim in Capricorno incipit Sol ascendere, & CHRISTUS statim Antichristo occiso, in cordibus suorum fidelium refulgebit. Vndecimo transibit Sol in A quarium. Aquarius depingitur imago hominis tenentis urnam subuersam, de qua aqua pleno foramine prorumpit. Et significat quadragintaquinque dies cum toto residuo temporis post mortem Antichristi. In quibus pluet CHRISTVS misericordiam super iustos, qui tempore Antichristi uacillaue rant, sicut superius dictum fuit: Vnde tunc erit CHRISTVS in Aquario, Excech. 36. Effundam super uos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus in quinamentis uestris. Duodecimo & ultimo Sol erit in Piscibus. Moraliter quando Sol ad signum Piscium peruenerit, tunc desinit esse hyems: & incipit uer iuxta illud: Cedit hiems retro cathedrato Simone Petro Quo die Sol est in Piscibus necessario. Isto tempore quaecunque radices & se mina sub terra latuerunt, incipiunt se exserere, & terra se incipit aperire & pan dere, quae occultauit. Et significat tempus resurrectionis generalis omnium corporum humanorum, quando terra se aperiet & reddet luci mortuos occul tatos. Et tunc erit CHRISTVS in Piscibus quando cum suis piscatoribus, quos olim Apostolos fecerat, ad iudicium ueniet. Et tunc adimplebitur illa parabola Matthaei 13. Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset educentes, & secus littus sedentes, elegerunt bonos in uasa sua: malos autem foras miserunti Sic erit in consummatione seculi, Abacuc 1. Facies hominis quasi pisces ma ris. Et sicut in fine piscium est ipsum oriens, quod est caput Arietis, ubi Sol fuit creatus, & ibi stabit post iudicium in perpetuum, nec movebitur ulterius cir ca terram, faciens ortum & occasum. Ita CHRISTVS deinceps cum matre in medio electorum fuorum stabit sine fine. Et tunc erit dulce lumen, & dele ctabile oculis uidere Solem, Ecclesiast. 12. Et implebitur illud Aba cuc 3. Sol & Luna steterunt in habitaculo suo. Ad quod nos perducat.
On this page