Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM declaratum est, quod impii & male uiuentes in prae senti fatebuntur se fuisse defraudatos, propter culpam suam a ueri tate, & a sensitiua cognitione: Hic ostendit Spiritus sanctus quali ter fatebuntur se fuisse frustra fatigatos in operatione. Vnde dicit sic: Lassati sumus. Non est mirum, quia graue onus impositum uiatori, faciet eum cito lassum, De iniquitatibus uero scribitur, in Psal. Sicut onus graue grauatae sunt super me. Ergo uelint nolint peccatores lassabuntur. Ista lectio oculato experimento verificatur in omni genere hominum peruersorum, inter nobi les & milites, qui pro uanitate in fama uolatili in ore hominum totaliter se ex ponunt. Manifestum est quod plus sustinebunt de poena in uno torneamento uel bello quam fanctus monachus in decem annis. Item mercatores qui maria pertranseunt personaliter, passus periculosos, latronum inuidias, & insidias so ciorum, uere experiuntur uias huius mundi esse difficiles. Clerici uel laici qui curias magnorum regum, comitum uel episcoporum ingrediuntur ad serui endum: sciunt quantum habet ista uia difficultatis, ubi per decem uel septem annos seruient cum remorsu conscientiae, cum obiurgationibus dominorum, cum inuidia sociorum, cum omni infortunio corporali. Et ideo omnes illi, siue subditi, siue domini, siue qui peccato deseruiunt pro felicitate mundi, dicere poterunt in die iudicij: Lallati sumus, &c
Est autem hic notandum, quod septem sunt uiae iniquitatis, quae sunt ualde difficiles, & tamen hominibus multum amabiles. Et huius causa esse non po test, nisi ignorantia. Omnis enim uia est difficilis, si sit montuosa, si spinosa, si lutosa, si tenebrosa, si tumultuosa, si sumptuosa, si taediosa: Primam istarum uiarum accipiunt superbi & ambitiosi. Semper uadunt uias montuosas, tamen hoc est ualde periculosum: quia de modico lapsu imminet magnum periculum. Quia secundum Gregorium: Quanto gradus altior, tanto casus grauior. Sed est de eis sicut de lepore: quia multo melius currit lepus contra montem ascendendo quam descendendo de monte in uallem: Ita isti de monte superbiae cum difficultate de scendunt. Sed ad loca dignitatis cum magno conatu ascendunt. Ratio de lepore est: quia habet crura anteriora breuiora quam alia. Moraliter. Affectiones homi nis ad DEUM sunt quasi tibiae anteriores. Affectiones ad mundum sunt quasi posteriores tibiae. Quando ergo in homine affectiones ad DEVM breuio res sunt quam affectiones ad mundum: ille homo uelociter currit contra mon tem in adquisitione dignitatis uel diuitiarum, Iob. 15. "Cucurrit aduersus DEVM erecto collo, & pingui ceruice armatus est".
Secundam istarum uiarum eligunt cupidi & auari. Viam uidelicet spino sam. Saluator dicit Lucae 8 quod diuitiae sunt spinae: quia habent punctionem laborum in adquirendo, timores in custodiendo, & dolores in amittendo Oseae 2. Sepiam uiam tuam spinis
Tertiam istarum uiarum quae est lutosa, eligunt luxuriosi. Bouini etiam & bestiales, qui accipiunt semper uiam magis tritam, & illa communiter est tur pior: Ita isti illam praeeligunt quam plures frequentant. Cum tamen Seneca doceat oppositum: quia in uia pedum forte illa securior est, sed non in uia morum: quia pauci sunt uirtuosi. De uijs luxuriosorum in Psal. Inquinatae sunt uiae il lius in omni tempore, & Matthaei 7. Lata porta & spaciosa est uia, quae ducit ad perditionem, & multi ambulant per eam. Et per oppositum in Psal. Ambu lans in uia immaculata hic mihi ministrabat. De isto Proverb. 3. Viae eius uiae pulchrae.
Quartam uiam quae est tenebrosa, eligunt inuidi, qui per maliciam suam pro priam sunt excaecati. Et ideo ubicunque sunt, in tenebris ambulant, Proverb. 2. Relinquunt iter rectum, & ambulant per uias tenebrosas, qui laedantur cum malefecerint, & exultant in rebus pessimis. Et in Psal. Fiat uia eorum tenebrae & lubricum: & tunc necessario habebunt cadere, Proverb. 4. Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.
Quintam uiam eligunt gulosi, uidelicet uiam sumptuosam. Quando sic est, quod magna caristia fit in ciuitate aliqua, de pane, de uino, de alijs necessarijs Isti mercatores qui uadunt ad nundinas propter lucrum, non libenter intrant tales uillas: quia plus perderent in una nocte quam lucrarentur in duobus diebus. Moraliter loquendo. Omnes sumus mercatores & negociatores, Luc. 19. Negociamini dum uenio. Malae & sumptuosae tabernae ubi unus homo expendit in una hora: quantum sibi possit sufficere in uno die. Similiter unus gulosus ubicunque fuerit, plus consumet quam sibi expedit uno die. Et ideo omnis uia hominis gulosi est superflua & sumptuosa, & ideo detestanda in Psal. Via illorum scandalum ipsis, & postea in ore suo complacebunt.
Sextam uiam eligunt iracundi, scilicet uiam tumultuosam, & est plena pres sura. Nam ubicunque sunt, pressura erit. Vnde Sene. 3. de ira. cap. 6. Narrat de Caelio oratore, qui iracundissimus extitit, &c. in Psal. Contritio & infelicitas in uijs eorum, & uiam pacis non cognouerunt.
Septimam uiam taediosam, uidelicet accidiosi eligunt. Isti nihil faciunt ubi cunque fuerint & semper tamen sunt fatigati. Est enim accidia quoddam spiri tuale taedium in his quae DEI sunt, ita quod omne illud quod ad diuinum spe ctat officium, reputatur ab eis nimis longum. Hi uolunt habere longa conui uia, & breues gratias. Garrulationes diuturnas, & horas syncopatas. Somnia infantis, & missam uenantis. Infans habet necessario multum dormire: quia in somno maxime nutritur, Sapient. 7. Vbi dicitur quod puer nutritur ex dele ctamento somni conuenientis. Per oppositum Proverb. 9. Relinquite infantiam & uiuite, & ambulate per uias prudentiae. Hae sunt uiae iniquitatis, de quibus Esa. 55. Derelinquat impius uiam suam, & uir iniquus cogitationes suas, & Excech. 33. Convertimini a uijs uestris pessimis, & quare moriemini domus Israel: Et ideo humiliter cum Psal. petere debemus a Domino: Vias tuas Do mine demonstra mihi, & semitas tuas edoce me. Et iterum: Notam fac mihi uiam in qua ambulem.
Vbi notandum, quod uita meritoria Christiani non potest esse continue u niformis. Et apud sanctos uita Christiani communiter diuiditur in uitam acti uam, & in contemplatiuam. Quod non est sic intelligendum, quod ab una & eadem persona continuari semper debeat actus uitae contemplatiuae & ab una alia actus uitae actiuae, & nunquam actus uitae contemplatiuae: quia hoc non esset humanae fragilitati possibile, nec rectae rationi conforme. Sed una & ea dem persona pro loco & tempore utraqe istarum tenetur incedere. Ideo uia me ritoria Christiani aliquando nuncupatur in singulari a Psalmista, & aliquando in plurali. Vnde dicit notam fac mihi uiam, in qua ambulem. Et tamen uias tuas Domine demonstra mihi. Arist. de problematibus particula quinta pro ble. 10. quaerit istam quaestionem. Quare autem homo magis laborat conti nuando diu uiam planam, quam ambulando per uiam non planam: sed ali quantulum montuosam & uallosam. Et respondet quod causa est: quia quan do homo incedit continue & uniformiter per uiam planam, fatigat instrumen ta & partes corporis super quibus ambulat sicut genua, crus & tibias. Vnde quia in istis instrumentis ambulandi continue tenetur una figura motus in uia plana, ideo contingit homini maior labor & maior fatigatio. In processu uerd non plano ubi aliquando ascenditur, aliquando descenditur, non semper tene tur eadem figura motus, in instrumentis mouendi, nec illae partes uexantur u niformiter continue, sed alternatim: quia ascendendo plus laboramus in genu bus & tibijs: descendendo plus in femoribus. Et propter istam alternationem laboris inter partem supra genu, & reliquam sub genu, in uia non plana contingit minor labor, & minor fatigatio, in uia alternatim nunc uallosa, tunc montuosa. lsto modo moraliter in uiuendo uirtuose. Fragilitas enim humana non per mittit aliquo modo quod mens & studium hominis uniformiter extendatur in contemplando, nec iterum expedit quod semper descendat ad opera uitae actiuae circa mundum: quia tunc fieret & nimis aridus & indeuotus. Et ideo, sicut homo est compositus ex corpore & anima, de quorum numero corpus fatigatur ascendendo per orationes, studia, uigilias, contemplationes, anima fatigatur & desiccatur descendendo & occupando se circa temporalia proximis dispen sanda. Ideo sicut alternatim & uicissim debemus incedere, ut quantum possu mus fatigationem & taedium deuitemus in seruiendo DEO: & interdum ascen dere contemplando, & postea descendere proximum iuuando. In cuius figuram Iacob uidit angelos ascendentes & descendentes de coelo ad terram: & de ter ra ad coelum uicissim, Gen. 28. Vnde sicut in uitis fratrum Praedicatorum legitur: Quidam iuuenis quaesiuit a fratre lordano, qui fuit sanctissimus homo, & se cundus magister ordinis post sanctum Dominicum, quid esset sibi utilius, uel orationibus insistere, uel se Scripturarum studijs occupare. Cui Magister respon dit: Quid est (inquit) melius, semper bibere uel semper comedere. Et utique sicut ista competit alternatim fieri: sic & illa. Vnde de Paulo scribit Haymo, quod unam partem diei solebat expendere in oratione, & aliam in praedicatione: tertiam in operatione manuali. Ne ergo cum istis malis dicamus in fine: Ambulanimus tias difficiles: Viam autem Domini ignorauimus. Petat quilibet cum Psal. Not fac mihi uiam, in qua ambulem. Multum enim confert ad solatium ambulan tis bona notitia uiae per quam debet ambulare. Nam caeteris paribus ipsa ui detur ambulanti breuior, quam uia ignota eiusdem quantitatis. Vnde Arist. de problematibus parte quinta, problemate 25. quaerit. Quare ambulantes uiam, nescientes quanta est ipsa, apparet nobis longior quam quando scimus eam, & frequenter sumus eius quantitatem experti. Et respondet quod anima in tali uia paralogisatur quoddammodo a seipsa. Experitur enim anima istam consequentiam esse certam. Scio mensuram huius uiae: Ergo est finita. Et quia nescit mensuram huius uiae: Ideo arguit a negatione antecedentis. Huius uiae nescio mensuram: Ergo est infinita. Et sic in iudicando decipitur. Isto modo mo raliter. Homines dati uitijs iudicant, quod aliqui homines possent uiuere uir tuose. Vnde homo luxuriosus miratur quomodo aliquis poterit seruare per petuam continentiam. Homo gulosus aestimat quod nullus homo potest fa cere abstinentiam. Homo iniustus & cupidus credit, quod omnis homo cupiat habere diuitias & abundantiam. Et ideo omnis homo iudicat alium secundum seipsum. Sicut docet Chrysost. in imp. opere. Hom. 33 .Omnis homo secundum se existimat alterum, nec potest ipse melius sentire de altero, quam sentit de se ipso. Ecce fornicari neminem aestimat castum. Castus non de facili de fornica tione suspicatur. Superbus neminem putat humilem: & humilis nullum cre dit superbum, & sic de alijs, Ecclesiast. 10. In uia stultus ambulans cum sit ipse insipiens, omnes stultos aestimat: Ergo causa quare uia uirtutis, & uia poeni tentiae & sanctae religionis reputatur laboriosa, & difficilis est inexperientia & ignorantia. Et quod anima paralogisatur a semetipsa. Et ideo nobis dicitur Hierem. 6. State super uias, & uidete, & interrogate de semitis an tiquis, quae sit uia bona, & ambulate in ea, & inuenietis re frigerium animabus uestris.
On this page