Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus assignauit confessionis confusibi lis a reprobis in iudicio faciendae causam necessariam: Hic enarrat eiusdem confusionis uel confessionis materiam multifariam. Pri mo enim fatentur se peccasse in proximos. Secundo se errasse quo ad seipsos ibi: Ergo errauimus. Circa primum duo facit: quia pri mo pouit recognitionem peruersitatis. Secundo admirationem nouitatis ibi: quomodo ergo.
Quantum ad primum, recognitio eorum stat ex duobus. Fatentur enim ex presse: primo quod uiuos iustos iniuste contempserunt. Secundo quod uitam eorum malem iudicauerunt. De primo dicunt sic: Hi sunt quos aliquando habui mus in dertsum & in similitudinem improperij. Nliquando supple breui tempo re uitae mundialis habuimus in derisum, Iob. 12. Deridetur iusti simplicitas. Sed certe non impune: quia Proverbio. 3. Illusores ipse illudet, & mansuetis da bit gratiam, & eiusdem, decimonono, in fine: Parata sunt derisoribus iudicia & mallei percutientes stultorum corporibus. Communiter derisores sunt perti naces & durae siue ferreae ceruicis. Et ideo Diabolus sicut faber ferrarius mal teabit super eos, quasi super cadens ferrum in inferno. Et in similitudinem im propersi: quia improperium quod fecerunt sanctis non fuit uerum improperium: Verum enim improperium est de malo. Ipsi autem improperauerunt quod non fuit malum, imo bonum, sicut quod erant pauperes & abiecti in mundo, quod ipsi credebant in hominem crucifixum, quod reuera non fuit improperiosum, sed potius gloriosum. Ad Galat. sexto: "Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri IESVCHRISTI". Sic ergo fatentur: quia uiros iustos iniuste contempserunt. Secundo fatentur, quod uitam illorum male iudicauerunt. Et hoc quantum ad meritum, & quantum ad praemium. Quantum ad meritum fatentur quod uitam sanctorum aestimauerunt insaniam. Quantum ad praemium, tatentur, quod finem illorum aestimauerint sine honore. Vnde dicunt sic: Nos insen sati aestimabamus vitam eorum insaniam. Ecce mirabilis transmutatio. Quan do uixerunt & alios rexerunt reputabant se sapientissimos. Sapientes ad deci piendum, sapientes ad adquirendum, & sapientes ad semetipsos defendendum Sed reuera: Stultam fecit DEVS sapientiam huius mundi. Et ideo bene in cipiunt suum confiteor, dicentes: Nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam. Vnde ut & de nostris temporibus procedamus. Quorum uita magis reputatur insania quam uita illorum, qui CHRISTVM totaliter imitantur in uoluntaria paupertate: qui relinquunt habita & habenda: Renunciant curis Ecclesiae, & haereditates amplas permittunt alios occupare. Isti apud mundo deditos fatui, fabulosi & insani putantur. Sed a quibus: Certe non nisi ab in sanis mundi amatoribus. Et illud est mirabile. Credunt fatui Christiani CHRI STVM saltem uerbotenus esse uel fuisse DEI Patris sapientiam, & uenisse in mundum ad docendum homines uiam rectam, ueram & sinceram, in coelum producentem. Et tamen illam uiam sectantes derident & abominantur, & quantum possunt deprauant.
Nota, quod quatuor genera hominum CHRISTVM legimus derisisse Diuites auaros, Principes praeclaros, milites amaros, & simplices ignaros. Et isti minime peccauerunt inter omnes. De primis habemus Luc. 16. Vbi CHRI STVS legitur docuisse quod nemo potest DEO seruire & mammonae. Et ibi subditur sic: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, & qui erant auari & deri debant eum. De secundis, Lucae 23. Deridebant eum principes dicentes: Alios saluos fecit: seipsum non potest saluum facere: Et in eodem capitulo: Spre uit autem illum Herodes, & exercitus eius, & illuserunt indutum ueste alba. De tertio genere hominum Lucae 23. Illudebant autem ei milites, & accesserunt & afferentes acetum, dicentes illi: Si tu es rex Iudaeorum saluum te fac. De quarto ge nere hominum scribitur Luc. 8. Matthaei 9. & Marc. 5. Quando suscitauit filiam archisinagogi: quia dixerat: Non est mortua puella, sed dormit. Deridebant eum dicentes: quia mortua est. Cum ergo CHRISTVS tot derisiones patienter pro nobis sustinuit, felix est qui pro eo uices rependendo derisiones malorum aequanimiter tolerabit. Nisi enim sanctus a mundi dilectoribus contemnatur, uiam CHRISTI non sequitur nec discipulorum eius. Qui enim mundum de reliquit, & honorem tamen a mundanis requirit, iste uidetur DEO seruire: sed mercedem recipiet a Diabolo. Gaudeant ergo mundi contemptores quotiens uitae suae inueniant derisores. Imo ex hoc recipiant augmentum, quod uiam CHRISTI imitantur, si a mundi dilectoribus tanquam fatui contemnantur. Vnde Seneca libro de moribus. Nondum felix es si non te turba irriserit. Si bea tus uis esse cogita hoc primum, non contemnere, ab alijs contemni, 1. Cor. 4. Spectaculum facti sumus mundo, angelis & hominibus dicit Apostolus de se & suis sequacibus: Nos stulti propter CHRISTVM: uos autem prudentes in CHRISTO. Et est ironice dictum secundum glos. quasi diceret: Nos reputamur stulti, qui CHRISTVM praedicamus, & putatis uos esse prudentes: quia tace tis & non est uerum. Vnde August. super Psal. 38. Et ponitur ibidem in glossa super illud praeallegatum, angelis & hominibus. Boni enim angeli & boni ho mines laudant nos & mali irrident. Haec sunt dextera & sinistra, his utimur qua si armis ad feriendum Diabolum, scilicet laudantibus & uituperantibus, si nec ista eleuent, nec illa frangant. Haec August. Dicent ergo uitam CHRISTI & CHRISTI sequaces contemnentes in iudicio generali. Nos insensati vitam il lorum estimabamus insaniam, & finem illorum sine honore: sstud fuit dictum licet satis fatue propter falsitatem antecedentis, tamen satis bene consequenter aesti matum. Si enim uita foret insania, finis foret sine honore. Nam honor est prae mium uirtutis secundum omnes.
Secundo principaliter in ista lectione posita recognitione peruersitatis, po nitur admiratio nouitatis sub nota quaestionis talis. Quomodo ergo computa ti sunt inter filios DEI, & inter sanctos sors illorum est: Istam quaestionem quae rent rationabiliter: quia certe est de mirabili euentu. Sed quaerent eam ni mis tarde pro salute sua. Si enim hanc quaesissent in uita, eam perfecte per CHRISTI praedicatores didicissent: quia lohan. primo: Dedit eis pote statem Filios DEI fieri, &c. Vnde quia natura eramus filij irae, talem a DEO recipimus per gratiam, charitatem ut Filij DEI nominaremur, & simus, 1. lohannis 3. Videte qualem charitatem dedit nobis DEVS, ut Filij DEI nominaremur, & simus. Adhuc tamen aliquid retinentes de ueteri fatuita te exprimunt eam in titulo quaestionis cum dicunt, quod inter sanctos sors illo rum est, quasi status beatitudinis non meritis, sed sorti deberet attribui: potest tamen merces sanctorum pro tanto uocari sors: quia quamdiu ho mo uiuit, incertum est quid de eo finaliter eueniat, & propter mutabilita tem uoluntatis per peccatum de facili inclinabilis ad peccandum, Eccl. 9. Sunt iusti atque sapientes & opera eorum in manu DEI, & tamen nescit homo an a morae uel odio dignus sit: sed omnia in futurum seruantur incerta. Et bene di cunt quod iusti computati sunt inter filios DEI. Illa quae sunt preciosa bona seruantur sub certa computatione. Illa quae sunt uilia non cadunt sub com putatione. Isto modo sancti qui sunt preciosi coram DEO, Esa. 13. Preciosior erit uir auro & homo mundo obriaeo. Fatui uero non cadunt sub computatio ne: quia Eccl. 1. Stultorum infinitus est numerus: Hi sunt quos aliquando ha buimus in derisum.
Notandum quod inter locutiones humanas, una quae uehementer contra riatur uirtuti, est derisio. Et est derisio locutio deordinata de defectu hominis propter, ludum ut homo inde erubescat. Vnde intentio deridentis secundum quod derisio est peccatum, est diminuere gloriam quam homo potest in con scientia sua habere de bono uirtutis per erubescentiam creatam in eo sub specie ludi. Vnde dicit Arist. 4. Ethic. cap. 2. quod circa ludum contingit reperire su perabundantiam & defectum & medium, in quo consistit uirtus. Est enim Iu dus necessarius ad uitam sicut requies quaedam mentis: quia si mens humana semper extenderetur circa seria, hebetaretur & fatigaretur nimis. Et ideo con ueniens est quod pro loco & tempore habeat requiem: hoc autem est per ludum Caueri tamen debet superabundantia maxime. Quia dicit Arist. 9. Ethicorum: Delectatio est necessaria ad uitam, sicut sal ad cibum. Modicum autem de sale sufficit ad magnam quantitatem cibi. Vnde si quarta pars cibi fuerit de sale ni hil ualeret. Eodem modo de ludo certis temporibus sufficit ad quietem men tis. Vnde illi qui totum tempus suum expendunt in ludis, uenationibus, aleis taxillis, excessiui sunt & uitiosi in ludo. De quibus verificatur illud Sap. 15. Aestimauerunt ludum uel lusum esse uitam nostram. Dicit ergo Aristotel loco praeallegato, quod nimis derisiui superabundant in ludo, & sunt tales qui nihil curant, quid dicant, siue sit offensiuum, siue placidum, siue honestum, iue inhonestum, dummodo causent risum. Et tales sunt onerosi nihil omni no desiderantes nisi risum, & uocantur belmolothi: id est, raptores templo rum. Et imponebatur illis hoc nomen ad similitudinem miluorum volitan tium circa templa gentilium. In illis enim Iocis relinquebantur intestina de sacri ficijs animalium. Vnde sicut milui continue uolitant circa templa ad nihilum aliud uacantes, nisi ut rapiant intestina. Ita belmolothi in conferendo cum homi nibus nihil aliud explorant nisi defectus hominum, quos possint recitare ad causandum risum in alijs, & in alijs erubescentiam. Et talis ludus non est ludus liberalis nec disciplinatus, sed seruilis & indisciplinatus: quia ad ludum libe ralem requiritur, quod dicantur placida & honesta.
Est ergo notandum quod derisio quatuor facit. Primo ostendit stultitiam, suspendit amicitiam, offendit iusticiam, & intendit maliciam. Primo ostendit stultitiam: quia qui deridet hominem similem sibi pro quocunque defectu na turali uel morali, ignorat propriam fragilitatem. Potest enim fieri derisibilis de consimili, si DEVS permittat. Vnde Gregor. 25. Mor. cap. 7. Quid sumus ho die nouimus: quid autem post paululum esse possumus, nescimus. Hi uero quos fortasse dispicimus, tarde possunt incipere, & tamen uitam nostram fer uentioribus studijs anteire. Timendum itaque est ne etiam nobis cadenti bus surgat, qui nobis stantibus irridetur, quamuis stare iam non nouit, qui non stantem nouit irridere. Haec Gregorius. Et ideo aduertat quilibet illud Iob. undecimo: "Cum caeteros irriseris, tu a nullo confutaberis": quasi dice ret, quod sic. Quia Proverbiorum tertio de DEO dicitur: Illusores ipse deludet.
Secundo suspendit amicitiam. Est enim ut frequenter causa contentionis & discordiae, Proverbiorum uicesimosecundo: Eijce derisorem, & exibit cum eo iurgium
Tertio offendit iusticiam: Facit enim derisor alteri quod sibi nollet fieri. Et ideo Proverb. 19. Parata sunt derisoribus iudicia.
Quarto intendit maliciam. Incipit enim in ludo & sub specie ludi, & inten dit inhonestatem proximi, & sic committit mendacium facti, Hierem. 9. Om nis amicus fraudulenter incedet & uir fratrem suum irridebit, & veritatem non loquetur. Et ideo contra derisores datScriptura quatuor minas. Dicit enim quod non sunt arguendi de iniquitate, non sunt instruendi de fatuita te. Sunt eijciendi a societate, & sunt deridendi a DEI maiestate. De primo Proverb. 9. Noli arguere derisorem ne oderit te: Argue sapientem & diliget te. De secundo quaeret derisor sapientiam & non inueniet. De tertio, Proverb. 22. Eijce derisorem, &c. De quarto, Psalm. Tu Domine deridebis eos ad nihi lum deduces omnes gentes, Sap. 12. Propter hoc tanquam pueris insensatis iudicium eis in derisum dedisti, &c
On this page