Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Spiritus sanctus descripsit CHRISTI aduenientis ad iudicium inexpugnabilem praeparationem, & creaturarum in tolerabilem contra reprobos cooperationem: Hic describit sen tentiae finalis indispensabilem executionem: Et cirea hoc duo fa cit. Nam primo assignat modum quo omnes reprobi punient. Secun do assignat causam, quare iniusti nobiles subuertentur, ibi: Et malignitas.
Circa primum dicit tria. Primo quod damnabuntur finaliter, separabuntur potentialiter, & incarcerabuntur localiter. Secunda pars ibi: Et turbo venti Tertia ibi. Et ad her emum. Quantum ad primum dicit: Contra illos stabit spiri tus virtutis. Spiritus in Scriptura dicitur aliquando uox, 1. Corinth. 14. Psallam spiritu, psallam & mente: quia ergo uox CHRISTI iudicantis est uox uirtu tis. Iuxta illud Psal. Dabit uoci suae uocem uirtutis, cui uirtuti nullus possit ob sistere: ideo signanter dicitur, contra illos stabit spiritus virtutis, Esa.12. Spiritus labiorum suorum interficiet impium: & 2. Thessal. 2. Tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus IESVS interficiet spiritu oris sui. Quantum ad se cundum dicit: Et turbo venti diuidet eos. Turbo est uolubilitas uentorum, & dicitur turbo a terra: quia quotiens ille uentus consurgit, terram in circuitu mittit. Sicut ergo puluis siccus statim sine resistentia eleuatur a terra, & defer tur secundum motum uenti: Ita reprobi prolata sententia sine quacunque resi stentia inuoluentur illo turbido igne, de quo dictum fuit in praecedenti lectio ne, & demergentur in infernum. In Psal. Non sic impij non sic, sed tanquam pul uis quem proijcit uentus a facie terrae: & Iob. 21. Erunt sicut paleae ante faciem uenti, & sicut fauilla quam turbo dispergit. Fauilla est cinis gxtinctus, & siccus qui a uento circulariter moto statim dispergitur, qui uentus est turbo. Naum 1. Dominus in tempestate & in turbine uiae eius: & Hierem. 23. Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, & tempestas erumpens super caput im piorum eueniet. Tertio dicit quod reprobi incarcerabuntur, & quantum ad hoc dicit, quod ad heremum deducet omnem terram iniquitatis illorum: Et haec est an tiqua litera quam exponit. Rabanus, & sicut dicitur uerus textus est. Et est sen sus, quod ad infernum deducet DEVS omnem terram iniquitatis illorum: hoc est, omnem terream & carnalem affectionem eorum, ad puniendum in perpe tuum. Si autem sit textus iniquitatis eorum, deducet eos casu aliter & demeri torie ad infernum. Sed sententia non mutatur. Infernus litera ista uocatur he remus: quia sicut heremus uocatur locus uastus & incultus, ubi nullum animal rationale habitare potest conuenienter: Ita infernus locus est nulli rationali crea turae aptus: Illuc tamen mali deducentur propter peccatum: quia malum bene ordinatum & suo loco positum, eminentius commendat bonum. Sicut dicit August. Enchi. c. 6. Et est heremus secundum grammaticos foeminini generis. Vnde declinatur haec heremus. In signum cuius quod per foemininum genus ad heremum illam homo primo ducebatur. Inde hic & haec heremita, persona quae solitudinem & heremum inhabitat. Vnde quicunque urbes uel ciuitates inhabitant, & cum hoc uocantur heremitae, habent nomen contrarium rei
Sunt enim urbanitae, & uocantur heremitae. Vltimo assignat causam specia sem quare iniusti subuertentur, cum dicit, quod malignitas subuertet sedes po tentum. Non dicit ignorantia: quia illa in casu excusat. Nec dicit impotentia: quia illa similiter excusat. Sed certe malignitas eos damnabit: quia cum sci rent & possent noluerunt. Vnde bonum fuit illud veritatis Proverbium, sicut allegat Aristot. 5. Ethic. Principatus uirum ostendit. Et bene metrice dicitur: Cum poteris quod vis probat actio te tua, quid sis.
Quando enim princeps male facit, sciens & potens benefacere, sicut semper debet homo de principe praesumere, uidelicet quod est sciens & potens, tunc manifestum est, quod malignitas est in causa. Et uerum est quod malignari pos sunt ad tempus, sed per malignitatem finaliter subuertentur: propter quod ho mo licet uideat homines malignos florere ad tempus, non debet de hoc mira ri nec eos imitari. Vnde in Psalm. Nolite aemulari in malignantibus, neque zela ueris facientes iniquitatem. Gloss. Tu infirme, qui forte miraris quod mali flo rent. Noli aemulari: id est, sequi malignantes, neque zelaueris: id est, neque imiteris, neque ames facientes iniquitatem. Et infra assignat causam. Noli, inquit, aemu lari ut maligneris: Quoniam qui malignantur exterminabuntur. Gloss. Qui gloriantur & si modo florent: tamen in futuro exterminabuntur: id est, extra ter minos diuinae dilectionis ponentur.
Et n uidetur quod non. Quia si ignis ille foret corporalis, corpora damnatorum ca lefierent, & alterarentur ab illo igne, consequens est falsum: quia cessante mo tucoeli nulla alteratio, nec aliquis motus poterit esse in uniuerso. Vnde Arist. 8. Phys. probatquod motus coeli circularis est perpetuus, & primus omnium motuum: quia illo subtracto nullus motus esse potest.
Praeterea si ignis ille fo ret corporalis, & ageret continue in corpora, corrumperet illa corpora: quia passio magna facta abijcit aliquid a substantia, 3. Ethic. & sic non foret poena damnatorum perpetua in igne, quo ad corpus saltem.
Praeterea sicut dicitur quod erit ibi ignis: ita dicitur quod erit ibi fletus, Mat. 8. lbi erit fletus & stridor dentium: sed fletus fieri non potest, nisi per resolutionem lachrymarum. Sed non est imaginandum quod ibi esset perpetua resolutio aquae ab oculis, nisi foret ge neratio novi humoris per restaurationem alicuius alimenti: ergo non erunt ibi lachrymae nec fletus.
Praeterea sicut ponitur ibi ignis, ita dicitur quod erunt ibi uermes: sed hoc non potest intelligi corporaliter cum nullum corpus mixtum manebit post iudicium, nisi corpus humanum. Sicut August. dicit 2. de Ciuit. DEI, cap. 22. In poenis malorum inextinguibilis ignis & uiuacissimus uermis ab alijs aliter & aliter est expositus. Alij utrumque ad corpus, alij utrumque ad animam retulerunt, alij proprie ignem ad corpus tropice, ad animam uermem quod cre dibilius esse uideem. Praeterea si sic, tunc forent ibi tenebrae corporales. Consequens est falsum: quia sicut patet 2. de Anima, Nihil uidetur nisi in lumine: sed danati uidebunt mutuo poenas suas: quia aliter uisus inesset eis ociosus & superfluus: ergo ibi erit lumen. Praeterea ibi non erit uerum sulphur: Ergo nec uerus ignis pari ratione: quia de utroque aperte dicit propheta: Ignis sulphur & Spiritus procellarum, &c. Confirmatur quia in purgatorio est solus ignis. Igitur & in inferno.
Ad oppositum est Aug. 2. de Ciu. DEI. cap. 1. & 10. Gehenna quae stagnum ignis & sulphuris dicta est, corporeus ignis erit, & cruciabit corpora damna torum. Ideo Greg. 4. Dialog. parum ante medium: Ignem gehennae corporeum esse non ambigo.
Ad istam quaestionem dicendum quod sic. Ratio est: quia omnis peena qua corpus patitur, est poena corporea. Sed corpora damnatorum ibi pa tientur post diem iudicij: quia sicut beati gaudebunt in anima & gloriabuntur in corpore: Ita damnati tristabuntur in anima & punientur in corpore.
Ad primum argumentum est opinio beati Thomae: quod ignis non aget in corpora damnatorum materialiter, siue immutatione materiali: sed tantum spiri tuali eo modo quo sensus imutatur. Hoc enim comune est omni sensui, quod sensus aest susceptiuus specierum sine materia. Vnde sicut oculus patitur a colore, & tamen oculus non coloratur, nec alteratur per receptionem materialem coloris: Ita tactus in damnatis immutabitur spiritualiter a calore, & tamen non recipiet ca lorem. Vnde tenet quod calor imprimetur sensui tactus secundum esse spirituale, non materiale. Potissimum quod uidetur ad istud, movere est de cessatione motus coeli, de quo argutum fuit, cruciabuntur ergo per formas receptas inten tionaliter ab extrinseco non materialiter.
Sed contra illud arguitur: quia impos sibile est rem existentem perfecte priuari propria operatione. Sed ignis erit ibi realiter: ergo poterit calefacere. Similiter illa corpora non erunt impassibilia si sint sufficienter approximata.
Praeterea ad preces Iosuae Sol & Luna steterunt Iosua 10. sed si alia corpora coelestia non stetissent, similiter totus ordo corpo rum coelestium fuisset mutatus. Et tamen tunc temporis Iosuae pugnauit, & in mundo ubique naturales actiones fuerunt.
Praeterea corpora coelestia non solum agunt in ista inferiora per motum, sed per formas suas sicut pendiuersos effe ctus naturales. Ergo dato quod quiescerent, adhuc aliam dispositionem cau sarent in istis inferioribus: licet non talem alternatiuam generationem rerum & corruptionem sicut modo.
Praeterea esto quod nulla naturaliter a ctio esse posset cessante motu coeli. Non ideo cogimur dicere quin ibi erit actio & passio supernaturaliter in corporibus damnatorum, Manifestum est enim quod quasi omnia quae circa damnatos ponimus, futura sunt supernaturaliter a diuina uirtute facienda: nec enim ignis, ille infra terram in perpetuum possunt manere uiolenter, secundum Arist. Cum nullum violentum sit perpetuum: nec iterum corpora mixta cuiusmodi erunt corpora hominum, possent esse secundum natu ram perpetua, cum sint composita ex contrarijs: & multa talia facile est ducere ad pro positum. Ideo dicunt alij quod corpora damnatorum non solum spiritualiter, sed etiam materialiter immutabuntur & calefient. Et tunc patet ad primum argumentum,
Ad secundum quod est directe contra illud. Dicendum quod illud argumentum est contra utraqe uiam: quia excellens sensibile corrumpit sensum: sicut agens naturaliter corrumpit passum. Vnde ad argumentum dicendum quod DEVS uo let igni coagere ad alterandum, non ad corrumpendum. Quod Aug. 21 de Ciu. DEI uidetur declarare per exempla, quomodo quaedam animalia etiam corruptibilia ui uunt in igne. Et cap. 4: de Salamandra. Licet secundum Arist. lib. de proprietatibus elementorum, nullum animal in igne posset uiuere diu. Certum tamen est pilos eius ab igne non posse consumi. Vnde utrumque oportet dicere quod ignis crucia bit, & tamen corpus in perpetuum durabit. Sed qualiter est nobis ignotum: quia certum est quod illud oportet reducere ad miraculum singulare.
Ad tertium de fletu dicunt doctores quod in fletu duo considerantur, reso lutio lachrymarum, & turbatio capitis, & oculorum fletus. Quantum ad primum non erit ibi fletus, sed tantum quantum ad secundum: sicut argumentum bene deduxit.
Ad quartum de uerme similiter sentiunt, quod erit spiritualis, uidelicet remorsus conm scientiae, qui orietur ex putrefactione peccatismetaphorice loquendo) & affliget.
Ad quintum de tenebris dicendum, quod dispositio inferni erit talis qualis esse poterit, maxime ad afflictionem damnatorum: uisio uero secundum se est delectabilis, sicut dicitur, 1. Met. Per accidens uero est tristabilis, secundum que aliquod nociuum uisu apprehenditur. Est ergo & erit dispositio inferni talis, quo ni hil perspicue ibi uidebitur, sed sub quadam umbrositate, ut illa videantur quae animae possunt ingerere afflictionem. Vnde simpliciter loquendo est magis te nebrosus quam lucidus: quia ibi non poterit esse ignis nisi foetulentus & turbidus. Ad sextum dicendum, quod non solum per ignem punientur damnati, sed sicut dicit Basilius super illud Vox Domini interciden. flamm. id est, in ulti ma purgatione mundi fiet quaedam separatio in elementis puri ab impuro. Et quidquid est purum & nobile remanet superius ad gloriam electorum: quid quid est foetulentum & turbidum descendet ad infernum poenam damnato rum. Vt sicut omnis creatura DEI erit electis materia gaudij: Ita damnatis ex omnibus creaturis fiat tormentum. Et sic intelligunt nonulli principium prae cedentis lectionis. Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Et illa va ria mixtura multarum faecum sulphur potest uocari. Quia uero poena purga torij non est principaliter ad affligendum, sed ad purgandum: Ideo dicunt eam per solum ignem fieri: non sic autem in inferno, cuius poena est ad affligendum, & nullo modo ad purgandum.
On this page