Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
MELIOR est sapientia quam vires, & vir prudens magis quan sorte.] Finis sapientiae est hominem reddere dignum ad alios gubernandum & regendum. Et ideo primo ostendit quo modo homo possit & debeat per donum sapientiae alios gubernare. Secundo quomodo homo possit sapientiam im petrare cap. 7. In hoc ergo cap. 6. Spiritus sanctus intendi linformare gubernatores, reges, iudices, & praelatos, & eos ad amorem sapientiae inuitare. Postquam a Spiritu sancto ostensum est a prin cipio libri, usqe huc, quomodo per iusticiam & bonos mores potest homo sa pientiam adquirere: Hic consequenter declarat quomodo sapientia adquisita possit hominem perficere. Est tamen notandum quod ista diuisio libri uel pro cessus non est ita praecise facta, quin in utraqe parte utrumque fiat: nam in praeceden tibus aliquando dictum est: quomodo sapientia possit hominem perficere. Et in sequentibus docebitur aliquando quomodo homo possit sapientiam adqui rere. Agit enim alternatim, nunc de sapientia adquirenda, nunc de sapientia exercenda, uidelicet per totum librum: Quia uero finis & perfectio sapientiae est facere hominem habilem ad seipsum & ad alios gubernandum uirtuose: Id eo de isto fine principaliter intendit. Vnde intentio huius Capituli est informare reges, principes, iudices, & praelatos, quomodo tam se quam sibi subiectos de beant gubernare. Hoc autem sit interscalariter & alternatim duplici uia, uide licet sapientiam commendando, & ad sapientiam inclinando. Vnde nunc commendat eius ualorem, nunc inuitat ad eius amorem, continue per totum capitulum.
Commendans ergo sapientiam in lectione ista comparat eam ad fortitudi nem corporalem, quae fuit principium praesumptionis humanae ad alios regen dum & gubernandum. Fortes enim homines & robusti primo coeperunt per ty rannides debiliores opprimere, & eis ad propriam utilitatem non ad subiectorum comodum dominari, sicut patet de Nimroth Gen.10. De quo dicitur quod coepit esse robustus uenator hominum coram Domino: id est, oppressor & extin ctor amore dominandi. Intantum enim inualuit illa opinio: quod fortitudo cor poralis uidebatur dignificare hominem ad principatum, & etiam usque ho die a pluribus fatuis approbatur. Quam opinionem elidendo, quia fal sa est, dicit: quod ad regendum & gubernandum melior est sapientia quam pires, &c. Sapientia (inquit) quae sursum est, quae includit fidem, spem & charitatem cum omnibus uirtutibus cardinalibus: quia non loquitur de sa pientia stricte prout est quaedam uirtus intellectualis, praecise sicut in prin cipio libri dictum fuit. Vnde Seneca Epistola 7. datdifferentiam inter alias ar tes & sapientiam: quia aliae artes sunt sicut instrumenta uitae, sicut nauigatio, aedificatio, uel plantatio. Sapientia autem est ars uitae. Idem Epist. 86. secundum communes quottationes. Quaeris an aestimen aliquem futurum esse sapientem, qui literas nescit. Sapientia res tradit, non uerba, de diuinis humanisque cogi tat, de praeteritis, de futuris, de caducis, de aeternis. De ista sapientia loquens Bernh. in quibusdam sententijs, & ponitur autoritas 8. lib. florum cap. 29. Distinguit sapientiam triplicem. Sapientiam cordis, sapientiam oris, & sapien tiam operis. Et quamlibet ponit in tribus consistere: Sapientia (inquit) cordis in poenitudine peccatorum praeteritorum est.
In contemptu praesentium commodorum: In desiderio futurorum praemio rum: Inuenisti plane sapientiam, si prioris uitae peccata defleas, si huius seculi desiderabilia paruipendas. Si aeternam beatitudinem toto desiderio concu piscas. Inuenisti sapientiam, si tibi horum singula sapiunt prout sunt. Haec quidem ut amara & omnino fugienda: Ista uero uelut caduca & transitoria contemnenda. Illa vero ut perfecta bona totis desiderijs appetenda, intimi a nimi quodam sapore dijudices & discernas: haec quantum ad sapientiam cordis
De sapientia uero oris subditur sane in his tribus uerbis. Affluis sapientia uel prudentia. Sit in ore confessio propriae iniquitatis, sit gratiarum actio & uox lau dis, sit etiam sermo aedisicationis
De operis sapientia dicit sic. Quaeramus in opere triplicem sapientiae affluen tiam. Ita puto ego quantum ad opus pertinet, illum copiose satis affluere sapien tia: quicunque continenter, patienter & obedienter conuersatur, ut uidelicet fidelis obedientia, propriam mortificet uoluntatem: humilis conscientia, car nalem pariter & secularem amputet uoluptatem: Hilaris patientia, utram que similiter carnalem & mundialem uiriliter sustineat aduersitatem. Haec Bernhard,
Et certe ista sapientia melior est quam uires, Exod. 35. Quisquis uestrum est sapiens ueniat & faciat quod Dominus imperauit. Est enim sapientia triplex mundialis, bestialis, & spiritualis. Primam habent ambitiosi & cupidi: secun dam uoluptuosi & lubrici: tertiam uero uirtuosi & solidi. De prima sapientia 1. Cor. 3. Si quis uidetur sapiens stultus fiat ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud DEVM. De ista loquens beatus Grego. 10. Mora. ex ponens illud Iob. 12. Deridetur iusti simplicitas, dicit sic: Huius mundi sapien tia est cor machinationibus tegere, sensum uerbis uelare quae falsa sunt uera o stendere, & quae uera sunt falsa demonstrare. Hanc qui sciunt caeteros super biendo despiciunt: Hanc qui nesciunt subiecti & timidi, in alijs ipsam miran tur. Haec sibi obsequentibus praecipit honoris culmina quaerere, adepta tempo. ralis gloriae uanitate gaudere. Irrogata ab alijs mala multiplicius reddere, cum ui res suppetunt, nullis resistentibus cedere cum uiribus possibilitas deest: quid quid per maliciam explere non ualet, haec pacifica uoluntate simulare. Haec Gregorius.
Secunda sapientia est bestialis, de qua dicitur ad Rom. 8. "Sapientia carnis inimica est DEO: Legi enim DEI non est subiecta". Hanc sequuntur uo luptuosi, qui totam suam solicitudinem circa carnis delicias procurandas apponunt.
Tertia sapientia est spiritualis ad Colossens. 1. lmpleamini agnitione uolun tatis DEI in omni sapientia & intellectu spirituali. Et Iacob. 3. Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica. Per primam exclu dit sapientiam bestialem: Per secundam mundialem, quae nunquam est pacifi ca, sed semper in turbatione & bello. Haec ergosapientia spiritualis, sapientia sanctorum est, de qua Gregorius ubi supra. Iustorum sapientia est nil per ostem tationem fingere, sensum uerbis aperire, uera ut sunt diligere: falsa deuitare, bona gratis exhibere, mala libentius tolerare, nullam iniuriae ultionem quaerere, pro ueritate contumeliam lucrum putare: haec iustorum simplicitas deridetur, & a mundi sapientibus fatuitas reputatur. Quid enim mundo stultius quam amis sa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis iniurijs uin dictam reddere, imo adiunctis alijs bonis patientiam praebere. Haec Gregor. Haec inquam sapientia melior est quam vires, & vir prudens magis quam fortis. Prudentia & sapientia in proposito accipiuntur pro eodem Proverb. 15. Vir prudens diriget gressus suos. Sed qualiter prudens hoc faciat bene docet Sene ca de copia uerborum. Si (inquit) prudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur. Praesentia ordina, futura praeuide, & praeterita recordare. Nam qui nil de praeteritis cogitat, uit aperdidit, qui nihil de futuro praemeditatur, in om nia incattus incedit. Sed qualis ista prudentia esse debet, docet in eodem libro Seneca quod non debet esse inanis sicut aliqui desiderant prudentes uideri, & sunt astuti. Prudentia (inquit) immoderata callidum facit, inimicum attentum, semper aliquid timentem, aliquid requirentem, astutia plenum, versi pellem: simplicitas inimicum, commendatorem culparum, & ut postremo a cunctis uno nomine malus homo uocetur. Prudentia perfecta nec obtusum habet in se ali quid, nec uersutum. Haec Seneca. Vbi plane patet quod cum prudentia debet adiungi simplicitas iuxta doctrinam Saluatoris Matt. 10. Estote prudentes si cut serpentes & simplices sicut columbae.
Vbi notandum quod triplex est prudentia serpentis in bono quam nos conue nit imitari. Prima est secundum Hieron. quod totum corpus pro salute capitis o exponit quo caput inuoluit. Isto modo nos pro capite nostro CHRISTO nos & nostra exponere debemus, & propter honorem DEI iniurias sustinere, tam in corporibus quam in rebus. Secunda prudentia serpentis est, quod obturat aures suas, ne audiat incantantes. Quaerunt enim incantatores uenena quae in capiti bus serpentum sunt ad medicamenta inde conficienda. Serpens hoc praesen tiens caput suum inter spicas corporis inuolutum abscondit, & unam aurem applicat ad petram & aliam cum cauda obturat. Sic nos moraliter facere con uenit. Incantatores sunt mali homines & corrupti, allicientes nos sub specie amicitiae ad uitia mundi uel carnis malis suggestionibus & exemplis peruersis. Nos ergo quando tales incantant superiorem partem rationis, tanquam unam au rem CHRISTO petrae coniungamus, 1 ad Cor.10. Et inferiorem obturemus cauda: id est, cogitatione finis nostri, quasi cauda corporis uitae nostrae, ne illi qui blande & leniter uoluptates nobis suggerunt, ad consensum pertrahant. iertia prudentia est quod pellem ueterem deponit: Quando enim senescit, & squamis & putredine corpus suum grauari sentit, transit per angustum fora men alicuius petrae, ubi pellem ueterem omnino relinquat. Et sic renouatur & sanatur. Petra sicut prius, CHRISTVS est: Foramina multa sunt illius pluri ma uulnera. Cum ergo ueterem pellem: id est, nostram conuersationem corruptam & abominabilem deponere uolumus, deuota contemplatione & recordatio ne passionis CHRISTI per ista foramina transeamus. Exod. 33. Ponam te in fo ramine petrae & protegam te dextera mea. Et Cant. 2. Veni columba mea in fo raminibus petrae. Et bene dicit: Estote prudentes sicut serpentes. Non dicit, Esto te pungentes uel uenenum emittentes. Sed estote prudentes tantum. Non enim est creatura ita mala, aut pessima, qn in aliquo instruat hominem ad benem uiuendum Eph. 4. Deponite uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris. Duo tamen requiruntur ad hoc, quod serpens in foramine pellem deponat. Foraminis angustia siue subtilitas. Si enim latum esset sine difficultate transiret, & pellem ueterem secum por taret. Secundo requiritur stabilitas. Nisi enim esset stabile foramen potius se cum ferret, quam pellem ibi relinqueret. Isto modo si uelimus pellem uete ris conuersationis deponere, oportet arctam & angustam uiam poenitentiae pertransire. Et hoc non quomodocunque, sed in stabili proposito uitam nostram in melius commutandi. Nihil enim magis est contrarium prudentiae quam in stabilis mutabilitas. Vnde Seneca: Si prudentiam amplecteris, ubique idem eris, & prout rerum ac uarietas temporis exigit. Ita a te actionem edes tempori, ne te in aliquo mutes, sed potius aptes, &c
On this page