Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 72 (Sap. 5:21-5:23)
POSTQVAM Spiritus sanctus descripsit CHRISTI iudicis aduenientis ad iudicium inexpugnabilem praeparationem: hic describit creaturae CHRISTO consentientis intolerabilem co operationem.
Vbi notandum quod sicut DEUS omnia creauit propter electos: ita omnia mouebit suo modo, ad se uindicandum de reprobis. Vnde sicut elementa seruiunt homini, ut ipse DEO deseruiat: ita elementa seruient DEO ut de reprobis, qui ei seruire noluerunt, ultionem accipiat. Et quia omnis creatura corporalis infra coelestes orbes continetur, ideo primo insinuat conclusionem in generali. Secundo eam explicat magis in speciali, ibi: lbunt directae. Quantum ad primum dicit sic: Et pugnabit cum illo, quasi diceret, non solum CHRISTI iudex sic apparebit armatus lorica iustitiae, & galea iudicij certi, & sic de alijs, de quibus in nesterna lectione dictum est: imo pugnabit cum illo orbis terrarum. id est, omnis motus orbis circa terram, Lucae 21. Nam uirtutes coelorum mouebuntur uel ipsemet orbis terrarum: id est, sphaera terrae, & hoc contra insensati. Reprobi uocantur insensati, non quia sensu, sed quia disciplina & uoluntate DEO seruiendi caruerunt. Sap. 12. Tanquam pueris insensatis iudicium eis in derisum dedisti. De ista pugna loquens Chrysost. super illud Mach. 24: Virtutes coelorum mouebuntur, dicit sic: Exurgente rege coelesti iudicare ui uos & mortuos, uirtutes angelicae mouebuntur, terribiles ministri terribilem Dominum praecedentes. Et infra, patrefamilias moriente, domus turbatur, familia plangit, & nigris uestibus induitur. Sic humano genere propter quod facta sunt omnia, circa finem constituto, coeli ministeria lugent, & candore de posito, tenebris induuntur. Haec Chrysost. Quoniam autem terribilis erit pugna corporalium creaturarum contra mundum, imminente iudicio generali, describit in speciali per quatuor exempla. Per coruscationes fulgurum: Per inundationes nubium: Per turbationes grandinum, & per eleuationes marium.
Quantum ad primum dicit sic: lbunt directae emissiones fulgurum. Fulgur est uapor ignitus expressus a nube: sicut dicitur 3. Mete. Vnde per emissiones fulgurum intelligit Spiritus sanctus in proposito generalem mundi conflagrationem, quae fiet per ignem: de qua habetur in Psal. Ignis ante ipsum prae cedet, & inflammabit in circuitu inimicos eius. De qua conflagratione qualis erit, cito in dubitatione uidebitur. Quantum ad secundum quomodo creatu ta pugnabit contra teptobos dicit sic: Et tanquam a bene curuato arcu nubium exterminabuntur: id est, sicut benem curuatus arcus nubium, qui est lris in dilu uio aquarum tempore Noë, quando omnes mali fuerunt submersi per inundationem diluuij: ita fiet imminente iudicio generali, quod omnes reprobi exterminabuntur, & tamen iusti saluabuntur illaesi, & reprobi ad certum locum insilient, uidelicet ad infernum. Tertio describit quam terribilis erit illa pugna creaturae corporalis per exemplum de turbatione grandinum. Et quantum ad hoc dicit sic, quod plenae grandines mittentur a petrosa ira: planae grandi nes: id est, ponderosae increpationes, quas faciet iudex, quando dicet: "Esuriui & non", &c. Matth. 25. Mittentur a petrosa ira: id est, a uindicta CHRISTO debita, 1. ad Corinth.10. Petra autem erat CHRISTVS. Quarto exprimit creaturae pugnam contra malos per elationem marium. In Psal. Mirabiles elationes maris, mirabilis in altis Dominus. Et quantum ad hoc, dicit: Et candescet in illos aqua maris & flumina, &c. Et uidetur hic tangere primum de illis signis 15. quae dicit Hieronymus se reperisse in annalibus Hebraeorum quae sunt ista.
Primo die omnia maria exaltabuntur quindecim cubitis ultra omnes montes orbis terrae, non affluentia, sed sicut muri stabunt. Secundo prosternuntur in profundum in tantum, ut uix uideri poterunt. Tertio redigentur in antiquum statum. Quarto omnes beluae & animalia quae movebuntur in aquis congregabuntur, & eleuabuntur super pelagus inuicem mugientes more contentionis. Quinto omnia uolatilia coeli congregabuntur in campis, omnes inuicem lamentantes, nihil gustantes: id est, nihil comedentes. Sexto fulmina ignea sur gent ab occasu Solis, contra faciem firmamenti, usque ad ortum currentia. Septimo omnia sidera erratica & fixa surgent proferentia ex se igneas comas, sicut cometae. Octauo erit terraemotus, ita quod nullus homo possit stare, sed omnia aedificia prosternentur. Nono omnes lapides tam parui quam magni in quatuor partes se diuident, una petra aliam collidente. Decimo omnes plantae sanguineum fluent rorem. Vndecimo omnes montes & colles & aedificia in puluerem redigentur. Duodecimo omnia animalia uenient ad campos de syluis & montibus, rugientia & nihil gustantia. Decimotertio omnia sepulchra ab ortu Solis usque ad occasum patebunt cadaueribus ad surgendum. Decimo quarto omnes homines exibunt de habitaculis suis, non intelligentes neque ad inuicem loquentes, sed more ferarum discurrentes. Die decimoquinto, omnes morientur, & resurgent cum mortuis longe ante defunctis. Haec tamen figna, quia de apocryphis sunt excepta, certitudinem non habent. In hoc tamen quod dicitur in litera, quod candescet in malos aqua maris & flumina concurrent auriter, uidetur tangi primum signum de collisione aquarum, & earum m altum eleuatione.
Quia superius tactum est, quod per emissiones fulguris intelligitur gene ratio ignis illius miraculosa, per quam totus mundus conflagrabitur ante diem iudicij, sit ista dubitatio.
Vtrum mundus purgabitur per ignem. Et uidetur quod non. Quia uel ille ignis foret naturaliter productus, uel supernaturali ter. Si supernaturaliter: Ergo non habebit operationem naturalem. Si natura liter, ergo possibile esset, quod naturaliter fieret diluuium uniuersale ignis. Sed iste articulus est excommunicatus a domino Stephano Parisiens. Episcopo. Item sic non generaretur nisi ex certa constellatione planetarum, & calidarum stellarum: sed si hoc, tunc posset sciri tempus illud per calculationes Astronomicas, consequens falsum.
Praeterea si mundus purgabitur per ignem, quaero an ille ignis praecedet iudicium an sequatur. Si dicatur quod praecedet. Iuxta illud Psal. Ignis ante ipsum praecedet. Contra uidetur dicere August. 22. de Ciuit. DEI. c.16 ubi dicit sic: "Iudicatis his qui scripti non sunt in libro uitae, se quitur quod tunc figura mundi mundanorum ignium conflagratione peribit". Item in eodem lib. cap. ult. in fin. "Circa illud iudicium has res dicimus esse uenturas, Heliam Thesbytem, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, CHRISTVM iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum & malorum diuisionem, mundi conflagrationem, eius denique renouationem. Existimo ea quae a me comemorata sunt ordine esse uentura". Ergo secundum beatum Aug, mundi purgatio per ignem erit post iudicium. Si uero dicatur quod sequetur. Com tra sicut dicit August. 22. de Ciuit. DEI cap. 18. Et allegat Magistr. 4: sent. dist. 17. "Hoc erit incendium mundi sanctis, quod fuit caminus tribus pueris. In quibus uero aliquid purgandum fuerit, per ignem illud purgabitur". Sed constat quod post iudicium nullus purgabitur per illum ignem: quia constat quod omnes sancti statim in resurrectione habebunt corpora gloriosa, & per consequens impassibilia: Ergo ille ignis praecedet resurrectionem & iudicium.
Ad oppositum est Petrus, 2. canon. sua. c. 3. Adueniet (inquit) dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa uero calore soluentur, ter ra autem & quae in ipsa sunt exurentur, & infra: Per quem coeli ardentes soluentur, & elementa ignis ardore tabescent: novos uero coelos, & novam terram & promissa ipsius expectamus. Iterum 1. ad Corinth. 8. Gloss. super illud: Praeterit figura hiuius mundi: dicit sic: Pulchritudo huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit: Ergo mundus purgabitur per ignem.
Et praeterea Aug. 2. de Ciuit. DEI cap. 6. "Illa conflagratione mundana elementorum corporalium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conueniebant, ut scilicet mundus innouatus, in melius accommodetur hominibus, etiam carne in melius innouatis".
Ad quaestionem dicendum quod sic. Sed tamen primo uidebitur per quid purgabitur mundus: Secundo in quibus partibus purgabitur: Tertio unde causabitur ille ignis.
Circa primum est advertendum quod cum mundus factus sit propter hominem. Vnde 2. Physicorum dicitur, quod omnium nos sumus quodammodo finis: conueniens est quod quando homo glorificabitur, mundus etiam suo modo innouetur. Ad hoc autem quod homo glorificetur, oportet duo remo ueri ab homine: scilicet corruptionem in corpore, & infectionem culpae in anima. Conformiter ad ista oportet mundus in duobus purgari: habent enim elementa, in quibus conseruamur, sicut ignis, aër, aqua & terra, sibi commixtas quasdam partes naturae extraneae: quia aër est admixtus cum uaporibus terrenis & aqueis, sicut dicitur 3. Meteo. Similiter partes terreae & aqueae sunt ad inuicem commixtae: sicut congruum est & conueniens habitationi hominum corruptibilium, ita quod nullum de istis tribus elementis est in sua naturali puritate, & ista impuritas correspondet corruptibilitati corporis in homine. Secundo habent ista elementa quandam impuritatem correspondentem infectio ni culpae: hoc est, quandam idoneitatem ad futuram innouationem propter peccata in his locis comissa per magnum tempus, tam a malis hominibus quam ab angelis malis, sicut dicimus quod loca prophanata indigent reconciliatio ne. Purgabitur ergo mundus ab utraqe impuritate per hoc, quod omnes dispo fitiones extraneae elementis commixtae corrumpuntur & restituentur elementa ad suam simplicem puritatem. Vnde nec manebunt postea animalia, nec plantae, sed sola elementa. Secundo patet ex istis in quibus partibus mundus purgabitur: uidelicet in quibus fuit habitatio daemonum & hominum. Vnde secundum August. 2. de Ciuit. DEI, c. 18. Ignis ille incipiet purgare aërem in supe tiori parte aëris ultra medium interstitium, & descendet successiue uersus terram. Erit autem altitudo illius a terra, quantum ascenderunt aquae diluuij 15. cubitis super montes quos operuerunt. Sicut dicitur Genes. 7. Quantum ad tertium dicendum, quod erit productus supernaturaliter, sicut fuerunt, aquae diluuij: sicut textus satis innuit: praecedet tamen uehemens siccitas & calor pro ductionem illius ignis: & desinet causari arcus nubium, & quaecunque humidae impressiones, sicut sunt, pluuiae, nix, grando, ros, & huiusmodi, & generabitur a sub descendens in tanta multitudine, & apparebit aspicientibus, quo sint stellae de coelo cadentes. Et sic intelligit illud Matth. 24. "Stellae cadent de coelo". Quam locutionem credendum est esse tropicam secundum Aug. de Ciu. DEI, c. 18.
Ad primum & secundum dicendum quod ignis ille generabitur superna turaliter, sicut dictum est, & ideo consequentia non ualet: Ergo non habebit operationem naturalem.
Ad secundum dicendum, quod ignis ille quantum ad aliquam operationem praecedet, & quantum ad aliquid concomitabitur, & quantum ad aliquid, sequetur. Actio enim illius ignis est successiua: quia ante iudicium fiet incineratio corporum hominum tunc uiuentium, per modum istum, quod perfecti resoluentur sine poena sensus ab illo igne illata, & imperfecti purgabuntur: Quo facto statim erit resurrectio mortuorum. Postea recedente iudicio inflammabitur totus mundus per circuitum. Peracto uero iudicio diuidetur in purum & turpidum illius ignis, apponetur etiam illud cum omnibus foeditatibus relictis de purgatione mundi, & inuoluet reprobos: sicut dicit Basilius super illud Psal. Vox Domini intercidentis flammam, & deportabit ad infernum. Vnde aliqua pars illius ignis addetur igni infernali, qui nunc est & alia pars quae est nobilis & pulchra, addet igni superiori ad gloriam electorum. Et sic est quae ille ignis purgans mundum quantum ad suum opus initiale praecedet, quid est purgare, & concomitabitu. Sed quantum ad eis consummationem, sequet: & sic intelligit Aug. alias a seipso discordaret, sicut patet per autoritates supius allegatas.
On this page