Text List

Prev

How to Cite

Next

Prologus

1

INCIPIT PROLOGUS SECUNDI LIBRI.

2

Magne sunt in Scripturis sacris spiritualium sensuum profunditates: sed quia non omnibus eadem intelligendi gratia data est, habet sacrum eloquium qusdam in se quibus fidem simplicium pascit; quie quidem altioribus juncta unam veritatis regulam perficiunt. Propterea in sacri eloquii tractatione, non eadem intendendi forma ubique servanda est, quia altiora fidei sacramenta excellentiori sermone et digno sanctis reverenter tractanda sunt; minera autem sacramentorum divinorum instrumenta, pro capacitate simplicium humiliori locutionis genere explananda, ut constet quod scriptum est: In Ambriis aureis circeumamicta varietatibus (Psal. xri). Sicut enim sancta. electorum Ecclesia morum bonorum ac virtutum varietate pulchre adornatur, ita sacra Scriptura unde ipsa Ecclesia sancta vivendi formam sumit, in suo sermone pulchra varietate contexitur; in qua tamen varietas ipsa apta est, ut schisma non generet; et diversitas concors, ut adversitatem non pariat. Neque enim in ea, magna modica despiciunt, neque rursus modica magnis associari indignata sunt, Sed ornant se invicem in una veritate, quae propter veritatem placent omnia. Nemo igitur miretur si post magna et inter magna fidei sacramenta, eorum quae in suo ordine inferiora videntur mentio fit, quia se non obhorrent simul, quae in veritate unum sunt. Nam ipse Deus humiliari dignatus est, ad humana descendens, ut hominem postmodum ad divina sublevaret.

3

LIBRI SECUNDI PARTES SUNT XVIII.

4

Prima pars tractat de incarnatione Verbi. Secunda de unitate Ecclesia qua corpus est Christi. Tertia de ecclesiasticis ordinibus. Quarta de indumentis sacris. Quinta de dedicatione Ecclesia. Sexta de baptismo. Septima de confirmatione. Octava de corporis el sanguinis Christi sacramento. Nona de minoribus sacramentis et sacris. Decima de simonia. Undecima de conjugio. Duodecima de voti; Tertia decirna de vitiis et virtutibus. Quarta decima de confessione et poenitentia et remissione peccatorum. Quinta decima de unctione infrmorum. Decima sexta de fine heminis. Decima septima de fine saculi. Decima octava de statu futuri saeculi.

PrevBack to TopNext

On this page

Prologus