Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 1
Capitulum 1
In superiori parte operis hujus conditionem omnium rerum a principio primo cum lapsu hominis et his quae postea ad restaurationem ejus usque ad adventum Verbi preparata sunt, summatim deduxi, nunc ea quae sequuntur usque ad finem et consummationem omnium, ordine contingere libet. Tempus gratie ab adventu Filii Dei in carnem exordium sumpsit, sicut acriptum est: Gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1). Gratia quippe Dei redemptio est generis humani; quae dum per adventum Christi perficitur, veritas promissionis Dei in exhibitione gratis ejus adimpletur.
Capitulum 2
Quare Filius missus est potius quam Pater vel Spiritus sanctusIdeo autem Filius missus est, non Pater aut Spiritus sanctus, quia conveniens non erat ut Pater ab alio mitteretur, qui non erat ab alio. Si enim ab alio mitteretur, ab alio venire haberet a. quo mitteretur, et esset illi quasi quoddam principium ab illo a quo mitteretur. Propterea ergo Pater ab alio mitti habet, quia ab alio esse non habet. Missus est autem primum Filius qui a solo Patre est; deinde etiam Spiritus sanctus qui est a Patre et Filio. Primum -Filius venit ut homines liberarentur; postea Spiritus sanctus venit, ut homines beatifjcarentur. Primum ille a malo liberavit, postea hic ad bona revocavit. Ille abstulit quod sustingbamus, hic reddidit quod perdideramus. Venit Filius naturalis missus a Patre, ut adoptandos in hzreditatem vocaret, et consensum suum in gratia adoptionis comprobaret. Nequeenim sine consensu Filii, a Patre alieni in hereditatem ducendi erant. Misit ergo Pater pro filiis, venit Filius pro fratribus; quiain Patre et Filio paternitatis et flliationis nomen constat, ut fllii nomen adoptandi perciperent, et per illum cujus erat, et ab illo a quo erat. Venit sapientia. ut hostis ratione vinceretur; et ut habitaculum suum ipsa vindicaret; quod malitia possidebat. Qui enim astutia vicerat, justum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem. in quo se victor erexerat, victus sterneretur. Factus est Filius Dei, Filius hominis, ut filios hominum, filios Dei faceret; et ne fllii nomen ad alteram transiret personam, et essent in Trinitate duo filii, et confunderetur Trinitatis discretio. Si enim Pater carnem aesumpsisset, idem ipse et Pater et Filius esset. Pater Filii quem genuit ex teternitate; et Filius matris a qua genitus esset ex tempore. Si autem Spiritus sanctus carnem assumpsisset; duo filii in Trinitate essent. Alter Filius Patris sine matre; alter filius matris sine patre. Ne ergo incommunicabile nomen divideretur, solus Filius carnem suscepit, ut unus et idem esset et Filius Dei et Filius hominis. Filius Dei secundum divinitatem genitus a Patre; filius hominis secundum humanitatem natus ex matre.
Capitulum 3
Sed forte erunt aliqui qui dicant: Si inseparabilia sunt opera Trinitatis, ergo quidquid facit Filius, facit Pater. Si autem omne quod Filius, facit et Pater; ergo si Filius carnem assumpsit, et. Pater carnem assumpsit; quia Filius sine Patre carnem assumere non potuit, si nihil sine Patre facere potuit. Sed hic primo considerandum est quod cum dicitur Filius facere omne quod Pater facit, de illa nimirum operatione intelligendum. est, qua creaturam suam condit et regit et disponit conditor et opifex Deus. In qua operatione Pater et Filius et Spiritus sanctus, omnino separari non possunt; quia in divinitate una in qua et per quam operantur, unum sunt. Hsc autem idcirco de divina operatione distinguimus, ne quis contraid quod dictum est, omnia quc facit Pater, hec et Filius facit (Joan. v), oppenendum putet; quod Pater gignit, quod Filius non facit; et Filius gignitur quod Pater non facit. Si enim Filius sicut Pater gigneret, Pater esset; et si Pater sicut Filius gigneretur, Filius esset. Itaque ne quis propterea quia Filius non gignit: quod Pater facit, existimaret Filium non facere quzcunque Pater facit; dicimus quod hoc de illa operatione intelligendum est, qua vel creaturam operatur, ut quod non erat, esse incipiat, vel in creatura operatur, ut quod factum est in eo quod factum est subaistat. Ibi enim tota Trinitas inseparabiliter operatur, ubi nec Pater a Filio, nec Filius a Patre, nec Spiritus sanctus ab utroque in operatione separatur. In opere quippe operatio proprie designatur. Nam in eo quod factum non est quod est Deus; non facit ipse, sed tantum est. In eo autem quod factum est, ab illo utique factum est, a quo factum est, omne quod factum est. Hic ergo omnia quae fecit Pater, et Filius facit similiter. In hac itaque operatione qua carnis assumptio invenitur, quomodo soli Filio conveniat, et non Patri; non inconvenienter quiritur. Cum enim dicitur quod Filius carnem assumpsit, opus utique significatur quod Filius fecit; a quo opere si Pater excluditur, non omnia quae facit Filius, Pater facit vel operatur. An forte quia dictum non est: Omnia que facit Filius, Pater facit; sed: Quscunque Pater facit. haec et Filius facit; existimandum est omnia quidem Filium facere quae Pater facit; quedam autem Filium facere qui Pater non facit ? Absit! Sed omnia quae Pater facit Filius facit, et omnia quae Filius facit, Pater facit; quia in eo quod deitate unum sunt, in operatione separari non possunt. Omne ergo quod Filius facit, Pater facit, quia in divinitate qua Filius est Patrisquia cum Patre unum est nihil facit sine operatione Patris. Fecit quaedam in humanitate secundum quam Filius Patris non erat; quia illam nascendo, a Patre non acceperat, quae propterea ad solam personam Filii referuntur, quia ea quae in illa et secundum illa naturam fecit, quam cum Patre communem non habuit, sed solus ex tempore propriam singulariter accepit. Verumtamen omnia quae in divinitate fecit, ideo solus non fecit; quia in divinitate solus non fuit, sed idem cum ipso fecit, qui cum ipso idem fuit. Si ergo Filius in divinitate humanitatem assumpsit, quomodo in eadem divinitate Pater idem cum ipso non fecit, qui eum ipso idem fuit ? An forte cum dicitur: Filius carnem assumpsit, ex vi occult: relationis qua intelligitur, quia sibi univit; idem de Patre non dicitur, quia si idem diceretur, non idem sed. aliud intelligeretur? Si enim diceretur Pater carnem assumpbsit, intelligeretur similiter quod Pater Sibi carnem univit, quod jam idem non esset, sed aliud. Aliud quippe esset, ai Patri caro unita diceretur quam cum Filio unita dicitur, quia sicut alius est in persona Pater, alius Filius, sic aliud dicitur cum Filius incarnatus dicitur, quam diceretur, si Pater incarnatus diceretur. Non igitur consequens est si Filius carnem assumpsit; idcirco carnem assumpsisse et Patrem: sicut consequens non est, si Filius sibi carnem univit, carnem sibi unisse et Patrem. Consequens autem est, quod si Filius carnem sibi univit, eeamdem carnem ipsi Filio, uniisse et Patrem; quia, dum una utriusque operatio ostenditur, nec Filius sine Patre, nec Pater sine Filio operatus demonstratur. Si autem Pater carnem sibi induisset, et Filius 8ibi, non hoc idem esset, sed aliud; quoniam in eo ipso non eadem demonstraretur operatio, quod non ad eumdem utrinque faeta probaretur relatio. Nunc autem assumptionem sive unionem carnig, et Pater operatus est, quia carne induit Filium; et Filius operatus est, quia carne induit semetipaum, et fuit una unio, et operatio una. Propterea unio una, quia quod unitum est, uni unitum est. Propterea operatio una; quia quod factum est, in uno factum est. Tres operabantur et non tria, sed unum operabantur; et quod flebat et unius erat quantum ab illum solum factum est; et trium erat, quantum ab illis factum est. Legitur in libro Judicum (cap. xrv), quod Manue uxorem accepit Samsoni filio suo, nec tamen uxorem accepit sibi qui filio uxorem accepit. Et postulat Filius Patrem, ut sibi uxorem accipiat, quasi per se solus hoc facere non possit, et nemo est qui argumentetur ut dicat: si Pater Filio uxorem accepit, ergo uxorem accepit Pater, et contendat uxoratum esse Patrem, quia Filio accepit uxorem. Quare ergo incarnatus ese dicatur Pater, quia Filio suo carnem univit, sicut ipse Filius incarnatus dicitur, quia sibi carnem copulavit? Sponsa quippe Verbi caro est, et assumpsit illam Verbum sibi, et Pater Verbi similiter Verbo suo univit eam, et operati sunt duo unum; et fuit in uno operatio duorum una. Propterea ait: Quicunque facit Pater, haec et Filius facit similiter; haec, inquit, similiter et Filius facit. Quid est haec ? non alia. Quid est similiter? non aliter. Non poterat unitas operationis perfectius demonstrari. Non alia; non aliter; eadem et eodem modo. Si eadem operaretur, et non eodem, modo operaretur: operatio una non esset, quia aliter esset. Si eodem modo operaretur, et non eadem operaretur operatio una non esset, quia illia esset. Nunc autem et eadem, et. eodem modo operatur, ut nihil sit; aut aliud, aut aliter in operatione illius. Ostende mihi aliquid quod facit Pater si tamen querendum est quid facit, qui totum facit. Pone tamen exempli causa unum aliquod ex omnibus quae facit Pater, dico quod Filius hoc ipsum facit. Nec ita hoc ipsum dico, quasi simile illi, sed idem ipsum. Cum enim dico: Idem facio quod tu facis, quia forte domum sedifico, sicut tu sedificas domum, et cum alia sit domus tua quam tu edificas, et alia domus mea quam ego sedifico; tamen idem me facere díco, quod tu facis, quoniam id quod facio ego secundum aliquid, simile est illi quod tu facis. Non sic intelligo cum dico, quod Filius hoc ipsum facit quod Pater facit. Si autem ergo domum sdiflcarem, et tu eamdem mecum sdificares domum, dico quod idem faceres quod ego; etiam verius unum, quia idipsum et non aliud: nec tamen vere adhuc unum, quia tu partem unam etego alteram; tu instrumentistuis, ego instrumentis meis; tu manibus et lacertis tuis, ego meis; denique tu viribus tuis, ego meis, et jam non vere unum, sed in alio et per alia. Nunquid sic dico, cum dico, quod Filius hoc ipsum facit quod Pater facit? Ergo alia est manus Filii et alia est manus Patris, aliud brachium Filii, et aliud. brachium Patris, alia virtus Filii, et alia virtus Patris, cum ipse Filius et manus, et brachium, et, virtus sit Patris. Sicut idem est quod homo manu facit, et quod manus hominis facit, et quod homo brachio facit, et quod brachium hominis facit, et quod homo fortitudine facit, et quod fortitudo hominis facit, sic idem est quod Pater facit, et quod Filius facit; quia omne quod Pater facit, per Filium facit. Si essentia una est, si natura una, si fortitudo una, si voluntas una, quomodo non est operatio una ? Dicis quod hoc facit Pater, et ego dico quod hoc ipsum facit Filius. Hoc ipsum Pater, hoc ipsum Filius. Totum Pater, et totum Filius. Ipsum facere Patris, Filii est. Noli pensare quasi duas actiones, unam majorem, et unam minorem. Aut forte similis ponderis sequales duas. Unitas ibiest, nihil multiplices. Una est actio duorum, imo trium actio una, sicut deitas una, et in una actione tres non tresagentes sunt, sed unum agens, Sicut in deitate una, tres, non tres dii sunt, sed unus Deus. Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres personse sunt, sed tres dii non sunt, nec tres creatores, nec tres factores, quia in eo quod unum sunt dividi non possunt. Quicunque ergo facit Pater, haec et Filius facit similiter. Quid magis simile esse potest quam unitas ? Quomodo potest. dividi quod multiplicari non potest? Aut quomodo a se recedere potest, quod unum est? Ne ergo mirerissiassumptionem carnis quae ad solum Filium refertur, non solus Filius operatus est, sed cum Filio Pateretiam, etSpiritus sanctus. Nequeidcirco tres incarnatos dixeris, quia incarnationem unius tresoperatisunt, quia unitasnature inseparabilem fecit operationem, et proprietas persons singula- rem assumptionem.
Quia vero infirmitas humanae intelligentiae ad ea quie credere jubetur comprehendenda non sufficit, sacri eloquii auctoritate interim fovenda est, non ratione humana discutienda. Qua propter ea quae a sanctis Patribus de discretione trium personarum, in deitate una, secundum catholici veritatis firmitatem jam dicta sunt, in medium proferre libet, nihil de nostra adjicientes, utpote, qui nec sufficientes invenimur ad ea, quae dicta sunt ab illis. Augustinus adversus impietatem Arii. Patres novum nomen Homousion condiderunt, sed non novam rem tali nomine signaverunt. Hoc enim vocatur Homousion, quod est Ego et Pater unum sumus (Joan. x); unius videlicet ejusdemque substantiz. Idem. Omnes catholici qui de Trinitate ante me scripserunt, hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus, unius ejusdemque substantiae, inseparabili sequalitate, divinam insinuant unitatem. Ideoque non sunt tres dii, sed unus est Deus, quamvis Pater Filium genuerit; et ideo Filius non sit qui Pater est. Filius a Patre genitus sit: et ideo Pater non sit qui Filius est. Spiritus quoque sanctus nec Pater sit, nec Filius; sed tantum Patris et Filii Spiritus, et Patri et Filio coaeternus, (ipse coaequalis; et ad Trinitatis pertinens unitatem, nec tamen eam Trinitatem natam de virgine Maria, sed tantum Filium. Nec éamdem Trinitatem descendisse in specie columb:ee, sed tantum Spiritum sanctum. Nec eamdem dixisse de calo. Hic est Filius meus dilectus (Matth. u1); sed tantum vocem Patris ad Filium fuisse, quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, sic inseparabiliter operantur. Nam quo intellectu homo Deum capit, qui ipsum intellectum guum, quo eum vult capere nondum capit? Intelligamus autem Deum si possumus et quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ presentem, sine ambitu omnia continentem, sine peo ubique totum, sine tempore sempiternum, sine sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat et nondum potest omnino invenire quid sit; pie tantum cavet. quantum potest aliquid de illo sentire, quod non Sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Greci s/eiay vocant.
Idem in libro contra Maximinum: nulla sit partium divisio in unitate Deitatis: unus est Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, hoc est ipsa Trinitas unus est Deus. Tres enim persone sunt Pateret Filius et Spiritus sanctus; et hi tres quia unius substantie sunt, unum sunt et summe unum, ubi nulla naturarum; nulla est diversitas voluntatum. Si autem natura unum essent et eonsensione non: non summe unum essent. Si vero natura dispares essent unum non essent. Hi ergo tres quia unum sunt. propter ineffabilem conjunctionem Deitatis quia ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Sed Christus una persona est. geminsae substantiae, nec tamen Deus pars hujus persons dici potest;alioquin Filius Deus antequam susciperet formam servi non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit. Quod si in una persona absurde dicitur quia pars illius rei esse non potest Deus, quanto magis Trinitatis esse pars non potest quicunque unus in tribus ? In trinitate ergo quae Deus est, Pater est Deus, et Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus, et Simul hi tres unus Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec major pars duo quam unus est ibi; nec majus aliquid sunt omnes quam singuli, quia spiritualig, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere capiat (Matth. xix); qui non potest credat et oret, ut quod credit intelligat. Pater et Filiuset Spiritussanctus, et propter individuam deitatem unus est Deus, et propter uniuscujusque proprietatem tres persons sunt, et propter singulorum perfectionem, partes unius Dei non sunt. Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus sanctus. Idem libro de Trinitate. Si solus Filius intelligit sibi et. Patri et Spiritui sancto, illud consequitur, ut Peter, non sit sapiens de seipso sed «de Filio, nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia esse potest. Ac per hoc si Pater non intelligit ipse aibi, sed Filius intelligit Patri: profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et illa ea essentia est qua sapientia, non Filius a Patre quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam, quod falsum est. Est ergo Deus Pater Bapiens ea quae ipse est sua sapientia, et Filius sapientia Patris, de sapientia quae est Pater, de quo genitus est Filius. Quare et intelligens est Pater ea (quee ipse est) sua intelligentia; Filius autem intelligentia Patris de intelligentia genitus quie est Pater. Idem. Non quoniam Deus Trinitas est ideo triplex putandus est, alioquin minor esset in singulis, quam in tribus pariter. In hac quoque Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris: quia persona Patris non aliud est quam ipse Pater. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium, vel ad Spiritum sanctum sicut Deus et similia. Hoc enim solum nomen est quod cum dicatur de singulis ad se, pluraliter non singulariter accipiatur in summa. Dicimus namque quod Pater est persona, et Filius persona, et Spiritus sanctus persona. Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non una persona, aed tres. Verum cum dicimus tres personas unam essentiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis predicamus. Videtur posse diciut tres homines una natura, sed plus sunt duo homines quam unus: sed non major est essentia Pater et Filius, quam solus Pater, aut solus Filius. Et tres illi personsz, si ita dicendte sunt, aequales sunt in singulis, quod animalis homo non percipit (1 Cor. xxi). Cur ergo latinitas hoc ita inusitate posuit, nisi quia voluit hoc unum nemen servirehuicsignificationi, quointelligiturTrinitas, nec omnino taceremus quod tres, cum tres esse fateremus: quo nomine non diversitatem intelligi Bed singularitatem voluit. Ita et illg tria et a se invicem determinari videntur, et in se infinita sunt, et ita singula sunt in singulis, et omnia in omnibus singulis, et singula in omnibus, et unum omnia. Idem: Denique si qua est Deo cum alicujus nominis communio, valde procul dubio intelligenda est diversa significatio. Sed hoc potentiori ratione oportet ostendere. Si nullius accidentis susceptibilis est, quomodo dicitur justa vel sapiens vel aliquid hujusmodi divina natura? Sed certum est quod summa natura ideo vere eat; quia per se est quidquid est, nihil autem justum est nisi per justitiam. Igitur ei non est justa nisi per justitiam: et non potest esse justa nisi per se, quid consequentius quam ut eadem sit ipsa justitia per quam justa est? Quapropter si queratur quid sit ipsa summa natura, quid rectius respondeatur quam justitia ? Et cum creatura dicatur justa in eo quod quale est: eo quod habet justitiam, ipsa (scilicet divina justitia) non proprie dicitur, habens justitiam: sed existens justitia. Et ideo non in eo quod quale, sed in eo quod quid sit dicitur, nihilque in ea differt, sive dicatur justa sive justitia, quod vero in exemplum justitie ratum esse conspicitur: hoc de omnibus que similiter de summa natura dicuntur intellectus perrationem sentireconstringitur. Quidquid igitur eorum de illa dicatur, non qualis vel quanta; eed magis quid sit monstratur. Quidquid enim est quale vel quantum, est etiam in eo aliud quod est, unde non simplex, sed compositum est. Nam cum aliquis homo dicatur corpus et rationalis et homo, non uno modo vel una consideratione haec tria dicuntur; secundum aliud enim corpus, et secundum aliud rationalis est, et singulum horum non est totum quod homo. Illa summa essentia, summa vita, summa justitia, summa sapientia, summa magnitudo, summa zeternitas; et alia similiter" quicunque sint in vocabulis multiplicia; non plura significant, sed unum.
Idem: Neque persona Patris neque Spiritus sancti, sed sola Filii persona carnem suscepit, et ut hoc intelligas comparationibus utar, ut ex creatura creatorem intelligas. In anima est ratio: et cum sint unum, aliud anima agit aliud ratio: Anima vivimus, ratione sapimus: ita Pater et Filius et Spiritus sanctus, cum sit una substantia: tota Trinitas operata est hominem quem assumpSit, eumque non tota Trinitas assumpsit, sed sola persona Filii. Idem in libro quinto de Trinitate: Deo aliquid accidere non potest. Dicitur ad aliquid: sicut Pater ad Filium, et Filius aiPatrem, quod accidens non est, quia ille semper Pater, et ille semper Filius. Si vero Pater ad seipsum diceretur, secundum substantiam diceretur. Item, quamvis diversum sit esse Patrem et esse Filium., non est tamen diversa substantia, quia haec non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum: quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. Item, non secunduin hoc quod ad Patrem dicitur, aequalis est Filius Patri: restatergo ut secundum id aequalis sit, quod ad se dicitur. Quidquid autem ad se dicitur, secundum substantiam dicitur. Restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Eadem igitur utriusque substantia. Cum vero ingenitus dicitur Pater non quid sit, sed quid non sit dicitur. Cum autem relativum negatur: non secundum substantiam negatur, quiaipsum relativum nonsecundum substantiam dicitur. Idem: Quid tres? Magna prorsus laborat inopia humanum eloquium. Dictum est tres personzs: non ut illud diceretur, sed ne taceretur. Idem: Trinitas nullo modo Filius potest dici. Idem: Fatendum est Patrem et Filium principium Spiritus sancti. Idem: Filius non tantum ut Filius, quod relative dicitur: sed omnino utsitipsa substantia nascendo habet. Idem: Cum conaretur humana inopia loquendo proferre quod tenet de Domino Deo, timuit dicere tres essentias, neintelligeretur in illa summa «sequalitate ulla diversitas. Idem: Ideo dicimus tres personas non ut aliqua intelligatur diversitas essentis, sed ut vel uno vocabulo responderi possit cum dicitur, quid tres, vel quid tria.
HieRONYMUS. Unum in tribus personis fatemur Deum, tres personas expressas sub proprietate distinguimus; non nomina tantummodo, sed et nominum proprietates, id est personas: velut Greci exprimunt vséeraeu: id est subsistentias confitemur, nec Pater Filii aut Spiritus sancti personam, aliquando excludit: nec rursus Filius aut Spiritus sanctus, Patris nomen personamque recipit: aed Pater semper Pater est, Filius semper Filius est, Spiritus sanctus semper Spiritus sanctus. Itaque substantia unum sunt: personis ac nominibus distinguuntur.
AMBROSIUS de Trinitate: Assertio nostrae fidei haec est, ut unum Deum esse dicamus, non duos aut tres. Tres deos esse dicit qui divinitatem separat Trinitatis. Nos autem Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum esse confitemur, ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis et unitas potestatis. Deus enim unus est. Deus nomen est magnificentiz, non potestatis. Si ergo unus Deus, unum nomen, una potestas, una Trinitas. Denique dicit: Ite baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. xxvii). In nomine itaque, non in nominibus. Unum nomen est ubi est una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc nomen est in quo oportet omnes salvos fieri (Act. 1v). Idem: Ego etPater unum sumus. Unum dixit ne fiat distinctio potestatis, sumus addidit, ut personas cognoscamus. Non enim Pater ipse qui Filius, sed ex Patre genitus Filius. Ex Deo Deus, ex pleno plenus Non sunt igitur haec nuda nomina, sed virtutis indicia. Plenitudo divinitatis in Patre, plenitudo in Filio: sed non discrepans nec confusum quod unum est, nec multiplex quod indifferens. Quomodo Filius a Patre genitus sit, impossibile est scire, mens deficit, lingua silet, non hominum tantum, sed et angelorum. Supra angelos, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum: credere jubemur, non discutere permittimur. Aufer argumenta ubi fides quieritur. Credimus unum Deum Patrem et. Filium et Spiritum sanctum. Patrem, eo quod habeat Filium; Filium eo quod Patrem; et Spiritum sanctum eo quod sit ex Patre et Filio. Pater ergo principium divinitatis, qui sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater. A. Patre Filius natus: ab eo vero et a Filio procedit Spiritus sanctus. Pater seternus, eo quod habeat Filium aeternum, cujus seternus sit Pater. Filius aeternus eo quod sit Patri et Spiritui sancto coaeternus. Spiritus sanctus aeternna, eo quod Patri et Filio sit comternus. Non confusa, ut Sabellius dicit. Trinitas in una persona, neque separata, aut divisa in natura divinitatis, ut Arius blasphemat; Sed alter in persona Pater, alter Filius, alter Spiritus sanctus; unus in natura, in Trinitate, Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Idem: Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum, ut qui eratin Deitate Patris Dei Filius, ipse fieret. in homine hominis Filius, ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset nativitate Filius. Dei ergo nativitate Filius, hominis factus est Filius, natus secundum veritatem natur: ex Deo Dei Filius; et secundum veritatem naturie ex homine hominis Filius, ut. veritas geniti non adoptione nec appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet; et esset verus Deus et verus homo unus Filius.
Idem: Non ergo duos Christos, neque duos filios, sed Deum et hominem unum Filium, quem propterea unigenitum dicimus manentem in duabus substantiis, sicut ei naturse veritas contulit non confusis naturis, neque immistis. Ita enim Filius assumpsit hominem, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto, quaternitas facta est; sed Trinitas mansit; assumptione illa ineffabiliter faciente, persone unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum, nec hominem tantum dicimus Christum, sed Deum verum natum de Deo Patre, et verum hominem natum de homine matre. Nec ejus humanitatem qua minor est Patre, minuere aliquid ejus divinitati qua sequalis est Patri Hoc ergo utrumque unus est Christus qui et secundum Deum dixit: Ego et Pater unum sumus, et secundum hominem: Pater major me est (Joan. xiv). Ex quo homo esse ccpit, non aliud coepit esse quan Dei Filius; et hic unigenitus, et propter Deum verbum quod illo suscepto Verbum caro factum est, ut quemadmodumest una. persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona Verbum et homo.
Idem: Christus Jesus Dei Filius est, et Deuset. homo. Deus, quia Dei Verbum; homo, quia in unitate personae, áccessit Dei Verbo anima ratio- nalis et caro. Et qui unicus Dei Filius est, est À. etiam Filius hominis, idem ipse. Utrumque, ex utroque, unus Christus, unus Dei Filius; non duo filii Deus et homo, sed unus Filius. Idem: Deus hominem assumpsit, homo in Deum transivit, non naturc versibilitate, sed Dei dignatione, ut nec Deus mutaretur in humanam substantiam assumendo hominem, nec homo in divinam glorificatus in Deum; quia mutatio vel versibilitas naturae, vel diminutionem vel abolitionem facit. Creditur a nobis sine confusione conjuncta Trinitas, sine separatione distincta.
Idem: Nihil creatum, aut serviens, in Trinitate credendum est; nihil inequale, nihil gratie - quale; nihil anterius, posteriusve, nihil majusaut minus; nihil extraneum aut officiale alteri ;nihil p sibi invisibile, nihil creaturis visibile; nihil moribus vel voluntate diversum; nihil de Trinitatis essentia ad creaturaram naturum deductum;nihil officio singulare nec alteri communicabile; nihil confusum sed totum perfectum, quia totum ex uno, et unum, non tamen solitarium.
Idem: Homousion ergo idem in deitate Patris Filius; homousion Patri et Filio Spiritus sanctus; homousion Deo et homini unus Filius manens Deus in homine suo in gloria Patris desiderabilis videri ab angelis. Sicut Pater et Spiritus sanctus adoratur ab angelis et omni creatura; non homo propter Deum, vel Christus cum Deo, sed homo in Deum, et in homine Deus.
Capitulum 5
Multi quaerant de carne illa quam verbum assumpsit qualiter a peccato munda fuerit, et qualiter sine peccato penam peccati portaverit. Et de eo quidem qualiter a peccato vel munda fuerit, vel mundata, quorumdam existimationem tacere non debemus, ne forte si non exponatur, non videatur, et si non videatur quod est, credatur quod non est. Quidam putant carnem illam quae assumpta est a Verbo ita ab initio et in primo parente quando tota massa nature humans per peccatum corrupta est, a contagione et a corruptione peccati immunem fuisse custoditam; et ab ipso primo parente usque ad susceptionem sui a Verbo, liberam ab omni peccato;et mundam deductam, ut nunquam sub peccnto fuerit, et ideo a peccato non liberatam, sed liberam. Aiunt enim quod illa pars nature humans sub peccato esse non debuit, per quam ipsa natura humana ubi obnoxia peccato fuerat, a peccato liberanda erat. Ad comprobandam eamdem existimationem adducunt illud quod apostolus: Cum novum sacerdotium veteri preferendum assereret, Melchisedech qui typum ipsius Christi ac novi sacerdotii gerebat, ab Abraham decimas accipisse ostendit (Hebr. vii), in qua decimatione etiam Levi a quo veteris sacerdotii ministros descendisse dubium non est, decimatum comprobavit;acper hoc vetus sacerdotium quodin Levi decimas dedit inferius; novum autem quod in Melchisedech, qui forma Christi est, decimas accepit, superius et. dignius existimandum. Ubi tamen Christum qui tunc secundum carnem similiter ut Leviin lumbis Abraho fuit decimatum non dicimus, ne similiratione novum quoque sacerdotium quod in Christo est, ibidem decimas dedisse convincamur. Quomodo autem Levi qui secundum carnem in lumbis Patris tunc fuit, decimatus est; et Christus qui secundum carnem ibidem fuitdecimatusnon est, nullam causam aliam inveniri posse putant nisi quia caro Levi cum culpa ibi fuit, caro Christi non fuit. Atque ideo quod peccato obnoxium erat expiatione eguisse, quod autem mundum atque a peccato liberum erat, non eguisse. Tali ergo se ratione probare putant quod caro illa quae a Verbo agsumpta est, nunquam obnoxia peccato fuit; sed ab initio sive in eo a quo descendit, sive in lis per quos descendit, munda servata sita peccato, ut aliquando esse posset hostia pro peccato. Sed catholicm veritatis definitio Filium Dei (qui pro peccatoribus et de peccatoribus natus est) de carne obnoxia peccato, carnem assumpsis8e asserit liberam a peccato, et ideo liberam ;quia liberam. Ideo liberam, non quia sub illo nunquam fuerit, sed quia sub illo esse aliquando cessavit. Quando assumpta est, mundata eat. Per eamdem quippe gratiam natura humana mundata est, ut Verbo Deilibera a peccato uniretur, per quam Christianus a peccato liberatur, ut eidem nature in Christo capite suo societur. Appareat itaque nobis, sicut dicit beatus Augustinus, gratia in Christo capite nostro, unde secundum unius cujusque mensuram se percuncta membra ejusdiffundit. Ea gratia fit ab initio (ldei sum; homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus; de ipso spiritu et hic renatus, de quo est ille natus. Eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo spiritu factum est, ut nullum haberet ille peccatum. Sicergo factum est per gratiam, ut caro illa a peccato (sub quo ab origine sua erat) mundaretur; et mundata in illo (qui liber ab omni peccato in ea futurus erat) a peccato libera assumeretur, ut nec gratia corruptioni nature prejudicium faceret, nec corruptio nature gratiam impediret. Quomodo ergo, inquiunt, Christus in lumbis Abrahahe decimatus non fuit, si caro ejus ibi peccato obnoxia fuit? Sed sciendum est quod, licet caro Christi sicut caro Levi adhuc in lumbis Abrahs sub peccato fuit, tamen ipsum peccatum ejus non fuit, sub quo caro ejus fuit. Hoc enim solum ejus ibi fuit, quod inde futurum ejus fuit. Quapropter Levi illic, et naturam et culpam habuit; quia inde per propagationem originis, et naturam etculpam trahere debuit. Quia ergoChristus in lumbis Abrah:e solam naturam habuit: propterea quod ipsam solam inde accepturus fuit, procul dubio oblatione noneguit, quae pro eo quod ejus solum ibi erat necessaria non fuit. Oblatio enim non pro natura, sed pro culpa offertur, qui si culpa non esset, natura oblatione opus non haberet. Sictte- que Levi in lumbis Abrahae decimatus est, quia et naturam et culpam ibi habuit, quia et naturam et culpam inde accepturus fuit. Christus vero decimatus non est, qui propterea quod inde solam naturam accepturus erat, illam etiam tunc ibi culpam non habuit, cum ipsa quae ejus futura erat sine culpa natura, in sua origine culpe obnoxia non fuit.
Capitulum 6
Cap. VI. Quod Verbum cum carne rationalem animam. assumpsit; et qualis fuit anima illa in. sapientia et virtute et justitia et bonitate et merito.
Quidam haeretici fuerunt qui putaverunt in Christo cum carne à Verbo rationalem animam assumptam non fuisse, sed solam carnem Verbo unitam; et ipsam divinitatem Verbi carnem loco anime viviflcasse, eamdemque divinitatem ab ipsa carne quando incruce mortua est recessisse, rursumque ad ipsam quando resuscitata est, vivificandam, et resuscitandam rediisse. Sed Catholica fides habet totum quod hominis erat, praeter culpam, Deum assumpseiese, quia nec aliter verus homo esse potuisset, nisi totum quod ad veritatem human: nature perlinebat, assumpsisset. Accepit ergo cum carne et in carne ipsa animam rationalem, quae et carnem ipsam vegetaret, et sensificaret ad vitam, et secundum liberam voluntatem peccatum respueret et sectaretur justitiam. Cui et hoc ex societate divinitatis collatum est, utspontanes quidem libertate bonum faceret, sed ad malum faciendum nulla prorsua necessitates vel infirmitate declinare potuisset. Dicit quippe beatus Augustinus: De Spiritu sanctoex virgine Maria, Dei Filius unicus natus est; non carnis cupidine, sed solo Dei munere. Libera in illo voluntas erat, ac tanto magis erat, quanto magis servire peccato non poterat. Multa autem quaeruntur de illa anima rationali, equibus unum est. Utrum videlicet mqualem cum divinitate habuit scientiam, de qua quaestione in alio opueculo quod de anima Christi titulum habet, prolixius disputavit. Hic vero hoc solum commemorare sufficit, quod eadem anima sicut plenam et perfectam Dei sapientiam unitam habuit, ita plene et perfecte ex ipsa et per ipsam sapientiam sapiens fuit nec tamen ipsi sapientis natura squalis fuit, quia longe aliud est sapientia sapere, atque aliud sapientiam esse. Ex quo enim humanitati divinitas conjuncta est;ex ipsa divinitatehumanitas accepit per gratiam, totum quod divinitas habuit per naturam, ita ut secundum illam ineffabilem unionem; et Dei esset in humanitate sua totum quod humanitatis erat, et hominis esset in divinitate sua totum quod divinitatis erat. Sic ergo humanitatem Verbi in anima rationali à prima conceptione sua; ex ineffabili unione divinitatis plenam et perfectam sapientiam, et potentiam et virtutemet bonitatem accepisse credimus; et ipsam sicut in unione divinitatis inseparabiliter, sic in ipsa qua ex unione divinitatis erat plenitudine virtutis incommutabiliter permansisse confitemur. Neque enim idcirco Deus homo inter homines conversari voluit, ut quasi per inter- valla temporum sapientia aut virtute proi meritum sibi compararet, et seipso melior 1 sed ut ea sapientia et bonitate quam ipse it nitate sua plenam et perfectam semper hab in humanitate sua plenam et perfectam ser simul accepit, dispensationem salutis hu secundum ineffabilem ordinationem suam pleret. Quapropterid quod dicit Evangelista proficiebat Jesus atate, sapientia, et £ (Luc. 1r), non ita accipitur quasi in sem melior factus, sed quia hominibus quam i bebat sed latebat sapientiam et gratiam, ratio temporum postulabat, magis semper: gis aperuit. Ita apud homines ipse profic quando homines ipsi in ejus cognitione pr runt. Apud Deum autem profecit in eo quo se sapientia et gratia Dei plenum ostendert ad laudem. Dei Patris, a quo hoc esse testal magis semper ac magis provocavit. De r etiam Christi praetereundum non est quod dam minus considerate dicere solent, quod cet Christus homo aliter ad gloriam immor tis pervenire non potuisset, nisi prius per [ nem merendo mortem sustinuisset. Non en: tendunt hi quia quod Deus homo mortalis non necessitatis erat; sed voluntatis. Nam mus homo sine morte ad immortalitatem ] nire potuisset; si se ab inobedientis culpa dire voluisset, quanto magis Christus hom non solum sine peccato homo justus, sed hominem Deus fuit, carni suse quam ad c tium Deitatis conceptione sublimaverat, gl incorruptionis dare potuisset, etiam si illa tolerantiam passionis et mortis humiliare n set? Si enim Christusad gloriam resurrec nisi moriendo pervenire non potuit, ergo f mortuus et Christus; et necesse habuit mo vivere posset. Quid autem dicit? « Vado, i1 immolari pro vobis. » Hic intendite: « Vac molaripro vobis. » Quare non dicit Christu: immolari pro vobis et pro me?Si enim pro tantum mortuus est, ubi est quod dicitis tuum prose? Audite ergo: Christus dicit pro nobis mortuus est; et nos si dicimus pro semetipso mortuus est, beneflcium neg: quia gratias referre nolumus. Si pro se mc est, quid ei debernus ? Ipse igitur sibi congr tur. Pro se sustinuit, sibi recepit. An forte: et nobis? Quare ergo tacuit sibi, et. dixit v An forte erubuit de necessitate, et gloriabat pietate? Ergo ipse erubuit manifestare; tt erubescis improperare. Sed dicunt: Si Ch per tolerantiam passionis gloriam resurrec non meruit, quid est quod Apostolus dicit: € tus factus est pro nobis obediens Patri: Gd mortem, mortem autem crucis; pr quod et Deus illum exaltavit, et donavi nomen quod est super omne nomen (Phili Ecce manifeste dicit Apostolus, quia prof per resurrectionis gloriam Christus meruit tari; quia prius per obedientiam passionis ad mortem non respuit humiliari. Si ergopr hoc exaltatis quia humiliatus; ergo exaltationis causa, humilatio fuit. Ergo inhumiliatione meruit qui in exaltatione humiliationis premium recepit. Si autem merendo ad gloriam pervenit, quomodo ad illam pervenire potuisset, si non meruisset ? Sic ergo istiargumentando de propositione erroris ad conclusionem mendacii perveniunt. Fallit quippe eos quod meriti nomen non discernunt. Et propterea quia dicere non audent Christum nihil meruisse, neforte abeo facta apud Deum nullius virtutis aut pretii fuisse dicere videantur, dum cadere timent, praecipitant se asserentes quod Christus patiendo gloriam meruit, ita ut si passus nonfuisset, illam nec habere potuisset nec debuisset. Si enim dicimus quod nihil meruit, consequens esse putant opera virtutis, aut justitig eum non fecisse. Si autem dicimus quod meruit, statim inferunt aliquid eum prius non debitum sibi operando obünuisse, quod est dicere quod Christus aut bona opera non fecit; aut aliquid quod sibi prius non debebatur operando promeruit. Sed videte quam stulta sit ista assertio. Quid enim ? Ergo Deus bonum opus facere non potest, quia nihil non debitum sibi promereri potest? Aut ideo operando non mereretur, quia ipsidebetur etiam si non operetur ?Quando nobis beneficia impendit Deus, et dona muniflcentiae largitur; nonne haec ipsa faciendo a nobis pro beneficiis suisamari et laudari meretur ?Aut quia meretur, ideo prius dignus non fuit aut minus fuit et opere temporali crevit meritum Dei, et melior seipso factus est Deus ? Nunquid non melius est et multo melius, ut dicamus quod swterna bonitate quae in ipso nunquam crevit (quia plena in ipso et perfecta semper fuit) plene semper et perfecte bonus fuit, et dignus laudari et amari? Et quando opus temporale facit, et nobis bene facit, amari et landari a nobis meretur; et est meritum operis in illo aeternum, quod nobis temporaliter exhibetur. Neque ideo modo non meretur quia prius dignus fuit, neque quia modo meretur prius dignus non fuit. Est ergo meritum in opere, quia quod fit opus est bonitatis, et ipsum meritum tamen cum opere et in operante non incipit, quoniam et ante oxhibitionem operis, bonitas fuit operantis. Similiter Deus homo, qui sicut in divinitate sua ab aeterno perfectam bonitatem habuit; imo ipse perfecta bonitas fuit, ita in humanitate suaa prima conceptione, plenam et perfeclam bonitatem accepit; non tunc primum obedientiam patiendiet moriendi habere coit, quando pati et mori cospit. Ecce concedimus quod Christus propterea exaltatus est a Patre, quia obediens factus est Patri. Ecce concedimus quod obedientia meritum est. exaltatio premium. Quid ergo ? Si obedientia meritum est, nonne ex quo obedientia ccpit, meritum ccpit? Factus est, inquit, obediens. Quis factus est ? Christus. Secundum quid factus est ? Secundum humanitatem. Secundum humanitatem factus est obediens, seeundum divinitatem subesse non potuit in qua s:qualis fuit. Alia Scriptura dicit: Didicit eo his quae passus est, obedientiam (Hebr. v). Didicit quod nescivit. Quid nescivit? Obedientiam. Subesse nescivit ;non potuitin eo quod squaliserat esse inferior. Propterea didicit uod nescivit, quia id quod in excellentiam Deitatis expertus non fuit, per inferiorem naturamin usum assurnpsit. Factus est obediens. Ex quo factus est homo, factus est obediens. Ex quo homo esse copit, subjectus esse coepit. In quantum homo dignitate, in quantum bonus voluntate. Hic est meritum. Si voluntas semper perfecta fuit; et meritum semper perfectum fuit. Ex quo Deus ccpit esse homo, et homo coepit esse Deus. Deus coepit esse homo subjectus, et homo coepit esse Deus perfeotus. Si Deus humiliatus est quantum potuit in homine, homo sublimatus non est quantum potuit in Deo? si. Deus ineo quod homo esse copit, passibilis et mortalis esse coepit, et ho1no in eo quod Deus esse coepit, justus et bonus et perfectus esse coepit. Sicut enim Deus quando homo esse ccpit quod hominis erat accepit, sic et homoquandoDeusessecopit quod eraaccepit Quapropter sicut Deus perfecta sapientia et potestas et bonitas est, ita homo ex quo Deus factus est, perfecte potens et sapiens et bonus in Deo factus est. An putas Christum hominem tunc primum plenam et perfectam potentiam divinitatis accepisse quando dicit: Data est nihil omnis potestas in celo et in terra? (Matth. xxvii). Unde ergo prius deemonibus imperavit, angelos ministros habuit, elementa ad nutum imperii sui inclinavit? An forte quia orantem legis quasi precibus obtinuisse putas quod prius ipse non potuit ? Pater, inquit, clarifica Filium tuum [nomen tuum). Et ecce voae facta est de celo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Joan. xi, xvir). Audistis Filium postulantem, Patrem annuentem. Putas quod precibus obtinuerit quod non obtinuisset si preces non fudisset ? Audi quod sequitur: Non propter me, inquit, facta est tox ista, sedpropter vos(Joan. xu). Si responsio propter me facta non est, nec postulatio propter me facta est. Sicut ergo responsionem Patris non accipio, ut me exauditum intelligam, sic nec preces Patri fundo, ut quod non possum obtineam. Ego enim totum possum. Totum quod Pater potest ego possum qui Filius sum Patris. Omnia enim quae Pater facit, haec et Filius facit similiter (Joan v). Ex quo enim ut Filius Dei Patris, essem homo accepi, totum quod Deus pater potest posse accepi. Videtis ergo quomodo Christus homo im eo quod Filius Dei fuit, et ex quo Filius Dei fuit, divinam sapientiam et potestatem et bonitatem habuit; et plene ac perfecte habuit, quia plene ac perfecte fuit. Aut ideo ab initio hoc non fuit, quia ab initio hocnon dixit ?Hcc, inquit, ab initio non dixi vobis(Joan xvi). Ergo ab initio Christus homo esse ex quo homocoepit Deus non fuit; quia ab initio ex quo homo esse copit, hoc non dixit? Diu fuit Christus homointer homines, priusquam Deum se diceret vel probaret, et quando hoc dicere ccpit, cum magna modestia ac reverentis. hoc dixit: ne scandalizarentur, qui mirarentur, nec susciperent qui non caperent. Ideo reverenter se suggessit, non praecipitanter ingessit. Quem, inquit, dicunt homines esse. Filium hominis? (Matth. xvr) Non prwedicavit, sed interrogavit. Dici voluit, sed dicere noluit, ne non veritatem docere, sed gloriam quierere videretur. Creditis in Deum. et in me credite (Joan xiv). Considera quomodo modeste se adjungit, quia sciebat extra intelligentiam hominis esse ut homo Deus crederetur. Propter eahumanee intelligentice adhuc subtus erat homo, neque in fide hominis adhuc ut Deus crederetur, ascenderat. Ideo dubitanti et amanti dixit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad. Patrem meum (Joan. xx). Propter hoc ergo quia sciebat in conscientia humana se subtus es8e, et ut sequalis crederetur eidem conscientize longinquum et extraneum esse, paulatim illam fovebat, ut ad veritatem assuefaceret, ut, veritas illam illuminaret, non novitas scandalizaret. Sic ergo Christus homo inter homines conversando secundum dispensationem saluti humans congruum per temporum intervalla quod in se simul erat aperuit, et quod ipseab initio plenum et perfectum habebat human: cognitioni per quosdam profectus revelationis se habere, magis ac magis prout oportebat ostendit.
Sed dicunt: Si in Christo homine ab initio ex Obedientia suscipiendae passionis meritum fuit, in hoc ipso jam constat quod, si passurus non fuisset ab initio, meritum obedientie patiendi habere non potuisset. Si enim futura passio non fuisset, obedientia patiendi nulla fuisset. Si obedientia non fuisset, meritum obedientie non fuisset. Sicitaquea obtinendam gloriam incorruptionis, inducere conantur necessitatem passionis. Sed minus considerant quia eadem bonitate qua sead obedientiam passionis spontaneum exhibuit;quia pati voluit, justus et bonas et gloria dignus fuisget, etiam si pati noluisset; si enim pati voluisset ad. patiendum obediensnon fuisset, non tamen inobediens fuisset, quia voluntati Patris hoc nolens non contradixisset, quoniam hocetipse Pater noluisset. Namsicutobediensfuit quia volenti volens consensit, itaprocul dubio obediens fuisset, si nolenti hoc Patri idem et ipsenolensconsensisset. Itaque semperobediens fuisset, etiam si passus non fuisset, neque merito ejus quidquam minueretur, etiam si ad passionem (quam non ex debito, sed ex dignatione suscepit)non humiliaretur. Unum tamen, inquiunt, est quod Christus per passionem obtinuit, quod utique habere non potuisset, si passus non fuisset. Patiendo quippe omnibus credentibus factus est exemplum passionis, sicut resurgendo omnibus patientibus forma glorificationis. Hoc ergolucratus est patiendo, quod ipsum magistrum et doctorem sequuntur omnes qui bene patiuntur. Magnum quid lucratus est. Quid ipsihoc prodest? Precedit, et omnes sequuntur. Cujus bonum esthoc? Errantes inveni, praecessi ut viam docerem, omnes secuti sunt. Mihil quid prodest ? Ego viam sciebam, per me incedere poteram; sed non erat causa pergendi, si compassio non esset subveniendi. Stulti et tardi corde ad credendum, nonne opportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam f(Luc. xx1v.) Intendite: Oportuit itaque, inquit, pati Christum, et ita intrare in gloriam suam. Quid est ita? Per passionem. Post passionem, glorificationem. Quid? Ergo Christus non potuit intrarein gloriam, nisi transiret per penam?Quid est enim oportuit, nisi quia aliter non potuit? Quomodo ergo suam, si oportuit; et quomodo oportuit, si suam? Si. gloria ejus fuit quomodo ut ad illam intraret, pati oportuit? Sed suam propter se, oportuit propter nos. Poterat quidem Christus si voluisset alia via. intrare in gloriam suam ;et quomodo vellet illam B accepisse, quemadmodum si vellet nunquam caruisset, sed semper habuisset. Sed voluit propter nos per poenam ire in gloriam suam, ut moriens timorem tolleret passionis; resurgens redderet spem glorificationis. Hac via ire voluit, quia nos hac via ire debuimus, qui alia non potuimus. Nos volumus, sed non possumus. Ipse potuit, sed noluit; quia si aliter ivisset, pervenisset, sed non subvenisset. Qui ergo Christum in passione aliquid meruisse asserit, ita ut eadem passionne bonum aliquod ad commodum vel utilitatem vel gloriam suam eum obtinuisse contendat, quod juste habere non potuisset, si passus non fuisset, Christum plane in necessitatem passionis ducit, et pariter redemptionis gratiam qua inmorte ip( Bius exhibita est imminuere, vel potius evacuare convincitur; qui causam passionis ejus non nostram, sed ipsias necessitatem fuisse probare conatur. Ergo Christus non meruit quasi sibi indebitum aliquid acquirens; et tamen meruit opus virtutis dignum remuneratione perficiens. Neque enim ideo quia prius ipse dignus fuitopus; virtutis postea exhibitum remunerabile non fuit; neque rursum quia pro opere virtutis remuneratus dicitur, prius etiam quam operaretur dignus fuisse negatur. Meruit ergo quantum ad virtutem operis, quia proopere, remuneratione dignus fuit; nec tamen sic meruit quasi dignus non fuisBet, etiam 8i operatus non fuisset. Pater familias laborat in vinea sua, et post cum ad refectionem venit postulat cibum, bene se meruisse dicit quod accepturus est. Sed aliter mercenarius mereturaliterdominus. Mercenarius meretur quia ei non deberetur, sinon operaretur, Dominus autem etiamsinon operatur, panem suum manducat, quia suusest;etnon opus habetsi vult pro eolaborare, quia suusest et sineopere. Multa suntquae dici potuissent superhis, sed hacpraesenti abbreviationis sufficiant. Novissimo quzsrant deanima illà rationaliquam verbum cum carne in unitatem personae assumpsit, utrum sicut eam ex ineffabili unione divinitatis perfectam sapientiam; et virtutem et bonitatem accepisse dicimus; ita quoque ab initio priusquam gloriam resurrectionis per immortalitatem carnis indueret ex eadem unionedivinitatis, plenam quoque beatitudinem habuisse camus. Quod si concedimus, objiciunt, quod ani- ma illa ante resurrectionem passiones et dolores sustinuit; ac per hoc plena beatitudo esse non potuit, ubi poena et delor fuit. Sed non attendunt quod anima illa secundum aliud carni unita fuit, et secundum aliud divinitati. In eo quod carni unita fuit, vita carnis ipsa fuit. In eo autem quod divinitati unita fuit, vita ipsius divini. tas fuit. In eo autem quod carni jungebatur, recedente anima ipsa caro moriebatur. In eo autem quod divinitatijungebatur, etiam a carne recedens ab. ipsa divinitate non separabatur. Que igitur in sensu carnis ad tempus dolorem sustinuit, in societate Deitatis plenum et perfectum. gaudium semper possedit. Ubi enim perfecte jungebatur, plene et perfecte beatificabatur. Ubi au tem ad tempus minus habuit ex dispensatione, postea euppletum est in glorificatione. Ita tamen ut quod in parte sublimiori habebat verum bonum, necaliquando redderetur, quia nunquam fuitamissum;nec suppleretur, quiaex quo datum est, semper mansit perfectum.
Capitulum 7
Cap. VII. De carne quam Verbum assumpsit, qualis fuit secundum passibilitatei; et sensum et affectum.
De carne verbi hoc primum commemorare oportet quod illam ab ipsa conceptione, Spritus sancti operatione ita mundatam credimus, ut eam verbum ipsum liberam prorsus, et immunem ab omni peccato assumeret; posna tamen peccati voluntate non necessitate assumentis remanente, ut, dum ista in Salvatore sine culpa pateretur, illa quie in salvandis pro culpa pons obnoxia fuerat, liberaretur. De hac itaque pcena passibilitatis sive mortalitatis quzrunt quidam, quomodo in carne Salvatoris erat. Sed facile est scire quomodo caro illa, quandiu in massa generis humani sub originali debito fuit, ponam quoque prevaricationis qua totum tenebatur in toto ipso ex necessitate sustinuit. Postquam autem a toto ipso singulariter divisa est, ut nec in ipso esset, nec cum ipso in causa participaret, jam nihil pene debuit, quia culpe nil habuit. itaque quantum in ipsa fuit, non debuit sustinere penam, quando jam non habuit culpam. Poterat ergo juste Salvator in carne sua quam sineculpa assumpsit, ponam quoque mortalitatis et passibilitatis infirmitatem non assumpsisse, sed eam non solum supra id quod nos summus mortales, quia peccator non erat, sed supra id etiam quod primus homo ante peccatum. fuit, quia probandus non erat a prima conceptione gloria immortalitatis induisse. Primus quippe homo quia probandus erat, talis esse debuit qui et. peccare et non peccare potuisset, ut voluntatis non necessitatis esset utrumque. Neque enim vel obedienti meritum, vel non obedienti culpa esse potuisset nisi et obedientia et praevaricatio voluntaria fuisset. Itaque quia ad probationem utrinque voluntas ejus exspectabatur, ad utrumque ei possibilitas prestabatur. Quia vero peccandi et non peccandi possibilitatem habuit, oportebat ut et moriendi et non moriendi possibilitatem haberet. Si enim ex necessitate immortalitas fuisset, et pre Varicator et peccator mori non potuisset, atque ita inobedientia ponam debitam non haberet, nec se recognosceret aliquando peccator si mortuus intus, foris semper viveret. Item si ex necessitate mortalis fuisset, etiam in obedientia persistens, mori debuisset; et injuste sine culpa puniretur, si non peccans moreretur. Quapropter quia probandus erat, et utrum in obedientia persisteret exspectabatur, care quoque illius et secundum aliquid mortalis erat; quia scilicet mori poterat; et secundum aliquid immortalis erat quia poterat non mori, quatenus ex eo quod mori poterat moreretur si peccaret, et ex eo similiter quod mori non poterat, non moreretur si in obedientia perseveraret. Christus autem homo quia perfectus a principioet probatus inventusest, ad perfectionem vel ad probationem exspectatus non est. Et idcirco sicut liberum arbitrium habuit, nec tamen ita ut peccare posset, ita quoque et immortali tatem quantum inseerathaberedebuit, et ita ut-mori omnino non posset. Unde constat quod Christo homini a principio non solum ea immortalitas debebatur, quam primus homo habuit ante prievaricationem; sed illa quoque quam nunc secundus habet post resurrectionem ut videlicet sicut ex consortio Deitatis spiritu confirmatus erat ad veritatem, ut peccare non posset, ita quoque ex merito virtutis carne confirmatus esset ad incorruptionem, ut Tori non posset. Sed quia caro peccatrix a poena peccati liberari non potuit, nisi caro ejusquae sine € peccato erat pateretur, infirmitatem passibilitatis et mortalitatis in carne assumpta retinuit potestate, sustinuit voluntate, non passus est necessitate. De sensu autem passionis in carne Christi, quidam male serisisse inveniuntur. Asserentes carnem illam in omnibus iis quae in ea et. circa eam exhibita sunt passionisgenera; similitudinem quidem passionis et doloris suscepisse, sed nullum omnino dolorem aut passionem sustinuisse. Sed non attendunt quanta absurditas hujusmodi assertionem consequitur. Quomodo enim in Christo vera compassio fuit, si vera passio non fuit? Quomodo stabitquod dicit propheta: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit? (Isa. Lui). Si Christus in cruce dolorem passus non fuit, quare tantopere calicem passionis transferri a se postulavit? Quid sibi voluit sanquis desudans augustiam imminentis mortis contestatus? Quid sibi voluit quod ipse Christus et infirmitatem secundum quam caro passionem timuit, et voluntatem secundum quam spiritus promptus fuit exponens, ait: Spiritus quidem qpromptus est, cavo autem infirma? (Matth. xxvi; Marc. xiv.) Ieti ergo qui negant in Salvatore secundum infirmitatem carnis veram fuisse passionem, quantum in se est eam quae per passionem Christi facta est, negareconvincuntur redemptionem. Suntaliiquinon minori dementia de affectibus humanis in Christo (quos secundum veritatem nature cum humanitate et in humanitate suscepit) quaedam non solum falsa, sed horrenda etiam blasphemare wow Wsswsr runt. Quia enim Apostolus ait. Non. habemus pontificem qui non possit compati infirmitati bus nostris; tentatum autem per omnia (Hebr. IV); asserunt humanum affectum in Christo; motus etiam vitiorum sensisse, absque consensu tamen rationis, secundum eam concupiscendi in firmitatem qua nos qui peccatores sumus ex illa originali corruptione quam portamus, illicitos appetitus, et motus concupiscentir surgentis, et vitii tentantis delectationem etiam inviti sentire solemus. Hos autem motus idcirco Christum in carne sua voluntarie sustinuisse, ut quasi illi tentantibus resistendo victor existeret, quatenus et sibi tentationem vitiorum superando premium justitie acquireret, et nobis in tentatione positis resistendi et vincendi in semetipso exemplum formaret. Sed absit a sensu Christiano ut ullam in illa carnesacrosancta agni immaculati inordinate delectationis et concupiscentie illicite titillationem aliquo modo fuisse, aut dicat, aut credat; quia si vel aliquam prave delectationis radicem autmotum concupiscendi inordinatum inilla fuis8e diceremus, profecto ab omni vitioliberam negaremus. Quomodo autem vitium mundaret, si vitium portaret? Motus quippeinordinatus ex infirmitate concupiscendi, surgens cum ipsa tantum corruptione de qua oritur non solum poena est, sed culpa; quae tamen in baptizatis ad damnationem non imputatur: quia per gratiam novae regenerationis excusatur. SicutdicitApostolus: Jam nihildamnationis est iisqui sunt in Christo Jesu (Rom. (C; vini). Haec tamen corruptio per gratiam sacramenti non quidem accipit ut culpa non sit, sed ut damnabilis noa sit, quia sí culpa omnino non esset, non haberet excusari, quia non deberet imputari. Quapropter illam infirmitatem humane nature que poena est, solum cum susceptione carnis Christum assumpsisse veraciter dicimus; illam vero quae sic pona est ut etiam culpa sit, nullatenus admisisse indubitanter affürmamus. Neque enim sic victorem vitiorum dicere volumus, ut cum ipsa quae vinceret vitia portasse aliquando ac sensisse dicamus. Propterea enim per solam penam infirmari consensit, ut eos qui et inculpa et in pcena segrotabant: primum a culpa justificaret, postea a poena liberaret.
Capitulum 8
Cum sicut superius dictum est incarnationem Filii cum ipso Filio; Pater simul et Spiritus sanctus operatus sit, merito quiritur quare in Scriptura sacra singulariter de Spiritu sancto conceptus memoratur. Hsc quidem aicut et caetera quae de ipso dicuntur humana intelligentia timide contimide contingit; sed devotio fidei amplius przsumens secundum puram conscientiam fldenter inquirit. Quaerendum itaque in primus est quomodo intelligi oporteat quod dictum est beatam Mariamde Spiritu sancto concepisse. Scimus namque et omnes jam frequentissimo usu nature didici- mus, quod cum mulier a viro concepisse dicitur, non aliud nisi substantiam carnis ad generandam carnem per carnis coitum suscepisse memoratur. Et haec quidem carnis substantia de carne viri per ipsum carnis coitum transfusa, cum carne mulieris una caro efficitur, ut id quod nasciturum est ex utriusque substantia veraciter originem sumens ab illo, per istam etiam ab ista generetur. Ergo mulier a viro concipit, cum a carne viri per coitum carnis semen suscipit, ad generandam carnem. Nec aliud concipit quam ille est a quo concipit; aut ipsa quae concipit et quod concipit, hoc parit. Quid ergo dicemus? Nunquid Spiritus sanctus de sua substantia semen partus infudit alvo virginis? Quomodo ergo semen carnis ministrare potuit substantia spiritualis? An forte semen carnis non fuit quod conceptum est; et caro fuit quod natum est. Quid dicemus? Quomodo Maria de Spiritu sancto concepit? Et si de Spiritu sancto concepit, quomodo Spiritus sanctus pater Christi non fuit? Hz: c omnia magna consideratione indigent, ne forte in re difficili et valde obcura, humanus sensus aliquid amplius sua possibilitate presumat. Nec ideo de his dubitandum est quia obscura sunt, necideo aliquid temere definiendum, quia credenda sunt. Quzramus ergo quid concepit Maria. Aut carnem non concepit, et carnem non genuit, aut si carnem genuit carnem concepit. Quod enim concepit, hoc genuit. Sed quomodo carnem ministrare potuit-non caro? aut non carnem gignere caro? Ista perplexa inquisitio sive quierendi ratio, quemadmodum sanc et competenter intelligi valeat consideremus. Et primum inea quae secundum solitam et usitatam naturse operationem peragitur conceptione, ejusdemnaturae opusquomodocompleaturintueamur. In parentibus carnaliter generantibus, et per carnis coitum nascituram carnem ex carne fabricantibus, utrobique natura substantiam ministrat partui creando, ut ex utriusque carne procedat, quae solum in unius carne formanda est caro. Tamen hoc vectigal quod natura quasi debitum quoddam ex instituto Creatoris, ad fabricam humani corporis absolvendam impendit, ita prorsus sine ulla necessitate, aut coactionne ab ea requiritur, ut nisi sola dilectione, et, ut sic dixerim, spontanea charitate, ad tribuendum id non inclinetur. Nihil enimest praeter solam dilectionem, quod hoc debitum a natura extorquere possit, sed cum spontanea fuerit charitate persuasa, tuncnimirum Sibi ad invicem ad opus consummandum ex utraque parte libenter atque gratanter occurrit. Sane quidquid violenter nolenti arripitur; ad ejusmodi caus effectum incongruum prorsus atque inefficax demonstratur. Sola ergo dilectio est quae naturam persuadere, et volentem quodammodo cogere potest ad seminandum partum. Et quidem in muliereamor viri, in viro autem amor mulieris, idem agere solet, ut quia in altero solum natura Bibi sufficiens non est; alterutrum sibi per dilectionem subveniat, ut quod in neutra per se potuit, in utraque per se cum altera possit. Igitur semen humani partus a sola muliere formandum A concipitur, quod simul a viro et muliere seminatur. Quod quidem, sicut jam dictum est, in muliere per amorem viri; et in viro per amorem mulieris, natura operatur. Propter quod etiam mulier" non nisi a viro concipere dicitur, licet tam de se quam de viro accipiat, unde fecundatur. Et recte de solo viro concipit, quia id quod concepit, in altero quidem de carne viri sumnitur, in altero autem per amorem viri ministratur. Non itaque hoc solum de viro concipit, quod de viro accipit; sed hoc etiam de viro concipit, quod ex se de amore viri accipit. Hoc premittere voluimus, propter id quod dictum est Mariam de Spiritu sancto concepisse. Concepit ergo Maria de Spiritu sancto, non quod de substantia Spiritus sancti semen partus aceeperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti, ex carne virginis divino partui natura substantiam ministravit. Nam quia in corde ejus amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne ejus virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat. Cujusdilectio in cordeillius non suscepit socium, ejus operatio in carne illius non habebat exemplum. Hoc igitur solum virgo concepit, quod de sua carne per amorem etoperationem Spiritus sancti accepit, de quo etiam solo, sine virilis seminis admistione filium genuit. Non ergo libido carnis conceptionem in virgine operata est, qua nec de carne viri semen accepit, nec de sua carne per amorem viri concepit, sed per amorem et opetionem Spiritus saneti. Nec ipse Spiritus sanctus idcirco pater Christi dicendus est, quia ejusamor conceptionem virginis operatus est, quia non de sua essentia virgini semen partus tribuit; sed ipsi de carne propria virgini per amorem suum atque virtutem, substantiam ministravit. Christus ergo et de virgine natus est, quia de carne virginis carnis substantiam accepit, et de Spiritu sancto conceptus est, quia ipsa eum virgo ex sola carno sua sine admistionevirilis seminis, per Spiritus sancti operationem amoremque concepit. Hinc est quod eidem virgini pariture per Angelum dicitur Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Aitissimi obumbrabit tibi (Luc. 1). Spiritus santus namque virgini supervenit, ut per ejus operationem caro Christi de carne virginis formaretur, D et virtus Altissimi obumbravit ei ne substantiam carnis ministrans carnali concupiscentia uteretur.
Capitulum 9
Quaeritur etiam utrum Verbum carnem simul et animam assumpserit, an carnem prius quam animam sive animam prius quam carnem. Sed verissime et absque omni dubitatione creditur quod ex quo hominem Deus assumpsit, totum assumpsit; quiaex quo hominem assumpsit, sicut homo Deus: sicet Deus verus homo fuit. Verus autem non fuisset in sola carne, aut in amima sola, quia homo est et caro et anima. Itaque quando hominem assumpsit, simul utrumque assumpsit. Assumpsit autem carnem et animam, id est homi- nem, naturam non personam. Neque enim assumpsit hominem personam; sed assumpsit hominem in personam. Ideo autem hominem assumpsit; quia carnem humanam et animam humanam assumpsit. Ideo vero personam non assumpsit, quia caro illa et anima illa priusquam verbo unirentur in personam, non erant unita ad personam. Una unio uit, et ad unum unio fuit, et verbi et carnis et animae. Non prius verbum et caro, nec prius verbum et anima, nec prius anima et caro sed simul verbum et anima et caro. Sed erat quidem Verbum ante hanc unionem persona quia Filius erat qui persona erat, sicut Pater persona erat, et. persona Spiritus sanctus erat. Et erat persona aeterna sicut Verbum zeternum erat, et. Filius seternus erat. Nec coepit esse persona Verbum, quando homo esse coepit; sed assumpsit hominem, ut hoTo persona esse inciperet, nec alia persona quam. illa erat, quae eum acciperet. Itaque Verbum per80na accepit hominem, non personam, sed naturam, ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim assumpto homine quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, quia homo assumptus ex quo Deus esse coit, non alia persona esse coopit, quam illa quae eum suscepit. Qui ergo hominem assumptum negat personam esse, negat hominem in personam assumptum esse. Si enim illud nunquam futurus esset, frustra ad illud aliquando assumptus esset. Nunc igitur homo assumptus persona est, et non alia; sed ipsa illa persona a qua assumptus est, quia et assumens et assumptus una persona est. Deus, horno est. Verum est propter humanitatem suam. Homo, Deus est. Verum est propter divinitatem suam. Deus humanitatem suscepit; homo divinitatem accepit. Et est Deus homo propter humanitatem quam suscepit, et habet; et homo Deus propter divinitatem, non de duobus dicitur, sed de uno; quia Deus et homo non duo sed unus est Jesus Christus. Sed dicis: Quomodo unus? Dic mihi qualis unio; et ego tibi dicam qualiter unus. Si vere ineffabilis est unio Dei et hominis; ineffabiliter non duo sunt, sed unus Deus et homo. Tamen non omnino duo sunt: Deus et homo, sed unus Jesus Christus. Qui est Deus, ipse est homo; et qui est homo, ipse est Deus: non alter etalter sed ipse unus et idem. Quia significat homo ? naturam. Quem significat homo ? personam. Si queris quid significat homo aliud significat homo: et aliud Deus. Homo enim significat humanitatem; Deus significat divinitatem. Si qumris quem significat homo, eumdem significat quem Deus, quia idem est et homo et Deus. Quid est homo? Si naturam queris: corpus et anima. Bene dico, quia hoc est homo; hoc esse hominis est, quia hoc esse hominem. facit. Quid est homo? Si. personam quaeris Deus est. Quare homo Deus est? Quia huminatitas divinitati personaliter unita est. Natura Dei divinitas, natura hominis humanitas; et divinitas quidem. humanitas non est, Deus tamen homo est. Natura diversa, persona una. Quia autem unita eat we- tura, una est persona; et quia persona Dei et hominis una est; Deus et homo unus est. Propterea quod facit Deus facit homo, et quod facit homo facit Deus; quia non duo, sed unus, Deus et homo. Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de celo Filius hominis; qui est in colo (Joan. 11). In terra loquebatur, et in coelo se esse testabatur. Utrobique enim erat. In terra per humanitatem, in colo per divinitatem. Idem qui in coelo erat, in terra erat. Per humanitatem in terra et tantum in terra, per divinitatem in coelo et. in terra. Si cognovissent, nunquam Dominum gloria crucifizissent (I Cor. 11). Mirum est. Homo in colo dominabatur; et Deus in cruce moriebutur. Si potuit homo in terra positus per humanitatem, in collo esse per divinitatem, potuit et Deus in colo regnans per divinitatem, in terra mori per humanitatem. Sed dicis. Quomodo Deus mori potuit? Deus qui immortalis est, quomodo Tnortuus est? Hoc ego sciebam, quia essent qui hoc dicerent. Deus mori non potuit: homo mortuus est, Deusmortuusnonest. QuareergonegatisDeum mortuum esse? Quia, inquiunt, divinitas mori non potest. Si propterea Deus mortuus non est, quia secundum divinitatem mortuus non est; ergo nec de virgine Deusnatus est, quiasecundum divinitatem de virgine natus non est: nec inter homines Deus conversatus est, quia secundum divinitatem inter homines Deus conversatus non est, et cietera omnia quae in carne operatus est Salvator. Si ergo Deus hsc non fecit, quis ille fuit, qui haec fecit? Nos putavimus Deum fecisse hzec omnia. Vos dicitis, quod Deus haec non fecit. Dicite ergo: Quis ille fuit qui haec fecit? Christus, inquiunt, hec omnia fecit. Ergo Christus hiec fecit, et Deus non fecit. Videte ne forte dicatur vobis. Si Christus hac fecit, et Deus hsc non fecit; ergo Christus Deus non fuit. Nolite tangere christos meos; et in prophetis meis nolite malignari (Psal. civ). - Vos tangitis Christum, et in propheta malignamini. Non dicitis Christum Deum non esse, et ta- men dicitis quod si verum esset, Christus Deus non esset. Ergo tangitis Christum. Non aperte negatis, sed occulte necati. Non, inquiunt, negamus aut necamus: Sed ideo dicimus Deum mortuum non fuisse, quia secundum divinitatem Christus mortuus non fuit. Ergo dicite, quando Christus ambulavit in terra Filium hominis in colo non fuisse, quia secundum humanitatem in coslo non fuit. Si autem non ideo homo in colo non fuit, quando in terra ambulavit Christus; quia secundum humanitatem in colo non fuit, neque ideo mortuus non fuit Deus, quandoin cruce pependit Christus, quia secundum divinitatem mortuus non fuit. Quid enim?Si secundum hoc aut hoc nonestergo non est?Si secundum hocnon est tamen est; quia secundum aliud est. Auctoritatem vultis Audite lucernam, si non creditis luci. Augustinus dicit: Si propter hominem mortuus est Deus, non est homo victurus cum Deo? Non est. mortalis victurus in aeternum, propter quem mortuus est, qui vivit in aeternum? Sed quomodo mortuus est Deus? Unde mortuus est? Et potest mori Deus? Accepit ex te, unde moreretur per te. Idem iterum: Verbum, inquit, crucifixum esl, sed non mutatum est in hominem. Et iterum: er id ergo quod homo erat mortuus est Deus; et per id quod Deus erat excitatus est homo. Et quidquid passus est homo, non potest dici non passus Deus; quia Deus erat hominem assumens, sed non est. mutatus in hominem. Videte adhuc. Quis fuit ille qui dixit: Antequam Abraham fieret ego sum? (Joan. vr). Nonne homo? Quis fuit ille qui dixit: Pater, clarifica me claritate quam habui priusquam mundus esset apud te? (Joan. xvn). Nonne homo? Ergo homo vere dixit: Priusquam Abraham fieret ego sum. Ergo homo vere dixit: Pater clarifica me claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Quid? Hoc vos scandalizat? Hoc vos movet quod illos movebat qui dicebant: Quinquaginta annos nondum habest et Abraham vidisti? (Joan. vi). Quare non? Nonne et illi verum dicebant qui haec dicebant? Paulo ante Evangelista dixerat quia ipse Jesus incipiens erat quasi annorum triginta (Luc. rm). Pauca tempora ab illo fluxerant usque ad hoc. Nondum quadraginta anni completi erant quanto magis quinquaginta non erant? An forte verum dicebat; qui trigintaannorum illum essedicebat;quia hoc erat, et non verum dicebant qui eum nondum quinquaginta annos habere dicebant; quoniam ethoc amplius erat? Qui enim triginta annos nominabat quod amplius erat, non negabat. Qui autem quinquaginta annos non credabant; multo magis quod amplius erat non concedebant. Quid ergo? Quando triginta annos evangelista nominabat, nihil nobis certum determinàre voluit de spatio temporis etatis Jesu; hoc est, hominis Christi usque ad quod nostra cogitatio iret et ultra non procederet? Si amplius habuit in eo quod hoc habuit, quare evangelista ampliusnon dixit? sed non amplius habuit in eo quod hoc habuit. Triginta annorum erat Jesus, homo triginta annorum erat, quia :tas hominis triginta amorum erat. Triginta anni jam fluxerant et non amplius: ex quo homo esse coeperat. Propterea homo trigintaannorum erat etnon plus. Et quid ? $i homo trigenta annorum tantum erat, nonne similiter Deus triginta tantum annorum erat qui homo triginta tantum annorum erat?Quam recens Deus. Quam parvam etatem habuit Deus? Vera parvam, quia parvus factus. Parva stas in parvo, magna sernitasin magno. Tamen plus temporis non habuit ubi temporalis fuit. Ubi enim sternus fuit, nec trigenta annorum fuit, nec viginti, nec decem, nec quinque, nec unius. Illic enim non fuit annuus. sed zternus. Ubi autem temporalis fuit, non plus fuit. Ubi sternus fuit, quid dicam? Plus fuit? Patrum est hoc. Tempus enim nequaquam ad comparationem seternitatis accedere potest. Ergo seternitas fuit. et tringinta tantum annorum fuit, et in tempore ccpit, et ante tempora. fuit: et in eo quod coepit in tempore factus est homo: et in eo quod fuit ante tempora factor est. Deus. Et cum coepit esse homo ex tempore; non tamen coit, quasi prius non fuisset. Et similiter cum factus est homo;non tamen factus est, quasi prius non exstinuisset. Propterea eos qui Christum creaturam esse dixerunt, fides catholica condemnavit, quia Christus quamvis in tempore esse ccpit, non tamen omninoesse coit, quia supra tempora et ante tempora idem ipse semper Deus fuit. Hoc est autem creaturam esse, aliquid de nehilo esse, hocest esse aliquid etfuisse nihil. Non autem omnis qui aliquid esse incipit, ideo esse incipit quia aliquid esse incipit; sicut qui aliquid esse desinit, non ideo esse desinit, quia aliquid esse desinit. Non enim aliquid ita esse desinit, ut nihil sit, sed solum ut id quod esse desinit jam non sit. Sic nonsemper qui aliquid esse incipit, ita aliquid esse incipit, quasi esseincipiat ut aliquidsit;sedut aliquid quod prius non fuit esse incipiat, ut jam sit. Ita Christus, quando homo esse incoepit, aliquid esse incoepit, nec tamen ita aliquid esse incoepit, quasi prius non fuisset aliquid, quia et priusquam hoc fuit quod aliquando esse coepit, fuit aliquid quod semper fuit et nunquam esse coepit. Itaque Deus homo factus estet tamen Deus creatura non est. Quia quod factus est pro eo factus est, quia temporaliter assumpsit, quod semper non habuit; sed ex tempore non accepit, quod semper habuit. Tamen postquam Deus factus est homo, et homo et Deus, unus fuit, et non duo, homo Deus. Et propter ipsam ineffabilem unionem qua Deus et homo unus fuit, sicut Deus per humanitatem suam se veraciter temporalem exhibuit, sic et homo per divinitatem suam ante tempora se fuisse non fallaciter praedicavit. Si Deus zternus triginta tantum annorum aliquando fuit propter humanitatem, quare similiter homo temporalis zeternus non fuit propterdivinitatem ? Er80, inquiunt, homo ab sterno fuit ;et homo mundum creavit, et homo fuit antequam homo esset. Pueri estis et adhuc involumentis infantiae expediri non potuistis. Nondum in vobis exercitati sensus creverunt, qui lacte opus non habent, sed solido cibo. Quid enim sunt verborum involucra nisi quaedam involumenta intelligentie, quibus quandiu sensus humanus obvolvitur, nunquam cordis oculus ad veritatis lumen perfecte aperitur ? Quamritis an fuit homo ante tempora, et ego vos interrogo an Deus copit in tempore? Si seternus factus est temporalis, temporalis facius non est :eternus ? An forte ideo Deus propter humanitatem in tempore fuit, quia homo fuit, quando homo in temporefuit, sed homo propter divinitatem antetempora non fuit, quiaquando Deus ante tempora fuit, homo adhuc Deus non fuit? Fortasse aliquid rationis erit, propter quod ejusmodi lucutiones caveatis; salva tamen integritate fide Christiane ut unum eumdemque ipsum esse credatis, qui et in tempore homo fuit, propter humanitatem suam; et ante tempora Deus propter divinitatem suam. Et idcirco ipse idem veraciter se dixit, et in tempore venisse hominem, et ante tempora fuisse Deum. Cum autem hoc et hoc dixit non alius et alius dixit, sed secundum aliud et aliud dixit. Quod Deus dixit, homo dixit; et quod homo dixit, Deus dixitquia et homo Deus, et Deus homo unus fuit. Quando dico homo, naturam significo humanam, id est animam et carnem. Quando dico Deus naturam significo divinam, id est Verbi divinitatem. Item quando dico homo, personam significo exanima et carne. Item. quando dico Deus, personam significo in divinitate. Non amplius notat homo in natura, quam animam et carnem, neque in persona, quam ex anima et carne. Neque amplius Deus notat in natura quam divinitatem, neque in persona quam in divinitate ;et tamen in Christo persona ex anima et carne, et persona in divinitate non duse sunt persone, sed una persona est. Quas est natura hominis? humanitas. Quae est natura Dei? divinitas. Ex humanitate est homo, ex divinitate est Deus. Quod homo est, ex anima et carneest; hoc est esse ejus; quia natura ejus est. Quod homo. est, ex eo est quod hominis est. Quod Deus est, ex eoest quod Dei est. Et enim quod Deus est; ex divinitate est: hoc esse ejus est, quia natura ejus est. Et ideo quod Deus est, ex eo est quod suum est. Quod homo est, ex eo estquod hominis est. Quapropter quia Deus et homo ex eo quod hominisest, homo est ;et homo ex eo quod Dei est, Deus est; profecto et Deus homo, et homo Deus est. Item quia non ex alio homo Deus, quam Deus, neque ex alio Deus homo, quam homo;non alius, hi sed idem est Deus et homo. Tamen quod homo in suo est conditione; Deus in eodem est dignanatione; et quod Deus in suo est per naturam; homo in eodem est, per gratiam. Sic itaque in Christo aliam dicimus esse humanam naturam, et aliam divinam;sed non alium dicimus esse hominem, et alium Deum ;sed Deum et hominem unum Jesum Christum. Quid est Jesus? salvator. Quid est Christus? unctus. Aliud notat Jesus, aliud Christus; et non alium tamen significat Jesus, quam Christus ;quia unus estJesus Christus. Augustinus dicit:Aliam significationem habet Jesus, et aliam significationem habet Christus, cum sit. unus Jesus Christus Salvator noster. Jesus tamen proprium nomen est illi quomodo Moyses nomine proprio appellatusest, quomodo Eliasquomodo Abraham. Sictanquam proprium nomenet Dominus noster Jesus Christus autem sacramenti nomen est quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos. Lege sermonem Augustini in epistolam Joannis, ibi hoc reperies. Idem in libro De predestinatione sanctorum: Ille, inquit, nos credire in Christum fecit qui nobis fecit in quem credimus Christum. Hoc itaque dicit Augustinus: Vis ergo adhuc plenius audire, quomodo aut secundum quod Dominus Jesus Christus factus est, aut infectus ? Ambrosius in libro quem De Trinitate scripsit, ita dicit; Dicimus igitur, inquit, factum. esse hominem: et ad hominem hoc esse referendum. Denique et alibi habes: Qui factus est ei em semine David secundum carnem (Rom. 1). Secundum carnem utique ex semine David factus est. Deus autem ante secula ex Deo natus est. Nec tamen factum esse semper ad creationem refertur. Seriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis (Psal. xxxix). Et paulo post: Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum ad causam refertur. Unde intelligimus illud quod de incarnatione Domini scriptum est: Dominus creavit me principium viarum suarum, in opera sua. (Prov. vir); id significare quod ad redimenda opera patris:Dominus Jesus ex virgine sitcreatus. Idem in eodem: Paulus, inquit, prohibet me creaturs servire, et Christo admonet serviendium. Non ergo creatura Christus. Paulus, inquit, Servus Christi Jesu (Rom. 1). et bonus servus, qui Dominum recognoscit. Ipse creature servire nos prohibet. Quemadmodum ergo ipse Christo serviret, si Christum creaturam putaret? Vide ergo quomodo Christum et factum et creatum secundum aliquid affirmat; quem tamen creaturam es8e negat. Idern quoque in eodem libro Christum non adoptivum; sed naturalem Filium esse testatur dicens: Per adoptionem nos filii dicimur; ille per veritatem naturze. Quomodo ergo ex nihilo quiexnihilo fecit omnia :Ita oportet secundum testimonia Scripturarum fidei vestigia formare, ut rectecredulitati sincere confessionis puritatem adjungamus.
Capitulum 10
Quidam putaverunt in morte divinitatem a Christo homine recessisse, et mortem hominis aliud quam separationem divinitatis a carne non fuisse. Inveniunt enim quaedam verba in quibus ita dictum esse videtur, et invenientes hujusmodi littera adhzrent, non pertingentes ad spiritum. Beatus quoque Ambrosius tale aliquid videtur dicere in expositione psalmi illius quem ipse Dominus in passione sua de se scriptum esse ostendit dicens: Deus, Deus meus, utquid dereliquist me? (Matth. xxvn; Psal. xxi; Marc. xv.) Super enim hunc locum Ambrosius dicit. Clamat homo separatione divinitatis moriturus, et alia quasi ad ipsum probandum adducta; quia scilicet Deus vita est, et ubi vita fuit, mors esse non potuit. Ac propterea nisi vita prius recessisset, mors venire non potuisset. Scriptum quippe est: quia Jesus clamans magna voce dixit: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Clamat homo se derelictum esse a Deo, et conqueritur Deum a se recessisse, et quasi ideo se moriturum esse quod Deus ab ipso recesserit. Ideo dixit, quia clamat homo separatione divinitatis moriturus. Sed videte quod dicitur. Si enim agitur de illa separatione divinitatis, pro qua Christus homo in cruce clamabat; illa utique jam facta erat. Non enim derelinquendum, sed derelictum jam se protestabatur dicens: Deus meus utquid dereliquisti me? Si ergo de illa separatione divinitatis agitur, jam recesserat Deus quando homo in cruce pendens derelictum se a Deo vociferabatur. Et utique adhuc Christus in carne vivebat, quando sio Deus ab eo recesserat. Res- pondeant ergo. Si mors esse non poterat nisi prius vita discederet, quomodo vita manere potuit postquam vita recesserat? Jam enim sic recescesserat Deus, et adhuc Christus vivus in cruce pendebat, cum se derelictum causatur. Si ergo in hac recessione Dei, et in hac divinitatis separatione, illam quae inter divinitatem et humanitatem constabat unionem persons solutam dicunt, fuit quoddam tempus quando Christus adhuc vivus homo erat, et Deus non erat. Sed quis hoc dicat? Quis sans fidei concordans non abhorreat Deo imponere, quod assumptum hominem usque ad mortem quidem comitando perduxit, et in morte quando majori periculo jam imminente majus auxilium necessarium erat, deseruit ? Quare ergo tantopere mercenarii, improperat, quod lupo veniente oves quas custodire debuerant, fugientes deserunt, cum ipse unicam illam ovem, et agnum illum ovis virginis filium, quem non solum custodiendum, sed etiam glorificandum suscepit, lupo veniente deseruit? Ovis prius de pastore secura veniente lupo non timuit dicens: Venit princeps mundi hujus et in me non habet quidquam (Joan. xiv). Nunc autem a pastore derelicta, causando et conquerendo clamat, quare dereliquisti me? Solus homo fuit, et Deus non fuit, et jam Deus homo non fuit, quia jam ab homine recesserat Deus, nec homo Deus fuit, quia adhuc vivus in cruce pendens a Deo derelictus fuit. Jam non solum ergo in morte; sed et ante mortem divinitas ab homine recesserat, quando homo adhuc Deum a se recessisse, ac per hoc, ut isti aiunt, Deum se non esse, plangebat. Quis hoc dicat ? Quomodo, inquiunt, intelligendum est, quod Christus a Deo derelictum se ease clamat, et quod Scriptura hominem separatione divinitatis moriturum clamasse affirmat, si Deus ab homine non recesserat ? Quid ergo ? Non potuit divinitas humanitatem et secundum aliquid deseruisse, in quantum videlicet eam potestati inimicorum expositam ad tempus non defendit, et secundum aliquid non deseruisse, in quantum scilicet etiam tunc ab ea per praesentiam majestatis non recessit? Dereliquit illis, sed. sibi non dereliquit. Dereliquit, quia auxilium non contulit, sed non dereliquit quia praesentiam non abstulit. Subtraxit protectionem, sed non separavit unionem. Separavit se foris ut ad defensionem contra inimicos non adesset, sed nón separavit 8e intus, ut illi ad unionem persons deesset. Sic ergo dereliquit ut non adjuvaret, sed non dereliquit ut recederet. Vado per viam, mecum pergis, pariter ambulamus. Securus sum quasi amicum mecum habens. Venit hostis meus et irruens inermem et resistere non valentem vulneribus afficit. Tu me plagari cernens nihil moveris, sed patienter sustines, et stas juxta quasi non curans vulnera mea, et dico: Utquid dereliquisti me? adhuc stas juxta me, et causor te recessisse a me. Juxta es loco, sed longe auxilio. Juxta fuisti quando te praesentem exhibuisti in dilectione. Longe factus es quanda in periculis constituto, te subtraxisti a compassione. Sic ergo humanitas divinitate in passione derelictam se clamabat, quia eam inimicorum potestati ad crucifigendum concesserat, sicut scriptum est: Non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum fuisset desuper (Joan. xix). Quam tamen mortem quia non pro sua iniquitate, sed pro nostra redemptione sustinuit in cruce pendens; quare sit derelicta requirit, non quasi adversus Deum de poena murmurans, sed nobis innocentiam suam in pcna demonstrans, causam quierebat qui peccatum nesciebat.
Capitulum 11
Scriptum est: Et clamans Jesus voce magna tradidit spiritum (Matth. xxvii). Quis tradidit? Jesus. Quid tradidit? Spiritum. Cui tradidit? Patri. Non Judzus ejecit, neque pater extraxit, sed ipse sponte tradidit. Non violenter ablatus est, sed sponte datus: Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. x). Ipsa anima, ipseestspiritus. Ipsa ergo anima emissa est potestate morientis, non violentia occidentis. Emissa est anima. Ille emisit, cujus fuit. Unde emisit ? Ex carne. Quo emisit ? Ad Patrem. Recessit anima, et mortua est caro. Mortuus est Christus, quia caro Christi mortua est. Sicut mortuus est Deus, quia mortua est humanitas Dei, ita mortuusest homo quia mortua est carohominis. Solacaromortuaest, et carne mortuus est homo, cujus caro fuit, mortuus est etiam Deus, quia Deus homo fuit. Separatio animae; mors carnis fuit. Sola caro mortua est, a qua anima separata est, anima mortua non est, nec divinitas mortua est, sed sola caro mortua est, quia separata est anima abea vita ejus. Anima ad infernum descendit, caro in sepulchro jacuit, divinitas cum utroque permansit. Neque enim caro et anima personam destruere potuerunt separata, quam non fecerant et conjuncta. Verbum persona seterna fuit. Nequetunc persona esse coepit, quandoanimam et carnem, in personam acccpit. Accepit animam et carnem, ut in se persona essent, non ut se personam facerent. Quia ergo anima et caro in eo personam esse acceperunt, quod verbo peronte uniri coeperunt; semper quidem cum verbo una et eadem persona permanserunt; quia nunquam postea a verbo vel inter se divisa recesserunt. Fuit ergo verbum persona sterna propter jlivinitatem zeternam et ipsa persona Deus fuit propterdivinitatem, et homo fuit propter unitam verbo humanitatem. Ergo Christus persona ad infernum descendit, sed secundum solam animam; quia sola animaad infernum descendit; et Christuspersonain sepulcro jacuit et secundum solam carnem; quia sola caro in sepulchrojacuit et Christi persona ubique fuit, et secundum solam divinitatem quia soladivinitas ubique fuit. Neque anima in sepulcrojacuit, nec caro ad in fernum descendit, neque caro vel anima ubique fuit. Corpus solum in sepulchro jacuit, et propter partem istam hominis Christus homo in sepulcro jacuit. Dicunt hoc quaedam scripture, quod cum Christus tn sepulero jacuisse dicitur: totum pro parte ponitur; quia non totus homo in sepulcro jacuit, sed una pars hominis tantum corpus. Hic intendite. Non totus homo, sed pars hominis. Quis homo ? Christus. Totus homo, totus Christus. Pars hominis, pars Christi. Christus in sepulcro jacuit, totum in parte ponitur. Ergo non totum jacuit sed pars. Quid est totum? Christus. Quid est pars? Corpus. Ergo vel Christus non jacuit in sepulcro; si Christus in sepulcro jacuisse dicitur, et est figura dicendi qua totum pro parte ponitur, et in toto pars intelligitur. Ergo nec Christus vere ad infernum descendit, sed pars Christi tantum, anima sola. Aliquis scrupulositatis incurrit. Suspecta quippe sunt haec catholice veritatis, et non recipit aut approbat ut dicatur Christum non vere in sepulcro jacuisse, nec vere ad infernum descendisse. Quid enim ? Si ideonon vere in sepulcro jacuit, quia solum corpus in sepulcro jacuit, nec vere ad infernum descendit, quia anima sola ad infernum descendit, ergo nec vere mortuus fuit, quia sola caro mortua fuit, non anima vel divinitas. Quid est quod scriptum est? Quia cum Christus in sepulcro jacuisse dicitur totum pro parte positum est? An aliud est totum pro parte poni, atque aliud totum in parte operari? Quando enim totum pro parte ponitur, ipsum quidem totum nominatur sed non ipsum intelligitur, sed pars ejus sola, pro qua ponitur. Quando vero totum. in parte operari dicitur, ipsum quod dicitur aliud intelligitur, nec pro ipso quod dicitur intelligitur, quamvis secundum aliud, id est seeundum partem operari intelligatur. Quando enim totum in parte operatur, ideo vere totum operatur, quia et totum cum parte est, et pars in toto est, quando et totum et pars operatur. Quando simul sunt simul operari possunt. Tunc quippe operatio partis recte totius dicitur, quando totius est, et in tote est ipsa pars quae operatur. Quando vero totum destractum est, et jam totum non est, non proprie totius dicitur, quod extra totum pars sola operatur. Quid ergo ? Nunquid Secundum hoc dicemus quando caro Christi mortua est, ideo Christum vere mortuum fuisse, quia. homo in parte sua sustinuit passionem, quando vero corpus Christi in sepulero jacuit; ideo Christum non vere jacuisse, quia pars ipea quae jacuit a toto jam divisa fuit? Ergo Christus vere mortuus est, sed vere sepultus non est. Absit! Sed vere mortuus est, et vere sepultus; vere ad infernum descendit et vere in colum ascendit. Quomodo ergo totum positum est pro parte, quando scriptum est Christum jacuisse in sepulcro? Quod est totum, et quae est pars? totum enim ad partes dicitur, et partes ad totum referuntur. Fortassis ergo cogitas quasi tria quidam: divinitatem, animam, et carnem Christum composuisse; et Christum esse totum quoddam tribus partibus compositum: divinitate et carne, et anima. Ergo tertia pars Christi Verbum es? Absit! Non enim pars Christi Verbum est, sed ipse Christus Verbum est. Totus Verbum, sicut totus Deus; non dimidia pars Christi Verbum, et dividia pars homo; sed totus Christus Verbum et totus Christus homo, quia idem ipse Deus et homo. Intelligis quid dico ? Si non intelligis, crede tamen. Credi potest, si intelligi non potest. Verumtamen est, quod Christus idem ipse et Deus et homo fuit; nectertia pars Christi Verbum fuit, nec aliquid ex carne, et anima, et verbo, quasi ex partibus compositum totum fuit, quia totum ipsum Verbum fuit. Ubi ergo totum fuit, compoitum ex partibus ? Ubi partes fuerunt in toto et totum fuit ex partibus? Divinitas autem pars non fuit, ut ex ipsa totum esset majus ipsa, nec in ipsa pars fuit, ut in ipsa aliquid esset minus ipsa. In humanitate sola partes invenimus, et totum ex partibus constat. Homo quoddam totum est duabus partibus constans, anima et carne. Ist» sunt dus partes hominis, et in his duabus partibus constat totus homo. Natura divina simplex est, natura humana duplex; propterea partes hominis dus sunt quia in natura hominis duo sunt: anima et caro. Ubi hsc duo sunt, totus homo est. Ubi alterum horum est, pars hominis est. Propter hoc igitur Verbum totum hominem assumpsit; quia totum quod hominis erat assumpsit, animam et carnem, in sepulcro autem non totus homo jacuit, sed pars hominis tantum, hoe est caro. Similiter ad infernum non totus homo descendit, sed pars hominis tantum, hoc est anima. Si enim in sepulcro totus homo jacuisse diceretur, profecto a carne mortua anima recessisse negaretur. Similiter si totus homo ad infernum descendisse diceretur, caro utique pariter cum anima illuc descendisse affirmaretur. Itaque pars hominis tantum in sepulcro jaeuit, et non totus homo; et dum Christus in sepulero jacuisse dicitur, propter solam carnem quae ibi jacuit, verum esse probatur. Dum enim Christus in sepulcro fuisse dicitur, totus homo in sepulero fuisse dicitur; totus homo in sepulcro fuisse dicitur; quia cum Christus dicitur, totus homo dicitur; quoniam totus homo Christus. Et verum est quod Christus in sepulero jacuit, nec tamen homo totus in sepulcro jacuit, quamvis totus homo Christus fuit. Ideo quippe totus homo Christus fuit; quia anima et caro Verbo in perBonam unita fuit. Christus autem propterea vere in sepulcro jacuit, quia caro ejus ibi jacuit. Et idcirco Verbum persona deesse non potuit ubi caro erat, quae ipsi Verbo personaliter unita fuit. Sic itaque Christus in sepulcro fuit quando caro ejus ibi fuit, et totus tamen homo ibi non fuit; quia non anima et caro simul, sed sola caro ibi fuit. Quod autem homo dicitur homo, et persona homo, propter totum hominem dicitur, et propter totum quod hominis est dicitur, non id dico modo quod homo a parte de humo sumpta denominatur, sed cum dicitur homo et intelligitur persona totum quod homo est, a toto dicitur quod hominis est. Aliud vero est cum homo dicitur es- se id quod homo est, atque aliud cum dicitur esse id quod est in homine. Cum enim dicitur esse homo propter totum hominis esse dicitur, id est animam et carnem. Cum vero dicitur esse id quod est in homine, propter partem hominis dicitur, hoc est propter solam animam vel propter solam carnem. Cum homo dicitur homo, dicitur. persona; cum dicitur id quod eat in homine dicitur quod est in persona. Dicitur quippe homo sapiens, et non dicitur tamen propter totum quod est homo, sed propter partem quae est in homine; quia sapientia non in anima et in carne est, sed in anima sola. Item cum dicitur homo candidus aut niger, non propter totum quod est homo dicitur, sed propter partem quae est in hoB mine; quia candor et nigredo non in anima et earne est, sed in sola carne. Et si forte totus homo hoc esse dicitur, non tamen ita dicitur, quasi totum quod hominis est hoc sit; sed quia id quod in homine esse: debet, totum hoc sit. Dicitur quippe totus homo albus, quando totum corpus hominis album est; non quia totum quod hominis est album est, sed quia totum quod in homine album esse potest, album est. Itaque et Christus, cum dicitur homo, propter totum dicitur quod est homo, id est animam et carnem. Cum autem mortalis vel mortuus vel sepultus dicitur, propter partem hominis dicitur id est solam carnem; quia sola caro et mortalis fuit, quando corruptionem passibilitatis portavit; et sola mortua fuit, quando in cruce anima sine vita sua pependit.
Et sola sepulta fuit, quando anima cum ipsa in sepulero mortua jacente non fuit. Et tamen Christus hoc totum quod sola caro fecit, veraciter et ipse fecit, qui per divinitatem suam personaliter praesenserat, incarne, et cum carne quae hoc fecit. Similiter cum Christus spiritu exultasse dicitur sive affectum aut desiderium, vel timorem habuisse dicitur, secundum solam animam hoc habuisse intelligitur; quia sola anima hoc habuit, et ipse per animam veraciter habuit cujus divinitati ipsa anima personaliter unita fuit, habuit quippe anima illa secundum affectus nature cumquibus assumpta fuit, et desiderium et gaudium, et dolorem et. timorem passionis, pro carne sua; quae omnia ad tempus rationabiliter admissa sunt, potestate facientis et voluntate patientis. Et cum timuit peenam sus carnis et dolores refugit, secundum affectum natura fecit, quo nemo carnem suam odio habuit, cujus ní alum aliquando ex ratione sustinere potest; amare autem nunquam potest. Sic itaque in Christo secundum affectum naturse quem anima in carne et pro carne habuit, voluntas quidam erat, secundum quam et mortem et dolorem, et passionem horruisseet noluisse veraciter dicitur. Quam tamen voluntatem, superior vol. ntas spiritus quae ad obediedientiam patern:e jussionis prompta fuit, dirigebat. Voluntas quippe spiritus, in Christo quasi medio quodam loco constituta, voluntatem carnis ubjectam, per rationem mode- rabatur, et voluntati Patris superiori per obedientiam subjiciebatur dicens: Non mea voluntas sed tua fiat. (Luc. xxi). lta. ergo Christus quod dicitur, aliquando secundum personam dicitur, aliquando secundum id quod fuit in persona; et similiter quod secundum hominem dicitur, aliquando secundum ipsum hominem dicitur, aliquando secundum ipsum quod fuit in homine. In natura autem divinitatis ubi multiplicitas, aut diversitas nulla est, persona, et id quod est in persona diversum esse non potest. In sola humanitate ubi multiplicitas invenitur; aliud totum, et aliud pars esse ostenditur. Totum persona est, parsin persona. Totum est anima et caro; pars anima sola, aut sola caro. Dicitautem Scriptura :« Sicut anima rationalis et caro unus homo, ita Deus et homo unus est Christus. » Videte similitudinem. Bene dico anima et caro est hoT0 ;etiterum benedico homo est persona. Et rursum bene dico, anima et caro est una persona. Non autem similiter dicere possum, sola anima est homo aut sola caro est homo. Et idcirco dicere non possum, sola anima est persona, aut s0la caro est persona. In Christo autem dicere possum Deus et homo est Christus, et dicere possum similiter, Deus est Christus, et iterum homo est Christus. Et rursum dicere possum, Deus et. homo una est persona, et item Deus est persona, et homo est persona. Qualis ergo est similitudo haec cum dicitur: « Sicut. anima rationalis et earo unus est homo, ita Deus et homo unus et Christus ? » Si enim omnimoda similitudo est, quare sicut in Christo dicitur Deus, et homo Christus: et homo Christus et Deus Christus; non ita etiam in homine dicitur, Sicut caro et anima simul homo, ita etiam sola caro perse homo, aut sola anima per se homo; vel sicut in homine anima quidem et caro simul homo dicitur, nec anima per se sola homo dicitur, nec caro per se homo dicitur, sic in Christo Deus quidem et homo simul Christus dicitur, ita tamen ut nec homo solus per se, nec Deus solus per se Christus dicatur ? Magna involutio dicendi est circa haec; et laborat homo in suo, qui pene nihil intelligere novit, nisi hoc et secundum hoc quod dicere novit. Quierunt hi quotidie homines quid dicendum sit, et quid credendum raro. Querunt anlocutio illa bona est, et an locutio illa recipienda est, et an probanda est locutio illa. In moneta verborum positi sunt, et concurrit multitudo magna sermonum, et infinita perplexio; quia judicium spiritus. a littera trahere volunt, non judicium litterae a spiritu. Nesciunt enim quia spiritus litteram judicare debet, non littera spiritum. Sicut scriptum est: Spiritualis judicatomn^ía, et ipse a nemine judicatur (I Cor. 11). Laborant ergo in judicio dicendi, quia spiritum non habent intelligendi. Volunt habere judicium, et spiritum habere nolunt, sine quo recte judicare non possunt. Propterea laborant in dicendo, et veniunt alia et alia dicenda de illo quod unum intelligendum eum. Quaerunt quid sit persona, et adducunt deinde definitionem persona, sicut a quibusdam facta est et probata, quia persona est. individuum rationalis substantizm. Ecce dicamus secundum nos quod persona hoc eat. Bene diffinitum estsecundum nos quidsit persona. Secundum nositadicamus. Nam quod supra nosest, dici omnino non potest. Indicibile est, quia incomprehenBibile est. Secundum nos ergo dicamus: Persona est individuum rationalis substantie. Quae est rationalis substantia nisi spiritus rationalis ? Hiec est enim proprie rationalis substantia, spiritualis substantia quae sola rationis capax est; quia in ea sola ratio esse potest. Nam si homo rationalis substantia eese dicitur, non propter totum dicitur, sed propter animam solam quae proprie rationalis substantia dicitur. Homo enim secundum animam tantum rationalis est; quia ipse animam rationalem habet. Anima autem secundum se rationalis est; quia ipsa in se rationem vel rationalitatem, id eat. rationis capacitaiem habet. Sic itaque rationalis substantia proprie et secundum se non est, nisi spiritus rationalis ? qui individuum vere est, et in quantum natura simplex est: compositionem partium non habens, et nature simplicis est ejusdem proprietatis plura non continens. Hic itaque spiritus rationalis proprie persona dicitur, et numero discretus, et ratione discernens. Sic enim quidam personam dictam esse voluerunt, quasi per se sonantem, et quasi singulariter discernentem, ut. C in quantum numero discreta est per se, in quantum ratione discernit sonantem, vel pronuntiantem, vel judicantem se intelligamus. Ecce ergo secundum hanc diffinitionem proprie dicimus, quod spiritus rationalis persona est, per se discernens se. Non est hic magna qusstio neque ambiguitas intelligendi, ubi quod est totum unum est. In homine autem non eadem ratio occurrit, ubi duo quidem sunt, et tamen persons duse non sunt, sed una persona caro et anima. Hic autem quidam tam multipliciter delirasse inveniuntur, solis verbis adhaeerentes, ut non facile verborum involucra judicari potuissent, nisi in fine error se manifestus ostenderet. Dicunt hominem totum quoddam esse compositum ex anima et corpore, aliud omnino et diversum ab anima et corpore, ita ut hoctotumnec anima sit, nec corpusit, necsimiliteranima et corpus; non enim totum ista esse, Bed ex istis esse dicunt. Hoc igiturtotum hominem esse putant, etipsum hominem qui hoc totum est rationalem esse, rationalitate quise in ipso toto est, diversa a ratione, sivea rationalitate partis idest animae, sicut ipsum totum diversum est a parte. Postremo omnia quae in toto sunt diversa esse omnino ab his quae in partibus constant, aicut ipsum totum partibus diversum est. Itaque sicut rationalitas hominis alia est quam rationalitas anim:; quia una totius est, et in toto est; altera partis est in parte est; ita et bonitatem totius quie in toto est, aliam esse dicunt, et bonitatem partis aliam, quia partis est et in parte tantum. Similiter et malitiam hominis aliaa, «ws. Na. ve to est; et malitiam animae aliam, quia in parte est Postremo quotiescunque totum facit, et pars facit, quamvis simul operentur; aliam tamen es8e actionem partis, qua in parte est, et aliam es8e actionem totius quae in toto est, sicut totum ipsum aliud est, et aliud pars ejus. Ad hunc modum igitur quoties homo peccat, vel bene facit, peccatum vel justitiam in homine esse, quae toti ad accidunt ad proprietatem, et iterum peccatum sive justitiam in anima esse, qu:e parti accidunt ad proprietatem contendunt. Quapropter quando homo moritur, et anima a carne separatur, divisis partibus, totum ipsum quod ex eis compositum fuerat, jam nihil esse, ac per hocipsum hominem, qui hoc totum erat, similiter nihilesse, nec alicubiesse. Et modo interim nec peccatum ejus puniri; nec justitiam remunerari, animam tantum in judicio esse, ut homo secundum meritum suum, vel penam vel gloriam recipiat, donec tandem in novissimo anima ad corpus revertente, rursum homo esse incipiat; et tunc secundum meritum suum, ipse quoque remnunerationem accipiat. Tales modos loquendi homines confingunt, et per falsas fictiones sermonum ad veras deceptiones errorum ducuntur. Quid enim stultiusest quam dicere quod tunc homo esse desinat quando vere esse incipit, et tanto utique verius est, quanto est verius in quo esse incepit ? Non, inquiunt, sed figura est, ' quando sancti cum Christo esse dieuntur. Bene. Quando vobiscum sunt veritas est, et quando cum Christo sunt figura est. In hoc vobis credite. Nos enim non credimus. Nos scimus quia Christus veritas est. Qui ad Christum vadunt, non ad figuram vadunt, sed ad veritatem vadunt, et figuram evadunt. Quid tantopere homines sancti Tnori desideraverunt, si post mortem nihil futuri fuerunt? Cupio, inquit Apostolus, dissolvi, et esse cum Christo (Philip. 1). Quid cupis ? Mori et cum Christo esse. Imo mori et nihil esse. Hoc isti dicunt, quia nihil eris post mortem. Si istis credis, mortem non optas, nisi forte si non esse desideras. Si boni homines post mortem nihil futuri sunt, quomodo deiniquis et pravis hominibus vere dictum est, esse nihil cupiunt, nec taTen esse queunt ? Desinant ergo nunc et boni sperare et mali timere, quia non erunt aliquid cum hinc exierint, ut vel mala vel bona sentire possint. Sed bene inquiunt sperent et timeant, quamvis non pro se, tamen pro animabus suis, quia cum ipsi non erunt, anime ipsorum erunt, quie vel gloriabuntur pro justitia, vel cruciabuntur pro culpa. Ideo ergo, inquiunt, sperent et timeant pro animabus suis. Utinam tam recte discretis quam rectum dicitis ! Bene enim dicitis, cum homini sperandum et timendum pro anima Sua dicitis; si tamen intelligeretis quod nunquam melius aut verius pro se timet homo, quam cum timet proanima sua. Quid enim magis est homo quam anima ? Non haec putas quicunque es, qui te flguris sermonum munieras. Novum aliquid illatum est auribus tuis, cum dictum est. hoc potius esse hominem, quod potius hominis est. Audiergo. Tu Christianus nescisquod ethnicus ille testatus est. Mens, inquit, cujusque, is est quisque; ergo ethnicus ille te Christiano religioSior fuit, qui veritatem confessus est, quam tu negas. Ergo, inquis, homo est anima ? Quidni ? Nonne tu dicis quod homo est corpus, et dicere times, homo est anima ? Paulo ante argumentando oceurristi, quia omnis homo est corpus. Omnis homo est animal, et omne animal est corpus. Igitur omnis homo est corpus. Nullam contradictionem hic esse putas. Auctoritas enim hoc dicit: Producis auctores ethnicos, ut probes quod omnis homo est corpus, et ethnicis auctoritatibus credere non vis, quod omnis homo est anima. p Fortassis quia magis placet tibi hoc esse hominem, quam illud; quia hoc tibi magis placet quam illud. Sed ego, inquis, de toto loquor, cum dico omnis homo est corpus non de parte totius quae corpus est, neque de parte quae anima est; hoc enim totum homo est, non pars ejus aliqua. De hoc ergo toto dico quod corpus est. Dic ergo hoc totum quare magis dicis esse corpus quam animam, cum ex anima simul et corpore constet ? Si propter partem unam quia corpus est totum, ipsum corpus dicitur; nonne multo magis dicendum est anima propter partem alteram quiae anima est ? Si enim a parte totum natura et nomen trahere dicitur, ab illa procul dubio parte qua melior est et dignior, rectius et naturam et no(; men trahere dicetur. Sed non habet usus loquendi, inquis, ut homo anima dicatur. Ecce concedo secundum usum loquendi. Dic quodlibet, ut tamen secundum regulam credendi sentias id quod negari non debet. Usus loquendi ab hominibus inventus est, et propter homines inventus est, et ideo ea potius in dicendo hominibus forma esse debet, quam sensus humanus in rebus percipiendiset cognoscendis habet. Scimus quippe quod vereunum nihilest nisi id solum quod unitate unum est; id enim solum ratio vere unum discernit, in quo totum quod est unum esse invenit. Quecunque ergo numero plura sunt, etsi aliquando uniantur, vere tamen unum esse non possunt, quia tamen ea quae in una compositione uniuntur, quodammodo ad se invicem accedunt et appropinquant sibi, ut quantum possunt unitatem imitentur; idcirco secundum quemdam modum, et ipsa quae simul juncta sunt unum esse dicuntur. Nam sicut ratio id quod vere unum est in percipiendo non dividit, ita quoque sensus quod simul junctum est et unitum, in percipiendo non discernit. Et quemadmodum illic ratio in eo quod unum est totum, non dividit essentiam, ita quoque sensus hic in eo quod unitum est totum non dividit formam. Illic ratio percipit simul quod unum est, quia non in eoaliud et aliud; hic vero sensus simul percipit quod unitum est, quia non est in eo alibi et alibi. Tamen quae unita sunt plura, non vere unum sunt, quamvis simul conveniant, et quodammodo appropinquent ad unitatem, nec tamen ita vere aut ita proprie. Quid enim proprius esse potest quam unitas sibi ? Quando ergo unum dicuntur plura propterea quia unita sunt, non proprie dicuntur, quia non vere sunt id quod dicuntur, sed secundum quemdam modum tantum similia. Verumtamen sciendum est quod aliter uniuntur ea quae ad unionem faciendam pariter conveniunt, ut ex eo quod simul esse incipiunt unam quodammodo esse incipiant; aliter veroilla ubi ante unionem unitas prtecessit; et quod additum est de reliquo ad ipsam unitatem per unionem accessit. Aliud quippe estaliqua simul per unionem ad unitatem componi, atque aliud aliqua per unionem unitati apponi. Quando enim aliqua per unionem ad unitatem componuntur, nomen totius partis communicare non possunt; quia non habent singula separatim in se unionem quam faciunt simul ex se. Quando vero aliquaalicui unitatem suam habenti per unionem apponuntur; in participationem illius transeunt cui apponuntur, ut nomen quoque cum illo participare incipiant, sicut per unionem suam unitatem illius participare incipiunt. Verbi gratia: Paries, tectum et. fundamentum, tria quaedam sunt, et nullum horum per se domus est. Quando ergo conveniunt ut haec esse incipiant, tria simul componuntur, non duo tertio apponuntur. Non autem sic juncta sunt corpus et anima. Anima quippein quantum est spiritus rationalis, ex se et per se habet esse personam, et quando corpus ei sociatur non tantum ad personam componitur, quantum in personam apponitur. Ut in eo quod per unionem quodammodo unum sit cum illa, eadem quae ipsa est persona esse incipiat, cum illa. In quantum ergo corpus cum anima unitum est, una persona cum anima est, sed tamen personam esse anima ex se habet, in quantum est rationalis spiritus. Corpus vero ex anima habet in quantum unitum est rationali spiritui. Quia vero sensus hominis in homine vivente corpus et animam simul percipit; non animam per se aut corpus per ae, sed animam simul et corpus personam dicere humanus sermo consuevit. Hzc autem persona quae in animam quidem proprie una est per unitatem; inter corpus vero et animam, una per unionem, secundum usum loquendi diversis nominibus appellatur. p Quorum quizdarp a parte sumpta sunt, quedam vero ab iis quae constant in parte. Nam quod persona rationalis homo dicitur, vel anima vel corpus a parte sola vocabula sumpta sunt; quia in homine solum corpus hominis esse corpus et ab humo sumptum esse, et ex conjunctione animae sensificatum esse invenitur. Hiec ergo vocabula a parte hominis sumpta sunt. Quando autem albus dicitur esse homo, aut niger, aut magnus, aut parvus; vocabula sumunturab iis quae in parte constant, quia in solo corpore hominis et non in anima ejusmodi proprietates inveniuntur. Quando autem rationalis dicitur homo, aut sapiens, aut justus ab iis qum Solum in parte sunt nomina ad totum sumuntur, quia non corpus hominis, sed sola anima rationalis, et sapiens, et justa invenitur. Itaque nomen hominis aliquando a corpore sumitur; aliquandoab iis queunt in corpore; aliquando autem sumitur ab iis que sunt in anima, nunquam autem sumitur ab anima, ab illa quippe parte hominis humana locutio homini potissima vocabula formavit, quam primum et principaliter in homine sensus humanus agnovit. Et debuisset homo quidem a meliori parte sua nomen potius sumpsisse, nisi quia sermo aliter ad intelligentiam homini famulari non potuisset, nisi prius eum quem sensus humanus in percipiendo habuit, modum in dicendo tenuisset. Itaque quia id quod ab humo erat evidentius in homine videbatur; ab illo potius homodicebatur. Sic quidem ex infirmitate sentiendi, confusio dicendi orta est; et debemus propter usum in loquendo, modum dicendi servare, nec tamen propter consuetudinem loquendi, a veritate credendi recedere. Propterea quippe Scriptura sacra, ne verba hominum in veritate Dei errare nos faciant, personam ipsam proprie ipsum spiritum rationalem esse testatur. Qus persona licet propter id quod de humo sumptum est, homo dicatur: tamen verissime et quando illi sociata est; sola bene vel male operatur, et quando ab illo separata est, sola in poena vel gloria remuneratur. Etsicut in corpore posita quaedam sola cogitatione et voluntate facit sine corpore quaedam post voluntatem et secundum voluntatem in operatione per corpus, ita quoque pro meritis premium percipit primum, separata a corpore sine corpore: postea unita corpori incorpore. Ecceergo dicamus. Homo est animal. Verum est, propter id quod inhomine sensificatum est ab anima. Homo est corpus. Verum est, quia id quod senaificatum est in homine et de humo sumptum est, ipsum est corpus. Homo est persona. Verum est, quia id quod ab humo sumptum est animajunctum est in persona. Hoc totum usus dicendi habet, et secundum eum modum quo vere dicitur, sine inconvenientia pro veritaterecipi potest. Iterum dicamus homo est animal. Non hoc usus loquendi recipit, qui formatus est secundum modum sentiendi. Solum enim corpus in homine videtur, et in solo corpore homo videtur; et idcirco 2 corpore homini nomen sumitur quoniam propter corpus homo vocatur. Iterum quia in eo quod videtur aliud esse percipitur quod non videtur; duo in homine esse deprehenduntur, id est corpus et anima, quae quoniam simul juncta et unita inveniuntur; ejusdem unionis in homine corpus et anima partes nominantur; ecce igitur concedamus quod usus loquendi affert. Homo est corpus et homo non est spiritus. Homo est animal, et homo non est anima. Nunquid similiter concedemus homo mortuus non est homo: homo enim vivens est homo. Si autem homo mortuus non eat homo, ergo homo quando vivere desinit homo esse desinit. Sed quid est quod vivere desinit, nisi quod moritur ? Quid autem moritur, nisi solum corpus quod ab anima desenNar t Mehxom. enim non moritur;neo vivere desinit, etiam quan- do vivificare desinit. Ergo solum corpus moritur. Sed homo, inquit, id est ipsa persona moritur. Quid est persona ? Nonne individuum rationalis substantie ? Si ergo individuum rationalis substantiae persona est; rationalis utique spiritus, qui et simplicitate unus est, et natura rationis capax, proprie personam esse habet; ex se quidem in quantum spiritus rationalis est per se autem quando sine corpore est. Quando autem corpusilli unitum est in quantum cum corpore unitum est; una cum corpore persona est. Quando vero a corpore separatur; persona tamen esse non desinit; et ipsa eadem persona quae prius fuit, quoniam corpus a societate spiritus decedens, eidem spiritui personam esse non tollit, sicut prius quando jungebatur ipsi ut persona esset non dedit. Remanet itaque separata anima a carne, eadem persona spiritus rationalis, quae licet fortassis secundum usum loquendi homo jam dici non possit; quia id quod de terra sumptum erat, jam sibi unitum non habet, non tamen ideo minus persona est, et eadem persona quae prius fuit, quando et illudsibi unitum habuit; et propter ipsam unionem una cum illo persona fuit.
Sicut ergo corpus rationali spiritui junctum, non dat illi ut sit persona, sed junctum illi accepit abillo ut ipsum sit una persona cum illo; sic humanitas juncta verbo non quidem illi dedit ut esset persona, sed unita illi accepit ab illo ut una esset persona cum illo.
Considerandum vero est quod cum verbum et homo una sit persona in Christo; recte tamen per sedicimus verbum est persona; et iterum recte per se dicimus, homo est persona.
Et recte dicimus, quod simul homo et verbum non dus sunt sed una persona. Quia enim verbum et ante assumptum hominem persona fuit; et post assumptum hominem persona fuit; et post assumptum hominem persona esse non desinit, ideo recte per se dicimus verbum est persona; et quia rursum inter hominem assumptum et verbum major et excellentior quam inter animam et corpus unio fuit, nihilominus recte per se dicimus, homo est persona. Homo quippe, id est corpus et anima simul injuncta, persona esse habet, non tamen alia quam verbum, quia una persona homo et verbum. Unio quippe unum facit. Caro namque et anima simul juncta persona fuissent, si una cum verbo persona non fuissent. Propterea recte dicimus, quod et verbum et est persona et iterum recte dicimus quod hoT0 est persona; et similiter recte dicimus, quod verbum et homo non sunt dus, sed una persona. Iterum recte dicimus quod verbum ex quo homo factum est, nunquam postea homo esse desiit; quia se nec in morte carnis sut ab assumpta humanitate unquam divisit. Quapropter Christus etiam in morte carnis sug nec Deus esse desiit; quia in vera Deitate immortalis permansit: nec persona esse desiit, quia verbum fuit; nec homo esse dessiit, quia divinitas ejus ab humamitate sua non recessit. Sola anima a carne ad tempus divisa est, sed divinitas nec ab nec a carne separata est; Christus ergo et mortuus fuit propter moriuam carnem, « vivus permansit propterimmortalem divini et verus Deus simul et verus homo fuit prop separabilem divinitatis et humanitatis unio
Capitulum 12
Apostolus diciti: Mediator non est w Deus autem unus est (Galat. i). Duo erant Deus et homo: diversi et, adversi. erat justus; homo erat injustus: in hoc nc versos. Homo erat miser, Deus beatus, i nota diversos. Sic igitur homo et. adversu erat per injustitiam, et diversus a Deo per riam. Propter hoc necesse habuit homo, pr quidem justificari a culpa, ut reconciliaretu tea vero liberari a miseria ut reformaretur.
In hoc ergo mediatore eguit homo ad De: reconciliaretur illi, et reduceretur ad illun causam dissidentium agendam conveniente cipere non posset, qui non aliqua societatis cis amicitia utrique familiaris, atque propi existeret. Propter hoc ergo Filius Dei tact homo; ut inter hominem et Deum reconcil nis et pacis mediator esse posset. Suscepit nitatem per quam hominibus appropinq: Retinuit divinitatem per quam a Deo non ret. Factus homo, sustinuit penam, ut dei traret affectum; servavit justitiam, ut con remedium. Verbum quippe quod cum Patr unum erat per ineffabilem unitatem, cum hc assumpto unum factum est per admirabilem nem. Unitas in natura, unio in persona. Cu tre Deo unum in natura, non in persona, cu mine assumpto unum in persona, non in ns Quid magis unum quam unitas ? Quod ui unum est summe unum est.
Verbum et Pater unitate unum erant; qu tura unum erant; et voluit ipsum Verbur biscum unum fieri, ut. nos in se et per se v faceret, et cum illo cum quo ipsum unum er
Assumpsit ergo ex nobis nostram natura: eam sibi sociaret per unionem in persona, Sociata non erat per unitatem in natura, u id quidem quod de nostro unum secum fe nos sibi uniret, ut cum ipso unum essemus id quod nostrum sibi unitum erat; et per ij unum esse cum Patre, cui cum ipso unum Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et Non pro eis autem rogo tantum: sed prc qui credituri sunt per. Verbum eorum in t et ipsi in nobis unum sint: et mundus dat, quia tu me misisti ? Sed ego clarit quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unus cut et nos unum sumus. Ego in eis et 1 me, ut sint consummati in unum, et cof cat mundus quía tu me misisti (Joan. 3 Rogat unitas pro unione. Verbum cum] unum in natura, homo cum Verbo, unum in sona. Membra cum capite unum, primum i1 titia, postea in gloria. Ut enim in justitia unum sint, cognoscat mundus quia tu. me misisti (ibid.); ut autem in gloria unum sint :' volo ut wbi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia. dilecisti me ante constitutionem mundi (ibid).
Capitulum 13
Quaeris quomodo mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. 1), nunc esse credaturin coslo, aut quia Deus ubique sit, hominem quoque illum qui in Deo sit ubique diffusum, ex hoc nimirum intelligi volens etiam in paradiso esse potuisse qui ubique sit. Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Jesum Christum unde venturus est. Memoriter quoque recole et fideliter tene Christianam confessionem, quoniam « resurrexit a mortuis, ascendit ad codum, sedet ad dexteram Patris.» Nec aliunde quam inde venturus est, ad vivos et mortuos judicandos, et sic venturus est illa angelica voce testante: Quemadmodum visus est ire in coelum (Act. 1), id est, in eadem forma carnis atque substantia. Cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Seeundum hanc formam non est putandus ubique diffusus. Cavendum est enim ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non enim est consequens ut quod in Deo est, ita sit ubique sicut Deus. Nam de nobis veracissima Scriptura dicit, quod in illo vivimus et movemur et sumus (Act. xvii); nec tamen sicut ille, ubique sumus, sed aliter homo ille in Deo, quoniam aliter et Deus ille in homine proprio quodam et singulari modo. Una enim persona est. Deusethomoetutrumque unusest Jesus Christus, ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo. Est ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe ait, per Prophetam. Cazlum et terram eyo impleo (Jerem. xxii). Sed quod. paulo ante posui de sapientia ejus. Attingit a fine usque ad finem fortiter, et. disponit omnia suaviter (Sap. vni). Itemque scriptum est. Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. 1); eique dicitur in quodam psalmo. Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum ades (Psal. cxxxvin). Sed sic est Deus ubique per cuncta diffusus, ut non sit qualitas mundi, sed substantia creatrix mundi, sine labore regens et sine onere continens mundum. Non tamen per spatia locorum quasi mole diffusa, ita ut in dimidio mundi corpore sit dimidius, et in alio dimidio dimidius atque ita per totum totus et in coelo solo totus, et in sola terra totus, et in colloet in terra totus; et nullo loco contentus, sed in seipso ubique totus. Ita Pater, ita Filius, ita Spiritus sanctus, ita Trinitas unus Deus. Verum illud est multo mirabilius quod cum Deus ubique sit totus, non iamen in omnibus habitat. Non enim omnibus dici potest quod ait Apostolus, vel quod jam dixi, vel etiam illud. Nescitis quia templum Dei estis, ed Spiritus Dei habitat in vobis? (I. Cor. III) Unde e contrario de quibusdam dicit idem: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, Aic non est ejus (Rom. vri). Quis porro audeat opinari (nisi quisquis inseparabilitatem Trinitatis ignorat penitus) quod in aliquo habitare possit Pater, aut Filius, in quo non habitat Spiritus sanctus, aut in aliquo Spiritus sanctus in quo non et Pater et Filius? Unde fatendum est ubique esse Deum per divinifatis praesentiam sed non ubique per divinitatis et inhabitationis gratiam. Propter hancenim habitationem ubi procul dubio gratia dilectionis ejus agnoscitur, non dicimus Pater noster qui es ubique, cum et hoc verum sit, sed Pater noster qui est in celis (Matth. vi), ut templum ejus in oratione potius commemoremus quod et nos ipsi esse debemus; et. in quantum sumus in tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. Cum igitur qui ubique est non in omnibus habitat; etiam in quibus habitat non aequaliter habitat. Nam unde est illud quod Eliseus poposcit ut dupliciter in eo Spiritus Dei fieret qui erat in Elia ? (IJ. Reg. 1.) Et unde in omnibus sanctis sunt alii sanctiores nisi abundantius habendo habitatorem Deum? Quomodo ergo verum est quod superius diximus, qüod Deus ubique sit totus, quando in aliis est amplius, in aliis minus ? Sed non est negligenter intuendum quod diximus: In seipso est ubique totus; non ergo in eis, quia alii plus eum capiunt,;alii minus. Ideo enim ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens est. Ideo totus, quia non uni parti rerum partem suam presentem praebet; et alterj parti alteram partem; :qualea vero zqualibus: minori vero minorem majorique majorem. Non solum universali creature, verum etiam cuilibet parti ejus totus pariter adest. Porro etiam quod parum distincte putavimus posse intelligi, cum diceremus Deum esse ubique totum, nisi adderemue in seipso ideo diligentius exponendum. Quomodo enim ubique in seipso ? Ubique scilicet, quia nusquam est absens, in seipso autem quia non continetur ab eis quibus est pressens, tanquam sine his esse non possit. Sicut autem nec ab illo abest in quo non habitat, et totus adest, quamvis ille eum non habeat, ita et in illo in quo habitat totus est praesens, quamvis non ex toto eum capiat. Neque enim ad habitandum dividit se per hominum corda seu corpora; aliam sui partem huic tribuens; illi aliam; sicut lux ista per aditus et fenestras domorum sed potius si quemlibet gonum (cum res corporea et transitoria sit) surdus non capit, surdaster non totum capit, atque in his qui audiunt cum pariter ei propinquant, tanto magis alius alio capit, quanto est acutioris, tanto autem minus quanto est obtusioris auditus, cum ille non varie magis minusve sonet, sed in eo loco in quo sunt omnes sequaliter presto sit. Quanto excellentius Deus natura incorporea et immutabilis et viva, qui non sicut sonus per moras temporum tendi et dividi potest; nec spatio aereo tanquam loco suo indiget ubi praesentibus yvesXa sit, Bed ceterna etepisitete Ypee Yo ee vas VN adesse rebus omnibus potest, et singulis totus, quamvis in quibus habitat habeant eum pro sus capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus; amplius quos ipse sibi dilectissimum teroplum gratia sure bonitatis sdificat. Habitare etiam 1n hominibus adhuc animalibus, nondum spiritualibus, ideo dicitur Deus, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et. proficiendo perseveranlibus perficit. Quamobrem Deus qui ubique praesens estet ubique totus non in omnibus habitat, sed in eis tantum quos efficit beatissimum templum suum, vel beatissima templa sua, erueng eos a potestate tenebrarum, et transferens in regnum claritatis sug quod incipit a regeneratione. Cum igitur habitationem cogitas; unitatem cogita congregatione sanctorum maxime in coelis ubi propterea ] pue habitare dicitur; quia ibi fit volunta perfecta eorum in quibus habitat ohedie deinde in terra ubi zdificans domum suam tat in fine szculi dedicandam. Christum € Doninum nostrum unigenitum Dei F sequalem Patri, eumdemque hominis Filiur major est Pater, et ubique non dubites esset presentem tanquam Deum; et in eodem tt Deiesse totum presentem tanquam inhabite Deum; et in loco aliquo coeli propter veri c ris modum.