Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 12
De unione populi fidelisCapitulum 1
De unione populi fidelis.Primus status ab Adamusque ad Abraham magis proprie determinatur. Quamvis enim perMoysen lex scripta data sit; ante Moysen tamen observantia legalis in circumcisione exordium sumpsit. Primumillud seculum sub lege naturali, qua8i in confusione quadam transierat; et qui in eo fideles exstiterant, quasi pauca quadam granain humano genere dispersa, et ab invicem discreta, sola intus fide unita fuerant. Ut ergo ad interiorem unitatem commendandam exterior conderetur, et esset in manifesto forma fidei ;ad quam ex dispersione suaqui vocandi fuerant invitarentur; propositus est unus ad quem, in uno perficiendo qui assumendi postea fuerant, omnes colligerentur. Vocatus est Abraham unus ex multis; unitas principium unionis, ut ad sinum illus colligerentur quicumque post illum fide illi et. devotione jungerentur. Vocatus est ergo ut exiret de terra sua, et recederet ab illis quibus unitus fuerat, nec conjungeretur illis ad quos ibat. Et data est illi forma quam transmitteret ad omnes ex ipso nascituros; et omnes in ipsa una forma unum futuros, ut cum fidelium numerus augeretur, unitas tamen fidei non multiplicaretur, ut primum in illius forma unumessent, qui ex ipso nascerentur, postea et unum fierent quiin eadem fide ipsi sociarentur. Ex tuno ergo unitas populi Dei incopit, et unitas conversationis fidelis, quae primum signata est per sacramentum circumeisionis postea signanda per sacramentum baptismatis. Primum signaculum in carne sub quo uniendi erant, qui in carne unumerant Propterea. circumcisio data non erat nisi semini Abrahs, ut in carne signarentur quiin carne unirentur. Postquam autem ad hanc unitatem accesserunt qui secundum carnis generationem ex ipso non fuerunt, positum est signaculum unionis extra substantiam carnis, quia spiritu et fide unum facti sunt, qui unum carne non fuerunt.
Capitulum 2
De circumcisione.Mandavit itaque Deus Abrahae ut circumcideret pellem pr:eputii sui; ipsi in signum, posteris in exemplum, tantum ad priorem statum superaddens, quatenus per hoc signaculum populus Dei ab infidelibus discerneretur, quo usquo ille veniret qui non solum de filiis Abrahte, sed de universis gentibus fideles colligeret; ac per hoc, Sicut dictum est, non jam per signaculum carnis in genere, sed per signaculum baptismatis secernerentur in sanctificatione. Sane quicunque interim non de semine Abrah:w fideles exstiterunt; huic praeceptioni subjecti non fuerunt. Neque circumcisionis (qua soli semini Abrahae indicta fuerat) suscipiende debito tenebantur, sed fide operante per dilectionem, sicut et prius sub lege naturali priusquam circumcisio instituta fuisset; qui justi fuerant sine cireumcisiono salvabantur. Modus autem circumcisionis talis erat. Prexceptum fuit, ut puer masculus octavo die a nativitate sua circumcideretur in carne pr:eputii sui (Gen. xvi). Et sunt qui addendum putant cultello de petra facto, quod tamen nulla alia auctoritate probant, nisi quod Sephora, uxor Moysi, territa ab angelo, auctam petram sumpsisse legitur, et ea praputium filii sui circumcidisso (Exod. 1v). Et Josue, in terram promissionis ingressurus, secundo in populo Israel circumcisionis sacramentum cultris petrinis innovasse meratur (Josue v.) Sed illud in altero quidem ob festinationem magis et trepidationem; in altero vero ob typum et signiticationem veri Jesu, quam per consuetudinem factum, non inconvenienter existimatur. Ut ostenderetur igitur sacramentum circumcisionis, non quemadmodum priora sacramenta ad voluntatem propositum, sed ex necessitate exsequendum, praeceptum comminatione firmatur cum dicitur: Masculus, cujus praputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo £uo (Gen. xvii). Causa quoque subinfertur, cum dicitur: Quia pactum meum irritum fecit (ibid) Siergo per pactum Dei irritum factum prievaricationem primorum parentum intelligimus, cum incircumcisus ob pravaricationem pacti periturus dicitur, manifeste datur intelligi sucramentum circumcisionis ad hoc institutum ut per ipsum homo a debito primae prevaricationis liberaretur. Idem enim salutiferae curationis auxilium circumcisio contra originale peccatum in lege cooperabatur quod nunc baptismus, excepto quod regni cobestis januam primi patres intrare non poterant, propter quod necessaria fuit mors Christi quie aditum vitae patefaceret. Tres sane sunt circumcisiones: Una in carne tantum exterius, quae sacramentum est. Duae alite sunt quae sunt res, et, virtus sacramenti. Altera qui fit in praesenti quando anima per depositionem corruptionis corpus cireumcidetur; altera quae in futuro flet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur est in carne, secunda in mente, tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Seriptura aliquando tempus resurrectionis significat quod post presentem (qui semptem diebus currit) vitam sequitur, aliquando tempus gratis, in quo quasi post Sabbatum legis, aeterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito igitur prima illa circumcisio quae sacramentum erat illarum duarum; jussa est fieri octavo die ut ostenderetur quod in tempore gratiae corda cireumcidenda erant, per emundationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis corpora, per depositionem corruptionis. Propterea autem solis masculis data est circumcisio carnis; quia sacra Scriptura per masculinum sexum enimam, per muliebrem vero carnem significare solet, ut videlicet ostenderetur, quod illa exterior circumcisio animabus sanctificationem contulit, sed carni non abstulit corruptionem. Cultellus de petra factus, Christum significat. De quo dicit Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. x), de unoscriptum est: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. 1.) In carne preputii jussa est fieri, quia ad remedium data est contra oríiginalepeccatum; quod a parentibus contraximus, per illud membrum propagati. Porro feminse in populo circumcisionis sola fide salvabantur, sacrificiis et oblationibus, aliisque legis ceremoniis purificatm; ipsam quoque circumcisionem fide suscipientes, et in eis qui carnem illam susceperunt, venerando participantes. Masculi qui morte praeventi ad. octavam diem pervenire non potuerunt, et ob hoc 8ine circumcisionis sacramento ab hac vita recesserunt, sola fide parentum cum oblationibus et sacrificiis intervenientibus non improbabiliter salvati existimantur, pro eo quod praeceptum circumcisionis non nisi masculis ad octavum diem venientibus indictum esse videtur, ac per hoc pruvaricationis reos non fuisse, qui contemptores praecepti non fuerant, quod datum non fuerat niei pervenientibus ad diem octavum. Prs; cipue ne miserabilior hic sexus appareat; et ei etiam prajudicetur in illo a quo alter sexus absolutus omnino fuisse comprobatur. Sed merito quieritur, an ii qui diem octavum negligentia Sive contemptu parentum, sine sacramento circumcisienis transierunt; postmodum eodom saeramento percepto salutis effectum consecuti sunt, cum praeceptum divinum hoc sacramentum non nisi die octavo celebrandum indixerit. Et potest fortassis non irretionetilNer cre. quss. - cut de gentibus ad ritum legis venientes, hoc sacramentum qualibet state ad salutem perceperunt ita etiam si qui sub lege tempore suo hoc non percepissent, ad salutem tamen et remedium eis-operantum sit, si illud postmodum suscipiendo priorem negligentiam correxerunt. Sic igitur circumcisionis sacramentum semini Abrahae sanctificando, et signando pariter datum est; sanctificando, ut justificaretur; signando, ut a caeteris gentibus discerneretur, quatenus singularis maneret, et discreta generatio de qua Christus nasceretur. Unde consequenter colligitur probabile esse illi semini Abrahae circumcisionem ex precepto indictam, de qua Christus nasciturus erat, ut videlicet post. Abraham Tsaac, post Isaac Jacob, ac deinde duodecim tribus quae de ipso Ja- B cob exortse sunt. Nam et Job secundum quosdam de Esau atirpe fuisse creditur, qui tamen circumcisus fuisse non legitur.
Capitulum 3
De praeparatione legisSacramentum circumcisionis ante legislationem datum est: et per ipsum quaedam praeparatio ad suscipiendam legem facta est. Quemadmodum enim nunc in Novo Testamento, prinum homo unda baptismatis ablutus, signum et nomen professionis suse accipit, ac deinde numero fidelium associatus, et praeceptis divinis instructus ad complendam professionem suam accedit; sic antiquus ille populus primum quidem per circumcisionem signatus est, postea per legem informatus.
Capitulum 4
De sacramentis legis scripto.Lex seripta tria continet: Precepta, sacramenta, promissa. In praeceptis est meritum, in promissis est. premium, in sacramentis est adjutorium. Per praecepta eundum fuerat ad promissa. Sed quia homo per se infirmus erat, venerunt sacramenta media, inter praecepta et promissa quae illun adjuvarent, et ad praecepta perficienda et ad obtinenda. Sub promissa lege naturali pauca erant sacramenta, sub lege scripta utraque multiplicata sunt, et praecepta scilicet et sacramenta. Nam cum primum medicus Deus ad hominem sgrotum curandum accessisset, totum occupaverat morbus, quem totum reliquerat salus. Et apposuit in corpore generis humani in primis pauca antidota, et paucis membris, id est paucis personis, ut paulatim morbus deficeret et salus cresceret. Postea sub lege scripta, remedia plura contulit, et plures reparavit. Duo praecepta fuerunt sub lege naturali et tria sacramenta. Duo praecepta: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. 1v). Et quecunque vultis ut. vobis faciant homines, eadem et vos facite illis (Matth. vii). Tria sacramenta: decimee, oblationes, et sacrificia. Decime in portionibus, oblationes in rebus, sacriflcia in animalibus. Sub lege scripta multa fuerunt praecepta, et multa sacramenta. Preecepta enim legis scripte, alis fuerunt mobilia, aliaimmobilia. Mobilia sunt quae ex dispensatione ad tempus sunt ordinata. Immobilia sunt quae a natura veniunt, et vel ita mala sunt, ut nullo tempore sine culpa fleri possint, vel ita bona, ut nullo tempore possint sine culpa dimitti.
Capitulum 5
De immobilibus praeceptisImmobilia ergo sola lex naturalis habuit duobus praeceptis comprehensa. In uno bona przcipiendo, in altero mala prohibendo. Haec vero duo praecepta naturalis legis per legem scriptam latius explicata sunt et distincta, per septem illa praecepta quae secunda tabula continebat. In quibus ostenditur qualem se exhibere debeat homo erga proximum, quemadmodum in tribus precedentibus demonstratur, qualem se exhibere debeat homo erga Deum. Unde et prima tabula dicta est, quia excellentiora continet mandata, qua pertinent ad dilectionem Dei. Secunda autem quia inferioria et proxima post haec praecepta continet quae pertinent ad dilectionem proximi. Vel prima tabula dicitur, quia in ea continentur praecepta quae insinuant fidem; secunda quia in ea continentur praecepta quae instruunt ad bonam operationem. In prima tabula tria sunt praecepta, quia qus fide éreditur Trinitas, est Deus. In secunda tabula septem sunt praecepta; quia in praesenti vita (quee septem tantum dierum circulo volvitur) officia humanitatis proximo exhibentur. Tria vero et septem denarium complent; quia perfectum facit fldes recta, et operatio bona. Primum preceptum primae tabule ad Deum Patrem pertinet, Bicut praeceptum primum secundi tabulie ad hoQ minem patrem, ut utrinque paternitas principii auctoritate honoretur. In prima tabula praeceptio est et prohibitio, similiter in secunda, ut utrumque studeas et facere quod debes, et cavere quod non debes. In altero namque si offendis, delictum est. In altero vero si offendis, peccatum est. Facere enim non facienda peccatum est, facienda. autem non facere, delictum.
Capitulum 6
De tribus praeceptis prima tabulaCap. VI. De tribus praeceptis prima tabula. Audi Israel: Deus tuus Deus unus est, ipsum adorabis, et sili soli servies (Deut. vi).
Non hoc totum de praecepto est quod dicitur, quia ante praeceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus praeparatur. Audi, Israel, hic nota obedientiam Deus tuus, hic nota gratiam; Deus unus est, hic nota doctrinam, quasi diceretur: obedientiam exhibe, gratiam intelige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est obedientia quam exigeris; quod Deus tuus, est gratia qua perveneris; quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi qui tibi misericordiam jam exhibuit, et necdum tamen a te servitium accepit, ut scias ab ipso esse utrumque; scilicet quod a te exigit opus virtutis, et quod tibi promittit premium retributionis. Audi Ierael, hoc est, ausculta et acquiesce. Omnis enim virtus ab obedientia incipit, quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra namque vel inobedienti gratia, vel contumaci doctrina, vel non intelligenti praeceptum daretur. Idcirco primum dicit: Audi Israel, ut sis obediens Deus tuus, ut devotus existas; Deus unus est, ut veritatem agnosces. Deinde sequitur praeceptum: Ipsum adorabis, hoc pertinet ad fidem; et ei soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim operans ex dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec fides cui tempus suppetit accepta est sine opere. Propterea adora recte credendo, servi bene operando. Quzri autem potest an id quod dixit; ei soli ad utrumque referendum sit, ut dicatur: Ipsum solum adorabis, et ei soli servies. Sed haec quomodo stare poterit, quia smpe in Veteri Testamento, sanctos viros non solum angelos adorasse, sed etiam homines legimus; nec tamen propterea alicubi reprehensos invenimus? Et in Novo etiam Apostolus fideles ad serviendum superioribus et prelatis summopere exhortatur. Sciendum ergo est quod alio modo homines, alio modo Deus adorari praecipitur. Usu namque veteri superiores quique ab inferioribus odorari dicebantur, quando eis sive incurvatione genuum, sive capitis inclinatione ab his reverentia exhibebatur. Deum autem adorare, est ei totam mentem per humilitatem ac devotionem substernere, et ipsum principtum ac finem omnis boni credere. Quod ei soli nos debere nemo est sante mentis qui ambigat. Unde ipse quoque per prophetam de se testatur dicens: Honorem meum [gloriam meam]alteri non dabo, et gloriam[laudem] meam sculptilibus (Isai. xri). Deservitute veroad ipsum competenter intellegi potest, quia nimirum omnis ille rectissime soli Deo servire dicitur, qui et secundum Deum homini superiori humiliter se subjicit; et ubi causa Dei impugnatur, fideliter contradicit. Qui cavet eollicite ne in sua servitute vel per timorem hominis contra Deum quid faciat, vel terrens retributionis lucrum in intentione, coelesti praemio anteponat. Sed in Greco manifestior sententia expressa est. Gr:ca namque locutio divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit, quod latinitas non habet. Ibi enim Dei servitus latria et humana dulia vocatur. Et ob hoc idolatre vocati sunt, qui eam servitutem quam Deo debuerunt idolis exhibebant. Sed Latinalingua utramque sub eodem nomine servitutem comprehendit, et propterea obscurior significatio facta est cum dicitur. Ei soli servies, quod in Greco ambiguum non est. Sed cum praeceptum ad Patrem pertineat, quare dictum est: ei soli servies, quasi etiam Filio et Spiritui sancto serviendum nonsit? Sed quod dictum est soli non excludit communionem Filii et Spiritus sancti, sed quidquid Deus non est. Pater autem et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, ipse solus adorandus est, eique soli et non alteri serviendum est, ea videlicet servitute que ei soli debita est. Nam et in Evangelio, cum dicitur: Nemo novit Patrem nisi Filius (Matth. X1), non utique Spiritus sanctus a Patris cognitione excluditur, cum ipse etiam profunda Dei, teste Apostolo, acrutetur (I Cor. 11). Sed est ejusmodi loquendi genus, ut dicatur [nerno, nisi ille videlicet qui non eet, hoo quod ille. His pro bre- vitate transcursis ad consequens mandatum discutiendum transeamus quod tale est: non assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. xx; Deut v.) Hoc ad simplicem littere sensum taliter intelligi debet, ut nomen Dei homo in vanum non assumat, id est vel ad mendacium affirmandum vel ad idolum venerandum; acilicet ut neque idola nomine divino honoret, neque falsitati nomen divinum associet. Mystice autem nomen Dei assumere in vanum, est Filium Dei visibilem per. humanitatem factum, creaturam existimare. In vanum quippe nomen Dei assunit, qui Flium Dei :ternum ex tempore co»pisse credit. Nomen siquidem Patris Filius dicitur, quia in Filio; et per Filium Pater invisibilis manifestatur; non solum quando mundus per ipsum factus est; verum etiam quando peripsum homo est redemptus. Sane qui Filium Dei hominem factum confitentur, nequaquam in vanum nomen Dei assumunt, quia quem credunt hominem per id quod assumpsit ex tempore; verum Deum agnoscunt, per id quod fuit ex sternitate. Potest adhuc aliter intelligi quod dictum est: Non assumas nomen Dei tui in vanum. In vanum namque nomen Dei assumunt, qui Filium Dei ad se missum, et pro sua salute incarnatum contemnunt. Quid est ergo dicere: Neassumasnomen Dei tui in vanum, nisi sicut veneraris et adoraseum, propter hoc quod. ab eo factus es; sic adora et venerare, propter hoc quod ab eo est redemptus quia non minus tibi contulit cum redemit, quam cum creavit. Ad eumdem spectat sensum, quod ipse Filius in Evangelio discipulis, et per discipulos omnibus in se credentibus dicit: Creditis in Deum et in. me credite (Joan. xiv). Modesta quinem ut decuit pium nos admonens insinuatione, ut intelligamus eum non solum adorandcm a nobis in sua divinitate qua condidit, sed in' humanitate etiam qua redemit. "Tertium praeceptum est observaSabbatum (Ezod xx) Quatuor Sabbata commemorare videtur Scriptüra. Primum illud in quo Deus perfectis operibus suis requieviese dicitur. Secundum illud quod filis Israel carnaliter custodiendum mandatur. Tertium illud quod populo Dei servandum praecipitur. Quartum illud quod in promissione Sabbatum pro Sabbato suis Deus dilectoribus pollicetur. Duo igitur sunt Sabbnta exterius unum Dei, et unum hominis; et duo interius unum Dei, et unum hominis. Sabbatum Dei quo exterius ab opere cessare dicitur, sacramentum est illius interioris Sabbati ejus, in quo ipsius seterna immortalis quae seternitas inconcussa beatitudine perfruens, nullo unquam labore fatigatur. Sabbatum hominis quod ei visibiter exterius servandum praecipitur, sacramentum est interioris Sabbati, ubi mens sancta per bonam conscientiam a servitute peccati quiescens; in gaudio Spiritus sancti jucundatur. Hoc Sabbatum quisquis in praesenti vita servaverit, ut nullis consentiat malis, perveniet in futura vita, ad illud sternum Dei Sabbatum, ubi nulla sentiet mala. Sicut dic- tum est: Et erit Sabbatum pro Sabbato, mensis A. sís pro mense (Isa. txvi). Illud itaque praeceptum specialiter ad Spiritus sancti personam referri videtur, cum dicitur: Observa Sabbatum, ut videlicet in praesenti eum suscipiamus, et custodiamus intra nos in gaudium bone conscientisz, quatenus eum in futuro suscipere et possidere mereamur, in gaudium vitz. Heec igitursunt praecepta tria prima tabul:. In quibus praecipue dilectio Dei commendatur, et tota Trinitas unus Deus aequaliter adoranda et colenda prxcipitur.
Capitulum 7
De septem aliis praeceptis quae sunt secunda tabulaSeptem alia, secunda tabula continebat, qua hominem ad dilectionem proximi instituunt; et propterea septennario distinguuntur, quia in prae- B senti vita tantum quae septem diebus volvitur: nostra charitas pietatis operibus exercetur erga proximum; postea, consummatis operibus et finitis laboribus, per contemplationem pariter cum proximo beatificanda in Deum. Amor igitur proximi et temporalis est quandum pertinet ad exhibitionem operis, et aeternus quantum pertinet ad effectum dilectionis. Primum praeceptum secundae tabule ad patrem pertinet hominem, sicut prinum primztabulgad Patrem Deum. Utrobique patenitas praeponitur, utrobique principii dignitate honoratur, quia secundum quemdam modum, gic habemusprincipium nascendi pergenerationem a patre homine, sicut principium existendi per conditionem accepimusa Deo Patre; et paternitas homi- (; nis sacramentum est et imago divin:e paternitatis, ut discatcor humanum in eo principio quod videt, quid debeat illi principioaquoest, etquod non videt. Sic ergoest dictum. Honora patrem tuum et matrem tuam, utbene sictibi, et sis longavus super terram (Exod. xx). Sicut superius dictum est in primo praecepto prime tabula, ita et hoc non totumad praeceptionem pertinet quod propositum; sedibiquod praeter praeceptum erat promissum est, hicsubjunctum est: "Audi, Israel: Deus tuus unus est"(Deut. vi). Hoc totum ante praeceptum premittitur, ipsum praeceptum postea subinfertur cum dicitur: Ipsum adorabis, et ipsi soli servies (ibid.). Hic praeceptum praecedit: Honora patrem. tuum et matrem tuam (Exod. xx.), deinde subjungit: ut bene tibi sit, et sis longzvus super terram. Quid est ergo, quod ibi ante proceptum causa praecepti premittitur; hic post przceptum subinfertur, nisi quia Deus diligendus est propter seipsum, et homo propter Deum ? Nam et amor parentum, si ad solam carnem respixit, spirituale premium non acquirit. Ex Deo igitur in nobis prius est, propter quod posten diligendus est a nobis, quia ejus gratia, nostra dilectio prevenitur, et nostra dilectio per ejus gratiam excitata subsequitur. In patribus autem car nis nostre si ad id solum beneficium nostra dilectio tenditur, quo carnaliter ab his nostrum meritum pravenitur, quia ultra carnis affectum, et supra carnis intuitum non proficit, ad perfectionem praemii spiritualis non pertingit. Ergo propter vitam aeternitatis, diligendus est auctor vitie temporalis, ut scilicet non hoc diligatur, qui hanc ab illo, imo per illum, vitam accipimus, sed quia per hanc ad illam vitam intraturi sumus. Bene ergo cum dictum esset: Honora patrem et. matrem, subjuncta est causa, ut bene tibi sit, et sis longemus super terram, scilicet. viventium, quia hoc diligere debemus in auctore vita» hujus quod ab illo per hanc vitam ad futuram vitam initiati sumus. Et pulchre honoranti principium suum, longevitas promittitur, quia Deo per dilectionem adhaerentes aeternitatem promerentur. Sane quantum spectat ad sensum littere, duobus modis parentes nostros honorare debemus, et obediendo eis videlicet in omnibus (exceptis his in quibus dilectio Dei Patris offenditur) et eos quantum faculias nostra suppetit, adjuvando. Sed et de patribus spiritalibus, id est prolatis nostris idipsum intelligore nihil impedit, quibus obedientiam debemus quantum" nostra habet possibilitas, et auxilium imo servitium, quantum suppetit facultas. Secundum praeceptum secunda tabulie, Non occides (ibid.) Homicidium sit multis modis, manu, lingua, consensu: Manu flt cum quis alium actualiter vita privat, vel in locum mortis ubi vita privetur priecipitat, ut in carcerem, vel alium quemlibet talem locum. Lingua fit duobus modis, id est, praecipiendo vel suggerendo. Jud;i quippe Christum occiderunt, dum ut occideretur, judici suggesserunt. Consensu similiter duobus modis fit homicidium, vel dum mortem alteruis desideramus et cupimus, vel si dum eum a morte liberare possumus, vitam ejus negligimus, id est, adjutorium non impendimus.
Tertium praeceptum secunde tabule est: Non nmwuchaberis (ibid.), id est non fornicaberis. Fornicatio est omnis illicitus concubitus; et est duplex fornicatio. Animae, unde Propheta: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXIL) Corporis, de qua hic agitur. Hoc enim praeceptum et quaedam alia, sub veteri lege tantum-inchoata sunt, id est non plene, sed ex parte data, propter infirmitatem auditorum, quae pos tea, adveniente gratia, consummata sunt. Lex enim dicit: Non meechaberis; corporalem tantum mochiam prohibens. Christus dicit: Quicungue viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam machatus est eam. in corde suo (Matth. v); omnem illicitam concupiscentiam tam animo quam corporis contradicens.
Quartum praeceptum est: Non furtum facies (Exod. xx.) Furtum accipitur in hoc loco pro qualibet illicita usurpatione rei aliens, sive occulta sive manifesta. Qui enim furtum prohibuit, rapinam non concessit, cum sit majus peccatum (ut testantur sancti) aperte et violenter rapere: quam occulte subtrahere, quia majus odium et iram excitat. Sub furto etiam comprehenditur usura.
Quintum praeceptum secunde tabulm. Non falsum testimonium dices (ibid). Ut ergo melius liqueat, quid sit falsum testimonium, altius in- cipiendum est, id est a mendacio. Aliud enim est A simplex mendacium in falso testimonio, aliud in perjurio, aliud in voto, dum aliquis vovet quod non soluit. De quibus omnibus dicendum est. Primum autem de simplici mendacio, qua propter ponenda est descriptio mendacii, quidam mendacium sic diffiniendum putant. Mendacium est falsa significatio cum voluntate fallendi, vel quae presentialiter adest, vel postea advenit. Nam si quis alteri promittens ge aliquid daturum, habens voluntatem dandi cum promitteret, postea vero mutata voluntate dare nollet, mendacium esset, non quia in promissione cor duplex fuit, sed quia qui promisit postea cor duplicavit. Sic ergo intelligi potest quod dictum est. Mendacium est significatio falsa, id est oratio vel locutio per quam ille p qui loquitur auditori falsum significare intendit, et putat. Nam, etsi ita sit ut dicit, mentitur tamen ille quiloquitur cum opinione et intentione fallendi. Jocosa mendacia, et ironiz, et parabole mendacia non sunt; alioquin sancti. reprehensiSibiles invenirentur, quia in parabolis et ironis multa locuti sunt. Sed ipse Christus in parabolis loquebatur ad ipsas turbas, quas utique in sermone suo non assumpsisset, si ullum in eis mendacium constaret. Hoc tantum interest quod jocosa mendacia etsi falsitatis reatum non incidunt levitatis tamen culpam non evadunt. Est adhuc aliud genus mendacii, cum aliquis quasi humilitatis causa mentiri videtur, utpote cum se peccatorem dicit, et tamen non ita sentit ut dicit (; de quo verissime dictum est, quia cum causa humilitatis quis mentitur, si antequam mentiretur peccator non erat; mentiendo efficitur quod non erat, quia qui peccatorem se dicit, et non ita credit, veritas in eo non est. Est aliud genus mendacii cum pro salute vel ita alterius conservanda aliquis mentitur, quod et ipsum nullo modo approbandum est. Male enim mentiendo vitam servat in alterius corpore, qui per mendacium veritatem exstinguit in suo corde. Potest tamen in hujusmodi aliquando veritas sine culpa celari, quando causa salutis nostre sive utilitatis alienae ratio exposcit. Longe enim aliud est, quod verum est tacere, atque aliud quod falsum est asserere. Ip8a enim veritas dicit: Multa habeo vobis dicere. sed non potestis portare modo (Joan. xvi); quod utique non dixisset, si veritatem facere semper culpa esset. Falsum testimonium est cum quis alterius mendacio de veritate testimonium prehibet, qui non solum mentiendo reus efficitur, sed quia etiam ipsum mendacium contra veritatem patrocinari conatur; quod quidem se sciens fecerit damnabilis ompino malitia est; si autem ignorans, reprehensibilis negligentia. Non omne juramentum malum est, et tamen omne juramentum teste veritate a malo est. Qui enim verum jurat pro necessitate proximi, aut pro utilitate, cum scilicet is cui juraratur aut credere non potest propter ignorantiam, aut credere recusat propter malitiam; hujusmodi juramentum malum quidem non est illi qui jurat, quia ex neces- sitate contestatur veritati; et tamen a malo est illius cui jurat, hoc est, vel ex infirmitate si credere aliter non potest, vel si credere contemnit, ex perversitate. Qui autem sine causa jurat, etiam 8i verum jurat, non sine culpa est; aut quia pro levitate arguitur, aut pro contumacia condemnatur. Qui malum se facturum jurat peccat. In quo iamen melius esset. juramentum frangere, quam adimplere, ita quidem ut et malum caveat quod juravit, et nihilominus culpam agnoscat, in eo quod male juravit. Perjurium est mendacium saerosancta attestatione inducta confirmantum. Qui enim falsum jurat pejerat vel perjurat; in quo primum malum est culpa mendacii, cum id quod falsum est dicitur. Secundum autem quod ad tuendam falsitatem testimonium veritatis irreverenter usurpatur. Qui viderit alium falsum jurare volentem, particeps peccati efficitur si congentit: et si non quantum potest salva veritate ne malum perficiatur contradicendo et admonendo obsistit. Hic autem considerandum est quod peccatum fratris cum probare non possumus, publicare non debemus, ne forte videamur nolle proximum nostrum corrigere, sed magis infamare. Propterea admonitio peccantibus adhibenda est ubi negantibus testimonium convincens adduci non potest. Votum est voluntaria sponsio animi. Quisquis Deo votum vovet, reddere debet quod vovet, juxta illud Prophete: Vovete et reddite Domino (Psal. txxv). Dicit autem Scriptura: Vota stultorum frangenda sunt (Eccle. v). Unde vota stultorum jntelligimus omnia quae vel mala sunt, vel si bona sunt ordinata tamen non sunt, et majus malum est quod est ex eis, quam bonum quod est in eis. Verbi gratia; Si mulier nolente viro aut vir nolente muliere voveret continentiam. aut subjectus sine consilio et licentia prelati sui inordinatam proponeret abetinentiam, hujusmodi vota quia manifeste stulta essent; tenenda omnino non essent. Qui bonum quodcunque vovet si postea illud aut implere non potuerit, aut pro majori bono perficiendo implere noluerit; poterit secundum licentiam eorum quibus dispensatio in eum credita est, votum ejus aut laxari aut mutari, ita ut in ejusarbitrio non constet vel hoc dimittere quod faciendum vovit, vel aliud pro eo facere, etiam si majus est quod non vovit.
Sextum praeceptum quod et. nonum est: Non concupices wxorem proximi twi (Ecod. xx). Septimum prwceptum quod et decimum est: Non concupisces rem prozimi tu$(ibid). Hic opponendum videtur contra hoc quod superius dictum est in eo praecepto quod superius datum est de fornicatione cavenda. Non moechaberis, mochiam tantum corporalem esse prohibitam; postea vero per id quod Christus in Evangelio dicit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus estin corde suo; omnem tam corporalem quam spiritualem moechiam esse interdictam. Quomodo enim Evangelium supplevit quod lex scripta prius, minus habuit, cum idipsum quod Evangelium adjecisse creditur, iw. lege scriptum prius inveniatur ? Qui enim dixit: Non mechaberis corporalem mochiam prohibens; postea dixit: Non concupisces, spirituaJem mochiam omnino cavendam esse ostendens. Quid ergonova lex supplevit, quod vetus minus habuit ? Lex corporalem moechiam prohibuit, concupiscentiam prohibuit. Quid amplius habuit Evangelium, quod faceret? Sed sciendum est quod vetus lex, quamvis concupiscentiam hominis a re aliena cohibuit, in propria tamen minime temperavit. Quia qui dixit: Non concupisces uxorem et rem proximi tui, mulieremet rem omnino concupiscendam non vetuit, sed ab aliena tantum appetitum cohibendum demonstravit. Nova autem lex et in propriis temperatum essedebere edocuit, ut omnem illicitam concupiscentiam excluderet. B Potest autem et alio intellectu convenienter dici veterem legem concupiscentiam uxoris sive rei aliene non illam significasse, quae sola voluntate agitur; sed ambitionem et machinationem quiz Studio quodam et ad nisu ad implendum desiderium et ad obtinendum id quod in desiderio est exterius opere exercetur. Nova autem lex non solum damnavit illicitam concupiscentiam foris in studio operis, sed intus quoque damnabilem es8e ostendit in desiderio voluntatis.
Capitulum 8
De ordine praeceptorum DeiOrdinem autem praeceptorum Dei sine consideratione transire non opportet. Nam si ordo vivendi est, est utique et ordo praecipiendi. Primum ergo attende quod dicitur tibi, ut adores Deum tuwm, et servias illi (Deut. vi). Hoc est primum praeceptum. In adoratione agnosce fidem, inservitute intellige bonam operationem. Post hoc sequitur secundum praeceptum ut nomen Dei tui in vanum non assumas (Exod. xx), quatenus verbum veritatis in ore tuo sit propter veritatem, ut post fidem cordis, sequatur confessio oris. Primum devotio ad bonam conscientiam; postea exemplum operis, ad bonam famam. Novissime verbum praedicationis ad doctrinam. Deinde sequitur tertium praeceptam et dicitur tibi, ut Sabbatum observes; hoc est, mentis quietem custodias, ut non perturberis ex adversis foris occurrentibus pro veritate, sed discas esse pacificus, etiam inter eos qui pacem oderunt. Predices veritatem, et non omittas charitatem. Hxc sunt tria praecepta primeo tabulw de iis quae pertinent ad Deum.
Postea sequitur secunda tabula, de iis quae apectant ad proximum. Primum praeceptum est secunde tabule in quo tibi praecipitur, ut honores principium tuum, ut vitam longevam habere possis (Exod. xx); quoniam qui non honorat eum a quo est, dignus est ut retinere non possit id quod est. Secundum praeceptum est: Non occides (ibid). Convenienter sane cui in precedenti mandato vite longeevitas promittitur, hic ne alienam vitam exstinguat prohibetur, ut hoc ex charitate Dei sit, quod principium suum honorans, ad vitam qua finem nescit inhiat; hoc vero ex charitate proximi quod ad vite aliens finem nul- lo crudelitatis odio se relaxat. Deinde sequitur tertium praeceptum: Non machaberis; et quartum: Non furtum facies (ibid). Non mochaberis, hoc pertinet ad vitam propriam. Non furtum facies, hoc pertinet ad vitam alienam. Supra enim jussus est homo et suam et alterius vitam conservare, hic jubetur et suam et, alterius vitam non Lzdere. Justum enim est ut in via vite corruptionem caveat, quiin patria vitam incorruptam exspectat, et qui jam vitam proximi per [ apertam violentiam non opprimit, etiam per fraudem occultam in his quae ad usum vivendi data sunt ei non noceat; et non solum ipse per se non noceat; sed neque nocentibus neque nocere volentibus, sua auctoritate vel attestatione fiduciam aut firmamentum prestare presumat. Hoc enim in sequenti mandato prohibetur cum dicitur: Non falsum testimonium dices (ibid.). Et quia ab operere lesionis diu se cohibere non potest, qui mentem suam ab intentione et voluntate ledendi non cohibet, sequitur et dicit Non concupisces uxorem procimi twi; nec concupisces rem prozimi tui (ibid). Haec sunt decem praecepta, pu: prime perfectionis viam, et semitam pandunt directionis: Prima enim perfectio per bonam operationem hominem in seip80 dirigit. Secunda per charitatem proximi in latum expandit. Tertia per charitatem Dei in altum extollit, quia. denarius primse perfectionis lineam porrigit. Centenarius secunde expandit C latitudinem. Millenarius in altum. summam tollit perfectionem. Haec autem in praesenti, de expositione decem prieceptorum legis dicta sufficiant.
Capitulum 9
De mobilibus et superadditis praeceptisSequitur aliud genus praeceptorum quae mobilia vocantur, quoniam naturalibus mandatis secundum dispensationem ad tempus superaddita sunt, sive pro exercitatione, sive significatione. Pro exercitatione quidem ut plurima essent in quibus erudiendorum obedientia probaretur, et devotio excoleretur. Pro significatione autem ut. in eis futurs veritatis signa praepararentur, et. peripsa quae corporaliter agenda premcipiebantur, quae spiritualiter agenda vel credenda erant demonstrarentur. Haec autem omnia de mediis sumpta sunt; haec est de iis quae in sua. natura, nec ita bona erant ut inevitabiliter debuissent fieri; necita mala ut omnino debuissent ex necessitatevitari. Omnia enim hac qui in hujusmodi mandatis proposita sunt quantum ad suam naturam talia fuerunt, qua pro arbitrio agentis sine culpa possent fleri, et rursum sine culpa intermitti. Accedens autem mandatum hoc, quae per se media erant et ad utrumlibet se habebant, sive precipiendo, sive prohibendo in alteram partem deflexit; ita ut jam ea quae prohibita sunt sine culpa non possint fleri, neque rursum ea quae precepta sunt, possint omnino sine culpa dimitti. Quod tamen non natura rei facit: sed vis et obedientia mandati. Prohibuit lex ne caro cum sanguine comederetur; non quia hoc quantum ad naturam rei malum erat, sed quia malum erat, quod in isto significari debuerat. Quasi enim. caro cum sanguine editur, quando quis in opere furoris et crudelitatis delectatur. Mandavit etiam eadem lexa carne porcina abstinendum; opera scilicet immunditiae vitanda significans. Ad hunc modum aliorum quoque animalium tam volucrum quam piscium et eorum qua in terra versantur quadam ab esu humano excepit. Et multa alia qus prima conditio noxia non fecerat secunda institutio per dispensationem quasi noxia vitare mandavit. Erant autem quaedam alia de his mediis, quae lex scripta magis per concessionem proposuit, quam per praeceptionem vel prohibitionem quie fortassis per se mala fuissent, si concessa non fuissent. Verbi gratia: Dicit lex ut si. quis turpitudinem aliquam in sua uxore invenisset, et ob id illam odio haberet, scriberet ei libellum repudii, et sic eam dimitteret (Deut. xxiv); quia videlicet melius erat utodio habita secundum vo. luntatem dimitteretur, quam contra. voluntatem. retenta occideretur. Dictum est etiam in lege: Juramentum tuum Deo offeras et Jurabis per Deum (Deut. vt, x); non quia videlicet jurare perDeum bonum est, sed idcirco imperfectis juramentum conceditur, ut facilius perjurium vitaretur. Simul ut etiam nomen Dei venerari discerent, cum illud frequentius in assertionem et testimonium dictorum suorum acciperent, et non cogerentur nomina falsorum deorum ad confirmanda juramenta sua assumere, quibus non solum permissum sed praeceptum fuerat; ita duntaxat si causa confirmande veritatis expostularet, nomen Domini ad testimonium invocare. Simile erat et hoc quod permissi sunt pro illata injuria, talionem reddere, ne forte vehementiori furore exardescentes majora illatis conarentur mala referre. multasunt alia genera praeceptorum quae in lege scripta continentur, decentia quidem ad exteriorem conversationem, et simul apta ad spiritualem significationem. In his ergo omnibus, illam quam Apostolus posuit discretionem in elementis exordii sermonis Dei significatam notamus. Sunt enim tria hic: elementa, exordia, sermo. In elementis sonus est, sed sensus non est unde nec exordium dicuntur, quia sensus in eis non incipit. Dictiones exordia sensuum sunt, unde et dictiones vocantur quasi jam aliquid dicentes, et prime partes orationis, quia principium intelligenti ab eis oritur. In elementis ergo sonus est, et non sensüs; in exordio sensus est, sed completus non est; in sermone sensus est, et perfectus. Vide tria hsc in Scriptura Dei similia. Dixit Scriptura: Carnem cum sanguine non comedetis (Levit. vi1; Deut. xir); hoc est elementum. Subjunxit postea: Non occides (Exod. xx), hoc est exordium. Postea complevit etiam iram prohibens, hoc est sermo (Matth. v). Item dixit carnem porcingm non edendam ( Deut. x1v), in hoc fuit elementum. Addidit post hoc: Non machaberis (Exod. xx), in hoc fuit exordium. Novissime apposuit: Si quis viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam machatus est in. corde suo (Matth. v), etc. In hoc fuit sermonis completio. Precepta igitur ad tempus, superaddita, elementa fuerunt. Precepta decalogi, exordia. Precepta Novi Testamenti, sermo. Prima ex institutione discipling; secunda ex veritate nature; tertia ex perfectione gratize. Praecepta immobilia naturaliter priora sunt. Precepta mobilia sicut dictum est, significatione precedunt; quia in eis primum bonitas formatur, quae postea in illis inchoatur; et novissime - per gratiam consummatur. De praeceptis superadditis et mobilibus quaedam etiam nunc in tempore gratim pro exercitatione retenta sunt, sicut eat observantia jejuniorum; et alia quaedam que cum superioribus temporibus fuerunt instituta,. pro inde tamen ad praesentium instructionem eunt reservata; et ea potissimum qui ad spiritualis studii exercitationem spectant, tempore gratiae reservantur: iis quae ad carnales observantias pertinebant abolitis.
Capitulum 10
Quod tria sunt genera sacramentorum in legeTria genera sacramentorum inveniuntur fuisse sub lege scripta, quaedam specialiter ad remedium, quaedam vero ad obsequium, quaedam ad cultum divinum. Prima pertinent ad peccatorum remissionem; secunda ad exercendam devotionem; tertia ad colendam pietatem.
Prima instituta fuerunt quasi ad necessitatem, ut in eis homo sanctificaretur, qualis circumcisio fuit, et hosti pro peccato et pro delicto et cstera; quaedam quae specialiter ad emundationem et remiesionem instituta fuerunt.
Secunda autem quasi ad exercitationem fuerunt proposita, ut in eis devotio fidelium exerceretur, et meritum augeretur: quales fuerunt hosti; pacificorum, quae offerebantur a fidelibus ad reconciliandam sibi gratiam divinam.
Tertia instituta fuerunt quasi ad preparationem quamdam, ut quasi instrumenta quaedam essent ad caetera sacramenta tractanda et sanctificanda, quale fuit atrium et tabernaculum, et omnia utensilia quae continebantur in eis; nec non et sacra indumenta ministrantium, et cetera omnia quae ad exornandum elementum divinum fuerunt instituta. Item sacramenta alia fuerunt quae sanctiflcabantur ad emundationem; alia quae tractabantur ad devotionem; tertia quae exercebantur ad venerationem. Prima necessitatis; secunda virtutis; tertia laudationis. Prima suscipiebantur ad sanctificationem; secunda tractabantur ad devotionem; tertia exercebantur ad laudationem. Iterum sacramenta alia erant in rebus quibusdam sanctificatis, alia in sacrificiis et oblationibus, alia in ministeriis divinis. Sio res eadem multis modis ad evidentiam distingul potest. Sacrificium dicebatur, quando de animalibus fiebat immolatio. Oblatio vero aliarum quarumlibet rerum vocabatur. Sacrificiorum tria sunt genera: alia enim sunt holocausta, alia simplicia sacrificia, alia pacifica. Holocaustum vocabatur quod vel ex debito, vel sponte oblatum totum incendebatur. Sacrificium vocabatur quod pro debito institutionis oblatum partim cremaba- tur partim reservabatur. Pacifica dicebantur quae sponte offerebantur, sive pro gratiarum actione, sive pro praecedentis voti adimpletione, sive pro voluntaria et spontanea devotione. Holocaustum aliquando flebat de armentis, aliquando de pecoribus, aliquando de volatilibus. Oblatio aliquando de simila fiebat, quae dicebatur sacrificium crudum: aliquando de clibano, aliquando de sartagine, aliquando de craticula, quod sacrificium coctum vocabatur. Sacrificia alia pro peccato erant: alia pro delecto; pro peccato quidem, ut peccatum expiaretur; pro delicto, ut expiaretur delictum. Peccatum est quando fit quod fieri non debet; delictum est quando non fit quod fleri debet. Et in his quidem omnibus sacramenta cons- tabant. Sciendum vero quod haec omnia non talia sacramenta intelligere debemus, qualia superius sacramenta qui proprie sacramenta dicuntur, esse debere definivimus; sed in his et hujusmodi quaedam ob hoc solummodo sacramenta vocata; quia sacrarum rerum signa fuerunt. Sic ergo aliud est sacramentum sanctificationem significans; tantum, et sanctificatione sanctificans; aliud non sanctificans, sed significans, tantum. Et de sacramentis quidem scripta legis hactenus dixisse sufficiat; de promissionibus vero quas in tertia parte prime distinctionis posuimus; tractarc propositi praesentis non fuit. Sunt igitur tria quae lex scripta continebat: praecepta, sacramenta, promissa.