Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 2

De unitate ecclesiae
1

PARS SECUNDA. DE UNITATE ECCLESIAE.

Capitulum 1

2

CAPUT PRIMUM. De gratia quae per Christum datur, et spiritu a capite in membra diffuso.

3

Scriptum est quod leae neminem ad perfectum duzit (Hebr. vit). Lex enim ignorantiam docere potuit infürmitatem, adjuvare non potuit. Duo hic Tala in homine fuerunt, et ex his cetera mala hominis omnia processerunt. Unum fuit ignorantia, alterum concupiscentia; ignorantia boni, concupiscentia mali. Ex ignorantia venit delictum, ex concupiscentia peccatum. Hsc igitur duo in homine ab initio fuerunt; sed ut cognosceret homo morbum suum, dimissus est totus sibi: ne forte gratiam superfluam judicaret; si prius infirmitatis suse defectum non agnosceret. Positum est ergo tempus naturalis legis ut natura per se operaretur, non quod per se quidquam posset, sed "ut se non posse agnosceret. Illa ergo sibi relicta errare cospita veritate per ignorantiam, et convicta est de caecitate; postmodum etiam convincenda de infirmitate. Data est lex scripta ut ignorantiam illuminaret, sed infirmitatem non corroboraret ut in ea parte homo qua defectum suum agnovit juvaretur. Ubi autem per se stare putavit, relinqueretur. Accepta ergo scientia veritatis per legem conari coepit ut perficeret sed pressus concupiscentia quia gratiam adjuvantem non habuit, ab opere virtutis defecit. Convictus igitur in utroqueest quia videlicet per se nec verum potest agnoscere nec bonum perficere. Post haec itaque convenienter gratia data est quae illuminaret csecum, et sanaret infirmum; illuminaret ignorantiam, refrigeraret concupiscentiam; illuminaret ad cognitionem veritatis; inflammaret ad amorem virtutis. Propterea Spiritus in igne datus est ut lumen haberet, et flammam; lumen ad cognitionem, flammam ad dilectionem. Porro sicut spiritus hominis mediante capite ad membra viviflcanda descendit sic Spiritus sanctus per Christum venit ad Christianos. Caput enim est Christus, membrum Christianus. Caput unum, membra multa, et constat unum corpus ex capite et membris et in uno corpore Spiritus unus. Cujus plenitudo quidem in capite est participatio in membris. Si ergo corpus unum est, et spiritus unus qui in corpore ipso nonc Spiritu vivificari non potest sicut scriptum Qui non habet Spiritum Christi hic nc ejus (Rom. vir). Qui enim non habet Spi Christi non est membrum Christi. In corpor Spiritus unus. Nihil in corpore mortuum, extra corpus vivum. Per fidem membra effic per dilectionem vivificamur. Per fidem acci[ unionem;percharitatem accipimus vivificatic In sacramento autem per baptismum unimt corpus Christi et sanguinem vivificamut baptismum efficimur membra corporis, per c autem Christi efficimur participes vivificat

Capitulum 2

4

Cap. II. De Ecclesia, quid sit Ecclesiae

5

Ecclesia sancta corpus est Christi uno S vivificata, et unita fide una, et sanctificata] corporis membra singuli quique fidelium exi: omnes corpus unum, propter spiritum unt fidem unam. Quemadmodum autem in cc humano singula queque membra propria a creta officia habent, et tamen unumquodqu sibi soli agit quod solum agit, sic in co sanctae Ecclesise dona gratiarum distributa et tamen unusquisque non sibi soli habet, id quod solus habet. Soli enim oculi viden tamen sibi solummodo non vident sed to! pori. Sole autem aures audiunt nec tame solummodo audiunt, sed toti corpori. Soli ambulant et non sibi tamen solummodo ambi sed toti corpori. Et ad hunc modum unum que quod habet solum in senon habet solum propter se quatenus secundum dispositi optimi largitoris, et distributoris sapientit singula sint omnium, et omnia singulorum

6

Quisquis ergo donum gratiae Dei percipet ruit sciat non ad se solum pertinere quod etiam si solus habet. Hac itaque similit Ecclesia sancta, id est universitas fidelium, c Christi vocatur propter Spiritum Christi accepit, cujus participatio in homine desig quando a Christo Christianus appellatur.

7

Hoc itaque nomen signat membra Christ ticipantia Spiritum Christi ut ab uncto sit u: quia a Christo dicitur Christianus. Ch quippe unctus interpretatur; illo videlicet oleo letitiao, quod pre cunctis participibus suis secundum plenitudinem accepit et cunctis particibus suis quasi caput membris secundum participationem transfudit: Sicut unguentum in capite, quod descendit a capite in barbam et deinde usque in oram (Psal. cxxx11); hoc est, in extremitatem vestimenti defluxit ut ad totum efflueret, et totum viviflcaret. Quando ergo Christianus efüceris, membrum Christi efficeris, membrum corporis Christi participans Spiritum Christi.

8

Quid est ergo Ecclesia nisi multitudo fidelium, universitas Christianorum ?

Capitulum 3

9

Cap. III. De duobus parietibus Ecclesiae, clericis et laicis.

10

Universitas autem haec duos ordines complec- p titur, laicos et clericos, quasi duo latera corporis unius. Quasi enim ad sinistram sunt laici qui vitae praesentis necessitati inserviunt.

11

Non ita dico ad sinistram quemadmodum illi ad sinistram statuentur, quibus dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth. xxv). Absit a me ut bonos laicos ibi statuere presumam | Nam qui boni erunt sive laici sive clerici ibi non erunt; et qui mali erunt sive laici sive clairici ibi erunt.

12

Non ergo ad illam sinistram laicos Christianos, qui veri Christiani sunt, constituo; sed ad illam sinistram de qua dicitur: In dextera ejus longavitas vita; in sinistra autem ejus divinitie et gloria (Prov. 11). Quod enim ad sinistram in corpore est de corpore est et bonum est quamvis (x optimum non sit.

13

Laici ergo Christiani qui terrena et terrena vitae necessaria tractant, pars corporis Christi sinistra sunt. Clerici vero quoniam ea quae ad spiritualem vitam perlinent dispensant, quasi dextera pars sunt corporis Christi.

14

Sed constat his duabus partibus totum corpus Christi quod est universa Ecclesia. Laicus interpretatur popularis; Grece enim Aas; Latine diCitur populus. Unde et basileus basileus rex dictus putatur; quasi Baeis Aaw basislaoy, id est sustentamentum populi. Clericus dicitur à xAspw Graece, quod Latine interpretatum sortem sonat, sive quod ipse sorte sit electus a Deo ad servitium Dei, sive quod ipse Deus sors illius sit; et quod portionem aliam in terra habere non debeat; clericus nisi Deum et ea qua ad partem Dei spectant, cuistatutum est dicimis et oblationibus que. Deo offeruntur sustentari. Laicis ergo Christianis fidelibus terrena possidere conceditur, Clericis vero spiritualia tantum committuntur, quemadmodum olim in illo populo priorecetere tribus qua typum laicorum preferebant; portiones in hereditate acceperunt. Sola tribus Levi quae ecclesiasticos figurabat, decimis et oblationibus et sacrificiorum victimis pascebatur.

15

Cap. IV. Duas esse vitas, et secundum duas vitas duos populos; et in duobus populis duas potestates, et in utraque diversos gradus et ordines dignitatum; et unam inferiorem, alleram superiorem.

16

Duae quippe vite sunt: una terrena, altera coelestis; altera corporea, altera spiritualis. Una qua corpus vivit ex anima, altera qua anima vivit ex Deo. Utraque bonum suum habet quo vegetatur et nutritur ut possit subsistere. Vita terrena bonis terrenis alitur; vita spiritualis bonis spiritualibus nutritur. Ad vitam terrenam pertinent omnia quae terrena sunt. Ad vitam spiritualem qui spiritualia sunt bona omnia. Ut autem in utraque vita justitia servetur, et utilitas proveniat; primum utrinque distributi sunt, qui utriusque bona secundum necessitatem vel rationem studio ac labore acquirant.

17

Deinde alii qui ea potestate officit commissi secundum squitatem dispensent, ut nemo fratrem suum in negotio supergrediatur; sed justitia inviolata conservetur. Propterea in utroque populo secundum utramque vitam distributo; potestates sunt constitute. In laicis quippe ad quorum studium et providentiam ea quae terrenae vitae necessaria sunt, pertinent, potestas est terrena. In clericis autem ad quorum officium spectant ea qus; spiritualis vitse sunt bona, potestas est divina. Illa igitur potestas secularis dicitur, ista. spirituali nominatur. In utraque potestate diversi sunt gradus, et ordines potestatum; sub uno tamen utrinque capite distributi, et quasi ab uno principio deducti, et ad unum relati. Terrena potestas caput habet regem. Spiritualis potestas habet summum pontificem. Ad potestatem regis pertinent quae terrena sunt, et ad terrenam vitam facta omnia. Ad potestatem summi pontificis pertinent quae spiritualia sunt, et vita spirituali attributa universa. Quanto autem vita spiritualis dignior est quam terrena, et spiritus quam corpus, tanto spiritualis potestas terrenam sive sscularem potestatem honore, ac dignitate praecedit.

18

Nam spiritualis potestas terrenam potestatem et instituere habet, ut sit, et judicare habet si bonanon fuerit. Ipsa vero a Deo primum instituta. est, et cum deviat, a solo Deo judicari potest, sicut scriptum est: Spiritualis dijudicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. 1). Quod autem spiritualis potestas (quantum ad divinam institutionem spectat) at prior sit tempore; et major dignitate; in illo antiquo veteris Instrumenti populo manifeste declaratur, ubi primum a Deo sacerdotium institutum est; postea vero per saoerdotium (jubente Deo) regalis potestas ordinata.

19

Unde in Ecclesia adhuc sacerdotalis dignitas potestatem regalem consecrat, et sanctificans per benedictionem, et formans per institutionem. Si ergo, ut dicit Apostolus, qui benedicit major est, et minor qui benedicitur (Heb. vi1), constat absque omni dubitatione quod terrena potestas, que a spirituali benedictionem accipit, jure inferior existimetur.

20

Cap. V. Quod omnis administratioecclesiastica constat in tribus, hoc est in ordinibus, in sacramentis in praeceptis.

21

Omnis ecclesiastica administratio in tribus constat: inordinibus, in sacramentis, in wreesxiXs. Ordines considerexnus in personis praelatorum: sacramenta in ministerio eorum. Praecepta in conversatione subjectorum. Quae singula propria consideratione egent. De ordinibus hoc primum attendum est, quod alii sunt secundum gradum differentem, sicut est, diaconus et sacerdos; alii ineodem gradu secundum potestatem excellentem, sicut diaconus et archidiaconus. Unus gradus est in sacramento; non tamen una potestas in ministerio. Diaconus enim sacerdoti ministrat in sacramento corporis et sanguinis Christi. Archidiaconus autem hoc plus habet, quod praeter ministerium altaris sub episcopo et vice episcopi curam habet Ecclesiarum; et causas ecclesiasticas examinat et ministeria dispensat. Similiter sacerdos et pontifex sive summus sacerdos unus gradus et in sacramento, diversa tamen potestas in ministerio; quia cum utrisque corporis et sanguinis Christi consecrandi, baptizandi, catechizandi, predicandi, ligandi, solvendi, una quodammodo sit dignitas, pontificibus tamen Ecclesias dedicandi, ordines faciendi, manus imponendi, sacri chrismatis consecrandi, communem super populum benediotionem faciendi, singularis data est potestas. Sic itaque alia est, differentia graduum in sacris ordinibus; alia est in eodem gradu differentia dignitatum. Ordo autem alius est in potestate terrena vel szxculari, et alius in potestate spirituali.

22

Cap. VI. De potestate terrena.

23

Potestas terrena pertinet ad vitam terrenam. Et omnia qure ad terrenam vitam spectant subjecta sunt terrene potestati. Haec autem omnia dupliciter pertinent ad jus terrens potestatis, ut. videlicet ipsa terrena potestas haec et possidentibus secundum justitiam distribuat; et contra injustitiam impugnantium defendat. Sicut autem prelatorum debitum est subjectis possidenda juste dispensare, et eos contra injustitiam defendere, sic subjectorum debitum est secundum instituta legum et rationabiles consuetudines, przlatis et in se et in suis servitium exhibere.

24

Est autem servitium aliud determinatum, sicut censusettributum quzannuatim solvuntur. Aliud fortuitum quod videlicet pro qulpis ex casu accidentibus exigitur. Quod et ipsum licet secundum mensuram peccati legibus determinatum sit; in hoc tamen quodammodo determinatum non est, quia eventus ejus certus non est, neque exigi jure potest, nisi cum acciderit culpa pro qua persolvendum est. Hzc ergo est discretio terrens potestatis, ut sciatur quod Prlati subjectis, vel quod subjecti pradatis exhibere debent pro ipsa terra vel terrena substantia circa quam utrique debitum pensatur.

Capitulum 7

25

Cap. VII. Quomodo Ecclesia terrena possideat.

26

De his autem terrenis bonis ad terrenam vitam pertinentibus, quae vel possident prelati in subjectis, vel subjecti possident a prelatis; quzedam. Ecclesiis Christi devotione fidelium concessa sunt. possidenda; salvo tamen jure terrenae potestatis. Sic enim rationabile est et bonum; quia Deus noster pacis amator est, et nihil inordinatum approbare potest vera justitia. Spiritualis siquidem potestas non ideo praesidet ut terrenae in suo jure prejudicium faciat, sicut ipsa terrena potestas quod spirituali debetur, nunquam sine culpa usurpat. Sic igitur, quando hujusmodi quae ad terrenam spectant potestatem Ecclesiis Christi conceduntur, ii quidem largitores sunt muneris, hoc solum concedere possunt in ea quod possident; quia necsubjecti id quod suis superioribus debetur ad aliam possunt transferre potestatem, nec pralatiin his quae justea subjectis possidentur alienos possessores inducere. Hoc est ut nec pralati id quod subditorum est aliis tribuant, nec subjecti id quod prelatorum est immutare presumant. Notandum tamen quod principes terreni in terrenis possessionibus quas vel in subjectis, vel sine subjectis possident, Ecclesiae aliquando concedunt solam utilitatenn; aliquando et ut:::tatem et potestatem. Utilitatem sine potestate concedunt, quando fructum quidem possessionis ad usum Ecclesise transferri decernunt; sed potestatem justitie exercende in ipsa possessione ad ejus juriadictionem transire non permittunt. Aliquando et potestatem et utilitatem simul tribuunt. Ubi tamen diligenterattendum est, quodlicet Ecclesia fructum terrens possessionis in usum accipiat; potestatem tamen exercendo justitie per ecclesiasticas personas, aut judicia saeecularia non potest exercere; potest tamen ministros habere laicas personas per quas jura ac judicia ad terrenam potestatem pertinentia secundum tenorem legum, et debitum juris terreni exerceat. Sic tamen ut et ipsum quod potestatem habet a principe terreno se habere agnoscat; et ipsas possessiones nunquam ita a. regia potestate elongari posse intelligat, quando 8i ratio postulaverit et necessitas, ct illis ipsa potestas debeat patrocinium, et illi ipse posessiones debeant in necessitate obsequium. Sicut enim regia potestas patrocinium quod debet alteri non potest dare; sic ipsa possessio etiam ab ecclesiasticis personis obtenta, obsequium quod regiae polestati pro patrocinio debetur jure negare non potest. Sicut scriptum est: Reddite quae sunt Casaris Cesari, et qug sunt Dei Dco (Matth. xxi).

Capitulum 8

27

Cap. VIII Quod modis in seculari potestate determinanda est justitia.

28

Sciendum vero est quod justitia illa quae terrena potestati in subjectis data est, quinque modis determinatur, secundum personam, secundum causam, secundum modum, secundum locum, et secundum tempus. Nam quod aliquo modo licet, non statim omni modo licet, et ipsa justitia nisi juste exhibita fuerit, justitiv nomen amittit. Quapropter quod licet perspiciendum est diligenter quomodo licet, et considerandi sunt modi quibus justitiae forma determinatur. Secundum personam aliquid licet; et aliquid non licet quemadmodum saeculari judici in personam laicam si peccaverit manum mittero licet, in clericum non licet. Secundum causam justitia determinatur, ut videli- cet, negotia saecularia a potestate terrena; spiritualia vero et ecclésiastica a spirituali potestate examinentur. Secundum modum sive mensuram justitia determinatur, cum videlicet quielibet culpa congrua et sibi convenienti poena multatur, ut nec privatus amor in vindicta zequitatis aliquid subtrahat, neque odium privatum adjiciat debitze severitati. Secundum locum et tempus determinatur justitia; si ubi et quando convenit judicium exercetur, et profertur veritatis sententia. Secundum personam ergo justitia violaretur; si judex secularis in ecclesiasticam personam manum mitteret. Secundum causam, si ecclesiastica negotia examinanda susciperet. Secundurn mensuram, si mendacium vel maledictum suspendio puniret. Secundum locum, si loca sacra violare praesumeret; et confugientibus ad illa etiam reis et pro suis sceleribus condemnandis inordinate violentiam inferre tentaret. Secundum tempus si sacris et solemnibus diebus reverentiam non exhiberet, quando et his parcendum est quibus pro culpis suis supplicia debentur. His igitur módis secularis potestas justitiam exercere debet, legum instituta sequens, et nihil praeter justitiam et veritatem approbans in judicando. Secularis autem potestas caput habet regem sive imperatorem ab illo per subjectas potestates duces, et comites et praefectos, etinagistratus alios; descendens qui tamen omnes a prima potestate auctoritatem sumunt in eo quod subjectis praelati existunt.

Capitulum 9

29

Cap. IX. De ornamentis regiis.

30

Habet autem potestas secularis ornamenta quedam dignitatis sue, quibus et excellentia ordinis ostenditur, et sacramentum ministerii figuratur. Annuius fidem, armilla bonam operationem, sceptrum justitiam, gladius vindictam, purpura reverentiain, diadema gloriam designat. Et haec quidem in praesenti de s:eculari potestate dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext