Text List

Prev

How to Cite

Next

Pars 17

De fine saeculi
1

PARS SEPTIMA DECIMA. DE FINE SAECULI.

Capitulum 1

2

Cap. I. De tempore adventus Christi in novissimo Augustinus ad Esycium.

3

De Salvatoris adventu qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audeo, nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo prefinisse. Sed potius illud praevalere quod ipse Dominus ait: Nemo potest cognoscere tempora qua Pater poswit in sua potestate (Act. 1) Tempora ergo computare hoc est xp» chronous ut sciamus quando sit hujus seculi, vel adventus Domini nihil aliud mihi videtur quam scire velle quod ipse ait, scire neminem posse. Opportunitas vero illius temporis profecto non erit, antequam pridicetur Evangelium universo orbi in testimoniumomnibus gentibus. Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis: Et predicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus. Tunc veniet finis (Matth. xxiv.) Tunc veniet quid est nisi ante non veniet? Quanto postergo veniat incertum nobis est. Ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo latet, quando Ecclesia fructificante atque crescente, universus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet quando finis erit. Ante quippe non erit, Tunc revelabitur ille iniquus, id est Antichristus, quem Dominus Jesus Christus inficiet spiritu oris sui (II Thess. u).

Capitulum 2

De ultima tribulatione
4

Cap. II. De ultima tribulatione, Augustinus de civitate Dei.

5

Tunc solvetur Satanas de custodia sua et exi- ( bit ad seducendas nationes, quae sunt in quatuor angulis terree: Gog et Magog, quorum inferpretationem nominum esse comperimus: Gog tectum. Magog de tecto; tanquam domus et ipse qui procédit de domo. Gentes ergo sunt in quibus diabolum velut in abysso superius intelligebamus inclusum, et ipse de illis quodam modo sese efferens et. procedens, ut ilie sint tectum, ipse de tecto.

Capitulum 3

Quare modo diabolus ligatur
6

Cap. III. Quare modo diabolus ligatur.

7

Alligatio diaboli est non permitti exercere totam tentationem quam potest vel vi, vel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo violenter, fraudulenterve fallendo. Quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum plurimos tales quales Deus perpeti id non vult et fideles dejiceret et ne crederent impediret, quod ne faceret alligatus est. Tunc enim solvetur quando et breve tempus erit. Nam tribus annis et sex mensibus legitur suis totis suorumque viribus sxviturus, et tales erunt cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto ejus impetu insidiisque non possint. Solvetur autem Satanas in fine seculi ut quam fortem adversarium Dei civites superaverit, cum ingenti gloria sui redemptoris, adjutoris, liberatoris aspiciat.

Capitulum 4

8

Cap. IV. Quare in novissimo solvetur.

9

Exibit autem, ut dictum est, Satanas in apertam persecutionem, de latebris erumpet odiorum. Hzc enim erit novissima persecutio novissimo imminente judicio, quam sancta Ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa videlicet civitas Christi ab universa civitate diaboli quantacunque erit, utraque super terram. Unde apostolus: Refrigescet charitas multorum et abundabit iniquitas (Matth. xxiv). Unde Daniel: Et erit, inquit, tempus tribulationis qualis 0n fwit ex quo nata est gens super terram, usque ad tempus illud (Dan. xit).

Capitulum 5

10

Cap. V Quanto tempore erit ultima tribulatio.

11

Haec persecutio novissima futura ab Antichristo tribus annis et sex mensibus erit. Non enim veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius ejus Antichristus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II)

Capitulum 6

12

Cap. VI. De adventu Elia et Henoch.

13

Veniet tunc Elias Thesbites antequam veniat dies Domini magnus et illustris, qui convertet cor patris ad filium, e? cor hominis ad proximum suum; ne forte veniens percutiam terram penitus (Mal. 1v). Per hunc Eliam magnum mirabilemque prophetam et posita sibi lege novissimo tempore ante judicium Judreos in Christum verum, id est in Christum nostrum esse credituros celeberrimum est, in sermonibus cordibusque fidelium. Ipse quippe ante adventum judicis Salvatoris non immerito speratur eese ven-- turus, qui etiam nunc vivere non immerito creditur. Curru namque igneo raptus est de rebus: humanis, quod evidentissime sacra Scriptura. testatur (IV Reg. r1). Cum venerit ergo exponendo legem spiritualiter quam nunc Judseí carnali ter sapiunt, convertet cor patris ad filium, id est. corda patrum ad filios. Sic enim cor patrum convertetur ad filios cum intelligentia patrum perducetur ad intelligentiam flliorum, et cor filiorum ad patres eorum dum in id quod senserunt illi, consentient et isti.

Capitulum 7

14

Cap. VII. De qualitate persono judicis. Augustinus de Trinitate.

15

Cum venerit Filius hominis in gloria sua. et omnes angeli ejus cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes (Matth. xxv). Et: Judaei quippe qui in malitia perseverantes in illo judicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est :. Videbunt in quem pupugerunt (Zach. xu; Joan.. xix; Apoc. 1). Cum enim boni et mali visuri sunt judicem vivorum et mortuorum; procul dubio cum videre mali non poterunt nisi secundum for- mam qua Filius hominis est. Sed tamen in claritate in qua judicabit non in humilitate in qua judicatus est. Non enim Christus iterum in cruce videndus est. Czeterum illam Dei formam in qua sequalis est Patri, procul dubio impii non videbunt. Non enim sunt mundicordes. Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v). Alioquin si Filius Dei judex in forma in qua squalis est Patri etiam impiis cum judicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur, dicens ego diligam ewm. et ostendam meipsum illi ? (Joan. 1v). Quapropter Filius hominis judicaturus est; nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua Filius Dei est. Et rursus Filius Dei judicaturus est, nec tamen 1n ea forma apparens in qua Deus est aequalis Patri, sed in ea qua Filius hominis est. Itaque utrumque dici potest, et Filius hominis judicabit. et non Filius hominis judicabit, quia Filius hominis judicabit ut verum sit quod ait: Cum venerit Filius hominis tunc congregabuntur ante eum omnes gentes. Et non Filius hominis judicabit, ut verum sit quod ait: Ego non judico, et ego non quaro gloriam meam; est qui querat et judicet (Joan. vir). Nam secundum id quod in judicio non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit; nec ipse Pater judicabit. Secundum hocenim dictum est: Pater non j udicium quem. quam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. v). Secundum autem quod dictum est: dedit Pater Filio vitam habere in semetipso (ibid.); non utique dicitur Pater non judicat quemquam. Secundum hoc enim quod aequalem Pater genuit Filium, judicat cum illo. Secundum hoc ergo dictum est quod in judicio non forma Dei sed forma Filii hominis apparebit; non quia non judicabit qui dedit omne judicium Filio, cum de ilio dicat Filius: Et qui querat et judicet; sed ita dictum est: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; ac si diceretur: Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium; quía et Filius hominis est ut possit ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. Omne igitur judicium dedit Filio, quia judex in forma Filii hominis apparebit, quae forma non est Patris sed Filii; nec in ea Filii in qua sequalis est Patri, sed inqua minor est Patre, ut sitin judicio conspicuus bonis et malis. Quando autem judicem videbunt mali non eis videbitur bonus, quia non ad eum corde gaudebunt, sed tunc se plangent omnes tribus terre (Matth. xxiv). In numero utique malorum omnium et infidelium; visio illa Filii hominis nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem « eternum, nec summum bonum erit justis. Adhuc enim vocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite in dgnem cternum (Matth. xxv); sic istis: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum. (ibid.) Et sicut ibunt illi in combustionem tternam, eic Justi 1n vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum Deum vivum et quem misisti Jesum Christum ? (Joan. xvi). Sed jam in illa claritate de qua dicit Patri: quam habuit apud te priusquam mundus fieret (ibid). Tunc tradet regnum Deo et Patri, ut intret servus bonus in gaudium Domini sui.

Capitulum 8

16

Cap. VIII. De celeritate judicii, Augustinus ad Consentium.

17

In atomo dicit Apostolus, hoc est in puncto temporis, quod dividi non potest. £n ictu oculi; hoc est in summa celeritate et in novissima tuba, hoc est in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur. Canet enim, inquit, tuba et mortui resurgent incorrupti et nos commutabimur (I Cor. Xv). Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intelligi, quia omnes et justi et injusti resurrecturi sunt. Sed sicut Dominus id Evangelio loquitur: Qui bene fecerunt in resurrectionem vite; qui male egerunt in resurrectionem judicii (Joan. v); judicium appellans pcenam sempiternam, sicut alio loco: Qui non credit, inquit, jam judicatus est (Joan. 11). Proinde illi qui ad judicium resurrecti sunt non commutabuntur in illam incorruptelam, qui nec doloris ponam vel corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum. Isti vero perpetua damnatione eruciabuntur: quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur (Isa. Lxvi) Ac per hoc incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore penarum cum audierint: Ite in ignem aeternum quiparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv). À quo auditu malo justus non timebit.

Capitulum 9

18

Cap. IX. De eodem.

19

Et ut radius oculi nostri non citius pervenit ad propinquiora, tardius ad longinquiora, sed utraque intervalla parili celeritate contingit, ita eum in ictu oculi, sicut Apostolus dicit (ICor. xv), sit resurrectio mortuorum; omnipotentis Dei et ineffabili nutui tam facile est quaeque recentia, quam diuturno tempore dilapsa cadavera suscitare.

Capitulum 10

20

Cap. X. De eodem.

21

Erit judicium ipso inopinato Domini adventu celerrimum, quod tardissimum putabatur; quia ipsas conscientias sine sermonis prolixitate con-. vincet. In cogitationibas enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit (Sap. 1). Et Apostolus: Cogitationibus, inquit, accusantibus sive ezcusantibus in die qua judicabit Deus occulta hominum secundum Evangelium meum, per Jesum Christum (Rom. n). Etlam sic Dominus futurus est testis intelligendus velox cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat et puniat conscientiam.

Capitulum 11

22

Cap. XI. De ordine resurgendi.

23

Propheta Isaias: Resurgent, inquit, mortui; et resurgent qui erant in sepulchris (Isa. XXVI). Unde Apostolus: Ipse Dominus: in jussu et. in voce archangeli et in tuba Dei descendet de alo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos viventes qui reliqui sumus simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera. Et ita semper cum Domino erimus (I Thes. 1v). Hxc verba apostolica resurrectionem mortuorum futuram quando veniet Christus utique ad vivos et mortuos judicandos preclarissime ostendunt. Sed queri solet utrum illi quos hic viventes invenlurus est Christus, quorum personas in se atque illos qui tunc secum vivebant transfigurabat Apostolus, nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto quo, cum resurgentibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Si ergo sanctos qui reperientur Christo veniente viventes, eique in obviam rapientur crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros; et ad eadem moximmortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: Tw quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur (I Cor. xv): sive ubi dicit: Omnes resurgemus aut omnes dormiemus (ibid); quia nec illi per immortalitatem vivificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur; ac per hoc et à resurrectione non erunt alieni, quam dormitione precedunt quamvis brevissima, non tamen nulla.

Capitulum 12

24

Cap. XII. Quomodo intelligendum est quod scriptum est: « Vívos et mortuos judicabit. »

25

Duobus modis accipitur, quod vivos et mortuos judicabit. Sive vivos intelligimus quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; mortuos autem qui de corpore priusquam veniat, exierunt velexituri sunt. Sive vivos justos et mortuos injustos, quoniam judicabunt justi, judicabuntur injusti.

Capitulum 13

26

Cap. XIII. De resurrectione corporum, qualiter aut qualia. resurgent.

27

Sunt nonnulli qui considerantes quod spiritus a carne solvitur, quod caro in putredinem vertitur, quod putredo in pulverem redigitur, quod pulvis in elementa solviturut nequaquam ab humanis oculis videatur; resurrectionem fleri posse desperant. Et dum arida ossa inspiciunt, haec vestiri carnibus rursumque ad vitam viridescere pos- r) se diffidunt, qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent certe hanc tenere ex ratione debuerunt. Quid enim quotidie nisi resurrectionem nostram in elementis mundus imitatur? Per quotidiana quippe momenta lux ipsa temporalis qua8i moritur, dum supervenientibus noctis tenebris ea qua aspiciebatur subtrahitur; et quasi quotidie resurgit dum lux ablata oculis suppressa iterum nocte reparatur. Per momenta quippe temporum cernimus arbusta viriditatem foliorum amittere; a fructuum prolatione cessare. Et ecce quasi ex arescente subito ligno velut quadam resurrectione veniente, videmus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem redivivo decore vestiri. Sed ecce resurrectionem audio, effectum tamen ipsius resurrectionis exquiro. Cre- do namque quod resurrecturus sum, sed volo ut audiam qualis. Sciendum quippe mihi est utrum in quodam alio subtili fortasse vel aerio, an in eo quo maneo corpore surgam. Sed si in aerio corpore resurrexo, jam non ero ego qui resurgo. Nam quomodo est vera resurrectio, si vera non poterit esse caro ? Aperta ergo ratio suggerit quod, si vera caro non fuerit, procul dubio resurrectio vera non erit. Neque enim recta resurrectio dici potest, ubi non surgit quod ceciderit. Unde etiam Redemptor noster dubitantibus de sua resurrectione discipulis ostendit manus et latus; palpanda ossa, et carnem prebuit, dicens: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv|. Jam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam resurrexerunt iterumque sunt mortui; sed in vitam eternam sicut Christi ipsius resurrectio, quemadmodum possum breviter disputare, et omnibus questionibus quae de hac removeri solent satisfacere non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicunque nati sunt, nascuntur, et mortui sunt, et morientur, nullo modo Christianus debet dubitare. Unde prima occurrit de abortivis fetibus quaestio, qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita nati ut jam possint renasci. Si resurrectos eos dixerimus qui jam formati sunt utcunque tolerari potest quod dicitur. Informes vero abortivos quis non proclivius perire arbitretur sicut semina quae concepta non fuerint? Sed negare quis audeat et si affirmare non audeat, id acturam resurrectionem, ut quidquid forme defuit impleatur, atque ita non si perfectio quae accessura erat tempore quemadmodum non erunt vitia quae accesserunt tempore, ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur, neque in eo quod adversum et contrarium dies attulerit, natura turpetur; sed integrabitur quod nondum erat, et integrum instaurabitur quod nondum fuerat vitiatum.

Capitulum 14

28

Cap. XIV. De abortivis et monstris utrum resurgent et qualia.

29

Super hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quzeri solet disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit ignoro. Quando incipit homo, in utero vivere utrum sit quaedam occulta vita, quae nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia quae propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris prae gnantium, ne matrem quoque (si mortua ibi relinquantur) occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus vero ubicunque mors illi potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum reperire non possum. Neque enim monstra quae nascuntur et vivunt quamlibet cito moriantur, aut resurrectüra negabuntur, aut vitiata resurrectura credenda sunt, aut non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem qui nuper natus est in oriente de quo fratres dilectissimi qui sum viderunt retulerunt; beatus Hieronymus presbyter scriptum reliquit, absit, inquam, ut unum duplicem hominem, ac non potius duos homines quod futurum fuerat si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus ! Ita et cetera quae singuli quique partus vel, amplius vel minus aliquid habendo quadam nimia deformitate monstra dicuntur, ad humane nature figuram resurrectione revocabuntur, ita ut singula sua corpora obtineant, nullis cohzrentibus etiam quicunque cohaerentia nata fuerant; sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus, quibus humani corporis complebitur integritas. Non perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro, sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quam-

30

cunque aliorum substantiam velin ipsa elementa vertatur, in quorumcunque animalium vel hominum cibum cedat, carnemque mutetur; illi animte humane puncto temporis redibit quae illam primitus ut homo fleret, atque cresceret animavit.

Capitulum 15

31

Cap. XV. De modo resurrectionis.

32

Membrorum omnium reformatio non solum ex terra verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur. Ipsa itaque terrena materies quae discedente anima fit cadaver; non ita resurrectione reparabitur, utea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsse sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillus redit, quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod totius dempsit exsectio immoderata et indecens cogitantibus et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed, quemadmodum si statua cujuslibet volubilis metalli, aut in igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam et eam velit artifex rursus ex illius mensure quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem qu particula materie cuique membro Statue redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat restituta resumeret; ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat eam mirabili et ineffabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad ejus rei integritatem, utrum capilli ad capillos redant, an ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem, et in alias partescorporis revocetur curante artificis providentia ne quid indecens flat. Nec illud est consequens ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum, quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilo Creatoris, ut in effigie sua cujuscunque proprietas et discernibilis similitudo servetur; in ezterisautem corporis bonis wqualia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat; et quod alicui defuerit ille suppleat qui de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inseequalitas erit, sicut est vocum quibus impletur cantus, hoc fiet cuique de materia corporis sui, quod et hominem reddat angelicis cctibus et nihil inconvenienseorum sensibusingerat. Indecorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est hoc decebit, quia nec futurum est si non decebit.

Capitulum 16

33

Cap. XVI. Exemplum supradictorum.

34

Si enim statuam potest artifex homo (quam propter aliquam causam deformen fecerat) conflare et pulcherrimam reddere ita ut nihil substantis sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa forma priore indecenter exstabat, nec parilati partium congruebat, non de toto unde fecerat amputare atque separare, sed ita consperge universa atque miscere, ut nec feeditatem faciat nec minuat quantitatem, quid de Omnipotente sentiendum est ?

Capitulum 17

35

Cap. XVII. Quod sanctorum corpora sine vitio resurgent et incorruptibilia.

36

Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate. In quibus tanta felicitas erit, propter quod et spiritualia dicta sunt cum procul dubio corpora futura sint, non spiritus. Sed sicut nunc animale corpus dicitur, quod nunc corpus non anima est, ita tunc spirituale corpus erit, corpus tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem quae nunc aggravat animam (Sap. xv), et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit (Gal. v), tunc non erit caro sed corpus, quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est: Cap. et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. xv). Et tanquam exponens quid dixerit: neque incorruptio, inquit, corruptionem possidebit (ibid.);quod prius dixit caro et sanguis, hoc posterius dixit corruptio; et quod prius dixitregnum deihoc posterius incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam etiamtunc caro erit. Propter quod post resurrectionem corpus Christi caro appellatum est. Ideo ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surget spirituale (ibid); quoniam tanta erit concordia carnis et spiritus vivificante spiritu sine sustentaculo alicujus indigentis subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nosmetipsos patiemur inimicos.

Capitulum 18

37

Cap. XVIII. Quod. infantes non $n ea statura. resurgent qua mortui sunt.

38

Quid ergo dicturi sumus de infantibus, nisi quod non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui. Sed quod eis tardius accessurumerattempore hocsunt illo Dei operemiro atque celerrimo recepturi ? In sententia quippe Domini ubi ait: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XX1; Act. XXvII), dictum est non defuturum esse quod fuit; non autem negatum est adfuturum quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis. Perfectio quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, que cum accesserit jam statura longiore esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione non in mode, sicut ipsa membra omnia jam sunt latentia in semine cum. etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes aut si quid ejusmodi. In qua ratione uniuscujusque materie indita corporali jam quodammodo ut ita dicam lineatum videtur esse quod nondum est imo quod latet, sed accessu temporis erit, vel potius apparebit. In hoc ergo infans jam aut brevis aut longus est, qui longus brevisve futurus est. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensuram, qualem habuit in juventute, etiam si senex est mortuus, vel fuerat habiturus, si ante est defunctus, ut nec ultra nec citra juvelinem formam resurgant corpora mortuorum, sed in ea setate de roboreusquead quam Christum pervenisse cognovimus. Circa triginta quippe annos definierunt esse etiam seculi hujus doctissimi homines juventutem, qua cum fuerit spatio proprio terminata inde jam hominem in detrimenta vergere gravioris ac sensualisstatis; et ideo non esse dictum in mensuram corporis vel in mensuram stature, sed in mensuram «tatis plenitudinis Christi (Ephes. 1v).

Capitulum 19

39

Cap. XIX. Quod omnes in eadem statura resurgent quam in perfecta vel juvenili etate scilicet habuerunt vel habituri fuerunt.

40

Illud quod ait Apostolus; Predestinatos conformes fieri imaginis Filii Dei (Rom. vin), potest sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes. Si autem in his verbis qua forma resurrectura sint corpora sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intelligenda est, sed statis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore quam vel erant vel futuri erant juvenili state. Si quae vero in eo corporis modo in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.

Capitulum 20

41

Cap. XX. Utrum reprobi cum vitiis surgent.

42

Quicunque vero ab illa perditionis massa quae facta est per hominem primum non liberantur per unum mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et ejus angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quecunque in eis deformia et vitiosa membra gestaverunt inquirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum vel habitudo vel pulchritudo quorum erit certa et. sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus incorruptibile, si dolore poterit, aut quomodo corruptibile si non poterit. Non enim est vera vita nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, etut ita dicam mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit, sed affligit ipsa corruptio et non finitur; haec in Scripturis sanctis secunda mors (Apoc. XX, xxi) dicitur. Nec prima tamen qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda qua poonale corpus anima relinquere non permittitur homini accidisset, si nemo peccasset. Mitissima sane omnium poena erit eorum, qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in caeteris quae addiderunt tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem quanto hic habebit minorem iniquitatem.

Capitulum 21

43

Cap. XXI. Quomodo terrena corpora in calo manebunt.

44

Necesse est, aiunt quidam, ut terrena corpora naturale pondus vel in terra teneat vel cogat ad terram; et ideo in coelo esse non possunt. Primi quidem illi homines in terra erant nemorosa atque frustuosa quae paradisi nomen obtinuit, et de ponderibus elementorum sic argumentantur. Quoniam scilicet a magistro Platone didicerunt: mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis: aere scilicet et aqua esse copulata atque conjuncta. Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra ab hinc sursum versus est prima secunda. aqua super terram, tertius aer super aquam, quartam super aerem coelum. Non potest esse terrenum corpus in cclo. Momentis enim propriis ut ordinem suum teneant sua elementa librantur. Ecce qualibus argumentis omnipotentie Dei humana contradicit infirmitas quam possidet vanitas.

45

Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius, nisi forte qui per plumarum ei pennarum levitatem donavit avium terrenis corporibus ut portentur in aere, immortalibus factis corporibus hominum non poterit donare virtutem qua in colo etiam possint habitare: nam cum terrenorum corporum sicut onera gestando sentire consuevinus, quanto major est quantitas tanto major et gravitas; tamen membra sus carnis leviora portat anima cum in sanitate robusta sunt, quam in languore cum macra sunt. Et cum aliis gestantibus onerosior sit salvis et validus quam exilis et morbidus; ipse tamen ad suum corpus movendum et portandum agilior est cum in bona valetudine plus habet molis, quam cum in peste vel fame minimum roboris. Tantum valetetiam in habendis terrenis corporibus quamvis adhuc corruptibilibus atque mortalibus non quantitatis pondus; sed temperationis modus. Et quis verbis explicet quantum distat inter presentem quam dicimus sanitatem et immortalitatem futuram ? Non itaque redarguunt nostram fidem philosophi de corporum ponderibus. Est enim sio hinc sursum versus terra prima, aqua, secunda, aer tertius, coelum quartum, ut super omnia sit anim: natura. Nam et. Aristoteles quartum corpus eam dixit esse, et Plato nullum. Si quintum esset, certe superius esset caeteris. Cum vero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? in hac mole quid agit subtilior omnibus? In hac pondere quid agit levior omnibus; in hac tarditate quid agit celerior omnibus? ane per hujus tam excellentis naturae meritum non poterit effici ut corpus ejus levetur in coelum? Et cum valeat nunc natura corporum - terrenorum deprimere animas deorsum aliquando et anime levare sursum terrena corpora non valebunt? Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est aere et aqua; duo extrema, id est ignis et terra jungantur, colique obtineant illi summum locum; haec autem imum velut fundamentum mundi, et ideo in colo non potest esse terra. Cur est ignis in terra? Secundum hanc quippe ratione ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo terra et ignis esse debuerunt, ut quemadmodum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo esse posset quod summi est. Sicut ergo nullam putant vel esse vel futuram esse particulam terre in colo, ita nullam paticulam videre debuimus ignis in terra. Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est, ut. eum eructent vertices montuum, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci videmus de terra, quandoquidem et de lignis et lapidibus nascitur, qui sunt corpora sine dubitatione terrena. Cur ergo nolunt ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem facta colo convenientem futuram sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil igitur asserunt ex ponderibus atque ordine elementorum unde omnipotenti Deo quo minus faciat corpora nostra talia ut etiam in coelo posSint habitare, prescribant.

Capitulum 22

46

Cap. XXII. Quale sit futurum judicium.

47

Quaedam vis intelligenda est divina qua fiet ut cuique opera sua vel bona vel mala cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita simul et omnes et singuli judicentur. Qus nimirum vis divina libri nomen accepit. In ea quippe quodammodo legitur quidquid a faciente recolitur.

Capitulum 23

48

Cap. XXIII. Quod Deus conscientia nostra teste utetur ad judicandum nos.

49

Adveniente judice uniuscujusque censcientia ad testimonium erit deducta. Tunc omnis ante oculos culpa reducitur, et mens super gehennse incendia suo gravius igne cruciatur.

50

Necesse est sepius cogitemus quales erimus in die judicii purissimis angelorum conspectibus offerendi, et sterno judici rationem de libris conscientie reddituri. Remotis enim omnibus probationibus, certum est in die illa ipsum ante 8e hominem constituendum, et ipsam sibi animam in cordis speculo demonstrandam, et testes contra. eam non de foris aliunde, sed intus de semetipsa proferendos; adjicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est opera sua.

Capitulum 24

51

Cap. XXIV. Qualiter Deus in praesenti judicet.

52

Judicat Deus hoc tempore non solum universaliter de genere hominum atque demonum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum, sed etiam de singulorum operibus propriis quae gerunt arbitrio voluntatis, Neacimus enim quo judicio Dei bonus ille sit pauper; malus ille sit dives. Iste gaudeat quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse persuadet; exeat de judicio non solum inultus verum etiam damnatus, innocens aut iniquitate judicis pressus, aut falsis obrutus testimoniis. Econtrario scelestus adversarius ejus non solum impunitus; verum etiam judicatus insultet, Impius optime valeat, pius languoribus tabescat, latrocinentur sanissimi juvenes; et qui nec verbo quemquam ledere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur. Infantes utiles rebus humanis immatura morte rapiantur, et qui videtur nec nasci debuisse insuper diutissime vivat plenus criminibus, sublimetur honoribus, et hominem sine querela tenebrzig nobilitatis abscondant, et caetera hujusmodi.

Capitulum 25

53

Cap. XXV. De eodem

54

Nunc quando non solum in malo sunt boni, et in bono mali quod videtur injustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona proveniunt; magis inscrutabilia sunt judicia Dei et investigabiles vie ejus (Rom. x1). Cum vero ad illud Dei judicium venerimus, quod tempus jam prope dies judicii et aliquando dies Domini nuncupatur, non solum quscunque tunc judicabuntur verum etiam quaecunque ab initio judicata, et quacunque usque ad illud tempus judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo judicio Dei fiat, ut nunc tam multa ac pene omnia justa judicia Dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat justum esse quod latet.

Capitulum 26

55

Cap. XXVI. De eodem.

56

Cum valde occulta sint divina judicia cur in hac vita nonnunquam bonis male sit, et malis bene, tunc occultiora sunt cum et bonis hic bene est, et malis male. Nam cum bonis male est, et malis bene, hoc fortasse deprehenditur quod et boni si qua deliquerunt hic recipiunt, ut ab seterna plenius damnatione liberentur; et mali bona quie pro hac vita faciunt hic inveniunt, ut ad sola. in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti diviti in inferno dicitur. Momento, fili, quia accepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (Luc. xvi). At cum bonis hic bene est, et malis male, incertum valde fit utrum bona idcirco boni accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant, an justo judicio atque latenti hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vits sequentis inanescant. Et utrum. malos idcirco adversa feriant, et ut ab seternis suppliciis defendant, an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda ad ultima gehenns tormenta perducat.

Capitulum 27

57

Cap. XXVII. De eodem.

58

Duobus modis in hac vita hominem judicat Deus; quia aut per mala praesentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit.

Capitulum 28

59

Cap. XXVIII. Ubi erunt corporaliter sancti quando mundus ardebit.

60

Quierat forsan aliquis si post factum judicium iste mundus ardebit, antequam pro illo coelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis ejus ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit? Possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus quo ita non ascendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, utillic sint ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent immortaleg atque incorruptibiles facti, sicut virorum trium illorum corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti illae ea vivere potuerunt (Dan. ru).

PrevBack to TopNext