Text List

Prev

How to Cite

Pars 18

De statu futuri saeculi
1

PARS OCTAVA DECIMA. DE STATU FUTURI SAECULI.

Capitulum 1

De innovatione mundi
2

Cap. I. De innovatione mundi.

3

Judicatis iis qui scripti non sunt in libro vite, et in aeternum ignem missis, qui ignis cujusmodi et in qua mundi vel terre parte futurus sit hominum scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus divinus ostenderit. Tunc figura hujus mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanorum aquarum inundatione diluvium. Illa itaque ut dixit conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, qus corruptibilibus nostris corporibus congruebant ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant, ut. scilicet mundus innovatus in melius aperte accommodetur hominibus etiam carne innovatis in melius.

Capitulum 2

Quid proderit aeterna pena malorum bonis
4

Cap. II. Quid proderit aeterna pena malorum bonis.

5

Iniqui ad aliquid ardebunt scilicet ut justi omnes et in Domino videant gaudia quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae evaserunt, quatenus tanto magis in aeternum divina gratia ditiores se esse cognoscant, quanto apertius in sternum mala puniri conspiciunt, quae ejus adjutorio vicerunt.

Capitulum 3

Quod boni malos videbunt, non mali bonos, et de secunda morte
6

Cap. III. Quod boni malos videbunt, non mali bonos, et de secunda morte.

7

Qui erunt in ponis, quid agatur intus in gaudio Domini nesciunt; qui vero erunt in illo gaudio quid agatur foris in tenebris exterioribus sciunt. Non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit Deum non habendo, mec doloribus corporis carere moriendo. Primo mors animam pellit a corpore nolentem; secunda mors animam nolentem tenet in corpore. Ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur.

Capitulum 4

8

Cap. IV. Quod mali idcirco semper vivent, ut semper moriantu.

9

Illic anima posita beata esse perdidit, et esse non perdidit. Ex «qua re semper cogitur, ut et mortem sine morte, defectum sine defectu, et fi- nemine fine patiatur, quatenus ei et morsimmortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus.

Capitulum 5

10

Cap. V. Quod ignis aeternus non aequaliter eruciabit omnes.

11

Manet dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat; et sub eadem tribula stipule comminuuntur, frumenta. purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem preli pondere exprimitus; ita una eademque vis irruens bonos probat, purgat, eliquat; malos damnat, vastat, exterminat. Tantum autem interest non qualia, sed qualis quisque patiatur.

Capitulum 6

12

Cap. VI. De eodem.

13

Nequaquam negandum est etiam ipsum teternum ignem pro diversitate meritorum quamvis malorum aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem, sive ipsius vis atque ardor pro poena digna cujusque varietur, sive ipse aequaliter ardeat, sed non squali molestia sentiatur.

Capitulum 7

14

Cap. VII. De eodem.

15

Unus quidem est gehennae ignis; sed non omnes uno modo cruciat peccatores. Uniuscujusque enim quantum exigit culpa tantum illic sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi constituuntur; nec tamen ejusdem solis ardorem sequaliter sentiunt; quia alius plus sestuat atque nlius minus, ita illic in uno igne non unus est p modus incendii; quia quod hic diversitas corporum, hoc illic agi diversitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat.

Capitulum 8

16

Cap. VIII. Quomodo justum sit ut pro temporali culpa aeterna poma reddatur.

17

Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus vester: In qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Marc. 1v, vit). si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec attendunt non propter :equale spatium temporis, sed propter vicissitudinem mali, id est ut. qui mala fecerit mala patiatur, dictam fuisse eamdem mensuram. De judiciis enim et condemnationibus Dominus loquebatur. Proinde qui ju- dicat et condemnat, injuste, si judicatur et condemnatur juste; in eadem mensura recipit, quamvis non hoc qui dedit. Judicio enim fecit, et judicio. patitur. Quamvis damnationem fecerit quod iniquum est, patitur damnationem quod justum est. Nec quisquam existit qui concedat tam cito nocensium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium, vel adulterium vel sacrilegium, nec quodlibet aliud scelus, non temporis longitudine, sed iniquitatis et impletatis magnitudine metiendum.

Capitulum 9

18

Cap. IX. De eodem.

19

Christus ait: In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis (Marc. iv; Matth. vit), id est. quod feceris, patieris. Non ut si stuprum fecerit, stuprum patiatur, sed quod peccato isto facit legi, hoc ei lex faciat, id est quia legem talia prohibentem de sua vita abstulit; auferat eum etiam ipsa lex de hominum vita quam regit. Idem: Nolite judicare et non judicabimini. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini (Matth. vir). Nunquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit! Nulla quippe iniquitas apud Deum, sed ita dictum est: In quod judicio judicaveritis, in eo judicabimini, tanquam si diceretur: In qua voluntate benefeceritis in ipsa libe" ramini, vel in qua voluntate malefeceritis in ipsa puniemini. Ex qualitatibus quippe voluntatum non ex temporum spatiis sive recte facta sive peccata metientur. Alioquin majus peccatum habetur arborem dejicere, quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, ictibus multis; hoc uno ietu, brevissimo tempore. In hac quippe sententia ad hoc solum eadem mensura est, ut quod praestitit, ei non psestetur. Atque ita quod ipse judicatur erit aeternum. quamvis quod judicaverit aeternum esse nequiverit. In eadem igitur mensura quamvis non aeternorum malefactorum eterna supplicia remelientur, ut quia aeternam voluit habere peccati perfruitionem, inveniat eternam vindicte severitatem.

Capitulum 10

20

Cap. X. De eodem.

21

Scire velim quomodo justum sit, ut culpa que cum fine perpetrata est, sine fine puniatur. Gregorius: Hoc recte diceretur, si districtus judex non corda hominum sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fide deliquerunt, quia cum fine vixerunt. Nam voluissent utiquesi potuissent sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper. vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare dum vivunt. Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio, qui in hac vita noluerunt carere peccato.

Capitulum 11

22

Cap. XI. Quomodo diabolus nunc cruciatur, et quomodo in futuro cruciabitur.

23

Antiquus nostis nequitim suae vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aliud quod in fine patietur. Quia enim a lucis intime ordine cecidit nunc semeptipsum intrinsecus horroris caligine confundi. Sed post hac amaritudine involvetur, quia superbix ejus supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita preparantur. Quae videlicet ejus poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum judex venit.

Capitulum 12

24

Cap. XII. De eodem.

25

A morte autem carnis alieno diabolo, unde nimium superbus incedit, mors alterius generis praeparatur; in seterno igne tartari. Quo non solum cum terrenis, sed etiam cum aeriis corporibus excruciari spiritus possint.

Capitulum 13

26

Cap. XIII. Quod post damnationem reproborum sancti plenius cognoscunt gratiam Dei.

27

Remanentibus igitur angelis et hominibus reprobisin aeterna poena, tunc sancti scient plenius quid boni contulerit eis gratia.

Capitulum 14

28

Cap. XIV. Quod, damnatis malis, sancti in vitam aeternam intrabunt.

29

Sicut enim impiis dicet: Ite in. ignem « ternum (Matth. xxv), sic justis: Venite, benedicti Patris mei, possidete, etc. (ibid.). Et sicut ibunt illi in combustionem sternam, sic justi in vitam eternam. Quid es? autem vita cterna, sine wt cognoscant te, inquit, unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum? (Joan. xvit.) Sed jam in illa claritate de qua dicit Patri: Quam habui apud te priusquam mundus fieret (ibid); tunc tradet regnum Deo, et Patri (I Cor. xv). ut intret servus bonus in gaudium Domini sui (Matth. xxv).

Capitulum 15

30

Cap. XV. Quomodo justi tunc nunc non compatientur malis.

31

Et ubi est quod sancti sunt si pro inimicis auis quos tunc ardere videbunt, non orabunt quibus utique dictum est: Pro inimicis vestris orate? (Matth. v; Luc. vi). Orant pro inimicis suis eo tempore quo possunt ad fructuosam poenitentiam eorum corda convertere atque ipsa conversione salvare. Quid enim aliud pro inimicis prandum est, nisi hoc quod ait Apostolus: Ut det Deus iliis panitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (II Tem. 11). De eodem.

32

Placeat quod dicis. Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui jam nullatenus possunt ad justitize opera ab iniquitate commutari. Eadem itaque causa est cur non oretur, tunc pro hominibus igne zterno damnatis, quae nunc etiam causa est. ut non oretur pro diabolo, angelisque ejus, seterno supplicio deputatis. Que. nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia eis utique quos zterno supplicio deputatos jam noverunt ante illum judicis justi conspectum orationis suie meritum cassari refugiunt? Quoniam nunc quoque viventes justi et mortuis et. damnatis et injustis minime compatiuntur, quando adhuc aliquid judicabile de sua causa sese perpeti etiam. ipsi noverunt. Qui tanto districtius tunc iniquorum tormenta despiciunt, quanto ab omni vitio corruptionis exuti ipsi jam justitiae vicinius atque arctius inhzrebunt. Sic quippe eorum mentes per hoc quod justissimo inhwrent judici, vis districtionis absorbet ut omnino eis non libeat quidquid ab illius aeterne regule subtilitate diBcordat.

Capitulum 16

33

Cap. XVI. De visione Dei.

34

Si quaris utrum possit Deus videri respondeo: Potest. Si queris unde sciam ? respondeo: Quia in verissima Scriptura legitur: Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v). Si quiris quomodo dictus sit invisibilis si videri potest, respondeo. Invisibilem esse natura. Videri autem potest cum vult sicut vult. Plurimis enim visus est non sicut est, sed quali specie illi placcit apparere. Quid est ergo quod eadem dicit auctoritas: Deum nemo vidit unquam (Joan. 1), et quod Apostolus planius explicans: Quem nemo, inquit, hominum vidit nec videre potest B (I. Tim. v1). Quamodo ergo Deum vidit Abraham, Isaac, Jacob, Job, Moyses, Nichzas, Isaias et si qui alii sunt de quibus veracissima Scriptura testatur, quoniam Deum viderint; si Deum nemo vidit unquam nec videre potest ? Magna quiestio est quomodo non sit contrarium quod tot an» tiqui viderunt Deum: si Deum: nemo vidit unquam; quem nemo hominum vidit nec videre potest. Certe refelli non potest, ut dicit Ambrosius, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum; si tamen est sancti Spiritus visio ea specie videri quam voluntas elegerit, non natura formaverit. Quoniam spiritum quoque visum accepimus in columba, et ideo: Deum nemo vidit unquam, quia eam qua in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Unde Moyses ait Deo cum quo ut amicus amico facie ad. faciem loquebatur. Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. (Exod. xxxn). Quid ergo, ille non erat ipse ? Si non esset ipse non ei diceret: ostende mihi temetipsum, sed ostende mihi Deum. Et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minusdiceret ostende mihitemetipsum. Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat; non autem ipse apparebat in natura propria quam Moyses videre cupiebat. Eaquippe promittitur sanctis in alia vita. Undequod responsum est Moysi verumest, quianemo potest videre faciem Dei et vivere (ibid.). id est nemo potest eum in hoc vita vivens videresicuti est. Nam inulti viderunt, sed quod voluntaselegit, nonquod natura formavit. Si qucerisquomodo eum vidit vel Cain sceleratus; quando de suo scelereab illo interrogatus et judicatus eat, vel etiam ipse diabolus quando venitcum angelis ut coram illo assisteret (Job 1); si beati munde corde, quoniam ipsi Deum videbunt ? Respondeo: non quidem esse consequens ut etiam videant Deum qui voces ab eo factas aliquando audiunt. Neque enim viderunteum qui audierunt, quando dixit ad filium: et clarificavi et iterum elarificabo (Joan. xit). Verumtamen non est mirandum si aliquando etiam non mundi corde videant Deumin specie, quam voluntas ejus fecerit; latente invisibili et apud se incommutabili manente natura. Si quaeris utrum etiam sicuti aliquando po- ssit videri; respondeo filiis hoc esse promissum de quibus dictum est: Scimus quoniam cum apparuerit. similes ei erimus quoniam, videbimus cum sicuti est (Joan. 111). Non enim quaeritur quomodo videatur Deus in ea specie qua in isto azculo quibusdam voluit apparere; sed quomodo videatur in illo regno ubi eum filii ejus videbunt sicuti est. Tunc quippe satiabitur in bonis desiderium eorum. Non enim indigni Deum videbunt, de quibus dictum est: Tollatur impius ne videat gloriam Dei (Isa xxvi), quibus etiam dicetur. Ite in ignem aeternum etc. (Matth. xxv). Promisit autem Deus se ostensurum dilectoribus suis cum Patre unum Deum non quomodo in hoc s:- culo in corpore visus est a bonis et malis. In judicio enim futuro quo sic venturus est quomodo visus est, iensin coelum; hoc est in eadem forma filii hominis, eamdem formam videbunt quibus dicturus est. Esurivi et non dedistis mihi manducare (ibid.);quia et. Judaei videbunt in quem -pupugerunt (Zach. xit; Joan. XIX; Apoc. Xx), non illam Dei formam in qua non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philip. 1i). In illa Dei forma tunc videbunt Deum qui videbunt sicuti est. Nec ideo videbunt, quia pauperesspiritu in hac vita fuerunt, quia mites, quia lugentes, eto. Sed quia mundo sunt corde quoniam mundo corde videbetur, qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quiritur, nec circomscribitur vi8u, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu.

Capitulum 17

35

Cap. XVII. Quid distet inter videre et credere.

36

Inter videre et credere hoc distare dicimus; quia prescentia videntur, creduntur absentia. Plane forsitan satis est si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta, qui presto sunt sensibus sive animse sive corporis. Unde etiam ducto vocabulo praesentia nominantur. Sicut enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam voluntatem plane video, quia prosto est animi mei sensibus, atqueintus mihi presens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem suam cujus os et vox mihi presens est; tamen quia ipsa voluntas quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei; credo, non video. Aut si eum mentiri existimo, non credo, et 8i forte ut dicit ita sit. Creduntur ergo illa que Sbsunta sensibus nostris si videtur idoneum quod eis testimonium perhibetur. Nec quia dixi ea credi quz» absunt a sensibus nostris sic accipiantur, ut inter illa deputenLur, quae aliquando vidimus et nos vidisse retinemus, certique sumus, quamvis tunc non presto sint cum recoluntur a nobis. Neque enim inter credita sed inter visa deputantur, et ideo nota sunt; non quia fidem ha- buimus aliis testibus, sed quia nos vidisse sine dubio recordamur et scimus. Constat igitur nostra scientia ex rebus visis et creditis, sed in iis quis videmus vel videmus nos ipsi testes sumus. In iis autem quae credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec videsse nos recolimus nec vidimus, dantur signa vel in vocibus vel in litteris vel in quibuscunque docu- mentis, quibus visis non visa credantur. Non autem immerito nos scire dicimus, non solumea quae videmus aut videmus; verum etiam illa quae idoneis testimoniis veltestibus credimus. Porro si scirenon incongruenter dicimus, etiam illud quod credimus certissimum hinc factum est, ut etiam recte credita et si non ad sint sensibus nostris, videre mente dicamur. Cum ita quae dicitur homini, crede Christum resurrexisse a mortuis, si credit, attende quid videat, attende quid credat, et utrumque discerne. Videt hominem cujus auditu vocem;et ipsa vox in visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus. Haec duo sunt testis est testimonium, quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet Sed hunctestem fortasse aliorum testimoniorum auctoritate confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel corumlibet aliorum quibus est motus ad fidem. Scripturae advisa pertinent corporis; oculorum, si eas legit, vel aurium, si audivit. Quod igitur non sic ostendero ut aut corporis aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid quod, aut verum quidem aut falsum esse necesse sit, sed neutro illorum duorum genere videatur; restat ut tantummodo credatur, vel non credatur. Sed si divinarum Scripturarum earum, scilicet quae canonice in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est.

37

Aliis vero testibus vel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere vel non credere liceat quantum me ea admonenti ad faciendam fidem vel habere vel non habere perpenderis. Si enim ea qui non videmus, hoc est in praesenti apparentia non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis, vel legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus, unde scirimusesse civitatesubi nunquam fuimus, vel a Romulo conditam Romam, vel ut de propinquioribus loquar, Constantinopolim a Constantino ? Unde postremo sciremus quinam parentes nos procreassent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus? Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu praesentia Sicut solem, sicut nostri animi voluntatem, vel canonicorumeloquiorum auctoritatem, sicut Adam fuisse primum hominem, aut Christum in carne natum, passumque, resurrexisse dedicimus; sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere minine dubitandum esse putavimur.

38

Satis, ut puto, ista mea prolocutione recognovisti, quid sit videre vel mente vel corpore; et quid ab eis distet credere, quod quidem fit mente, et videtur mente, quoniam menti nostre fides nostra perspicua est.

39

Sed tamen quod eadem fide creditur abest, et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus resurrexit, et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu mentis nostrzw fides tua, quamvis eam esse in te credam, cum non videam corpore, quod nec tu potes, nec mente quod tu potes, sicut ego meam quod tu non potes.

Capitulum 18

40

Cap. XVIII. De visione corporali et in futuro.

41

Durum est dicere quod sancti alia co habebunt, ut non possint oculos clau. aperire cum velint; durius autem quo quisquis oculos clauserit non videbit.

42

Si enim propheta Eliseus puerum 8 absens corpore vidit accipientem. mt dedit ei Naaman Syrus (IV Reg. v), « pheta memoratus a lepra de formitate rat, quod servus nequam domino non tenter se fecisse putaverat, quanto ms corpore spirituali videbunt sancti omr lum si oculos claudant, verum etiam ' absentes corpore ?

Capitulum 19

43

Cap. XIX. Utrum volubilis erunt ibi mes nostra.

44

Proinde verbum quod foris sonat, t verbi quod intus lucet, cui magis verb nomen. Nam illud quod profertur ore verbi est. Verbumque ipsum dicitur p: a quo, ut foris appareret, assumptum in eodem paulo post.

45

Quapropter ita dicitur illud Dei verh cogitatio non dicatur, ne aliquid esse bile eredatur in Deo; quod nunc accipi cipiat formam ut verbum sit; eamve amittere atque informiter quodammoc Et paulo post: Dicuntur quidem etiam turis sanctis cogitationes Dei; sed eo modo quo ira et oblivio Dei dicitur, que ad proprietatem in Deo nulla est post: Et tunc quidem in sterna vit verbum nostrum non erit falsum, q mentiemur neque fallemur. Fortassis erunt volubiles nostrae cogitationes ab euntes ac redeuntes, sed omnem scie: simul conspectu videbimus.

46

Tamen cum et hoc fuerit si et hoc mata eritcreatura, quae formabilis fu jam desit ejus forms, ad quam pervi ret; sed tamen cosquanda non erit il tati, ubi non formabile aliquid forma formatum est, sed forma neque infor. formata ipsa ibi aeterna est. immutabi stantia.

Capitulum 20

47

Cap. XX. Qualiset quanta erit felic titudo futura.

48

Quanta erit felicitas ubi nullum e nullum latebit bonum ? Vacabitur D: qui erit omnia inomnibus. Idem in ec ubi volet spiritus, ibi erit protinus c volet aliquid spiritus, quod nec spiri dicere nec corpus. Vera ibi gloria er. dantis nec errore quisquam; nec adu. dabitur. Verus honor qui nulli negab nulli deferetur indigno. Sed nec ad « ullus ubi nullus permittetur esse nisi di pax. ubi nihil adversi, nec a seipso, nec t quam patietur. Praemium virtutis erit i tutem dedit, et queseipsum quo melius: hil possit esse promisit. Quid enimestaliud quod per prophetam di: Ero illorum Deus, et ipsi mihi erunt populus (Jerem. xxx, 91); nisi ego ero unde aatientur, ego ero quecunque ab omnibus honeste desiderantur, et vita, et. salus, et vietus, et copia; gloria el honor, pax et omnia bona? Sic enim et illud recte intelligitur quod ait Apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv). Ipse enim erit finis desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus, profecto erit omnibus sicut ipsa vita aeterna communis. Caeterum qui futuri sunt pro meritis premiorum etiam gradus honorum atque gloriarum; quisest idoneus cogitare, quando minus dicere? Quod p tamen futuri sunt non est ambigendum, atque ita etiam beata illa civitas magnum in se donum videbit quod ulli superiori nullus inferior invidebit, sicut non invident archangelis angeli ceteri.

49

Tam nolet esse unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo vinculoconcordism ei qui accepit astrictus, quam nec in corpore vult oculus esse, qui es digitus, cum membrum utrumque contineat totius partis pacata compago. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne velit amplius.

Capitulum 21

50

Cap. XXI. In tribus constare beatitudinem veram.

51

Ibi esse nostrum, non habebit mortem; ibi nosse nostrum, non habebit errorem; ibi amare nostrum, non habebit offensionem.

Capitulum 22

52

Cap. XXII. Quod sanctis in futuro non ad dolorem, sed ad gaudium proficiet praeteritorum memoria.

53

Erit ergo illius civitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis voluntas libera ab omni malo liberata, et impleta, omni bono, fruens indesinenterae aeternorum jucunditate gaudiorum oblitaculparum, oblita poenarum. Tamen nec ideo suse liberationis oblita ut liberatori suo non sit ingrata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem memor erit praeteritorum malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes morbos corporis novit. Sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit quo sipse non passus est. Jt ergo scientia malorum dus sunt, una qua potentiam mentis non latent, altera quaexperientis sensibus inherent. (Aliter quippe sciuntur omnia vitia per sapientie doctrinam; aliter perinsipientis pessimam vitam.) Ita et obliviones malorum duse sunt. Aliter namque ea obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus. Ille si peritiam negligat, iste si miseria careat. Secundum hanc oblivionem quam posteriore loco posui; non erunt me mores sancti praeteritorum malorum. Carebunt enim malis omnibus ita ut penitus deleantur ab eorum sensibus, et tamen potentiascientie quc magna in eis erit; non solum Sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Ibi vocabimus et. videbimus; videbimus et amabimus; amabimus et. laudabimus. Ecce quid erit in fine sine fine.

PrevBack to Top