Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Pars 16
De morientibus seu de fine hominisCapitulum 1
Scriptura dicit: Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. xiv). In Domino moriuntur qui in carne quidem morientes in Domino tamen viventes inveniuntur. Quid est in Domino? In fide et spe et charitate. Per ista enim vivitur in illa vita qua vivitur in Domino. Est quaedam vita qua corpus vivit ex anima; et est quaedam vita qua anima vivit in Deo; nunc quidem fide, spe et dilectione postea vero pro fide et spe comtemplatione, remanente dilectione. Non igitur nocere potest animae si corpus vitam suam perdit, quando ipsa vitam suam in fide et spe et charitate persistens non amittit. Nemo ergo mihi dicat: qui parvam fidem et spem parvam, et parvam charitatem habent non salvantur. Ego non mensuro. Crescant quantum volunt; quanto majores, tanto meliores. Tamen ego illos condemnare non audeo, quantumvis parvi sint. Ex quo nati sunt ex Deo, filii sunt Dei. Putas quod magnos filios suos Deus salvabit, et parvos condemnabit? Scriptura mihi dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psalm. cxxvii1). Si omnes, ergo et parvi et magni. Quid eat, oculi tui viderunt? Approbaverunt. Quid est, in libro scribentur? Salvabuntur. Ergo imperfecti quoque salvabuntur. Qui enim imperfecti sunt aliquid sunt; et aliqui sunt, et in numero ponuntur et. scribuntur. Qui mihi sunt, nulli sunt, nec scribi aut numerari habent, qui nihil habent. Ergo Omni habenti dabitur et abundabit (Matth. xxv): Omni habenti meritum, dabitur premium. Non dixit habenti magnum meritum, premium dabitur, et parvum meritum habenti non dabitur; sed omni, inquit, habenti dabitur et abundabit. Ergo etiam ille qui parvum meritum habet, cum premium acceperit satis habebit, quamvis non tantum habebit, quantum qui magnum meritum habebit. Solus ille excluditur a percipiendo premio, qui nihil habet de merito. Omnes ergo qui in Domino moriuntur beati sunt; quia post meritum virtutis, perveniunt ad praemium beatitudinis.
Capitulum 2
Multa queri possunt, si tamen omnia quzri debent quae quaeri possunt. Quzrunt homines de exitu animarum a corporibus qualiter exeant; et quo exeuntes pergant, vel cum pervenerint quo pergunt, quid inveniant, vel quid percipiant aut sustineant. Sed haec omnia magis timenda sunt, quam querenda. Ideo quippe abscondita sunt, ne quzrantur aut inveniantur, sed timeantur. Quisenim securus esse potest in incertum pergens? Hoc autem solum incertum esse non debet, quod bonam vitam mala mors sequi non potest. Mala enim mors non est nisi ea sola quam mala sequuntur. Qui ergo bene mori vult, bene vivat, quoniam ea qui post mortem veniunt contra ea disponuntur; et secundum ea retribuuntur que ante mortem in vita praecedunt. Usque ad mortem meritum est; post mortem vero premium. Mors media est in qua dies Domini incipit. In die suo homo sibi relinquit, ut quod vult operetur. In die vero Domini jam in potestate sua non est homo, sed in illius potestate ad quam venit ut remuneretur. Propterea ad hominem pertinet utid solum quodsibi commissum est bene disponere studeat; illud vero quod non commissum sed promissum sibi est illius arbitrio a quo illud impleri oportet relinquat. Multi quzrunt de exitu animarum quomodo a corporibus egrediantur animze, sive scilicet hoc modo, ut essentialiter etlocaliter foras egrediantur, ut extra esse incipiant quasi excluss, sive hoc solum illis egredi sit, quod sea. vivificatione corporum retrahunt; et quasi ad se colligente8 a vegetatione corporis cessant, ut in semetipsis subsistant. Verbi gratia: Quando flatus iste corporeus expiratur egreditur a corpore, et incipit essentialiter atque localiter extra corpus, qui prius essentialiter atque localiter intra corpus continebatur. Quando vero cortex arescere incipit in arbore, exit humor ab illo et contrahitur ad interiora, neque foras egreditur, ut extra sit, sed interius remanet in eo quod intus est sive in ligno sive in medulla ut in cortice ipso non sit. Tamen omnino exita cortice ut in cortice jam non sit; neque exit quasi ad exteríora effusus, sed exit quasi ad interiora collectus. Et si forte humor rursusab interiori suo prodeat, ut se iterum effundat in corticem, rursus revirescit cortex ille, quoniam humo in ipso est in vita ejus. Sic querunt de anima quando exit a corpore, utrum hoc solum illi exire sit quod se retrahit ad se ad vivificationem corporis; et in hoc ipso jam in corpore non est quod corpus viwificare cessat. In hoc enim videtur quod jam quodammodo extra omne corpus est quod sola in semetipsa subsistens ad corporis vivificationem effusa non est. Quando vero in corpore non est, in loco non est quia locus non est nisi in corpore. Quando autem extra corpus est et extra locum est, quia inter ipsam et corpus non est locus; et sequaliter distat ab omni corpere, quia inter ipsam et omne corpus nullum est corpus. Si vero interipsam et omne corpus nullum est corpus, constat profecto quod inter ipsam et omne corpus nullus est locus, quia locus non est ubi non est corpus. Quando igitur extra omne corpus est, quantum ad locum aequaliter prope est omni corpori, quia si extra corpus posita uni corpori propior, et alteri remotior esset, inter ipsam profecto et corpus spatium esset. Si spatium esset, locus esset; si locus esset, corpus esset. Si autem inter ipsam et omne corpus corpus esset, extra omne corpus corpus esset, quod fleri non potest. Itaque dicunt quod anima neque per corpus a corpore recedit, neque per corpus ad corpus accedit; et ideo nec loco movetur, ut recedat a corpore quod est in loco; nec loco movetur, ut accedat ad corpus quod est in loco. Inter omnem enim locum et. id quod est in nullo loco nullus est locus. Propter hoc itaque dictum putant, quod spiritus creatus tempore quidem movetar, quia mutabilisest; sed loco non movetur, quia nec loco movetur recedena a corpore quod est in loco; nec loco movetur accedens ad corpus quod estin loco. Neque enim loco movetur quando recedit a loco, neque iterum loco movetur quando accedit ad locum; etiam quando in corpore posita anima corpus localiter movet, ipsa tamen localiter non movetur. Si enim idcirco localiter moveri existimatur, quia in corpore est quod localiter movetur, quare non similiter sapientia localiter moveri dicatur, quia in corde est quod localiter movetur? Nam si dicitur quia per animam ipsam in corde est sapientia, cum anima ipsa per corpus localiter motum localiter moveri dicitur, quare non etiam per ipsam animam localiter motam sapientia quae in anima est localiter moveri dicatur? Si vero hoc ratio non probat ut sapientia localiter moveri dicatur, cum sit tamen in anima, quare anima localiter moveri B dicetur, quamvis in corpore sit quod localiter moveri cernitur? Hujusmodi consideratione probant spiritum localiter non moveri, quamvis in corpore sit quod localiter movetur, temporaliter tamen moveri, quia vicissitudini eubjacens de alio in aliud mutatur. Sed nos inoccultis nimis curio808 esse non oportet, ne forte plus praesumamus quam possimus. Qui sit via spiritus? Deus novit. qui fecit eum. Nos autem neque scimus quomodo venit neque comprehendimus quomodo recedit. Quando flatus iste corporeus attrahitur, corporaliter et localiter ingreditur; quando autem spiratur corporaliter et localiter egreditur. Sed alia est natura spiritus, alia corporis. Quando primo homini data est anima, inspiravit Deus in faQ ciem ejus spiraculum vite (Gen. 11.) Et quis dicere potest quomodo inspiravit Deus animam corpori vivificando sive quia extra creatam ad vificandum immisit, sive quia ibidem fecit ubi posuit, et ab intus creatam vivificationem prodire jussit; nec alia fuit inspiratio quam ipsa vivificatio? Si ergo nescitur quomodo inspiratur, quomodo sciri potest qualiter expiratur? Deus inspirat, homo expirat. Deus mittit, homo remittit. Qua via mittitur cum accedit, eadem remittur cum recedit. Hoc unum scimus quod, recedente anima, corpus moritur; et ipsa separatio animee, mors corporis est. Hoc nobis sufficit scire quod recedit.- Quomodo recedat ex abundanti est perscrutari. Multis tamen exemplis didicimus in exitu animarum angelorum malorum sive bonorum praesentiam adesse, qui illas pro meritis vel ad tormenta pertrahant, vel ad requiem deducant:sedet ipsas animas adhuc in corpore positas ante exitum multa aliquando de iis que futura sunt super eas; sive ex responso conscientie interioris, sive per revelationes, exterius factas, praescissecognovimus. Raptasetiam aliquando et iterum adcorpora reducta visiones quasdam et revelationes sibi factas narrasse sivede tormentis impiorum sive de gaudiis justorum; et in his omnibus tamen nihil nisi vel corpore vel corporalibus simile recitasse: flumina, flammas, pontes, naves domos, nemora, prata, flores, homines nigros, candidos, etc., qualia in hoc mundo videri et haberi solent, vel ad gaudium amari vel timeri. 8d tormentum. Be quoque wdwNas CAtySE Sos, manibus trahi, pedibus deduci, collo suspendi, flagellari, pricipitari, et alia hujusmodi, quae non nisi corporali nature convenire omnino possunt. Qus omnia si ita illic visibiliter et corporaliter essecredimus, praeter alia quae absurda nascuntur, ipsas utique animas etiam a corporibus separatas corpora esse ad similitudinem corporum membris compactas atque distinctas confitemur. Ego quidem quod de hac re audivi tacere non debeo. Quidam probati testimonii frater narravit mihi se a suo abbate veraciter hoc affirmante audisse, quod cum aliquando ille ad quosdam fratres eminus constitutos visitandos pergeret, in itinere, ut solet, quodam loco hospitium accepit. Ubi factum tunc apud omnes ejusdem loci habitatores celebre paucis ante diebus contigisse didicit. Quidam peregrinus, orationis causa ad sanctum Jacobum pergens in eodem loco hospitatus est. Nocte, ut itinerantibus mos est, ante diluculum surrexit, egressus de vico in silvam quae eidem vicina erat devenit. Ibi a comitibus itineris casu, ut solet, discrimine vis disjunctus, deviare coepit. Cumque longius processisset, obvium habet quemdam venerandi habitus et vultus virum, a qua interrogatus quis aut unde esset vel quo pergeret: nomen, patriam similiter et causam itineris exposuit. Ille 8e esse sanctum Jacobum ad quem tenderet protestatur. Se jam pridem omnia scisse; nunc vero quasi beneplacito et grato venisse obviam devotionem laudat, bonum propositum commendat; premium apud se magnum parari, nec longe esse jam remunerationem. Multis post hac verbis hinc inde intercurrentibus, tandem miserias et dolores vitae hujus quales aut quanta sint exponit; omne quod hic amatur quam cito fugiat; et pari modo omne quod timetur vel doletur quomodo aine mora transeat. Inter hiec et hujusmodi quasi ralionabili persuasione paulatim menti hominis nihil sinistrum suspicantis contemplum vite ingerit, metum rnortis tollit. Postremo testatur nihil magis vero virtutis expedire, quam ut hinc exire festinet, etsi alia via non detur, manu sua fortiter mortem lacessat; et non permittat se in his doloribus diu teneri, qui gaudium sibi paratum esse non dubitat. Quid multa? Deceptus fraudulent persuasioni assensum praebet, et injecto ferro semetipsum jugulat. Comites ejus diu per devia quaesitum tandem exstinctum inveniunt, ad vicum unde exierant cadaver exanime reportant: et quia hospes apud quem nocte illa manserat hujus sceleris verisimiliter conscius videbatur, eamdem falsa criminatione ad poenam exposcunt. Ille dum innocentiam suam sine causa periclitari cerneret et divinum auxilium intima cordis devotionesibi adesse imploraret, ecce subito qui mortuus fuerat surrexit et rem gestam cunctis astantibus et mirantibus exponens innocentem absolvit. Referebat se ab eodem angelo malo a quo ad interfectionem sui persuasus fuerat ad tormenta deductum. Dum duceretur quemdam splendida facie virun (ipsum autem sanctum Jacobum fuisse aiebat) euntibus occurrisse, eumque ereptum in coelum ad thronum judicis deduxisse, illicque, pre- cibus pro ipso fusis, ut vitse denuo redderetur obtinuisse. Ibi se multa millia angelorum vidisse affirmabat, de quorum tamen statu et facie interrogatus nihil in hoc mundo esse dicebat simile illis, quo illam quam in ipsis viderat qualitatem exprimere potuisset, nisi forte ignem aut lucem; ipsam tamen longe et valde dissimiliter. Memorem quidem se esse, sed exprimere nullo modo posse quod viderat. Hoc quidem commemorare voluimus ne mirum videatur si animabus a corporibus egressis, signa quiedam corporalibus similia ad demonstrationem spiritualium presentantur, quae nisi in talibus et per talia ab animabus corpore exutis viderentur; nullo modo ab eisdem ad corpora reversis in corpore viventibus et corporalia tantum scientibus dicerentur. Quamvis enim illa aliter ibi a corporibus exute videre possent, non tamen hic nobis aliter narrare possent, et manerent semper occulta illa; nec esset quod de illis nobis a redeuntibus diceretur, nisi exeuntibus, et videntibus secundum ista monatraretur. Utrum autem animae quae hinc amplius non reversure exeunt, secundum hunc. modum illa videant aut sentiant, omnino dubium est, nisi quod probabilius videtur, quod ille quae in corporibus viventes per delectationem rerum visilium corporalibus imaginibus afficiuntur, corporibusexeuntesin eisdem illic imaginibus tormenta patiuntur. Neque enim omnino corporalem passibilitatem exuunt, quando corporalium imaginationibus delectationis prave usu im pressis obvolute et involute exeunt. Quae vero hic manentes se ab eisdem delectationibus et cogitationum phantasiis mundare ac spoliare studuerunt; illic postmodum postquam a corporibus egrese fuerint, penam in eis et tormenta non sentiunt; quia in hoc ipso quodammodo impassibiles existunt, quod nihil pcena dignum secum fuerunt.
Capitulum 3
Quidam putant animas corporalibus pcenis cruciari non posse, nisi per corpora et in corporibus manentes. Quapropter a corporibus exutas animas nullas alias poenas sustinere credunt, nisi eas s0lum quas conscientia intus accusatrix irrogat. Sed verissime auctoritate sacri eloquii et catholice veritatis probatur testimonio, corporali et materiali igne animas etiam nunc ante susceptionem corporum cruciari. Si enim dzemonibus qui sunt. spiritus, corporalis ignis praeparatus dicitur, quid mirum est si animae a corporibus exuts corporali igne crucientur ? Sed quomodo, inquiunt, animae sine corporibus a rebus corporalibus pati possunt ? Ecce dicamus: Nescimus quomodo hoc fleri possit; nunquid ideo verum non est quod noanescimus quomodoest ? Tamen quid mirum est. si animae extra corpora patiuntur ? Si lzeduntur dum ceduntur indute, cur non liedantur si ce dantur exutae ? Si affici possunt quando inter ipsas et illud a quo afficiuntur medium est illud per quod afficiuntur; nonne probabile est omnino multo magis eas affici debere, quando illi a quo afficiuntur immediate conjunguntur ? Tamen hoc ubique querendum non est, ut. quod jube- A mur credere nostra semper ratione discutere conemur. Scriptura sacra magistra fidei nostr: hoc nobis dicit. Quid amplius quaerimus ? Suscipiamus, non contradicamus. Beatus Gregorius dicit quod in eo ardent quod se ardentes vident. Quid sibi vult putatis hoc quod dicit, quod animae in éo ipso ardent quod ardorem suum vident? In rebus aliis corporalibus non est ita ut ardorem sentiat quicunque ignem conspicatur. Quae est ergo visio illa anime qua sentit omne quod videt, vel si non omne hoc certe quod ad poenam videt ? An quia sensus animae quando per corpus egreditur ideo diversis modis percipit; quia per diversa instrumenta percipit, et ob hoc quiedam eminus conetituta, corporali sensu non percipit, quia ad percipienda illa instrumenta corporis sensus non sufficit ? Ibi enim sensus deficit ubi amplius instrumentum non sufficit. Propterea illi sensus qui instrumenta magis sufficientia habent, majorem in percipiendo vim habent. Oculus longe posita videt; tactus vero sentire non potest nisi immediate conjuncta. Si instrumentum tangendi sque "ut vivendi perspicax esset, eque tactus ut visus eminus constituta perciperet. Quid ergo ? Ubi instrumentorum diversitas nulla erit, quare non omnis sensus zqualis erit, ut videlicet idem sit illic videre quod tangere, tangere quod dolere ? Hoc tamen non nisi de illis intelligendum est qui idcirco a tormentis affici possunt, quia hinc exeuntes in corruptione vitiorum secum ferunt passibilitatem. Nec tamen quia sensum anime eminus affici dicimus, idcirco inter pcenas corporales et ipsam animam quasi aliqua locorum spatia collocamus, quia ipsa quae in eui natura nulla dimensione tenditur, ubicunque presens est sensu per semetipsam etiam praesens, esse probatur. Quia enim in ipsa non est locus, inter ipsam et locum nullus est locus. Hsc tamen omnia quia dictum est ratione humana investigari non possunt; in his mentem solidemus, quae fides non dubia probat, quod scilicet peccatrices anime quee culpam non correxerunt in hac vita, poonam habent post hanc vitam, quae licet qualiter ab illis sentiatur à nobis non intelligatur, quid interest cum non ideo minus ab illis sentiatur, quamvisa nobis non intelligatur ? Nil etenim refert a qui- D. bus rebus patiantur, sed quantum patiantur; quia vis doloris non in tormento sed in sensu patientis consistit. Quid enim prodesset etiamsi elementorum foris cruciantium materia abesset, et patientium tamen dolor intus propterea non minor esset ? Ut quid ignem ac flammam times, nisi quia uri times? Sed si vulnera et plage non dolerent, quis arma aut tela timeret ? Vide ergo quod omnia haec a quibus dolor esse potest non timentur nisi propter ipsum dolorem. Tolle sensum doloris, non est quod timeas. Poterat ergo Deus etiam sine elementis etiam materialibus animabus cruciandis sensum doloris dare; sed dignum est ut in eis puniantur in quibus peccaverunt prius quidem sine corporibus, sicut in ipsis perverse sunt delectatz;postea vero cum corporibus sicut in ipsis per corpora inique sunt operatse
Capitulum 4
Sicut peccatoribus cruciandis Deus pcenas corporales preparavit, ita etiam ad ipsas posnas corporales loca corporalia distinxit. Quia enim ea qua foris sunt opera ejus non solum instrumentá sed etiam documenta esse debent eorum quae invisibiliter operatur; idcirco etiam et in corporalibus locis et tormenta impiorum et gaudia justorum distinxit. Infernus locus tormentorum est. Colum locus est gaudiorum. Bene etenim locus tormentorum est deorsum et locus gaudiorum sursum; quia et culpa deorsum premit, et justitia sursum sustollit. Maxima tormenta locum in infimo habent; maxima gaudia in summo. Media autem bona et mala in medio, hoc est in hoc mundo mista sunt. Dicitur infernus esse inferior locus, in imo terre poenis damnandorum preparatus. De quo tamen ornino certum non est in qua parte ejus, id est utrum intra concavitatem illius sive extrinsecus in aliqua regione ambitus ipeius dispositus sit; quamvis tamen verisimilius videatur infra terram quasi carcerem quemdam, et velut ergastulum tenebrarum collocatum. In hoc inferno dicunt ignem inexstinguibilem; et qui ut semper ardeat nutrimento non egeat, ab initio mundi daemonibus seternaliter cruciandis praeparatum; in quo scilicet igne etiam homines maligni cum. demonibus sternam penam passuri sunt, quia. eis in hac vita positi ad culpam consenserunt. Ad hunc infernum anime sceleratorum a corporibus egressestatim retrudi existimantur, sicut ediverso perfectorum justorum, et qui ab hac vita purgati exeunt sine mora ad coelum (ubi secundum humanitatem suam Jesus Christus in dextera Patris sedet in gloria) deduci continuo creduntur, sicut Scriptum est: Ubicungue fuerit corpus illuc congregabuntur aquila (Matth. xxtv; Luc. xvi). Est autem alia posna post mortem quae purgatoria dicitur. In qua qui ab hac vita cum quibusdam culpis, justi tamen et ad vitam premdestinati exierunt, ad tempus cruciantur, ut purgentur, cujus locus omnino determinatus non est, nisi quia multis exemplis et revelationibus animarum in ejusmodi pcena positarum sepe numero monstratum est in hoc mundo illam exerceri, et fortassis probabilius erit ut in iis potissimum locis singulee ponam sustinere oredantur, in quibus culpam commiserunt, sicut multissspe documentis probatum est. Alia vero si qua sunt harum poenarum loca non facile assignantur. Beatus Augustinus ex Epistola Petri ostendit quomodo apostate Angeli labentes in hujus mundi ima detrusi sunt usque ad futuram in die judicii ultimam damnationem. Nam quod Petrus carcerem vocat caliginis inferi (II Petr. 11), idem Paulus tenebras appellasse ostenditur, dicens: Rectores tenebrarum harum spiritualia nequitim in calestibus (Ephes. vi). Hunc autem carcerem sive tenebras istas aerem istum intelligimus esse. Unde et aeriae potestates dicuntur, in quo modo ipsi maligni spiritus ante ultimi judicii diem et secundum ali4A quid ligati sunt, inquantum scilicet conscientia future damnationis constringuntur; et secundum aliquid soluti, inquantum videlicet ad tentandos homines secundum moderamen divine dispensationis ab illis interim maximis gehennae tormentis laxati vacare permittuntur. De inferno autem ubi ille aeternus ignis paratus est cruciandis, beatus Gregorius in libro Dialogorum testatur hoc veriSimilius judicari, ut, sicut diximus, sub terra esse credatur propter Scripturam quae dicit: Nec in coelo nec in terra nec sub terra inventum est qui librum signatum aperire potuisset (Apoc. v). Quaeri autem non inconvenienter potest, utrum animae damnandorum, eorum scilicet qui ab impiis et aceleratissimis quadam vivendi mensura in malitia inferiores fuerunt, egresss a corporibus statim ad inferni loca rapiantur; an vero in aliquibus aliis locis poenalibus secundum occultam Dei dispensationem ab illis gravioribus gehennze tormentis adhuc interim differantur, ut videlicet quemadmodum boni qui cum culpis quibusdam mansionibus detinentur, ut non statim ad gaudia. cclorum ascendant, ita quoque minus mali cum hinc egrediuntur quamvis damnandi, quibusdam tamen levioribus pomis secundum modum seu mensuram culparum dispositis non statim ad tormenta inferni descendant. De perfectis quippe bonis dubium non est quin egredientes statim ad gaudia transeant. Similiter etiam et de valde malis dubium non est, quin exeuntes hinc sine (; mora ad inferni tormenta descendant. De imperfectis quoque bonis certum est quod nunc interim quibusdam pcenis usque ad plenam videlicet purgationem a. venturis gaudiis differantur. De imperfectis sive minus malis certum non est ubi nunc sint, donec in tempore universalis resurrectionis receptis corporibus ad illa tormenta descendant ubi semper sint. Nam idcirco ab illia differri dicuntur, quia minus mali sunt; poterunt simili ratione non differri credi quia damnandi sunt. Quid enim facit dilatio ubi emendatio vel purgatio esse non potest ? Quod tamen quia occultum omnino est, nequaquam temere definiendum est.
Capitulum 5
Hoc autem valde dignum inquisitione videtur, utrum scilicet solus ignis cruciatibus damnandorum praeparatus sit, propterea quod illum solum Veritas commemorat, dicens: Ite, maledicti, in ignem cternum (Matth. xxv). Cum enim in hac vita non solum ab igne, sed etiam ab aliis elementis porre ac cruciatus proveniant, quare non etiam illic iu aliis elementis sicut etin igne pone damnandorum consistant ? De tormentis quippe impiorum scriptum est: Transeunt a frigoribus nivium ad calores ignium (Job. xxiv). Et iterum. alibi: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non ecstingwetur (Isa. Lxvi). Nam si vermem quis ad solam compunctionem conscieniim peccatricis referri velit, et ob hoc quidem ignem corporalem, vermem autem non corporalem, sed spiritualem intelligendum putet, quid est quod alibi scriptum est: Vindicta carnis impii ignis et vermis ? (Eccli. vir.) Si enim propterea ignis corporaliscreditur, quia vindicta carnis est, quare non similiter vermis corporalis dicitur, quia in viridictam carnis paratus commemoratur ? Propter hujusmodi non leviter unum aliquid definiri potest. Tamen qui dixerit propterea carnis impii vindictam in verme futuram esse et in igne, quia impius pro eo quod etiam in carne male vixit, et in carne cruciabitur per ignem, et in spiritu per conscientie vermem, sane intelliget et. vermem non moriturum in seterno cruciatu conscientiae, et ignem non exstinguendum in carne. Sed quomodo illa frigora nivium et calores ignium interpretabimur, ad quae cruciandi impii alternatim transire dicuntur? An forte hoc de illa tantum poena intelligendum est, quia nunc in spiritu ante ultimi judicii diem cruciantur, ut videlicet per varietatem tormentorum ad illam unam et summam poenam transeant; in qua sicut interminabiliter, ita etiam invariabiliter subsistant. Ultima quippe damnatorum poena sicut cunctis poenis major esse non inconvenienter creditur, ita quoque in eo quod ceteris omnibus acrius est et vehementius excrucians, tormento esse non irrationabiliter putatur. Quod propterea fortassis aolum erit ut semper summum esse possit, quia quidquid pro illo mutaretur de illo minueretur. Quidam tamen fuerunt qui, sicut dictum est, tormenta gehennzee spiritualiter tantum et non corporaliter intelligenda putaverunt, propterea quod quidam verba acripturarum quasi idem asserentia inveniuntur. Dicunt enim quadam scripture quod substantia inferorum spiritualis est, non corporalis, etsi stridore dentium et fletus animarum spiritualia intelligi oportet; flammas quoque et tormenta non corporalia, sed spiritualia sunt cogitanda. Ejusmodi ambiguitatibus verborum fluctuant qui non sunt radicati in fide. Quid enim necesse fuit propterea tormenta gehennae spiritualia tantum credere, quia substantia inferorum spiritualis et non corporalis dicta est ? Quid enim sunt inferi nisi spiritus maligni qui a summis ad infima et per culpam lapsi sunt et per poenam depressi ? Quorum nimirum substantia etiam post culpam non corporalis, sed spiritualis esse dicitur; quia, licet in eis voluntas per malitiam ad aliud mutata sit, natura tamen etiam post eadem permansit. Animarum quoque nunc in inferis damnatarum substantia non corporalis, sed spiritualis recte perhibetur, quia nunc a corporibus solutae in aola spirituali natura illic in tormentis detineutur. Et idcirco quod de ipsis in Scriptura sacra secundum. naturam rerum corporalium commemoratur, merito non corporaliter sed spiritualiter intelligendum creditur. Nam si id quod ipse sunt non corpus sed spiritus est, quod in ipsis eet, non corporale, sed spirituale est intelligendum. In hunc ergo modum, veraciter inferorum substantia spiritualis et non corporalis existimatur. Sed et illud. quoque quod dicitur quod si fletus animarum et stridores dentium spiritualiter accipimus, flammas quoque tormentorum in ipsis non corporales, sed spiritualescrederedebemus, sic sane intelligi potest 8i cruciatibus animarum qui ex flammis corporalibus generari creduntur, non corporaliter, id est. mediantibus corporibus in ipsis fieri intelligantur. Multa sunt alia quae vel ambigue dicta sunt, vel ambigue dici possunt. Sed aliud est rerum veritas, aliud verborum varietas. Neque nos oportet propter multitudinem dicendi a simplicitate deviare credendi. Dicit Augustinus in Enchiridio: Quod tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem positum est, animas abditis receptaculis continet sicut unaqueeque digna est. vel requie vel erumna. Ergo abdita sunt receptacula animarum, nec potest ab homine definiri p quod non potest ab homine sciri. Item qualis sit intelligendus ignis ille gehenne, et quemadmodum igne corporali incorporei spiritus sive animae corporibus solute cruciari possint, non solum fidei christiane, sed sacri eloquii auctoritas non enodat.
Quod corporeus ignis gehenna non tantum corpora cruciabit, sed etiam spiritus. Augustinus De civitate Dei de eodem.
Gehenna, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit, et cruciabit corpora damnatorum et hominum et demonum; solida hominum, aeria demonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus;demonesautem, spiritus sine corporibus h:erentes sumendo penam c non in percipiendo vitam corporalibus ignibus. Cum enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis etiam spiritus incorporeos posse poona corporalis ignis affligi; sispiritus hominum etiam ipsi profecto incorporei et tunc potuerunt includi corporalibus membris, et tunc poterunt suorum corporum vinculis insolubiliter alligari ?
Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur ? Etenim per ignem spiritum teneri dicimus, ut in tormento ignis sit videndo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quo videt, et quia coneremari se aspicit concrematur. Sicque fit ut rea corporea in corpoream exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, utperignem corporeum mens incorporea etiam corporea flamma crucietur. Et post pauca: Dum ergo peccatorem divitem damnatum veritas in ignem perhibet, quisnam sapiens animas reproborum teneri ignibus neget ?
Quod ignis gehenna. ad aliquid lucebit et. ad aliquid non lucebit. De eodem Gregorius in Moralibus.
Ille ultrix flamma vitiorum cremationem habet, et lumen non habet. Illic ignis etad consolationem non lucet, et tamen ut magis torqueat ad aliquid lucet. Nam sequaces quoque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quórum vivi amore deliquerunt, quatenus quorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorum quoque intuitus eos in augmento suae damnationis affligat. Sicut electis ignis ardere novit ad solatium, et tamen ardere ad supplicium nescit, ita e diverso gehennae flamma reprobis, et. nequaquam lucet ad consolationis gratiam, et tamen lucet ad ponam, ut damnatorum oculis ignis supplicii et nulla claritate candeat, et ad doloris cumulum electis qualiter crucientur ostendat.
Omnipotentis. justitia futurorum prescientia ab ipsa mundi origine gehenne ignem creavit, qui in poena reproborum semel esse inciperet, sed ardorem suum etiam sine lignis nunquam finiret. Ignis namque corporeus ut esse ignis valeat corporeis indiget fomentis, qui cum necesse est ut servetur per congesta ligna procul dubio nutritur, nec valet niei succensus esse, et nisi refotus subsistere. At contra gehennsae ignis, cum sit corporeus et universos reprobos corporaliter exurat, nec Studio humano succenditur, nec lignis nutritur, sed creatus semel durat inexstinguibilis, et succensione non indiget, et ardore non caret. Bene ergo de iniquo dicitur: Devorabit ewm ignis qui non succenditur (Job. xx).
In hac vita quidem mortali esse quasdam penas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum vita vel non inde fit melior, vel poius inde fit pejor: sed illis sunt purgatorie qui eis coerciti corriguntur. Ceetere omnes pons sive temporales sive sempiterne, sicut unusquisque divina providentia tractandus est inferuntur; vel pro peccatis sive in praeteritis, sive in quibus adhuc vivit ille qui plectitur, vel pro exercendis declarandisque virtutibus per homineset angelos Sive bonos, sive malos. Sed temporales ponas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, verumtamen ante judicium illud severissimum novissimumque patiuntur. Non autem venient omnes in sempiternas pcenas, quae post illud judicium futurae sunt, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam quod in isto non remittitur, remitti in futuro ssmculo, id est, ne futuri sseculi aeterno supplicio puniantur, confitemur. Rarissimi sunt autem qui nullas in hac vita, sed tantum post eam poenas luant. Fuis8e tamen aliquos qui usque ad decrepitam senectutem ne levissimam quidem febriculam senserint, quantamcunque duxerint vitam; et ipsi novimus et audivimus, quanquam vita ipsa mortalium tota pcena sit. Non enim parva est poena ipsa insipientia vel imperitia, quae usque adeo fugienda merito judicatur, ut per plenas doloribus poenas pueri cogantur quaeque artificia vel litteras discere, ipsumque discere ad quod poenis adiguntur tam pcnale est eis, ut nonnunquam ipsas ponas per quas compelluntur discere, malint ferrequam discere. Quis autem non exhorreat et mori eligat si proponatur ei aut mors per penam, aut rursus infantia ? Quae quidem quod non a ri- su, sed a fletu orditur, hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetizat quodammodo. Solum quando natus eat ferunt risiase Zoroastrem. Nec tamen boni aliquid ei monstruosus risus ille portendit. Nam magicarun artium inventor fuisse perhibetur. A Nino quippe rege Assyriorum bello superatus occubuit. Verum tanta est Dei misericordia in vasa misericordie quae preparavit in gloriam, ut etiam prima hominis etas, id est infantia quae sine ullo renisu subjacet carni,, et secunda quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit contra vitia pugnam, et fere sub omnibus vitiosis delectationibus jacet, quia licet fari jam valeat, et ideo infantiam transisse videatur non dum in ea est praecepti capax infirmitas mentis si sacramenta mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis vitam finiat, translata; scilicet a potes" tate tenebrarum in regnum Dei non solum ponis non preparetur ternis, sed nec illa post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim ola spiritualis regeneratio, ne post mortem obsit. quod carnalis generatio traxit cum morte. Cum autem ventum fuerit ad etatem quae jam preceptum capit, et subdi jam potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia et gerendum acriter ne ad damnabilia peccate perducat, et si quidem nondum victoriarum consuetudine roborata sunt, facilius vincuntur et cedunt. Si autem vincere atque imperare consueverunt, laboriosa difficultate vincuntur. Hoc autem bellum nunquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine in qua facta est, perstitisset. Nunc vero quz» pacem felix habere noluit, secum pugnat infelix. Paucissimi autem sunt tente felicitatis ut ab ipsa ineunte adolescentia, nulla damnabilia peccata committant, vel in flagitiis vel in facinoribus vel in nefarim cujusdam impietatis errore, sed magna spiritus largitate opprimant quidquid in eis posset carnali delectatione damnari. Plurimi vero praecepto legis accepto cum prius victi fuerunt prevalentibus vitiis pravaricatores ejus effecti extunc ad gratiam confugiunt adjuvantem, qua fiant et amarius pomnitendo et vehementius pugnando prius Deo subditi, atque ita carni praeposita mente victores. Quisquis ergo cupit poenas evadere sempiternas, non solum baptizetur, verum et justificetur in-Christo; ac sic vere transeat a diabolo ad Christum. Nihil in edificio preponitur fundamento. Inveniemus ergo qui possit salvari per ignem, si prius invenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Si quis itaque Christianus diligit meretricem, eique adhzrens unum corpus efücitur, jam fundamentum non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum ? Si vero secundum hoc se culum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiae sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum veniam concedit Apostolus; imo per Apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum. Si enim nihil ei talis affectionis voluptatisque pra»ponat, quamvis superedificet ligna, fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc salvus erit per ignem; delicias quippe hujus mundi amoresque terrenos propter conjugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exurit. Qui amat patrem aut matrem aut filiun, aut filiam super me, ait Dominus non est me dignus (Matth. x). Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen Christo Domino non preponat, malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum tentationis adductus, per ignem erit salvus, quia et earum amissione tantum necesse est urat dolor quantum heserat amor. Ac per hoc ei qui zedificavit erit :edificatio ista damnosa, quia non habebit quod superedificavit, et eorum amissione cruciabitur quibus fruendo utique lzlabatur. Videin Apostoli verbis hominem sdificantem super fundamentum, lapides pretiosos aurum, argentum (ICor. ut). Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei quomodo placeat Deo (I Cor vi) Vide alium eedificantem Ligna, fenum, stipulam (I Cor. i). Qui autem matrimonio junctus est, inquit, cogitat qua sunt mundi, quo placeat uxori (I Cor. v1). Vasa figuli probat fornaz, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. xxvi); et uniuscujusque opus quale fuerit ignis probabit sic cujus opus permanserit (I Cor. u1); permanet enim. quod quisque cogitat quae sunt Dei quomodo placeat Deo (I Cor. vit). quod superedificavit, mercedem accipiet (I Cor. ur), id est unde cogitavit, hoc sumet. Si cujus opus arserit, damnum patietur (ibid.); quoniam quod dilexerat non habebit: Ipse autem salvus erit (ibid.); quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semovit. Si tamen quasi per ignem (ibid.) Quod enim sine illiciente amore non habuit sine urente dolore non perdit. Ecce, quantum mihi videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum damnet. sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. Nullas quidem pcenas nisi purgatorias voluit esse post mortem, quoniam terris superiora sunt elementa aer, aqua, ignis. Exaliquo horum mundetur per expiatorias pcnas quod terrena cogitatione contractum est. Unde gentilis poeta: "Aliae panduntur inanes Suspensc ad ventos: aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni." Virg. AEneid. lib. v1, v. 7A0 et seq. Injustum enim putant ut pro peccatis quamlibet magnis parvo scilicet tempore perpetratis poena quisque damnetur seterna, quasi ullius id usquam justitia attendat ut tanta mora temporis quisque puniatur quanta mora temporis, unde puniretur admisit. Nunquid in vinculis tandiu quisque judicandus est esse debere quandiu fecit unde meruit alligari, cum justissime annosaa pcenas servus in compedibus pendat qui verbo aut ictu celerrime tsangeunte vel lacessivit Dominum vel plagavit? Quod ergo de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Dominus dixit fiet omnino flet: Vermis eorum non morietur; et ignis eorum non ezxstinguetur (Isa.. xvi). Utrumque horum scilicet ignem atque vermem volunt quidam ad animae ponas non ad corporis pertinere quia scriptum est: Sicut tinea vestimentum et vermis lignum, sic mceror excruciat cor viri(Prov. xxv). Qui vero penas et anime et corporis in illo sup. plicio futuras non dubitant, igne uri corpus; animam autem rodi quodammodo verme mcoeroris affirmant. Quod etsi credibilius dicitur, quía utique absurdum est ibi dolorem aut corporis aut animae defuturum. Ego tamen facilius existimo ut ad corpus dicam. utrumque pertinere quam neutrum. Legitur quippe in Veteribus Scripturis: B. Vindicta carnis impiivermis et ignis (Eccli. vi) Potuit brevius dici vindicta impii. Cur ergo dictum est carnis impii nisi quia utrumque, id est. vermis et ignis pcena erit carnis? Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus noster: In qua mensura mensi fueritis in eadem remetietur vobis (Marc. 1v); si temporale peccatum supplicio punitur :terno?Necattendunt non propter sequale spatium temporis, sed propter vicissitudinem mali, id estut qui mala fecerit patiatur dictam fuisse eamdem mensuram. De judiciis enim et condemnationibus Dominus loquebatur. Proinde qui judicat et condemnat injuste, si judicatur et condemnatur juste in eadem mensura recipit, quemvis non hoc quod dedit. Judicio enim fecit (; et judicio patitur, quamvis damnatione fecerit, quod iniquum est, patitur quod justum est. Nec quisquam existit qui censeat tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est homicidium, adulterium vel sacrilegium vel quodlibet aliud scelus, non temporis longitudine sed iniquitatis et impietatis magnitudinemetiendum.
Capitulum 6
Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium revelari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, vel eleemosynre in Ecclesia fiunt. Sed eis hac prosunt qui cum. viverent haec sibi ut possint prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus nec tam bonus ut non requirat ista post mortem; nec tam malus ut ei ista non prosint post mortem. Est enim talis in bono ut haec non requirat; et est rursus talis in malout nec habens valeat cum ab hac vita transierit adjuvari. Quocirca omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam velgravari. Nemoautem se speret quod hic neglexerit cum obierit apud Deum promereri Non igitur illa quz» pro defunctis frequentat. Ecclesia commendandis, illi apostolice sententis sunt adversa qua dictum est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi ut referat unusquisque secundum ea. qu per corpus gessit, sive bonum sive malum (II Cor. v) quia hoc etiam meritum sibi quisque cum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus possunt. Et cur non omnibus nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Quum ergosacrificia sive altarissive. quarumcunque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gra-- tiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes, pro valde malis etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit vera remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
Est itaque quidam modus vite nec tam male ut iis qui in ea vivunt nihil prosit ad capessendum regnum calorum largitas eleemosynarum quibus etiam justorum sustentatur inopia. Et fiunt amici qui eis in aeterna tabernacula suscipiant, nec tam bonae ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerunt misericordiam consequantur. Mirari autem soleo etiam apud Virgilium reperiri ietam sententiam ubi Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut ipsi recipiant vos in cterna habitacula (Luc. xvi. Nam cum Elisios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes pervenire potuerunt, sed adjecit atque ait: "Quique sui memores alios fecere merendo." Vina. JEneid. lib. vr, v. 664. idest qui promeruerunt alios, eosque sui memores promerendo fecerunt. Prorsus tanquam diocoretur eis quod frequentatur ore Christiano cum 8e cuiquesanctorum humilis quisque commendat, etdicit: Memor esto mei atque ut esse possit promerendo efficit. Sed quis iste sit modus et quie sint ista peccata quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis impetrent indulgentiam: difficilimum est invenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem pervenire non potui. Nunc vero dum venialis iniquitatis etiamsi perseveret ignoratur modus; profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando vigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. Verum igta liberatio quae fit sive suis quibusque orationibus sive intercedentibus sanctis, id agit utin ignem non mittatur aeternum; non ut cum fuerit missus post quantumcunque tempus indeeruatur.
Non existimemus ad mortuos pro quibus curam gerimus pervenire nisi quod pro eis aive altaris sive orationum sive eleemosynarum sacrificiis solemniter suplicamus, quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosunt, sed iis tantum pro quibus dum vivunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet ea proregeneratis omnibus facere, ut nullus eorum pretermittatur ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire. Melius enim supererunt ista iis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. Diligentius tamen facti hoc quisque pro necessariis suis quod pro illofiat similiter a suis. Corpori autem humano quidquid impenditur nori est praesidium salutis sed humanitatis officium, secundum affectum quo nemo unquam carnem suam odio habet. Unde oportet ut qui potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat.
Capitulum 8
Curatio funeris, conditio sepulture; pompa exsgequiarum, magissunt vivorum solatia quam mortuorum subsidia. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit vilis aut nulla pio. Preeclaras exsequias in conspectu hominum, purpurato illi diviti exhibuit famulorum turba; sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum extulerunt nor in marmoreum tumulum, sed in Abrahz; gremiu m.
Capitulum 10
Sed sciendum est quía illis sacre victime mortuis prosunt, qui hic bene vivendo obtinuerunt, ut eos etiam post mortem bona adjuvent: quc hic pro ipsis ab illis fiunt. Eec namque singulariter victima ab seterno interitu animam salvat, qus illam nobis unigeniti mortem reprewsentat. Qui licet surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. v1), tamen in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum hoc mysterio sacre oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro populi salute partitur; ejus sanguis nonin manus infidelium sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium quod pro oblatione nostra pasionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelo aperiri in illo Jesu mysterio angelorum choros ades- se summis ima sociari, terrena. colestibus jungi; unum quoque ex visibilibus atque invisibilibus fleri ?
Capitulum 11
Quaerunt non nulli de animabus carne solutis. utrum cognitionem habeant eorum quae in hac vita geruntur, maxime illorum qui jam in gaudio Domini sui et in abscondito faciei ejus, veri luminis illustratione I:tantur. Adjiciunt quoqueillud de animabus sanctorum quod multi in queestionem adducunt, an preces supplicantium audiunt; et cum ad intercedendum invocantur, utrum vota postulantium usque ad ipsorum cognitionem perveniünt. Difficile est de hujusmodi judicare. Quomodo enim scientia nostra certa es8e potest de ipsis, qui eam quam de nobis habent scientiam nec capere possumus nec investigare ? Hoc unumcertum est sanctorum animasin secreto divingecontemplationis constitutas eorum quae foris aguntur tantum scire quantum illis vel ad gaudium vel nobis ad auxilium prodesse constat. Nos intercessores quaerimus apud Deum. Quid amplius vis ? Times ne forte non orent, qui semper orant ? Quomodo non orabunt pro te quando tu oras, qui quando tu non oras, orare tamen non cessant ? Sed non audiunt, inquis; et ego in ventum verba infundo, non audientibus et non intelligentibus loquens. Ecce [dicamus. Non audiunt sancti verba postulantium, neque ad beatitudinem illorum attinet, ista nosse quae foris aguntur. Ecce dicamus. Non audiunt. Nunquid Deus non audit ? Quid ergo labores investigare, quid audiunt et quantum audiant sancti quos oras, cum ipse Deus audiat propter quem oras? Ipse videt humilitatem tuam, qui remuneraturus est devotionem tuam. Tamen si audiunt et quantum audiant, quid est audire nisi scire ? Unum enim est lumen in quo et audiunt ad percipiendum; et vident ad cognoscendum. In quo si quid forte foris agitur quod modo interim non audiunt, autnon vident mysterium est dispensationis non detrimentum felicitatis. Inveniuntur tamen quidam sanctorum Patrum quaedam ita dixisse qua8i nihil sit in creaturis quod non videant qui vident omnia videntem. Ego amplius judicare non presumo, nisi hoc solum quoniam tantum vident quantum illi placitum est quam vident et in quo vident.