Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum speculativum et practicum distinguantur penes obiecta

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum speculatiuum & practicum distinguantur penes obiecta.

ET arguitur quod non, quia aut hoc est penes obiecta forrnalia, aut penes materialia: non penes materialia, quia materia non distinguit; nec penes formalia, quia distinctio formalis obiectorum reducitur ad diuersitatem potentiarum. Practicum autem & speculatiuum pertinent ad eandem potentiam. Ergo, &c.

Praeterea prius non habet distingui per posterius: sed obiectum scientiae practicae est posterius ipsa scientia practica, cum sit effectus eius: Ergo, &c.

Praeterea nihil agit nisi sit prius motum a fine; sed, vt dictum est, scientia practica est causa efficiens sui obiecti; Ergo prius respicit finem quam suum obiectum: & per consequens fine habet distingui vt a priori & non ab obiecto.

Praeterea practica & speculatiua frequenter considerant idem: sed hoc non esset si distinguerentur penes obiecta: quia tunc non considerarent de eodem: Ergo, &c. Minor patet: Maiorem probo. Primo, quia moralis & naturalis quorum vnus est practicus & alius speculatiuus considerant de potentus animae. Secundo quia machinator & Geometra considerant lineam rectam & rectum angulum. Tertio, quia tertio, de anima dicitur quod intellectus speculatiuus extensione fit practicus, quod non posset esse nisi essent circa idem.

Praeterea qui considerat operabile modo quo non est operabile est, speculatiuus: & qui considerat ipsum modo quo est operabile est, practicus: sed quodlibet operabile est vtroque modo considerabile ergo de operabili potest esse scientia practica & speculatiua Et per consequens practicum & speculatiuum non distinguum ut penes obiecta. Maior supponitur. Minor probatur. Nam qui considerat operabile in vniuersali, cosiderat ipsum modo quo non est operabile, quia nihil est operabile in vniuersali: sed quodlibet operabile potest considerari in vniuersali: Ergo quodlibet operabile potest considerari modo quo non est operabile: & sequitur quod talis consideratio erit speculatiua.

Praeterea consideratio quae est de operabili diuidendo & definiendo, est speculatiua: sed deomni operabili est consideratio isto modo: Ergo de quolibet operali potest esse scientia speculatiua: quod non esset verum si practica & speculatiua distinguerentur penes obiecta.

Respondeo. Ad hoc dicunt quidam. Quod scientiae distinguntur tripliciter; scilicet per obiecta, & haec est essentialis distinctio: secundum subiecta, prout aliquis quandoque sci habitu, quandoque in actu: & penes fines; & haec est distinctio in practica & speculatiua: & est vt dicunt distinctio accidentalis, sicut diuiditur homo in vitisum & virtuosum. Quod autem distinctio speculatiui & practici non accipiantur penes obiecta, probant per rationes iam positas. Quamuis autem possent contra haec plura obiici, tamen nunc sufficiet adducere contra istam positionem duas rationes.

Quarum prima talis est Si scientia diuiditur per practicam & speculatiuam accidentaliter, sicut homo per vitiosum & virtuosum; sequitur quod eadem scientia quandoque erit practica, quandoque speculatiua: hoc autem est satis inconueniens; quia tunc moralis Philosophia quandoque esset speculatiua, imo nec talis diuisio caderet sub arte, sicut nec diuisio hominis in album & nigrum vel longum & breuem: Ergo; &c. Siautem ista distinctio est essentialis & per se, cum secundum eos distinctio essentialis scientiarum sit per obiecta, sequitur quod distinctio practici & speculatiui sit per obiecta: & sequitur idem si ponatur quod practicum & speculatiuum sint per se aecidentia scientiarum, quia talia accidentia per se habent distingui ab eo quod est causa per sedistinctionis subiectorum.

Secunda ratio talis est. Sicut in alio genere causae, ita & in causa finali oportet dare aliquos fines per se & proprios scientiarum, a quibus ex aptitudine sua habent denominari, penes quos habent scientiae per se distingui: Sed tales fines sunt practicum & speculatiuum: Ergo distinctio scientiarum penes practicum & speculatiuum est distinctio per se & essentialis ipsarum scientiarum: Sed talis distinctio quae est per se ipsarum scientiarum, est poenes obiecta, vt dicunt; Ergo; &c.

Et imo videtur aliter esse dicendum: Ad cuius euidentiam primo distinguendum est de fini¬ bus: vnde sciendum quod duplex est finis; scilicet per se & per accidens; finis per se alicuius rei dicitur illud bonum ad quod per se habet ordinem, sicut finis domus est: inhabitatio. Finis per accidens est illud ad quod res non habet ordinem ex natura sua; sed de facto ordinatur ad illud ab eo qui illa re vtitur; sicut si aliquis ordinet domum ad pompam, vel ad abscondendum latrones, vel aliquid tale. Primus finis solet vocari finis operis, siue ipsius rei, sed secundus solet vocari finis operatis siue ipsius vtentis re. Vlterius finis per se distinguitur: quia est finis qui est res, & est finis qui est assequutio rei: sicut pecunia est finis auari vt res, sed receptio vel possessio eius est finis sicut assequutio rei. Vlterius diuiditur finis in communem & proprium, intrinsecum & extrinsecum, sed hoc nunc non est opus prosequi¬

Secundo, ponendae sunt quaedam suppositiones, quarum prima est quod fines scientiarum vt assequutiones, sunt operationes earum quibus attingunt sua obiecta: quia cum scientiae sint habitus disponentes intellectum ad attingendum prompte & faciliter & delectabiliter suum obiectum, oportet quod scientiae ordinentur ad operationes per quas intellectus prompte & faciliter attingat sua obiecta. Secunda suppositio est, quod obiectum est finis scientiae vt res: quia obiectum est res quam quis assequitur per operationem scientiae. Tertia suppositio est, quod scientia non dicitur practica ex hec quod est causa alicuius operationis, nam omnis scientia est causa alicuius operationis: sed dicitur directe practica, quae est causa efficiens sui obiecti: ita quod scientia speculatiua habet vnam operationem tantum, scilicet elicitam, puta scire vel speculari: scientia autem practica habet praeter elicitam operationem, imperatam quae vel est eius obiectum, sicut opus citharizandi est obiectum artis citharizatiuae: vel per ipsam est causa obiecti, sicut domificatiua per domificationem, quae est actus imperatus abarte domificatiua, ars domi ficatiua est causa domus.

Tertio, ponendae sunt conclusiones probandae. Quarum prima est: Quod practicum & speculatiuum immediate distinguuntur penes fines qui sunt assequutiones, scilicet operationes quibus attingunt obiecta.

Secunda conclusio est. Quod praedicta distinctio primordialiter & radicaliter accipiatur penes obiecta quae sunt finis vt res.

Prima patet sit: quia speculatiua dicitur ab actu speculandi, siue considerandi, qui est actus a scientia elicitus: sed practica dicitur recte ab actu imperato, per quem scientia practica efficit suum obiectum, quando ipsa operatio imperata non est ipsum obiectum: sed praedictae operationes sunt assequutiones obiectorum, nam intellectus per speculari assequitur obiectum vt cognitum tantum; per operationem autem imperatam assequitur ipsum vt effectum: Ergo practicum & speculatiuum distinguuntur penes fines qui sunt assequutiones, & hoc immediate, sicut penes illa a quibus denominantur, pro vt aliquid denominatur a fine.

Secunda conclusio satis faciliter patet, qua sicut iam supra dictum est, scientia diuiditur in practicam & speculatiuam penes actus quibus intellectus assequitur sua obiecta: sed assequutiones obiectorum diuiduntur per se secundum conditiones per se ipsorum obiectorum, siue penes ipsa obiecta, nam secundum naturam obiectorum nata sunt sic vel aliter attingi: Ergo practicum & speculatiuum diuiduntur primordialiter & radicalater poenes obiecta: & huic concordat dictum commune quo dicitur, quod scientiae distinguuntur per actus assequutionis obiectorum, & actus per obiecta.

Quarto, remouenda est quaedam cauillatio quae posset fieri: posset enim aliquis dicere quod operationes penes quas distinguutur practicum & speculatiuum, sunt illae quas intendit vtens in scientia: & ideo si intendit vti ad aliquid considerandum, erit speculatiua, si ad efficiendum obiectum, erit practica. Sed istud patet non valere ex distinctione supra posita: quia hic non intendimus loqui de fine per accidens, quem vtens potelt intendere: alioquin Theologia potest dici lucratiua, quia aliquis potest per eam lucrum attingere, vel etiam Episcopatiua quia aliquis potest per eam Episcopari: sed intendimus de fine ad quem ex natura per se ipsa habet ordinem: & hoc est respectu operabilium operari, & respectu speculatiuorum speculari. Vnde qualitercunque habens scientiam de operabilibus, secundum quod huiusmodi intendit vti, ea semper est practica.

Quinto, ostendendum est quod aduersarii incidunt in idem: quia licet scientia speculatiua possit esse de eo quod est operabile, quando non considerat secundum modum quo est operabile: tamen dicunt de operabili secundum quod est operabile, quod non est scientia speculatiua, sed practica. Constat autem quod considerare de operabili non secundum modum quo est operabile, non est considerare operabile formaliter, nec formale obiectum talis considerationis est operabile, sed sola scientia que considerat operabile secundum modum quo est operabile, habet obiectum formale operabile: Ergo impossibile est quod scientia speculatiua habeat pro formali obiecto operabile vel quod scientia practica habeat pro formali obiecto non operabile: Et per consequens practicum & speculatiuum distinguuntur necessario penes obiecta.

Ad primum ergo dicendum, quod practicum & speculatiuum distinguuntur penes obiecta formalia ipsorum habituum: nec tamen ista oblecta diuersificant potentias; quia non referuntur ad potentiam intellectiuam, vt formalia & primo & per se obiecta, led ad habitus. Sicut naturalia & Mathiematica sunt diuersa formalia obiecta Geometriae & Philosophiae naturalis, non tamen sunt diuersa obiecta formalia potentiae intellectiuae: imo sunt sub vno obiecto formali intellectus, scilicet sub ente communi: & hoc habent alii ponere, cum ponant scientias essentialiter diuidi penes obiecta: & constat quod penes obiecta, quae sunt primo & per se obiecta formalia ipsorum habituum, licet contineantur sub vno obiecto formali potentiae.

Ad secundum dicendum, quod obiectum scientiae practicae licet in suo esse extra animam sit posterius quam scientia practica; tamen in intentione & in sua repraesentatione prius est scientia practica: nam prius praesentatur homini in phantasia domus vel tale aliquid, quam habeat de hoc scientiam practicam. Si autem quaeratur vnde veniat tale phantasma: Dicendum quod vel prouenit ex simili viso, vel ex hoc quod homo cogitat quomodo faceret aliquid defensiuum a pluuiis & vento: & ex hoc tale quid occurrit suo phantasmati.

Ad tertium dicendum, quod obiectum scientiae est finis eius sicut tes; licet non sit finis vt assequutio rei. Ad hec enim tendit vnaquaeque scientia vt per actum suum attingat suum obiectum vel cognoscendo vel efficiendo.

Ad quartum, dicendum quod non quaecumque considerata in scientiis diuersificant scientaas: sed solum illa quae sunt formalia & primo & per se obiecta. Constat enim quod Metaphysicus & Theologus considerant de Deo secundam quod est omnium prima causa: & tamen non sunt eadem scientia: quia hic non est primo & per se obiectum vtriusque: sic practica & speculatiua possunt quidem considerare de eodem, sed non vt de primo & de per se obiecto: & sic est in exemplis positis. nam machinator non considerat de recta linea vt de per se & primo obiecto: nec Moralis de potentiis animae: & ideo licet consideret de eodem materialiter & secundario, non tamen sunt de eodem & formali oblecto. Et ideo adhuc stat quod practica & speculatiua penes formalia obiecta distinguuntur. Quod autem additur, quod intellectus speculatiuus extensione fit practicus, sic oportet intelligi, quia habens scientiam practicam, potest habere considerationem actualem speculatiuam, sicut habens artem domificatiuam potest considerare domum non vt intendens aedificare: & talis cosideratio est speculatiua, licet ars domificatiua sit practica. Nam intentio habentis scientiam vel vtentis ea non facit eam practicam vel speculatiuam: quia intellectus habens scientiam practicam potest considerare cum intentione operandi & sine intentione operandi. Vel ideo dicitur quod intellectus speculatiuus extensione fit practicus: qui inter considerationem actualem speculatiuam & practicam non est differentia nisi quod vna est absoluta ab intentione operandi: & alia se extendit ad intentionem operandi, manente tamen semper scientia practica.

Ad quintum, dicendum est quod quando dicitur quod scientia quae considerat operabile modo vel secundum modum secundum quem non est operabile, non est practica: Dicendum est quod iste modus potest teneri vel parte cognoscentis, vt sit sensus quod ille qua cosiderat operabile, &c. & qui habet modum considerandi rem operabilem, qui modus non est operabilis, non est practicus: falsum est: quia non oportet quod modus considerandi rem operabilem sit operabilis, sed res considerata sit operabilis. Vel potest iste modus teneri ex parte rei cognitae, vt sensus quod qui considerat rem operabilem quantum ad aliquem modum realem in re operabili existentem, qui quidem modus non est operabilis: talis non est practicus: sicut qui confiderat hominem non inquantum sanabilem secundum quod est per medicationem operabilis, sed secundum quod non est a nobis operabilis, talis non est practicus, sed speculatiuus. Et quando dicitur in minori quod considerare operabile in vniuersali, est considerare ipsum modo quo non est operabile, verum est secudum quod modus se tenet ex parte cognoscentis, & non ex parte rei consideratae: & hic vt dictum est non facit considerationem non esse practicam. Constat enim quod principia iuris naturalis, vt nulli esse nocendum, & consimilia quae sunt propositiones vniuersales, pertinent ad scientiam practicam. Sed verum est quod si aliqua scientia tractaret in vniuersali de omnibus agibilibus & operabilibus, vel secundum quod inuenitur in eis ratio generis, & ratio speciei, & ratio differentiae; talis esset speculatiuus: sed considerare domum in eo quod domus, & considerare sanabile secundum quod huiusmodi, non oportet quod sit scientiae speculatiuae.

Ad sextum, dicendum quod si aliqua scientia consideraret in generali quomodo conuenit artibus definiri, & traderet artem in generali definiendi artificialia, talis esset speculatiua. Sed si aliqua scientia in speciali docet quod est tale operabile, puta quod est sanitas vel domus: talis scientia non est speculatiua, sed practica: quod patet per Philosophum septimo Metaphysicae, vbi ostendit quod scientia practica incipit a definitione & a quod quid est. Vnde dicit ibidem quod medicina si debeat operari sanitatem, incipit a quo quid est sanitatis. Et ideo non oportet quod scientia quae procedit definiendo aliquod operabile, sit speculatiua.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2