Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ista scientia debeat denominari a finde habendo in via vel in patria
Et arguitur quod debet dici practica vel speculatuua a fine habendo in patria: quid vnum quodque denominatur a fine principaliter intento; sed finis principaliter intentus in Theologia est habitudo patriae: Ergo, &c.
Praeterea statui viatoris in quantum huiusmodi, repugnat attingere finem & terminum; sed Theologia est scientia viatoris secundum quod viator: Ergo impossibile est quod in via attingatur finis Theologie.
Praeterea in habitibus ordinatis finis vltimus debet esse proprius supremi habitus, a quo supremus habitus denominatur, sicut regere communitatem est finis Politicae a quo denominatur; quia in vita ciuili est vltimus finis; sed supremus & vltimus finis actuum omnium & scientiarum humanarum est beatitudo patriae: Ergo debet esse proprius finis supremae scientiae humanae. sed haec est Theologia; Ergo beatitudo patriae est proprius finis Theologiae.
Contra, nulla scientia denominatur a fine extrinseco: sed beatitudo patriae est finis extrinsecus respectu Theologiae viae. Ergo, &c.
Respondeo licet forte magis: possit Theologia denominatia beatitudine patriae quam frenifactiua possit denominari fine equestris, qui est equitate; tamen mihi videtur quod Theologia debeat denominari sicut a proprio & intrinseco fine a fine habendo in via: & ita quod non dicitur proprie speculatiua speculatione patriae sed, viae.
Ad cuius euidentiam primo praemittenda est quaedam distinctio de finibus, scilicet quod loquendo de finibus qui sunt assequutiones quaedam, & qui sunt fines per se, quidam enim finis proprius est, sicut inhabitatio est finis domus; & quidam communis, & hic dicitur duplex: nam quidam est communis per praedicationem, sicut speculatio est finis communis omni scientiae speculatiuae, quis scilicet finis cuiuslibet scientiae speculatiue est quaedam speculatio; alius est communis per causalitatem, sicut bonum regimen communitatis est finis communis omnium scientiarum practicarum, puta equestris, bellicae, & sic de aliis; & iste denominat supremam scientiam practicam; alias autem non denominat: non enim equestris vel bellica dicitur regitiua communitatis.
Secundo, videndum est quomodo dicitur ali¬ qiuuis finis intrinsecus ipsi scietie. Ad quod sciendum test, quod finem esse intrinsecum ipsi scientiae tripliciter potest intelligi. Vno modo sic, quod sic sit scientiae intrinsecus, quod sit idem per essentiam cum ea: & sic non dicitur finis intrinsecus scientiae alicuius, quia idem non est finis sui ipsius, Alio modo potest dici finis scientiae intrinsecus, quia scilicet est in eadem potentia cum scientia: & isto modo finis speculatiuarum scientiarum potest dici finis intrinsecus scientiae, quia speculari est in eadem potentia cum scientia. Tertio modo dlicitur finis intrinsecus scientiae, quia est intra virtutem siure causalitatem ipsius; quia scilicet ad ipsum virtute scientiae directe attingitur; & isto modo dicitur sinis intrinsecus scientiarum practicarum praxis vel interior vel exterior. Vnde isto modo frenum vel facere frenum potest dici finis intrinsecus frenifactiuae: & de fine sic intrinseco intenditur, quando quaeritur de fine intrinseco alicuius scientiae: & per oppositum ad talem finem intrinsecundicitur finis extrinsecus ad quem directe causalitas scientiae non attingit, sed disponit a remoto ad ipsum inquantum disponit ad aliquem alium habitum a quo attingitur: sicut scientia Moralis disponit ad speculationem, sicut ad finem remotum & extrinsecum, in quantum disponit ad habitus speculatiuos.
Tertio, ponendae sunt rationes probantes principailem conclusionem. Quae probatur quinque rationibus, quarum prima procedit ex distinctione data de finibus, & est talis. In habitibus ordinatis ad diuersos fines habentes per se ordinem; finis supremi habitus ipsum solum denominat sicut proprius finis eius: Sed supremus habitus intellectus creati est habitus gloriae, puta lumen gloriae: Ergo supremus finis intellectus creati, qui finis est communis per causalitatem, est proprius finis luminis gloriae, siue habitus ipsum solum denominans, vt eius proptius finis sibi proportionatus: Sed finis supremus intellectus creati est visio Dei per essentiam; Ergo visio patriae est proprius finis habitus Bloriae ipsum denominans, sicut regimen communitatis solam Politicam denominat Non ergo elt proprius finis Theologiae viae ipsam denominans esse speculatiuam.
Secunda ratio procedit ex eadem radice, & est talis. Impossibile est quod eadem operatio se habeat ad diuersos habitus; & praecipue eiusdem generis, sicut sunt habitus intellectus adinuicem comparati, vt proprius finis eorum quemlibet eorum denominans: sicut impossibile est quod sit idem finis Metiphy sicae & Geometriae: Sed visio patriae est proprius finis habitus patriae, scilicet luminis gloriae: Ergo impossibile est, vt videtur, quod possit esse proprius finis Theologiae viae.
Tertia ratio procedit ex differentia finis intrinseci & extrinseci; quia finis scientiae intrinsecus dicitur qui continetur intra causalitatem scientiae: & iste solus denominat, & non extrinsecus: Sed v sio patriae est extra causalitatem Theologiae viae: Ergo, &c.
Quarta ratio procedit ex eadem radice, & est confirmatio praecedentis: quia scientia non denominatur ab aliqua operatione, nisi sit ab ea elicita vel imperata, quia operatio denominans eam est operatio qua attingit obiectum siue imperatiue siue elicitiue: Sed Theologia viae non se nabet ad visionem patriae nec imperatiue nec elicitiue: ErQ2 &c.
Quinta ratio est exspeciali rationo speculatio¬ nis patrtiae, & est talis. Quta speculatio pistiae est visio, sed nullus habitus viae potest dici haluitus visiuus Dei: Ergo, &c. Nec potest dici quod propter hoc dicatur Theologia speculatiui, quia disponit per metitum ad speculationem patuiae: qusa sic etiam disponunt habitus virtutum, qui tamen non possunt dici propric habitus speculatiui,
Sexta ratio potest adduci, scilicet quod habitus: manet cum operatione a qua denominatur: Sed Theologia viae saltem quantum ad id super quo fundatur, scilicet quantum ad fidem, non manet cum speculatione patriae: Ergo, &c.
Ad primum in oppositum dicendum, quod non oportet semper scientiam denominari a fine principaliter intemto, nisi sit proprius & extrinsecus. Vnde magis principaliter intenditur in frenifactiua equitatio, quam fienum, quanuis quidam dicant opresitum, moti pro pser hoc quod frenifactiuus parum curat de equitatione Sed hoc non valet quia inquantum frenifactiuus, magis intendit equitatio. nem, & magis operatur propter equitationem, quam propter frenum: licet in quantum est homo indigens pecunia, parum curet de equitatione, sed de pecunia habenda pro freno.
Et ideo, sicut dictum est, illa propositio, scilicet quod denominatio fit a fine principaliori, veritatem habet si sit proprius finis & intrinsecus
Ad secundum dicendum, quod statui viae repugnat attingere finem vltimum: sed ei non repugnat attingere finem conuenientem tali statui. alioquin nullus habitus viae posset habere finem aliquem a quo denominaretur.
Ad tertium dicendum, quod supra Theologiam viae est dare habitum notiorem vel nobiliorem & superiorem, non quidem in via, sed in patria, scilicet lumen gloriae, quod vocare possumus habitum gloriae, cuius finis proprie est beatitudo patriae, quae beatitudo est finis communis ner causalitatem omnium habituum, & operationum bonarum quae sunt in via.
On this page