Text List

Addendum

Addendum

Distinctio prima

QVantum ad primam distinctionem de frui & vti satis dictum est alibi. excepto quod hic addendum est quod frui & vti possunt referri ad amorem concupiscontiae, & dicitur amor commodi, & sic beatitudine creata scilicet visione beata ess fruendum tantum vna cum Deo qui est res assecuta, ipsa vero visio est assecutio: possunt etiam referri ad amorem amicitiae qui est amor quo quis amat aliquod bonum amico & sic visione diuina est vtendum, quia referenda est in alium finem scilicet in Deum ad cuius honorem & nos & quicquid habemus debemus referre: virtutibus autem non fruendum est sed vtendum. Vnde sciendum est quod aliquid est amabile per se & propter se: primo quia ex se habet bonitatem fummam & pperfectionem ita quod nuslam bonitatem habet ex alio, & sic habet bonitatem finis vltimus: alio modo est aliquid sic bonum per se formaliter loquendo quod saltem secundum genus causae finalis non est primo & per se bonum, sed habet etiam bonitatem ex alio ad quem sicut ad finem habet ordinem, ita quod habet ordinem ad aliquid melius se sicut ad finem, & sic virtutes d cuntur bonae per se, ita tamen quod cum hoc sint bonae propter aliud a se: & tale bonum, per se non est bonum quo fruendum est ita quod si est ordinabile ad maius commodum non est eo fruendum amore concupileentiae: fi autem est ordinabile ad aliquid quod est bonum magis amabile amore amicitiae non est fruendum eo secundum amorem amicitiae.

Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est quod trinitas sit vnus & folus verus Deus vt ait Augustinus.

PrevBack to TopNext

On this page

Addendum