Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sit necessarium ponere unum deum

Distinctio secunda.

QVAESTIO PRIMA. Vtrum sit necessarium ponere unum Deum.

ET arguitur quod non: quia illud est Deus in quo non differt substantia, virtus & operatio, sed tales possunt esse plures, argo, &c. Probatio minoris quia si talia non possent esse plurahoc ideoesset quia praeter eorum substantiam requireretur aliquod additum quo distinguerentur, quod esset vel virtus vel operatio: Sed hoc non oportet, quia circumscripto quocunque alio duae species substantiae, & praecipue in substantus quae sunt formae subsistentes, differunt seipsis formaliter. Ero, &c. Idem etiam prius non distinguitur per posterius, sed e conuerso.

Praeterea illud est Deus quod est prima causa non deducta in aliam priorem, sed plura talia possunt esse: ergo, &c. Probatio minoris, quia si non possunt aliqua duo esse quorum nulla sit causa, aut hoc est quia ad distinctionem eorum formalem requiritur quod vnum sit ab alio aut amhoam terrio Primum non oportet quia multa sunt distincta

quorum vnum non est ab alio: nec secundum etiam, vt videtur, quia res non diltingunntur formaliter per illud quod est ab eis diuersum per essentiam, sed per suas formas quae seipsis formaliter differunt: ergo res in nullo differunt per hoc quod sunt ab alio: ita quod si non esser ab alio adhuc formaliter differtent.

Contra est sancta sersptura & Philosophia.

Respondeo quod sit necessario tantum vnus Deus & non possunt esse plures dij, & authoritate sanctae scripturae & ratione probatur. Ad cuius euidentiam sciendum quod si ponantur plures dis aut differunt specie ita quod Deus sit nomen generis conueniens pluribus speciebus, aut differunt solo numero, ita quod Deus sit nomen speciei specialissimae commune pluribus indiuiduis sicut conuenit homo sorti & Platoni. Primum non notest esse; & hoc satis faciliter probatur tribus rauonibus. Prima sumitur ex praeeminentia suae nobilitatis in comparatione ad alia. Secunda ex plenitudine suae perfectionis secundum se accepta: testia ex sua vniuersalitate & primitate in causando.

Prima talis est. Illud quod vere est Deus non potest conuenire ei quo aliquid est nobilius: ista patet quia per Deum intelligimus quo nihil nobilius esse potest, & quod est simpliciter nobilissimum in entibus: sed illud quod conuenit pluribus speciebus necessario conuenit alicui quo aliquid aliud est nobilius: quia impossibile est dare duas species qua. rum vna non sit magis nobilis & alia minus nobilis, ergo, &c. Si dicatur contra hoc quod superlatiuum aliquando atiribuitur toti vni generi: sicut si dicatur quod substantia immaterialis est nobilissima: non valet quia quando dicimus quod substantia immaterialis velaliquid tale est nobilissima, intentio dicentis est quod nulla alia substantia ab immateriali est ita nobilis sicut immaterialis: non autem est intentio eius quod substantia immaterialis non conueniat nisi ei soli quod est sic nobilissimum quod eo nullum aliud est nobilius quia constat quod esse substantiam immaterialemconuenit alicui quo inuenitur aliquid nobilius. Secunda ratio talis est: Deus est illud quod comprehendit quicquid est perfectionis simpliciter, sed pluribus differentibus specie hoc non potest conuenue: Ergo, &c. Probatio minoris quia sisint plures dii specie differentesita quod Deus sit nomen generis communis pluribus speciebus; differentiae quibus diuiditur tale genus in suas species, aut quaelibet earundicit perfectionem simpliciter, aut neutra, aut quaedam sic & quaedaru non: Si primo modo, neuter est Deus, quia neutra species potest habere ambas perfectiones quas ambae dicunt differentiae, & per consequens neutra habet vel habete potest omne illud quod est simpliciter perfectionis. Si secundo modo idem sequitur, quia vtraque species includit perfectionem diminutam quae Deo repugnat. Sitertio modo, vunc illa quae includit differentiam quae non dicit perfectionem simpliciter non erit Deus sed tantum altera. Istae autem duae rationes ita possunt concludere quod Deus non sit aliquid commune analofiim plutihus genere vel specie differentibus, quia omne tale diuiditur in aliqua quae naturam entis inaequaliter habent, & ideo impossibile est vtrumque diuidentium esse nobilissimum, vel comprehendere quicquid importat perfectionem simnliciter. Tertia ratio talis est: quaecunque differunt specie vnum est diminntum & imperfectam enti tatem habens respectu alterius, sed quod est ens diminutum & imperfectum respectu alterius necessario reducitur ad aliud sicut ad causam suam finalem, & per consequens oportet quod reducatur in aliud sicut in causam efficientem, quia finis & efficiens sibi correspondent: Ergo impossibile est quod sint duo differentia specie quorum vtrumque sit prima causa non reducta in aliam. Maior patet, & minor etiam de facili patet: nam videmus quod minus perfecta sunt propter magis pertecta, vnde etiam & alia inferiora entia sunt propter hominem, & hoc quodam ordine, nam elementa sunt propter generationem, & inanimata propter animata, & animata minus perfecta propter animata magis perfecta: Ergo oportet ponere quod si aliquid habet entitatem & imperfectam & diminutam respectu alterius, oportet quod reducatur adt illud quod est magis perfectum sicut ad illud propter quod hoc sit: tamen hoc magis pertractabitur in secundo: sic ergo non potest esse quod sint duo Diid fferentes specie.

Similiter etiam impossibile est quod sint plures Dii differentes numero sub vna specie. Et hoc prrmo patet si ponatur quod plurificatio numeralis in eadem specie fit per materiam quantam quae ssi Deo esse non potest. Secundo hoc patet si ponatur quod talis pluralitas sit in aliqua natura per noc quod est in diuersis terminis diuersarum productionum qua produeuntur absoluta: quia talis productio non potest esse in diuinis. Tertio hoc patet si ponatur quod ad talem pluralitatem sit necessaria aliqua potentialitas quae in leo esse non potest, Quanto quia vel omnes illi essent causa omnium aliorum aut nullus, aut quidam sic & quidam non: non omnes quia impossibile est eidldem effectus plures esse causas sufficientes: quicunque autem est Deus cum fit vniuersaliter perfectus est per consequens omnipotens & sufficiens causa omnium. Nec potest poni quod nullus, quia oportet Deum esse primam causam omnium. Nec quidam sic, & quidam non: quia cum omnes sint infinitae virturis, aequaliter omnes possent esse causa, & fictio esset ponere quod vni crederent aliit ita quod alij nihsi agerent. Quinto quia ex parte formae multiplicabilis numeraliter non potest acoipi ratio quare eius indiuidua sint in tanto vel tanto numero, quia tali formae nullus numerus repugnat finitus vel infinitus: sed oportet accipere rationem determinati numeri in indiuiduis talis naturae ex parte finis & agentis, vt scilicet sint tot quia agens praeconcepit tot facere, vel quia propter talem finem conuenientius est tot habere quam plures: sed ratio pluralitatis in Diis si dii plures numero ponantur non potest accipi ex parte finis vel efficientis, vt scilicet sint tor propter causam efficientem vel finalem propter quas congruit tot facere nec plures nec pauciores cum Deus nullam causam habeat: Ergo, &c.

Ad primum in oppositum dicendum quod minor, est falsa ad probationem dicendum quod licet vntus vel operatio superaddita essentiae non sit causa formalis distinctiua ipsitis essentiae, est tamen sequela causae: quia illud in quo non differt substantia, virtus & operatio, oportet infinit ae esse perfectionis, quod pluribus non potest conuenire vt ostensum est: & ideo oportet quod si aliqua sint pltira quod ambo vel alterutrum sit finitae perfectronis: ad hoc autem sequitur quod in tali, scilicet in eo quod est hinitum differt substantia, virtus & operatio: alioquin non esset limitatum ad genus vel speciem.

Ad secundum dicendum quod similiter minor est falsa: ad probationem dicendum quod licet relatio effectus ad causam non sit formale distinctiuum ipsius effectus quantum ad id quod est m eo absolutum, tamen est sequela eius quod est causa distinctionis: quia ad hoc quod est aliquid esse limitatae essentiae, sequitur ipsum necessario habere causam, modo autem non potest esse vt dictum est quod aliqua duo differant nisi ambo vci alterutrum sit limitatae essentiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1