Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum deo conveniat pluralitas attributorum

Distinctio secunda.

QVAESIIO SECVNDA. Vtrum Deo conueniat pluralitas attributorum.

REspondeo de hoc alibi dictum est, vbi ostendum est quod positio illorum qui ponebant tria pertinere ad perfectionem creaturae quorum opposita ponebant pertinere ad perfectionem Diuinam non est bona: ibi etiam ostensum est in Deo esse plura attributa ex infinitate Diuinae essentiae: hoc etiam idem est ostendendum ex causalitate,

Ex causalitate autem hoc potest ostendi dupliciter vno modo sic: quia Deus est agens primum & nobilissimum, ideo est agens per intellectum & voluntatem: & sic sunt ibi duo attributa scilicet inteslectus & voluntas. Et vlterius quia est perfectus per intellectum est ibi sapientia & scientia: & quia voluntas eius habet bonum non extra se ideo est ibi bonitas: & sicde aliis. Alio modo hoc osten. ditur ex causalitate sic: quicquid perfectionis est simpliciter in effectu oportet praeesse in causa, sed in creaturis inueniutur plura, quae dicunt simpliciter perfectionem, puta esse bonum, iustum, intelligentem, & sic de aliis: Ergo oportet talia ponere in Deo qui est causa omnis creaturae.

Sed contra hoc obiicitur sic: quia illud quod est in effectu praeest in causa non formaliter sed virtualiter, sicut calor in sole: Ergo ostendere attributa esse in Deo quia sunt in eius effectibus, est ostendere attributa esse in Deo virtualiter & non formaliter; & sic Deus non esset formaliter sapiens sed causaliter vel virtualiter. Ad hoc dicendum quod cumduplex sit causa, aequiuoca & vniuoca, loquendo de causa vniuoca non est dubium quod illud quod est in offectu formaliter est etiam in causa fommaliter non secundum idem specie sed secundum idem nnmero: Loquendo autem de causa aequiuoca illud quod dicit persectionem simpliciter in effectu oportet esse formaliter in causa non quidem secundum idem specie vel numero, sed secundum quandam analogiam: quia si illud quod simpliciter dicit pertectionem non esset formaliter in causa, & esset in effectu, ellet effectus nobilior sua causa: sed si accipiatur illud quod est in efrectu modo quo proprium est ipsi effectui, & modo quo effectus deficit a causa, non ponetur sic in causa formaliter sed virtualiter: ideo quia esse dicit simpliciter perfectionem absque modo determinato, impossibile est fieri effectum entem nisi a causa ente, licet ens limitatum possit fieri ab ente illimitato: & similiter impossibile est quod fiat natura intellectualis nisi ab eo quod est formaliter intellectuale, & similiter de consimilibus: quia perfectius est ens non ente, & intellectuale est simpliciter perfectius eo quod caret omni intellectu & sic de aliis: & ideo quae dicunt perfectionem simpliciter inuentam in effectibus arguunt efficaciter esse formaliter in causa, quia semper in nausis est aliquid aeque nobile effectibus vel nobilius: simpliciter autem est nobilius esse quam non, bonum & iustum quam non iustum, & intellipens non mtelligente: non autem oportet quod essi bquem sit nobilius quam non bos, licet possit esse nobilius secundum quid, seilicet quantum ad id quod potese esse bos, melius est esse boue in actu quam non esse: sed bene inuenitur aliquidinon bos melius omniboue: non sic autem potest inueniri aliquid non iustum vel non bonum melius omni iusto & bono,

Supposito autem quod ista vere & realiter Deo conueniant restat ostendere vtrum differant ratio ne. Ad cuius euidentiam primo videndum est quid importatur nomine rationis quando dicitur aliquid differre ratione. Secundo ostendendum est in generali vnde prouenit differentia rationis. Tertio ostendetur prout sunt in Deo quod differant ratione.

Quantum ad primum sciendum quod ratio dupliciter dicitur: vno modo dicitur ratio conceptio intellectus de re quam quis vult expresse intelligere, quae & verbum mentis dicitur, & differre ratione sic dicta idem est quod diuersis conceptionibus respondere vt fundamentum veritatis: ita quod illud quod respondet talibus conceptionibus dicitur ratione difserre, ipsae autem conceptiones differunt & sunt diuersae res realiter differentes. Alio modo dicitur ratio illud formale quod tali conceptioni respondet: sicut dicimus quod ratio iustitiae consistit in tenendo medium in eis quae sunt ad alterum: & sic de aliis: & diuersitas rationum sic dictarum non est differentia diuersarum conceptionum realiter differentium, sed est diuersitas habilitatum secundum quas eadem essentia vel res quantum est ex parte intelligibilis est nata responderediuersis eonceptionibus & diuersis intellectionibus: ita quod secundum hoc accipiatur dupliciter differentia rationum, vno modo pro differentia diuerfararum conceptionu renliter differentium, alio modo pro differentia habilitatum secundum quas eadem res est nata respondere talibus conceptionibus: & secundum hoc etiam dicitur diuersimode res habere diuersas rationes, vno modo quia habet tales diuersas habilitates, & sic habet rationes sibi formaliter infiaerentes, sicut aliquis habet naturam suam perquam respondet imagini suae. Alio modo, quia habet conceptiones sibi correspondentes, & sic dicitur habere rationes extra se formaliter existetes sicut aliquis dicitur habere imaginem; & hoc dico quantum est de se, licet aliter possit esse: vt quando aliquis intellectus intelligit seipsum & rei intellectae inest ipsa coceptio formaliter, sed hoc est per accidens, quia non inquantum intellecta sed inquantum intelligens: hoc sit dictum quantum ad primum.

Quantum ad secundum sciendum quod causa diuersitatis rationum quae sunt conceptiones diuersae realiter differentes, loquendo secundum genus causae formalis secundum suum. esse reale quod habent in mente intelligentis subiectiue, non est quaerenda alia causa suae diuersitatis praeter eas, quia sicut vna quaeque forma seipsa est talis forma specifice & realiter & hoc precipue in formis absolutis: ita vnaquaeque talis forma formaliter seiosa realiter loquendo differta quocunque alio, sicut albedo seipsa differt formaliter & realiter a quacunque alia forma. Dieo autem secundum rem: quia licet ita sit quod albedo sit realiter & formaliter seipsa & non per aliud differt a quocunque alio: cum hioc tamen dicitur quod albedo inquantum qualitas differt i quantitate & inquantum color differt a sapore, & inquantum albedo a nsgredine: ita quod dicitur differre ab istis per diuersam ratione: per vnam tamen & eandem rem quae est slbedo. Si autem quaes atur quare tales plures conceptio. nes re se ipsis differentes sunt in eodem tespectu eiusdem rei: Dicendum quod causa huius est deffe ctus conceptionum respectu ipsius intelligibilis, quia nulla coceptio ad aequ it totum quod est intelli uibsle de ipso obiecto: & ideo de eodem formantur diuersae conceptionee. Ista autem deficientia concentionis non accipitur secundum nobilitatem in essendo, quasi conceptio sit minus nobilis quam res intellecta; sed est accipienda secundum repraesentationem, quia scilicet vna conceptione non repraesentatur torum intelligibile quantum ad omne illud quod de eo intelligi potest: de hoc vero non est magna difficultas videre quomodo scilicet diuersae conceptiones possunt formaride eodem: de diuersitate autem rationum secundo modo didtarum vnde proueniat est mapna difficultas, vnde scilicet In eadem re sint diuersae habilitates secundum quas nata sit respondere diuersis conceptionibus, ita quod illud quod includit prout respondet vni conceptioni, non includit prout respondet alii: sicut si eadem res sit iustitia & scientia, dicitur quod de ratione eius vnde est iustitia est quod fit illud quo quis inclinatur ad tenendum medium recta rationis in his quae sunt ad alterum: secundum vero quod est scientia est de eius ratione quod per eam habeatur euidens & certa notitia de re respecti cuius est. Et sunt de hoc tres opiniones.

Nam quidandicunt istam diuersitatem prouenire ex parte intellectus ita scilicet quod propter diuersas conceptiones intellectus de eadem re dicatur quod in tali re est diuersitas rationis, ita quod illa quibus respondet vna conceptio sunt vnum ratione; & sicomnia per comparationem ad intellectum Diuinum qui vnico verbo concipit omnia, sunt omnia vnum ratione: e contrario Deus respie. ctu intellectus creati qui de eo format diuersos conceptus est plura ratione. Sed istud non potest stare, quia si illaquae vno actu intelliguntur & concipiuntur ex hoc ipso sunt vnum ratione secundum illam rationem quae setenet exparte rei intellectey tunc quando aliqua intelliguntur vno actu quicquid est de ratione vnius erit de ratione alterius; quia illa quae sunt vnum ratione inquantum huius. modi quit quid est de ratione vnius est etiam de ratione alterius si sunt vnum ratione speciali, & non solum generali: sed hoc est falsum, quia tune cum homo & equus vno actu intelligantur saltem a Deo, illud quod est de ratione hominis esset de ratione equi & e conuerso, & ita de ratione equi esset quod esset rationalis, & de ratione hominis quod esset hinnibilis: & similiter de ratione iustitiae esset quod esset principium cognoscendi &de ratione scientia quod esset inclinatio voluntatis ad tenendum me dium rectae rationis in his quae sunt ad alterum: qua omnia sunt inconuenientia: item dicimus quod deratione hominis est quod sit animal rationale mortale, & quo d ratio equi est quod sit animal hinnibile: sed non potest dici quod ratiosic dicta sit ipsa conceptio intellectus, imo est conditio rei intelle. ctae: Ergo diuersitas secundum rationem acceptam secundo modo non est tantum aecipienda secundu diuersitatem conceptionum intellectus sed etiam secundum aliquid ex parte rei intellecta,

Alii dicunt quod talis diuersitas rationum accipitur ex parte rei simplicis in habitudine ad intellectum, non secundum simplicem apptehensionem rationis cognoscentis: Sed prout negotiatur cuca eandem rem simplicem iam simplici apprehensionecognitam absque aliqua comparatione illius rei simplicis ad quaecunque diuersa re: & de hoc ponunt exemplum de Deode quo infra plenius dice, tur. Sed hoc non videtur mihi bene dictum quia secundum quod communiterdicitur ratio vnius secundum quod est vnum simplex ad nihil aliud coparatum non videtur esse nisi vna: Ergo tale secundum quod tale non est nisi vnius rationis. Si dicatur quod imo, sed hoc habet non ex se sed ex comparatione ad intellectum negotiantem. Aut hod est quia ipsa comparatio ad intellectum cludit in ratione sua ita quod secundum diuersas comparationes ad talem intellectum diuersificatur secundum rationem: aut hoc est quia intellectus negotians plura inuenit in tali re quam intellectus simpliciter. Primum non potest esse, quia hic non quaerimus de ratione intelligendi quae se tenet ex parte intelligentis sed de ratione intellecta: Sed comparatio rei quae intelligitur ad intellectum intelligentem non se tenet ex parte intellectus in actu recto, quia talis comparatio non intelligitur nisi in actu ressexo quando intellectus considerat se ex habitudine rei primo intellectae ad ipsum: at. tributa autem pertinent ad actum rectum & ea quae in rationibus eorum ponuntur: Ergo, &c, Secundum etiam non potest esse quia in eo quod est vnius rationis secundum quod huiusmodi nul. lus intellectus potest inuenire plura vel pauciora secundum rationem: sicut vnum non porest esse plura vel pauciora, sed sicut dictum est vnum omnino simpliciter secundum se acceptum sine quacunque diuersitate rei non est nisi vnius rationis: Ergo, &c.

Tertia opinio est quod diuersitas rationis sic dicta est accipienda in habitudine ad diuersa realiter: & hanc opinionem bene intellectam credo veram. Ad cuius euidentiam sciendum quod diuersitas realis potest facere ad diuersitatem rationum dupliciter: vno modo quia habitudo ad illa diuersa re includitur in ipsis rationibus: sicut in ratione ideae importatur habitudo ad ideatum, & causa importat habitudinem ad causatum. Secundo modo quia quae dicuntur diuersa ratione secundum suas rationes generaliter aeceptas nata sunt esse sine inuicem, siuc differre re: propter quod vnum in eo quod tale, non est alterum etiam realiter, sicut intellectus & voluntas accipiendo voluntatem in eo quod voluntas & intellectum in eo quod intellectus, nata sunt esse diuersa re quantum est de se secundum quod sic accepta: vnde etiam vnui eorum in eo quod tale non est neccssario alterum, vnde illud quod est voluntas ex hocquod est voluntas non est necessario intellectus, imo accidit sibi in eo quod huiusmodi quod sit intellectus. Vtroque vero istorum modorum conuenit aliquid differre ratione ab altero: vel quia importat habitudinem ad diuersa sicut Deus prout est idea equi differt a seipso ratione vt est idea hominis, quia idea importat habitudinem ad ideatum, & diuersae ideae ad diuersa ideata; vel quia illa secundum suam absolutam acceptionem na¬ ta dunt tesse sine inuidem, siue differre re, sisasdictum est de voluntate & intellectu, ita quod dato quod in aliqua natura sint idem re hoc accidit eis inquantum talia: & sic videtur mihi quod differentia rationis prout se tenet ex parte rei intellectae prout respondet conceptioni intellectus siue prout ex parte sua habet habilitatem vt intollectus iudicet eam non esse eiusdem ratiotionis prout sic vel sic accipitur, proueniat vel propter habitudinem ad diuersa, vel quia illa nata O sunt esseidiuersa absolute accepta.

Sed contra hoc posset obiicii quia illa differentia quae est ex parte rei & a re habet ortum vI. S detur esse differentia realis, sed haec differentia non dicitur esse realis sed rationis: Ergo, &c. Ad hoc dicendum quod differt aliqua differre re & eorum differentiam habere ortum are, nam ad hoc quod aliqua dicantur simpliciter differre re oportet quod sint diuersae res & non solum quod ex aliqua reortum habeat talis differentia: licet ergo talis differentia habeat ortum a re inquantum etiam istas diuersas rationes non haberet nisi illa diuer, sitas haberet ortum a re: non tamen dicitur differentia realis, quia illa quae dicuntur differre nonsunt diuersae res. Vel potest dicibreuius quod ista differentia est differentia secundum rem causaliter & originaliter, non tamen est secundum rem formaliter, imo formaliter completur imperatione intellectus apprehendentis ea quae sunt in isto vno in sua generalitate accepta non habere necessario vnitatem realem: ita quod ex hoc ipso quod est hoc, sequitur quod non sit illud: vnde dicet intellectus quod non oportet quod intellectus ex hoc quod est intellectus sit voluntas, & per consequens non elt eadem ratio qua aliquid habet quod sit intellectus & quod sit voluntas.

Quantum ad tertium vtrum scilicet ista prout sunt in Deo differant ratione, Dico quod ly pront sunt in Deo potest dicere notam causalitatis, vt sit sensus quod ista prout siunt in Deo id est ex esse quod habent in Deo sicut ex origine huius diuersitatis, habeant hanc diuersitatem circumscripto quocunque alio: & sic patet aliquo modo ex dictis quod prout sunt in Deo secundum iltum sensum non differunt ratione, & magis infra patebit. Alio modo potest accipi ly prout sunt in Deo quasi materialiter vt sit sensus quaerere vtrum voluntas & intellectus & similia in Deo disserant ratione a quocunque accipiatur origo istius distinctionis; & sic dicendum est quod prout sunt in Deo differunt ratione, quia illa quae nata sunt retdifferre, vel quorum vnum natum est realiter inueniri sine alio, dato quod non e conuerso sicut homo & animal, talia quacunque re vniantur in aliquo semper absolute accepta differunt ratione: sed voluntas & intellectus absolute accepta sunt huiusmodi: Ergo & in Deo & inquocunque inueniuntur differunt ratione ita quod Deus inquantum iustitia differt a seipso inquantum sapientia, & sic de aliis, ita quod si reduplicatio feratur ad Deum sic iustitia & sapientia nec re nec ratione differunt: vnde iustitia in eo quod Deus nec re nec ratione differt a sapientia in eo quod Deus: sed e conuerso si Deus accipiatur sine reduplicatione & feratur reduplicatio ad iustitiam & sapientiam; siue per se accipiantur, vt dicatnus iustitia & sapientiain eo quod huiusmodi, siue accipiantur cum attributione ad Deum dicendo, Deus in eo quod iustitia & in eo quod sapientia, est ibi semper differentia rationis.

Vtrum autem istis nominibus vel conceptionibus quis concipimus de Deo dicendo quod est bonitas vel iustitia vel aliquid tale, respondeat res pro immediato fundamento, dictum est alibi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2